Mostrando las entradas para la consulta pignora ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta pignora ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XXI. Perg. n. 307, Alfonso II. Dic. 1180. judicio, Blasco Romeu, Blascho Romeo

XXI.
Perg. n. 307, Alfonso II. Dic. 1180.

In nomine domini nostri Jhesuchristi amen. Quoniam labilis est hominum memoria et exinde accidit gestarum rerum probacionem: precipue de racione videtur esse et de consuetudine bona patrum nostrorum ut negocia et maxime majora que inter homines solent agitari scriptis debeant inseri et comendari ad evidenciam majorem et cautelam solidiorem. Omnes igitur ad quorum noticiam ista pervenerint firmiter sciant et nullatenus dubitent quoniam dominus lldefonsus rex Aragone filius Raimundi Berengarii christianissimi comitis Barchinonensis viri utique memorie celeberrime exigit pecuniam propter negocia sua expedienda a populo Cesaraugustano: populus autem volebat et omnibus ad hoc anelabat modis ut clerici conferrent et exerici eorum et similia ad istam pecuniam regi persolvendam et hoc petebat populus pro vicinitate. Tandem ad hec decursum est et deventum quod pignora clericorum exericorum et familie a laicis fuerunt capta et domus eorum invase. Hoc audito venerabilis Petrus Cesaraugustanus episcopus interdixit divina oficia in civitate prefata: aliquando vero tempore elapso dum sancta a divinis cessaret ecclesia supervenit dompnus Blasco Romeu post regem dominus civitatis prenominate. Iste siquidem volens de medio hoc malum et hanc discordiam tollere partem utramque ad lenitatem pacis et ad sopiendam hujusmudi litem blandis et dulcibus verbis frequenter convenire non dubitavit: tandem placuit pretaxato episcopo clero et populo ut se ponerent in manu dicti Blasco Romeu pro justicia hinc inde consequenda sicque factum est. In inicio cause postulavit dominus episcopus cum clero sua sibi pignora restitui antequam litem ingrederetur et ut breviter expediamus nos circa hunc articulum mandavit dominus Blascho Romeo utriusque partis pignora absolvi. Hoc dicto processum est ad causam. Dominus episcopus allegabat libertatem clerici a vicinitate facienda excusandam ratione multiplici: jure scilicet comuni decreto domini pape Alexandri speciali donacione inclite recordacionis regis Ranimiri et speciali dono suprascripti regis Ildefonsi: et hec duo donativa ostendebat in instrumentis idoneys.
Pars populi respondebat quod non pignorabant clericos sed patres et matres eorum et clavigeras et alias personas que habebant res unde vicinitatem facere tenebantur: asserebant etiam quosdam eorum non esse ad ordines promotos pro quibus aliquam in hac parte mererentur excusacionem. His racionibus et aliis multis ab utraque parte interpositis intellectis habito consilio cum venerabili Johanne Tirasonensi episcopo Bernardo Cesaraugustano archiepiscopo et magistro Renaldo Pampilonensi archiepiscopo et Eximeno Romeu domnus Blascho ita judicavit et talem sentenciam dedit. Judicavit siquidem sentencialiter decrevit quod si pater materve supersit et filius clericus cum eo vel cum ea in eadem habitet domo si pater materve proprium habeat patrimonium ocasione filii clerici a colacione vel a vicinitate civitatis non excusabitur. Secundo judicavit et per vigorem judicii mandavit quod si forte mulier aliqua conversetur cum clerico et habeat hereditatem vel res unde vicinitatem solebat facere propter hanc conversacionem vel cohabitacionem a vicinitate facienda non excusetur. Mandavit etiam et firmiter mandavit per sentenciam quod nullus ingrediatur domos clericorum ocasione pignorandi tales mulieres sed si extra inveniantur prout ratio exigit pignorentur: si vero clericus aliquam receperit mulierem ut serviat in domo sua non habentem unde debeat facere vicinitatem hujusmodi mulier vicinitatem facere non compellatur: item judicavit de alia familia clericorum. Tercio loco judicavit quod si ecclesia aliquem laicum in societate receperit et ei libram et justiciam dederit pro libra et justicia nullam habebit excusacionem a vicinitate facienda si hereditatem vel res suas sibi retinuerit: si vero totum ecclesie contulerit nullam deinceps vicinitatem faciet. Preterea judicat de exaricis videlicet quod si ecclesia habuerit aliquos exaricos qui venerint aliunde et antea cum illis vicinitatem non habuerint nec per annum steterint vicinitatem facere non cogentur: si vero postea adquisierint unde vicinitatem facere debeant ocassione ecclesie in suo proprio non excusabuntur. Insuper judicavit quod nullus clericus ullam vicinitatem facere compellatur pro parte patrimonii vel pro sua fratisca vel pro alia adquisicione. Hic quesitum fuit a domino Blascho quod si clericus totum posideat patrimonium: hoc noluit judicare set distulit donec locatur cum domino rege et hoc fecit propter ....am et donacionem quam dominus rex fecit prenominato episcopo et cesaraugustane ecclesie et clericis tocius episcopatus cesaraugustani. Judicavit preter supradicta quod nullus ingrediatur domum clerici de cetero quocumque modo illam possideat ocasione pignorandi.
Hoc judicium fuit datum a Blascho Romeu apud Cesaraugustam in palacio sepedicti episcopi Cesaraugustani mense decembris era MCCXVIII. Et habuit secum in judicio Johannem Tirasonensem episcopum B. Cesaraugustanum archiepiscopum magistrum Renaldum Pampilone archiepiscopum et Eximen Romeu. - Ego magister R. Pampilone archiepiscopus laudo et confirmo et hoc + signum facio.


xxii-perg-309-alfonso-i-dic-1180-porrera

lunes, 22 de marzo de 2021

30-50

DE PRAESENTATIONE, SIVE INTRODVCTIONE APELLATIORUM: & impetratione ludicum absq; litteris dimisorijs.

XXX.

Item quód appellans ab interloquutoria, vel grauamine, infra vnicam diem; Et a diffinitiua, infra duos dies, ab interpositis apellationibus computandos; debeat, & teneatur suam appellationem Gubernatori, seu eius Curiae intimare, & praesentare: & Iudicem, siue Iudices impetrare; absq; (no es más fácil escribir absque?) eo quód non sit necesse, ei litteras dimissorias habere, alias tales appellationes sint desertae; & eis non obstantibus, possint sententiae a quibus extitit appellatum, per Iudices ordinarios, debitae executioni demandari; tam super principali, quam super expensis factis, in dicta causa appellationis; nulla alia declaratione per Iudicem dictae apellationis expectata: In appellationibus tamen interponendis, a Baiulis (batle, batlle; baile, bájuloParroquiarum forésium (forensium), seruetur consuetudo antiqua. (antigua constitución, consuetud, consuetut)

DE IMPETRATIONE IVDICVM DELEGANDORVM.

