Mostrando entradas con la etiqueta pallio. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta pallio. Mostrar todas las entradas

lunes, 22 de marzo de 2021

70-73

QVOD NVLLUS DEBITOR
EMANCIPET FILIVM SVVM


nisi per actú
matrimonij, & quod bona per filium empt a quae fuerant Patris
possint per creditores exequi emantipatione nó obstante.


LXX.


Item cum in fraudem
creditorum per nónullos diuersis creditis oneratos fuerit hucusque
vsitatum abusiue, & presertim in partibus seu Parrochijs
forensibus vt idem debitores filios quos sub patria
potestate
constitutos habent etiam minores quatuordecim
annis (14 añys) procurarent per Baiulos praedictos emancipari
quorum nomine accomodato ficto, & simulato patres ipsi
colludentes cum alijs volentibus emere bona ipsorum quae distrahuntur
per curiam ad istantiam dictorum creditorum vili praetio
emebant, & sic in finalibus creditores praedicti non valentes de
praetiis ipsorum bonorum satisfieri 
remanebant in eorum
creditis frustrati, & decepti, & debitores ipsi de fletu
eorum
ridentes, bona ipsa sub pallio & colore dictarum
emancipationum possidebant pro ut adhuc possident; fructus, &
emolumenta colligentes a quibus nullam satisfactionem habere possunt
dicti creditores. Malitijs igitur & fraudibus eorum obviando:
Statuerunt, & ordinauerunt quod si contingat aliquas
emancipationes
filiorum, vel filiarum fieri per aliquos
Patres habitatores Ciuitatis, vel Insulae Maioric.
debitores censualium, vel aliorum creditorum, quod tales
emancipationes factae citra contractum matrimonij sint 
ipso facto habitae
pro irritis, & nullis, & eis non obstantibus possint
executari bona quae fuerunt eorum
parentum obligatorum ad
creditorum, & censualiorum parentum suotum
instantiam si
possessiones, (les possessions típiques a
Mallorca
) vel bona adhuc reuera essent in dominio, &
possessione parentum suorum per quascunq; personas transierint
propter fraudem praesumptam ipsorum emancipationum, &
acquisitionum bonorum.


QVOD DE PRAETIIS
BONORVM PER CVRIAM VENDITORUM


nihil tradatur ante
distributionem, colore, prouisionis & alimentationis propriae,
vel vxoris, vel liberorum nisi apareat Vxorem priorem esse tempore


LXXI.


Item ad obviandum
fraudibus, & malitijs dictorum debitorum statuerunt, &
ordinauerunt quod de coetero ex substantia, vel partia bonorum in
quibus fit executio ad instantia dictorum suorum creditorum, &
quae distrahuntur, & substrahuntur per Curiam, vel ipsorum iam
venditorum praetia deposita penes eandem Curiam, sub colore
prouisionis, & alimentationis, vel lactationis filiorum, vel alio
quouis praetextu ipsis eisdem debitorib9 nec filijs, neq;
vxoribus ipsorum debitorum; sub pallio obligationis, seu hypotecae
dotium illarum; nisi constet, eas esse priores, vel potiores alijs
creditoribus; ex bonis supradictis per Curiam pro executione &
distractione dictorum creditorum existentibus, vel expensis eorum,
non taxetur, vel tradatur aliquid per Baiulos in quorum, Curijs fiunt
dictae executiones, ut hactenus fuit abusiué vsitatum: si exhibitis,
& attentis, ac verificatis dictis titulis per censualerios, vel
creditores ordinarios, ipsius executionis: ipsi ordinario, ac
proceribus per eum assumendis (espacio largo; esta página está
mal escaneada
) partibus auditis, constiterit bona debitorum non
sufficere ad satisfaciendum omnibus cénsualerliijs ac
creidotoribus; Et si Baiulus aliquid contrarium attentauerit teneatur
tantumdem, quantum illis taxaverit, & dederit de bonis suis
proprijs dare eisdem creditoribus: & deliberare seu in posse
depositarij deponere, absque mora, cum omnibus expensis. Et ad hoc
faciendum, compellatur per dictum Gubernatorem seu eius
locumtenentem.


CONTRA DEBITORES QVI
ABSCONDVNT ET


alienant bona
mobilia.


LXXII.


