Mostrando entradas con la etiqueta prothonotarii. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta prothonotarii. Mostrar todas las entradas

domingo, 24 de mayo de 2020

N. 2. Fol. 63. Eiusdem comissio. (Carbonell; Alfonso V)

N. 2.
Fól. 63.

Eiusdem comissio.

Alfonsus etc. Dilectis et fidelibus Consiliariis nostris Jacobo Pauli legum doctori et Joanni Peyro locumtenenti Prothonotarii Civitatis Barchinone salutem et dileccionem. Pro optima informatione quam de fideli nostro Petro Michaeli Carbonell oriundo dicte Civitatis Barchinone habuimus eidem cartam concessimus notarie per totam terram et dominationem nostram ut in eadem est videre. Quia vero eius sufficiencie examinatie etiam et juramentum et cautio que in similibus requiruntur non potuerunt haberi et fieri propter suam absentiam committimus et mandamus vobis quod acceptis presentibus una cum carta notarie eiusdem quam sub eadem plica vobis dirigimus munitam nostro comuni sigillo sigillatam de predicto Petro Michaele Carbonell examinationem recipiatis et si sufficiens reperiatur cautione et juramento per ipsum more solito et consueto prestitis in posse vestri Joannis Peyro prothonotarii Locumtenentis predicti extunt cartam eandem absque alicuius juris solutione per vos eidem liberari mandamus. Committentes vobis super his vices nostras cum presenti instrumentum vero examinationis sufficientie juramenti et cautionis sive obligationis per dictum Petrum Michael emprestandum cum prestitum fuerit per vos dictum prothonotarii locumtenentem certificari et recipi ac in registris vestri officii solitis continuari et scribi volumus atque jubemus.
Datum in Civitate Beneventi die tercio Marcii Anno a nativitate Domini MCCCCLVIII. - Patriarcha et Cancellarius.

Petrus Puguriol ex provisione facta per Patriarcham et Cancellarium.
P.

N. 2. Fol. 63. Eiusdem comissio. Alfonso V


Documento 3

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXIX, reg. 1900, fol 58, 5 julio 1391

CXXIX.
Reg. n. 1900, fól. 58. 5 jul. 1391.

Nos Johannes etc. Volentes vos fidelem nostrum Egidium Roderici de Lihori scutiferum filium dilecti consiliarii nostri Egidii Roderici de Lihori militis gubernatoris Aragonum qui pro subscriptis nobis humiliter supplicavit gratia nostra prossequi in hac parte: tenore presentis damus et concedimus vobis perpetuo de gratia speciali quinquaginta casata judeorum qui in villa de Mora in regno Aragonum situata suas fovere voluerint undecumque nunc vel de cetero mansiones dum tamen de aljamis nostris et realenco non fuerint: omnemque peytam et contribucionem judeorum ipsorum tam masculorum quam etiam feminarum et filiorum ac bonorum suorum usque ad numerum casatarum seu fochorum (foch, foc, fuego) superius expressatum: volentes et vobis nichilominus concedentes quod vos habeatis in ipsis judeis maribus et feminis omnem illam jurisdiccionem civilem et criminalem et aliam quamlibet et quodcumque exercicium et districtum ac ea jura que habetis ibidem in aliis habitatoribus cristianis nostris tamen regaliis et juribus semper salvis prout constitutum est inter ceteras concessiones hujusmodi judeorum habentes in Aragonum regno. Mandantes per hanc eandem firmiter universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris ac locatenentibus eorundem quatenus hujusmodi concessionem donacionem et gratiam ratam habeant perenniter et observent et contra non veniant quavis causa. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre magestatis sigillo munitam.
Data Cesarauguste vicesima quinta die julii anno a nativitate Domini MCCCXC primo regnique nostri quinto. - Sig+num Johannes etc. Rex Johanes. Testes sunt Garsias Cesarauguste archiepiscopus Raymundus de Perilionibus vicecomes de Roda Raymundus Alamanni de Cervilione Eymericus de
Scintillis et Raymundus de Apilia milites. - Sig+num mei Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii dicti domini regis qui de ejus mandato hec scribi feci et cum raso in linea quinta nichilominus concedentes clausi. - Dominus rex presente vicecomite de Roda camerlengo mandavit michi Jacobo Cavasthani.

(Nota: Este Garsias es García Fernández de Heredia, que fue asesinado en 1411.)

García Fernández de Heredia, blasón, 7 torres, amarillo, rojo


cxxx-reg-1900-fol-65-4-agosto-1391


CXXIX, reg. 1900, fol 58, 5 julio 1391, Juan I de Aragón