XXXI.

Item quod in delegando Iudicem, vel Iudices, in causis dictarum appellationum, citetur pars appellata, vel apellans, ad hoc ut si fieri possit, de consensu partium, Iudex assumatur, seu Iudices delegentur, ad tollendum exceptiones recusationum aduersus eos proponendas, & vbi concordare non possint, quód dictus Gubernator, seu eius locum tenens (lugarteniente; loctinent, lochtinent, lloctinent), aut eius Assessor deleger causam, vel causas appellationum, illi vel illis, quibus sibi videbitur faciendum : & si contingat,

postmodum, ipsum Iudicem, seu Iudices sic delegatos recusari, seruetur forma in similibus iam supra, in recusationibus Ordinariorum designata.

DE FORMA PONENDI GRAVAMINA, ET PROBANDI.

XXXII.

Item appellanti a difinitiua detur, & praefigatur vnica dilatio peremptoria, continens sex dies, ad ponendum; & alia nouem dierum, quae habeatur pro tribus dilationibus, alias dari assuetis, ad probandum grauamina, data appellato facultate, si velit replicandi aduersus posita, & articulata per apellantem, & ad hoc faciendú alia assignatio nó sit necessarió facienda: dú tamen data fuerit sibi vnica dilatio, ad respondendú: infra quam possit replicare: Et replicata, infra vnicam aliam dilationem (arbitrio Iudicis moderandam) probare, quae tamé (tamen; tamé en chapurriau; també) dilatio tres dies non excedat.

QVOD SIMILIS PROCESSVS FIAT IN ALIIS ISTANTIIS.

XXXIII.

Item, quód deductis proceribus, in articulo proximé dicto, deinde procedatur per dilationes, dies, & terminos, & secundum formam datam, tam in assumptione procerum, quam in aliis in prima instantia traditam; usque ad sententiam diffinitiuam inelusiué.

QVOMODO, ET QVANDO, DEDVCANTVR

causae nullitatis.

XXXIV.

Item quód si aliquis, velit proponere aliquas nullitates, aduersus sententiam diffinitiuam; teneatur, illas infra decem dies, infra quos, licitú est appellare, proponere, & specificare

coram ludice a quo. siue ipsae nullitates procedant ex parte actoris, siue ex parte rei, alias nullo modo valeát prosequi, nec per viam actionis, nec per viam exceptionis siue ipsae nullitates detegi possint ex dictis processibus, siue alias, & in causis appellationis propositae nullitates infra decem dies (ut praedicitur) habeant cum causis iustitiae simul, & semel duci & vna sententia terminari (no hay punto final)

QVOD DE CAVSA NVLLITATIS, NON VALEAT QVIS

nisi semel apellare.

XXXV.

Item, si contingat causas nullitatum adducere coram ordinario Iudice, vel delegato, & super ipsis sententiare; non sit licitum, nisi semel appellare: sicut supra, de interloquutoria dictum est.

TERTIA INSTANTIA.

QVOD IN SECVNDA APPELLATIONE, NIHIL VALEANT

partes ponere seu probare.
XXXXVI.

Item quod pro potiori obseruatione litiú, ordinarunt quod in secunda appellatione, & eius instantia, nihil valeat per partes de nouo poni, aut probari; sed cum processibus primis

& actitatis in eisdem, qui coram Iudice ipsius causae appellationis producantur; & deferátur, habeatur fieri sententia difinitiua.

CORRECTIO PRAECEDENTIS CAP.

Subsequenter autem die martis, decima Octobris, Anno á Natiuitate Domini Millesimo Quadringentesimo decimo nono (1419): Nobilis Olfo de Proxita, miles Regens officium Gubernationis Maioric. tradidit mihi Francisco Blandi, alteri ex scriptoribus Curiae, & hic inseri, continuari, ab inde teneri, & obseruari prouidit, & mandauit, correctionem per ipsum, factam cum consilio Venerab. Arnaldi SalaLegum Doctoris, Assessoris sui de 36. capitulo nouarum Ordinationum, sub forma sequenti.

Item pro breuiori, & potiori litium via, ordinarunt: quód in secunda appellatione, in cuius instantia hoc est, vbi iam duae coneordes sententiae praecederunt: fiat unica assignatio

cuilibet parti, scilicet & apellanti, & appellato, decem dies continens: infra quam, possint ponere & probare quidquid ponere, & probare, voluerint, & hoc praecisse, & peremptorié. Qua lapsa vlterius ad praedicta non admittatur; quae probatio, possit fieri per instrumenta, & scripturas, siue testes, dúmodo non producantur testes super capitulis, super quibus

fuerunt testes iam producti, recepti, & publicati: Vel super contrarijs illis directo (pro ut secundum ius est dispositum.)

QVOD NON DETVR IVDICI SALARIVM DONEC DEDERIT
sententiam in manu Scribae; & quae publicetur hora assignata

XXXVII.

Item, ut Iudices delegati in posterum circa expeditionem causarum, & litium, citius, & libentius condescendant, statuerunt, ordinauerunt & prouiderunt: quód nulli Iudicum delengatorum, liceat de coetero salarium, vel partem salarij accipere, ratione sententiae proferendae, donec per eum, seu de eius mandato, prius fuerit sententia ordinata: & scribae cause tradita; partibus publicanda. Quoniam, Scriba hora ad audiendum ipsam sententiam praefixa, debeat, & teneatur ipsam ipsis partibus praesentibus, vel altera per contumatiam absente publicare.

QVOD SALARIVM DELEGATI NON EXCEDAT SVMMAM

quadraginta librarum etiam si fuerint plures,
XXXVIII

ITEM quod nullus Iudicum delegatorum possit a partibusrecipere ex quauis sententia diffinitiua ferenda super causa sibi commissa quantumquunque sit ardua, vel magna vltra quadraginta libras Regalium Maioric. minutorum inter duas partes. Esto quód ad rationem octo denariorum pro libra inter duas partes ad multum plus ascenderet. Et si sint duo, vel tres, aut plures delegati in vna causa, omnes habeantur lóco vnius, quoad ipsum salarium accipiendum, & habendum.

QVOD DE INTERLOQVVTORIA HABENTE VIM DIFFINITIUAE
detur medium salarium; & deducatur de diffinitua.

XXXIX.

Item de interloquutorijs sapientibus vim deffinitiuae, & absorbentibus causam prineipalem, solum habeant mediú salarium illius quod haberent de diffinitiua. Et quidquid receperint ferendo aliquas sententias interloquutorias, recipiát in computum salarij sententiae diffinitiuae, pro ut vsque nunch fuit vsum & practicatum.

(Salta de la 39 a la 41??)

DE SALATIO PROCERVM, & QVOD IN CRIMINALIBVS,

luristae non sumantur in proceres, nec Nottarij nisi de consensu delati.