Item, cum hactenus
fraudes, & doli abundauerint debitorum, in abscondendo, &
transportando bona ipsorum mobilia, in fraudem, & maximum
damnum Creditorum ipsa bona non reperientium, tempore executionis.
Statuerunt, & ordinauerunt: quod si probatum fuerit per ipsos
creditores, vel alium ipsorum, debitorem, vel debitores suos, talia
bona mobilia, transportando abscondisse, vel ipsa alienasse dando,
vendendo, vel alias abscondisse, vel clandestiné transferendo: quod
in continenti, sine aliqua prouisione, vel declaratione, seu
sententia; sed ex sola visione probationum, talis dolosus, &
fraudulosus debitor capiatur; & captus detineatur in carcere
Regio huius Ciuitatis donec, & tandem debitum pro quo tenebatur
debitor complete soluerit, eidem, vel in posse eiusdem Curiae
deposuerit vna cum omnibus expensis per Curiam taxandis: aut de
soluendo idoneé cauerit, vel in posse eiusdem Curiae portari, seu
defferri fecerit, & posuerit, omnes res, & bona mobilia sic
dolose abscondita, vel ipsorum estimationes, si haberi non possunt,
prima taxatione Iudiciali, vna cum omnibus expensis, vt fuit dictum.
Nec 
cedendo bonis, a
tali carcere liberetur. Immo detineatur donec rem posuerit in posse
Curiae vt supra dictum est. Et vltra hoc, in poenam per ipsum
debitorem commisi doli, fraudis & criminis, satisfacto prius ipso
creditore, infra tres dies cótinué computandos, exsoluat pro poena
in quam ipso iure & facto incidit, decem libras: quas si soluere
non potuerit, infra dictos tres, factus non soluendo; quia qui non
habet in bonis, luat in corpore: detineatur captus in Carcere per
tres menses: quibus lapsis, liberetur a carcere, permittendo ipsum
libere abire, data facultate dicto debitori, humanitatis gratia,
soluendi dictas decem libras, infra dictos tres menses in totú nec
soluendo partem liberetur á toto, ipso fisco inuito. Quibus solutis
in continenti a carcere ut est dictum: nec sit licitum alicui
officiali liberare dictum debitorem a carcere, nec in totum nec in
partem dictas decem libras dimittere, vel relaxare Fisco inuito. Si
tamen debitor in carcere detentus, pro dicta poena non habeat nec
reperiatur in eius bonis vnde possit ali, & alimentari, quod
intimatione facta per ordinarium debitoris capti Vener. Procuratori
Regio; si eum vult alimentare: si vero ipse
Regius Procurator
id facere recusauerit,. officialis ordinarius possit illum a carcere
relaxare, & non alias: Et si aliqui officiales contrarium
fecerint, ipsorum salarijs imputetur, & computentur omnes dictae
decem libre, vltra reatum periurij.


QVOD ALIQVIS NON
POSSIT PETERE PLVSQVAM
29. pentiones census debiti, &
si agitur contra aliquem igna rum, vel succedentem in facto alieno:
actor teneatur praestare cautionem, de restituendo quod obtinuerit
pro dicto censu.


LXXIII.


Item cum causae
censuum, ut plurimum tractentur, & quotidie in Curijs
ducantur in quibus iam contingit sepius allegari in aduersarium
diuersas diuersorum temporum, etiam 
longissimi temporis
praescriptiones, & per aliquas sententias, in rem iudicatam
transactas fuerint repulsae, admissa solum praescriptione triginta
annorum, contra annuales praestationes censuum, quae solutae non
fuerint ab anno 30. & vltra ascendendo: reiecta
prescriptione quo ad omnes viginti nouem annorum & alios
subsequentes annos. Et ita vsus, & practi;ca contrarium
actenus obseruabit. Sicque libellus formatur & querimonia pro
viginti, & nouem annis, seu petuntur pensiones, & census 29.
annorum tantum, & subsequentium, & pro illis iudicatur, &
sententiatur. Propterea approbando dictum vsum, & practicam
secundum conclusiones aliquorú Doctorum approbatas; statuerunt, &
ordinauerunt quod vbi contingat obijcere huiusmodi praescriptiones
longissimi temporis; triginta: vel quadraginta annorum, tam contra
primeuam obligationem, & actionem descendentium. ex contractu
venditionis, seu impositionis ipsius census q; contra annuales cens.
seu prestationes, & pensiones ipsorum censuum; quod tales
praescriptiones, non admittantur, contra dicta primam actionem, &
obligationem, quae per instrumentum publicum ostenditur fuisse
contractam: Immo, in continenti & ipso facto: per iudicem
repellantur: admissa solum, & dum taxat, prescriptione triginti
annorú, contra annuales pensiones, & census petitos, ab anno
trigesimo, supra ascensiué vsque ad infinitum. Pro annis vero 29. &
28. & aliis infra sequentibus, pro quibus competit actio
personalis, quae durat 30. annis, reiecta ipsa praescriptione
triginta, vel quadraginta 
annorum qua non
sufficit; procedatur in causa: A praedictis excepto & declarato:
quod si subuersa fuerit pocessio perceptionis huius census, per
negationem ipsius census, Iuditialiter allegando dictum
censum:
non subsistere: sed eius annualem prestationem non teneri, & a
tempore subuertionis praedicto modo sequente, recurrerunt quadraginta
anni siué Iuridica interruptione; quod huiusmodi praescriptio sic
admittatur, cum in hoc omnia Iura concurrant, & concludant. Et
quia sepius, tales census 29. annorum, petuntur contra 
aliquem ignarum, vel
sucedente in facto alieno; scilicet cum quo, impositio, vel venditio
ipsius census non fuit celebrata nec contracta: sicque forte talis
census fuit redemptus, 
vel alias non
debetur per remissionem, donationem, vel venditionem, vel alium
contractum liberatorium, quam liberationem ignorat ipse reus;
Prouiderunt, ordinauerunt, & statuerunt; quod vbi contingat ipsum
actorem obtinere, per confessionem rei, vel sententiam, vel alias,
quod ante executionem, teneatur ipse actor dare sufficientem
fideiussoriam cautionem, de restituendo, (quod obtinuerit pro dicto
censu) ipsi reo, vel successoribus eius: in casu, in quo, in futurum
appareat ipsum censum fuisse redemptum, vel liberatum, vel non
deberi, vel aliás.