XXXXI.

Item quod in sententijs ciuilibus, & criminalibus coneordandis, si interuenerint proceres Doctores, Licentiati, vel Iurisperiti, vel Nottarij non possint habere, vel recipere, pro eorum salario inter omnes, nisi medietatem eius quantita-titatis, quae dabitur Iudici, vel iudicibus; & hoc seruetur, si dictum salarium soluendum dicto Iudici ascendit ad quantitatem triginta solidorum, vel vltra: vbi vero dictum salarium ad dictam quantitatem non ascenderet, tunch salarium procerum non reguletur modo praedicto, sed eo casu, Iudicis arbitrio moderetur.

DE TAXATIONE FRVCTVVM, INTERESSE, ET EXPENSAR.

XXXXII.

Item quod taxatio fructuum, & interesse fiat per Iudicem ordinarium Primae istantiae. Et expensarum, vel sumptuum litis per vnicuiusq; instantiae Iudicem: pro vt de dictis expensis iam fieri consuevit. A qua taxatione, non sit licitum, nisi semel appellare.

DE MODO PIGNORANDI DEBITORES.

XXXXIII.

Item, quod cum in pignoribus capiendis, pro executionibus sententiarum, vel alias, ex debito Iustitiae, nequeat procedi per Curiam sicut decet (malitia eorum contra quos

requiruntur fieri executiones) & culpa Procerum, qui secundum franchesias Maioric. in talibus adhibentur renuétium, & diffugientium, his adesse, quamuis cum pena (esta e con rabito como la cedilla, es como la oe, pero otras veces es ae, como en praedictae, más abajo) his hoc iniungatur; Quodque propterea, leditur Iustitia, & materia tribuitur debitoribus malignandi; & quandocunque scandala subsequntur. Prouiderunt, statuerunt, & mandauerunt; quod nisi debitor faciendo Iustitiam de se ipso, in I. citatione, pignus sufficiens in posse Curiae dederit creditori; capiantur ab ipso sufficientia pignora, per capita excubiarum, vel sagiones (saig, saigs, oficiales; sayón), sumptibus eiusdem debitoris in contumatiam, seu Iustitiae defectum reperti; tamen taxandis per illum iudicem cuius mandato ipsa pignora capientur; etiam si debitor non extiterit. Quodque dictus caput excubiarum, cum sagione, nó habeant nisi vnum solidum pro qualibet pignoratione. Et si solus sagio interueniat, habeat solummodo sex denarios. Et nisi de facto capiant pignora, nullum habeant salarium.

QVOD NVLLUS OFFICIALIS ORDINARIVS, HABEAT SALARIUM,
pro Executionibus, seu assignationibus, extra Cancellos factis; etiam partibus consentientibus sub poena hic inferta.

XXXXIIII.

Item, ad tollendum (toldre, tolre; evitar) fraudes quae hactenus fieri consueverunt: statuerunt, & ordinauerunt, ut nullus iudicum, vel officialium ordinariorum Ciuitatis, & Insulae Maioricar. pro distractionibus, vel executionibus bonorum, & adiudicationibus preciórum, & aliis quibuscunque causis, vel negotijs quantumcunque arduis, vel magis, audeat, neq; (neque) possit salariú aliquod a partibus etiam volentibus, & expresse permittentibus, habere, exigere vel recipere; etiam si intra Ciuitatem contingat eum extra cancellos seu locum sibi ad reddendum Iustitiam communiter deputatum, pro ut soepe ab aliquibus fieri consueuit in fraudem aliunde accedere. Et si contrariú quis attentauerit ipso Iure priuetur salario ordinario, Fisco Regio applicando. & restituere nihilominus (no res menys) teneatur, totum id quod contra presentem ordinationem a partibus etiam receperit.

QVOD IN EADEM CVRIA, SCRIPTOR IPSIVS CVRIAE

non possit procurationis officium exercere, neque tamquam procer interuenire.

XXXXV.

Item quód nulli Nottariorum, vel Scriptorum dictarum Curiarum, valeant procurationis officium, in eisdem Curijs exercere; in quibus sint scriptores: pro vt per franchesiam

iam alias est ordinatum. Nec alias ille possit ut procer deputari in ea Curia, cuius ipse est scriptor. Cú singula officia, singulis, sint committenda personis.

QVOD IN ADIVDICATIONIBVS, FACTO DEPOSITO EXPLICANDIS,
designentur omnes quantitates, & taxentur scripturae & pedagia. (peaje; peatge; peache)

XXXXVI.

Item, quód in adiudicationibus de cetero fiendis de quibusvis precijs procedentibus de bonis per Curiam cuiuscunque Iudicis ordinarij distrahendis; distributio realiter fieri nequeat, nisi toto pretio deposito: Et habeant, & teneantur Iudices, cum consilio Assessorum, & procerum specificare, & designare, singulas quantitates creditoribus, & aliis quibus ipsa precia debeantur adiudicandas. Et quod ipsi Iudices cum Assessoribus, & proceribus taxent processus scripturas, pedagia, & alia omnia, in dictis executionibus ineumbentia, eodem modo specificantes, & designátes quantitates praemissorum ocasione taxandas; ad hoc ut claré sciatur, quale, & quantú sit residuum, ex dictis praecijs. Quód nihilominus dicti Iudices, & proceres debeant, & teneantur designare; & specificare, in aduocationibus, de illo pretio faciendis, contrafacientes, ineidant in poenam centum solidorum pro qualibet vice, applicandorum Fisco Regio: Et perdant quantitatem, contra formam praesentis capituli adiudicatá, applicandam suo ordine creditori, vel parti cui deficiet.

QVOD PECVNIAE ADIVDICATAE, NVLLI

tradantur absque albarano ipsius Iudicis, &

signato manu Assessoris.

XXXXVII.

Item quód pecuniae adiudicatae, seu etiam adiudicandae per quemcunque Iudicem, nulli tradantut per Tabularium, seu depositarium Curiarum, nisi cum albarano ipsius Iudicis,

Sigillo proprio sigillato, & manu propria Assessoris sui subsignato; sub poena quód alias de suo proprio, ipse depositarius habebit iterum soluere quantitatem quá contra hanc formam, & Ordinationem alicui tradiderit.

QVOD MORTVO NOTARIO NOTVLAE ILLIVS

venundantur alicui Notario, seu illi in commendatum tradantur

XXXXVIII.

Item, quód ad tollendum materiam, & occasionem, cuiuscunque fraudis, & falsi criminis, statuerunt, & ordinauerunt, quód de coetero haeredes quorumcunque Notariorum, aut Legatarij, aut quocunque titulo succedentes in notulis libris & chartis eorundem; dum non sunt Notarij: teneantur, & debeant, infra decem dies post traditum corpus ipsius Notarij sepulturae, vel si alibi mortuus fuerit, post habitam certam notitiam mortis ipsius, ipsas notulaslibros, & instrumenta, praedicta vendere, seu alio quovismodo, & titulo licito, & honesto, ponere, seu mittere, & transferre, penes aliquem Notarium fidelem, idoneum, & discretum: qui illos libros, notulas, & instrumenta praedicta teneat, regat, & authoritate Curiae exerceat, vel saltem infra idem tempus, ipsos ponere in posse Venerabilis Vicarij Ciuitatis (vicario; veguer), & in Parrochiis forensibus, in posse Baiulorum dictarum Parrochiarum, vt ibi conseruentur: donech dicti haeredes, vel successores de illis disposuerint, per venditionem, vel alias pro ut superius ordinatur: & qui contra huiusmodi ordinationem fecerint, poená ineurrant viginti librarum Fisco Regio aplicandarum.

(Falta la 49)

domingo, 15 de marzo de 2020

II. Reg. n. 64, fol. 36. Dic. 1131. (+ 1386)

II. 

Reg. n. 64, fol. 36. Dic. 1131.

Noverint universi quod coram nobis Alfonso Dei gratia rege Aragonum Majoricarum et Valentie ac comite Barchinone comparuerunt procuratores concilii Calatajubii et exhibuerunt in presentia nostra quoddam privilegium super populatione dicte ville concessum per dompnum Alfonsum regem populatoribus ejusdem ville et successoribus eorundem et confirmatum per sumum pontificem Lucium papam
tertium quod privilegium erat sigillo cereo predicti domini Alfonsi et bulla plumbea dicti pape
pendentibus roboratum. Et quia dictum privilegium et fili dicte bulle consumi incipiebant nimia vetustate adeo quod
nisi celera provisione sibi dictum concilium consulisset
possent sustinere intollerabilem lesionem: nobis ex parte dicti
concilii extitit humiliter suplicatum quod eis super hoc dignaremur
congruo remedio providere. Nos nunc eorum justis supplicationibus
inclinati dictum privilegium vidimus et legi et examinari fecimus
diligenter quod non viciatum non rasum non cancellatum
non abolitum in aliqua parte sui per dominum Petrum
inclite recordationis regem Aragonum patrem nostrum
invenimus confirmatum: sed cum ex ejus inspectione nobis aparenter
patebat posse in brevi in tantum consumi propter sui nimiam
vetustatem quod dictum concilium irreparabiliter lederetur: dictum
privilegium mandavimus publicari et reparari ad perpetuam memoriam
futurorum: quam presentem publicacionem et reparacionem similiter
confirmamus ut dicta publicacio et reparacio sicut dictum privilegium
perpetua de cetero gaudeant firmitate. Tenor autem dicti privilegii
de verbo ad verbum sequitur seriatim. - In Dei nomine et ejus gratia
scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti amen. Gratia Dei ego
quidem Alfonsus rex facio hanc cartam donationis
et confirmacionis ad vos totos populatores de Calatajube
qui ibi estis populatos et in antea ibi veneritis populare et quod
amore Dei et quod bene sedeat populatum et totas gentes ibi veniant
populare cum bona voluntate et sedeatis ibi
congregati ad honorem
Domini nostri Jesuchristi et sancte Dei genitricis Marie Virginis et
omnium sanctorum et ad confusionem et malediccionem
paganorum destruat illos dominus Deus amen. Dono et concedo
vobis quod habeatis foros tales quales vos ipsi michi
demandastis. In primis quod habeatis medianeto cum totas meas
terras ad vestra porta de Calatajube et nullo homine de
Calatajube non fiat preso per nulla occasione foras de
Calatujube et non
respondeat foras de suo concilio ad nullo homine: et qui inde eum
formaverit pectet M morabatinos tercia pars ad regem
tercia ad concilio et tercia ad quereloso
et adjuvet IIII senior et concilio: et totos
populatores qui venerint ad Calatajube populare de totos debitos
que habuerint factos et calonias et clamos fuerint
super illos de rege et de todos alios homines sint
soltos et finitos et ubicumque habuerint hereditates et avere habeant
illum totum salvum et ingenuum liberum et franchum pro vendere
dare et impignorare cui ipsi voluerint: et si evenerit causa quod
inveniant homine mortuo in termino suo non sit omicidio
pariato: et homine qui non sit de Calatajube si
mataverit homine de Calatajube aut prendiderit
vel discavalgaverit pectet M morabatinos tercia
pars ad regem et tercia ad concilio et tercia ad
quereloso: et si homine de Calatajube mataverit
ad suo vicino et parentes de mortuo firmare
potuerint ipse qui fecit pectet CCC solidos C solidos ad regem
ducentos ad suos parentes et sit ille qui fecerit omiciero: et
si non potuerint firmare parentes salvet se cum Xll juratores
vicinos: et quod omiciero sicut superius dixi stet
intro sua casa novem dies post novem dies exeat de villa et
stet foras usque habeat amorem de parentes mortui:
et qui fuerit mortuus non habuerit parentes concilio accipiat
suo omicidio et partat per sua anima ubi fuerit necesse. Et
vicino de Calatajube qui potuerit tenere homines in suo solare
christianos aut mauros aut judeos ad illo
respondeat et non ad ullo alio seniore: et nullo vicino qui rapuerit
sua vicina qui sit de Calatajube paret illam in medianeto ante suos
parentes et vicinos de Calatajube et si voluerit illa ire ad suos
parentes pectet ipso a rabitore ad parentes de muliere
quingentos solidos et postea sit omiciero et si illa
voluerit ire cum illo vivant se ut melius potuerint et illa sit
omiciera. Similiter vicino qui sua vicina
forçaverit et illa venerit voces mitendo et illa duos
testes habuerit pectet ut superius dixi et sit omiciero
et si non potuerit illa firmare et ipse negaverit salvet se cum XII
juratores et si se non potuerit salvare pectet ut superius
dixi: et vicino qui sacaverit armas super suo vicino
intro Ia civitate pectet LX solidos
tercia pars ad regem tercia ad concilio et tercia ad
quereloso. Similiter qui venerit in bando super suo vicino et
ferirat vel peliarat pectet LX solidos similiter per tres
partes: et concilio de Calatajube quod habeat judice quale
ipse voluerit et sic usque ad anno et postea quomodo placuit ad
illos: et qui excucierit pignos ad judice pectet IIII quinque
solidos et qui excucierit pignos ad sagione pectet VI denarios
et judex qui fuerit ipse demandet las colonias qui
venerit ad seniore et nullo vicino non sit mino de rege neque
de seniore et qui ibi intraverit pectet M solidos ad
concilio et senior qui fuerit de Calatajube non
firmet super nullo vicino et nullo vicino de Calatajube non
donet ledam in tota terra de domino rege et qui IIII
tulerit per força pectet M morabatinos in tres partes
ut superius dixi et vicino cui pignoraverint per comprare
cavallo videat concilio sua bona et si habuerit ad comprare
compret et cavalgatores de Calatajube de ganancia quod
fecerint emendent plagas totas et alçent cavallos et
donent una quinta de.... et de ganato vivo et de totas
alias causas non donent nata: et si evenerit quod prendant
cativo qui sit rex sit de domino rege et de alio

captivo sua quinta et si habuerit dominus noster rex ire
campale vadat tercia parte de illos cavallos et de illa tercia parte
ipse qui non fuerit in hoste pectet I solidum et nullo
cavallero de rege neque de seniore neque de nullo
homine non habeat posaderia in casa de vicino de Calatajube
sine sua voluntate et habeant vicinos de Calatajube
fornos et bannos et tiendas et molinos et
canales unusquisque ubi melius potuerit facere: et qui debuit
jurare per omicidium vel per batalla juret
super altare et per alias causas juret super cruce
de fuste aut de petra
et dicat qui debet jurare per Deum et ista cruce
juro tibi et nonnulla causa alia et dicat qui prendet la jura quod si
mentet perduto sit ille qui jurat respondat una vice amen et
non sit ibi alter achaquia neque referta in jura et non pacet super
la cruce et placito de jura de sol ad sol et vicino qui
ad alia feriat intret IIII in manus sit pedone sit cavallero
et vicino de Calatajube non habeat maciaria. Qui fuerit
fidator de mandamento post medio anno non respondat. Qui fuerit
fidator de pecto quamdiu vixerit respondat post mortem ejus non
respondat uxor ejus neque filii neque nullo parente. Pro illo
homicidiero qui fugerit ad Calatajube aut qui
adduxerit muliere rapita si aliquis incalçaverit
illos non intret post illos in termino de Calatajube usque
faciat sciente ad concilio: et qui incalçaverit suo vicino
per ferire aut prendere et si inserraverit illum
in sua casa et ferirat vel pulsarat ad sua
porta et si habuerit ipse inserrado duos testes
pectet ipse qui male fecit ad ipse qui fuit inserrado
CCC solidos et si non habet testes juret super
altare ubi jurant per omicidium et quod non fecit et
testes falsos sint tornados per batalla et nullo vicino solvat
pignora de alio nec ganato qui mane exit de villa et nocte debet
venire et qui juret domino de ganato qui mane exivit et nocte debet
venire et postea vadat ille per quod est pignorato et mitat fidancia
per ante suo judice et si noluerit prendere faciat ibi testes et
veniat se et postea domino de ganato trabat illum ut melius potuerit:
si preserit pignos de suo vicino et auguraverit illos foras de
casa duplet illos et toto vicino qui fuerit de Calatajube si
fecerit IIII virto senior aut alio vicino faciat rancura in concilio
et postea adivet IIII concilio et si noluerit IIII adivare concilio
laxet in villa uxor ejus et filios et avere et
toto quanto habet ut sit IIII salvo per ad illo et postea
exeat de villa et pignoret ad concilio ubi
melius potuerit usque duplent IIII suo avere concilio: et toto
mauro que est in termino de Calatajube et fugierit
ad evouso donet concilio sua hereditate ad christiano
et de judeo similiter fiat: et christianos et
mauros et judeos comprent unus de alio ubi voluerint et
potuerint: et christiano qui mataverit judeo aut
mauro si fuerit manifesto pectet CCC solidos et si
negaverit salvet se esse cum sibi altero cum jura quod non
fecit et christiano firmet ad judeo cum christiano
et judeo et judeus ad christiano similiter
et de mauro similiter et christiano juret
ad judeo et ad mauro super cruce et judeus
juret ad christiano in carta sua Acora tenendo
et mauro qui voluerit jurare ad christiano et
dicat Alamet caucamo et talat taleta. Clericos
qui fuerint in Calatajube sedeant unusquisque in suas ecclesias
et donent quarto ad episcopo et quarto ad sua
ecclesia de pane et vino et corderos et de
nulla alia causa non donent quarto et serviant suas ecclesias
et habeant foros et judices sicut suos vicinos: et qui
venderit hereditate ipse qui comprat illa in collatione de ipso qui
vendet ibi vadat et ibi faciat suo mercato et de hereditate qui
fuerit vendita per L solidos in suso donet in roboratione qui comprat
II solidos et si noluerit dare duos solidos det ad
quatuor homines jantare et qui compraverit hereditate
et tenuerit illa postea medio anno non respondat per illa ad nullo
homine. Testimonia falsa qui per batalla cadet duplet
illo avere. Et latrone qui furtaverit et postea
negaverit et liciaverit et cadet duplet illo avere ad suo
domno et novenas ad palacio. Et toto ganato forano de
Calatajube qui post tres dias steterit in termino de
Calatajube donet montatico de busco baca et
de grege carenero medio ad seniore et medio ad
concilio: et vicino de Calatajube non donet quinta in nulla
parte nisi in Calatajube et qui tenet captivo mauro in
Calatajube et pro ipso mauro tenent christiano in terra de mauros veniant parentes de christiano et donent in
quanto fuit comprato ipso mauro et despisia que habet facta et
accipiat lo mauro et trahat suo christiano. Et si non
exierit postea per illo et christiano ipse qui fuit domino
de mauro si voluerit accipiat suo mauro et
tornet avere quod prisit. Et qui pignoraverit in villa
sine sayone VI denarios pectet ad judice:
et primo populator qui venerit non rendat ad alio qui postea venerit
pro ullo pecto neque de clamo antea facto et si duo populatores in
uno venerint et uno ad alio demandaverit stent ad laudamento de
concilio: et qui malaverit vel scavennaverit mulierem
maritata et habuerit duos testes pectet qui
fecit CCC solidos ad marito et ad parentes de
muliere et si non habuit testes veniat cum XII et
jurent los sex cum illo et si muliere ad alia
malaverit intret in manus et si fecerit livores pectet illos si habet
testes et si non habet juret per suo cabo: et si mauros
vel christianos levarent ganado de vicino de
Calatajube et postea tornaverint ipso ganado cavalgatores de
Calatajube veniat domino de ganato et juret sibi altero
quod suum fuit et non illum dedit neque vendidit et si est cavallo
aut egua aut mulo donet V solidos et prendat sua
bestia et de bove et asino I solidum et
homine de Calatajube si fiaverit captivo qui fugiat
qui sit de villa habeat inde quinque solidos et si non
fuerit de vicino habeat in illo lo medio. Et qui excucierit
ganato qui non sit de vicino fores de termino habeat in
illo lo medio: et homine de Calatajube qui habuerit rancura de
alia.... et fuerit ad ipso concilio unde habet rancura et non fecerit
ibi IIII nullo directo faciat ibi homines et postea veniat ad
Calatajube et prendat homines et faciat pignora de campo et de ipsa
pignora que fecerit prendat in assadura LX solidos et in ipsa homines
de Calatajube pignora alia mactarent non sit omicidio
pariato et si christiano ad judeo feriret
non intret IIII in manu et si fecerit livores et habuerit
judeo et christiano pectet las livores et
si non habet testes juret quod non fecit et de mauro
similiter fiat. Et si christianos vel mauros levarent
ganado de Calatajube en preda et cavalleros vel
pedones qui excucierint ipso ganato foras de termino
prendant de cavallo et equa et mulo V solidos
et de asino et bove I solidum et de res minuta
de Ia cabeça II denarios et isto termino de isto
ganato sit tale quale est scriptum unde terra partimus. Et
insuper de totos foros et judicios totos qui fuerint
inter vicinos minutos et grandes qui non sunt scriptos
in ista carta que sint in arbitrio et laudamento de toto concilio
domino Deo adjuvante: et qui fecerit plaga ad suo vicino
unde exeant ossos pectet qui fecit ad ipso plagato
LX solidos et qui crebaverit dente de suo vicino
pectet C solidos et qui tallaverit mano de suo vicino
aut pede vel oculo saccaverit vel nares
tallaverit pectet omicidio de mancipia. Qui
stat ad soldata mataverit homine et quando steterit cum
suo amo demandarent IIII faciat directo et postea que exierit de suo
amo suo amo non rendat: quod si nullo homo habuit baralla cum
suo vicino per ipsa baralla filios de ipsos homine
mataverit parentes pectent omicidio: et
si pater filium suum mataverit et pro pecuniis
inde morierit non sit omicidio pariato: quod si
feriat cavallo vel bove vel bestia ad
homine et inde morierit non sit omicidio pariato:
quod si fecerit alios livores pectet illos: quod si
casa caderet et mataverit hominem non sit
omicidio pariato: quod si homine caderat in canale de
molino vel acenia et morirat non sit omicidio
pariato quod nullo vicino de Calalajube qui passarat per los
portos de Pampilona vel per ipsos de Jaca non
donent lezda in ida neque in venida et qui IIII presierit
pectet M morabatinos per tres partes ut superius dicet. -
Sig+num Adefonsi leonensis regis. - Ego Ramiro
Dei gratia rex: petierunt michi cavalleros de Calatajube
una dona quod dono eis cum bona voluntate et bona mente
villa que dicitur Aranda cum suo termino et habeant
illa libera et firma per secula cuncta amen
et qui non donet majus quinta sed donent decimo et faciant illos
aztores et illas turres de Calatajube de illa renda qui
se levaverit in villa et in termino ejus. - Et ego quidem gratia Dei
rex Alfonsus dono vobis terminos ad homines de Calatajube dono
vobis Cadascun cum suo termino et quomodo las aquas
cadent usque ad Calatajube et quomodo vadit illa serra de Castiella pro nomine Albiedano et quomodo vadit ipsa serra de Viduerna usque ad Calatajube et dono vobis Badello cum
suo termino et usque ad Calatajube. Et dono vobis Caravantes
cum suo termino usque ad Calatajube et dono vobis Albalat cum
suo termino et inde usque Calatajube. Et dono vobis Fariza cum
suo termino et inde usque ad Calatajube et dono vobis Anchel
cum suo termino et inde ad Calatajube et dono vobis Mil Marchos
cum suo termino usque ad Calatajube et dono vobis Guisamam cum
suo termino usque ad Calatajube et quomodo vadit la Mata de Maxaran et sicut exit ad ipsa turro de la Leyda et dono vobis Cubel cum suo termino et inde usque ad Calatajube.
Et dono vobis Villafelice cum suo termino usque ad Calatajube
et dono vobis Langa cum suo termino et inde usque ad
Calatajube et dono vobis Coda cum suo termino usque ad
Calatajube.
- Gratia Dei scripta in mense decembris sub era MCLXVIIII. Et fuit roborata ista carta in die sancti Stephani de manu regia in villa que dicitur Bisense. - Sig+num regis Ramiri.
-
Sig+num regis Adefonsi. - Et sunt inde testes auditores et visores comite de Pallars comite Artallo
senior Enneco Semenones de Stramatura Bertran de Larves Sanccio
Fortunones de Xavarre episcopus Petrus in Rota senior in Capella
Blanquer Gonbaldo senior Guillermus Garocii in Bissense Petro Jozbert
in Auzanue episcopus Arnaldus in Osca senior in Osca Sancio Johannes
senior.... in Boyllo senior Ato Garcez in Barbastro episcopus
Guillermus in Çaragoça sennior Lop Garcez in Alagone sennior Ortii
Ortici in Borja comite de Percas in Tudela episcopus M.... in
Taraçona senior Fortun Lopez in Soria senior Fortun Aznares in
Belanga senior Lop Yeneguez in Monte-Regale episcopus Sancius in
Pampelona senior Petro Tizone in Estella senior Fortun Garcez Casal
in Najara senior Lop Lopez in Sors et in Ricla episcopus Sancius in
Najara senior Deo Gomez in Careso Latron senior in Albera senior
Petro Moinez in Monniz regnante me Dei gratia rex Adefonsi de
Bilforade usque ad Pallares et de Bayona
usque in Regalis Monte. - Et si aliquis rex vel
comite aut senior vel vicino qui hoc supradictum
disrumpere vel fraudare voluerit non habeat partem in Deum vivum et
verum qui fecit celum et terram mare et omnia que in eis sunt sed
habeant iram Dei omnipotentis et ejusdem Domini nostri Jesu-christi
et sancte Dei genitricis et virginis Marie et beatorum apostolorum
Petri et Pauli et omnium sanctorum et sit maledictus et
anathematizatus et non habeat partem cum sanctis Dei neque cum
nullis bonis christianis sed cum Juda traditore
qui Dominum tradidit tribulatione et anxia et dolore inferni
inferiori pari pene paciatur. Amen amen amen. Fiat fiat fiat. - Ego
Dei gratia rex Adefonsus totum hoc superius scriptum laudo et
concedo et confirmo vobis barones de Calatajube ut sit
salvum et securum et liberum et firmum ad vos et omnis generatio vel
posteritas vestra salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per
secula cuncta. Et qui hoc scriptum vobis forçare vel trahere
voluerit sit tale quale superius dictum est ab omni tempore. Valeat
amen. - Et ego Dei gratia Ramirus rex hoc superius scriptum
laudo vobis et concedo et confirmo per secula cuncta et sunt inde
testes senior Lop Lopez in Calatajube senior Castanno in Bel senior
Lop Fortunones in Albero senior Ferriz in Sancta Eulalia Raimundus
Periz in Tarbena Petro Romeo senior in Senato senior Sancio Sanz de
Essun Trimoreades Guillermus Garcez majordomo en Gustan senior Semen
Garcez de.... in Penna senior Lop Arcez Arcayne in Melcorna et
Capellanos in Capella don Enneco in Alben don Fortuno de
Monte-aragone senior Enneconi de Navasa in Billiella. Scripta
carta in mense octobris II nonas sub era MCCXXII
intra in Calatajube: et qui hoc scriptum disrumpere voluerit
sit tale quale superius dictum est et in prima voce habent ira Dei et
de omnibus et de XII apostolis et maledictio Dei et omnium
sanctorum veniat super illo et generacione ejus amen. - Sig+num
Raimundi Comes. - Signum + regis Ildefonsi filius
Raimundi comitis Barchinonensis qui auctorizo hoc scriptum
salva mea fidelitate et de omni mea posteritate. - Sunt testes domino
archiepiscopo Raimundo Tarragonensi et domino Guillelmo episcopo
Barchinonensi et domino episcopo Petro Cesarauguste
et domino M.... episcopo Tirasone et comite de Pallars
et don Petro de Castellersol senior in Calatajube et Fortuno Aznarez
de Taraçona et Petro Ortiz et don Pelegrin et G. de Servant
et Guillelmo de Castelvile et Petro Pardo et Sancius Rafena et Petro
Perez de Terrez era MCC die kalendas septembris.
- Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis
presbiteris et clericis de Calatajube et de termino suo salutem et
apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos
facile prebere assensum et vota que a rationis tramite non discordant
effectu sunt prosequente complenda. Ea propter dilecti in domino
filii vestris justis postulationibus grato concurrens assensu
ecclesias vestras de Calatajube et de termino suo cum omnibus
pertinenciis suis ecclesiam sancte Marie medie ville
cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Andree cum pertinenciis
suis ecclesiam sancti Johannis de Vallupul cum pertinenciis
suis ecclesiam sancte Marie cum pertinenciis suis ecclesiam
sancti Jacobi cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Petri
Serranorum cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Martini
cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Salvatoris cum
pertinenciis suis ecclesiam sancti Petri Francorum cum
pertinenciis suis ecclesiam sancti Torquati cum pertinenciis
suis ecclesiam sancti Dominici cum pertinenciis suis ecclesiam
de Miedes cum pertinenciis suis ecclesiam de Casteyon cum
pertinenciis suis ecclesiam de Marha cum pertinenciis suis
ecclesiam de Duran cum pertinenciis suis ecclesiam de
Villalba cum pertinenciis suis ecclesiam de Sediles cum
pertinenciis suis ecclesiam de Ruesca cum pertinenciis suis
ecclesiam Durera cum pertinenciis suis ecclesiam de Viver
cum pertinenciis suis ecclesiam de Finoges cum
pertinenciis suis ecclesiam de Pietas cum pertinenciis suis
ecclesiam de Marach cum pertinenciis suis ecclesiam de
Cornay cum pertinenciis suis ecclesiam de Saviniano cum
pertinenciis suis ecclesiam de Paracolle cum pertinenciis suis
ecclesiam de Embit cum pertinenciis suis ecclesiam de
Viver de la Sierra Castella cum pertinenciis suis ecclesiam de
Turralba cum pertinenciis suis ecclesiam de Cuhela cum
pertinenciis suis ecclesiam de Amienone cum pertinenciis suis
ecclesiam de Villa-rubea (en dos lineas) cum pertinenciis suis ecclesiam de Vadiello
cum pertinenciis suis et de Forcaro ecclesiam de Bedeyo
cum pertinenciis suis ecclesiam de Torrijo cum pertinenciis
suis ecclesiam de Moros cum pertinenciis suis ecclesiam de
Monubles cum pertinenciis suis ecclesiam de Alhama cum
pertinenciis suis ecclesiam de Buvierca cum pertinenciis suis
ecclesiam de Casteyon cum pertinenciis suis ecclesiam de
Atheca cum pertinenciis suis ecclesiam de Ferrer cum
pertinenciis suis ecclesiam de Jarava cum pertinenciis suis
ecclesiam de Jodes cum pertinenciis suis ecclesiam de Aguas
cum pertinenciis suis ecclesiam de Cinvalla cum pertinenciis
suis ecclesiam de Tiestos cum pertinenciis suis ecclesiam de
Cuble cum pertinenciis suis ecclesiam de Pardos cum
pertinenciis suis ecclesiam Davanto cum pertinenciis suis
ecclesiam de Monobrega cum pertinenciis suis ecclesiam de
Casteyonciello cum pertinenciis suis ecclesiam Dalbarba
cum pertinenciis suis ecclesiam de Azret cum pertinenciis suis
ecclesiam Dathea cum pertinenciis suis ecclesiam de Monçon
cum pertinenciis suis ecclesiam de Fontes cum pertinenciis
suis ecclesiam de Novella cum pertinenciis suis ecclesiam de
Morata cum pertinenciis suis ecclesiam de Viliella cum
pertinenciis suis ecclesiam de Malonda cum pertinenciis suis
ecclesiam de Paracolle cum pertinenciis suis ecclesiam
Dominici sancti.... cum pertinenciis eorum ecclesias Ospitalis
cum pertinenciis earum ecclesias sancte Xive cum pertinenciis
earum ecclesiam sancti Benedicti cum pertinenciis omnibus suis
canonice vobis concessas sicut eas canonice et de antica
consuetudine prout in scripto regis continetur possidetis
devotioni vestre auctoritate apostolica confirmamus et presenti
scripti patrocinio comunimus: statuentes ut nulli omnino hominum
liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei
aliquatenus contra ire: si quis autem hoc atemptare presumpserit
indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum
ejus se noverit incursurum. Data Velletri septimo
calendas februarii. - Ego supradictus Ildefonsus Dei
gratia rex Aragonum comes Barchinone et marchio
Provincie ob remedium anime mee et parentum meorum dono laudo
atque imperpetuum concedo domino Deo et omni clero et populo presenti
atque futuro de Calatajube omnia que antecessores mei eis dederunt et
sicut in hac suprascripta pagina scriptum est et a domino Lucio
papa summo pontifice suo scripto et sigillo presenti concessum
et corroboratum est sic ut in perpetuum firmus teneatur manu et
sigillo meo proprio confirmo et corroboro. - Nosque Alfonsus Dei gratia rex Aragonum Majorice et Valencie ac comes Barchinone viso dicto privilegio publicato coram nobis et omnibus in eo contentis a
principio usque ad finem diligenter inspectis confirmato per dominum
Petrum illustrissimum inclite recordationis regem Aragonum
patrem nostrum quod privilegium propter ipsius vetustatem
et demolicionem filorum bulle pape summi pontificis
in eo contente fecimus reparari: idcirco dictum privilegium et
reparationem ipsius prout superius per singula continetur concilio
Calatajube et tote posteritati eorum aprobamus ac etiam
confirmamus nunc et in perpetuum prout melius sanius utilius ac
perfeccius dici scribi et intelligi possit ad comodum et salvamentum
dicti concilii et totius posteritatis ejusdem. Et ut presens scriptum
confirmacionis et reparacionis majus robur obtineat firmitatis
sigilli nostri appensione eum duximus muniendum. Datum apud
Cesaraugustam XIIII kalendas madii anno domini MCCC octuagesimo sexto. - Signum + Alfonsi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valentie ac comitis Barchinone. - Testes sunt Bernardus Guillermus de Entiença Ermengaudus comes Urgelli Arnaldus Rogerii comes Pallariensis Artallus de Luna Petrus Ferrandez.

 

lunes, 17 de febrero de 2020

XL, perg. 1760, Jaime I, 1263

XL.
Perg. n° 1760. Jai. I. 2 nov. 1263.

In Christi nomine. Noverint universi quod cum contentio fuisset inter illustrem dominum Jacobum Dei gratia regem Aragonum Majoricarum et Valentie comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispesulani et nobilem Petrum de Montechateno senescalium ejusdem domini regis quod dictus Petrus de Montechateno conquerebatur ab eodem domino rege quod idem dominus rex faciebat ei injuriam de facto majordomie et super hoc dictus dominus rex et dictus Petrus de Montechateno misserunt predictam causam in posse domini Eximini Petri de Arenoso et Thomasii de Sancto Clemente et Guillelmi de Sala et Arnaldi de Boscho quod quidquid ipsi arbitri cognoscerent quod dominus rex deberet facere in predicto facto majordomie quod dictus dominus rex et dictus Petrus de Montechateno starent in cognitionem eorundem arbitrorum. Primum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod dictus dominus rex debet sibi exibere portionem viginti animalibus. Cui petitioni respondent arbitri supradicti judicando quod dictus Petrus de Montechateno non debet accipere nec ullo tempore recepit rationem nisi sexdecim animalibus tali modo quod dum ipse sit in curia debet accipere rationem duodecim animalibus et quatuor animalibus tenenti suum locum. Secundum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno postulat quod quando prelium firmatur in posse dicti domini regis quod dictus Petrus de Montechateno debet accipere pignora et debet campum preparari et quod debet habere quinquaginta morabetinos et equum et arma et garnimenta ab illo qui erit devictus et etiam quod debet habere tertium ex tertio de tanto quantum habeat dictus dominus rex de predictis pignoribus. Cui questioni respondent arbitri supradicti quod omne prelium quod firmetur in posse domini regis quod debent venire pignora in posse predicti Petri de Montechateno vel tenentis locum suum: et si prelium fit quod dictus Petrus de Montechateno debet fieri campum et respicere et debet habere tot morbetinos quos consueverunt dare Barchinone ratione campi et etiam debet habere equum et arma et garnimenta ab illo qui erit evictus et nichil debet habere tertium tertii quod petit de predictis pignoribus. Tertium capitulum est quod Petrus de Montechateno predictus petit quod tota pecunia que veniret in exania domino regi de aliena patria quod dictus Petrus de Montechateno vel ille qui est pro eo constitutus debet habere aliquam quantitatem suficientem. Cui petitioni dicti arbitri dicunt quod dictus Petrus de Montechateno ratione majordomie nec illi qui tenent suum locum nichil de predicta peccunia debent habere. Quartum capitulum est quod prenarratus Petrus de Montechateno postulat quod omnes officiales de domo domini regis debent ingredi et esse per manum suam. Cui questioni dicunt arbitri quod predicti officiales non debent intrare nec esse per manum suam nec per ipsum immo predicti officiales debent ibi esse ex precepto domini regis et dictus dominus rex debet mittere et transmutare illos quos sibi placuerit: tamen dicti officiales debent numerare et scribere illud quod expendiderint per dominum regem in sua domo in presentia et coram majoredomo et quod predictus majoredomus debet respicere de hoc quod ipsi emunt quod faciant bene et fideliter. Quintum capitulum est quod antedictus Petrus de Montechateno petit quod de omnibus cenis quas dominus rex accipit in Catalonia quod suus majordomus debet facere pactum et debet habere certam quantitatem. Cui petitioni dicunt arbitri supradicti quod de omni cena quas pledeg ratione denariorum debet habere majordomus viginti solidos ad minus vel secundum quod quantitas erit cene: et si voluerint tenere dominum regem sine pactu aliquo et compositione circa quod velint dare panem et vinum et carnes et civatam et hoc quod necesse erit aliquid de cena ista non debet habere majordomus ratione majordomie nisi ipsi propter planam voluntatem ei voluerint exhibere et etiam quod dictus Petrus de Montechateno nec ille qui tenet suum locum non potest nec debet facere compositionem de facto predictarum cenarum sine voluntate domini regis. Sextum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod de omni hospicio quod dictus dominus rex imparet vel imparare faciat in aliquo loco Catalonie quod majordomus debet tenere imparatum pro eo. Cui questioni dicunt predicti arbitri quod dictus Petrus de Montechateno nec ille qui tenet locum suum non debet tenere nec imparare nisi dominus rex sibi acomodaret. Septimum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod de omni castro quod dominus rex accipiat debet habere unum ex melioribus hospiciis de villa vel aliquem de melioribus hominibus qui sint in villa ad suam partem. Cui petitioni dicunt predicti arbitri quod de omni castro quod dominus rex accipiat non debet habere domum vel aliquem hominem nisi dominus rex devinceret prelium campale vel acciperet civitatem propter vim et tunc debet habere unum de melioribus hominibus qui sint ad suam partem. Octavum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod si dominus rex est in consilio et sit de tribus antequam ille qui tenet locum suum debet esse in eodem consilio. Cui petitioni respondent dicti arbitri quod ipse Petrus de Montechateno nec ille qui tenet locum suum non debent esse in consilio nisi dominus rex eos in eodem consilio postularet. Nonum capitulum est quod dictus Petrus de Montechateno petit quod omnia vasa argentea et mappas de reposto domini regis et omnia preparamenta coquine et azembla debent esse sua per omnia festa in quibus recipere consuevit in anno et quod accepit injuriam idem Petrus usque modo quia illam compositionem quam dominus rex dicit quod acciperet quingentos solidos per quodlibet festum non concedit quod coacte accepit dictos quingentos solidos usque modo ideo quod non poterat habere aliquid ab eodem domino rege. Cui petitioni dicunt arbitri supradicti quod dictus Petrus de Montechateno nec majordomus per eum non debent habere nec recipere predicta vasa argentea nec mappas nec preparamenta coquine nec azemblam sed tantummodo quingentos solidos per tria festa que sunt constituta in anno per quodlibet festum quingentos solidos maxime cum dominus rex ita dare consuevit et dictus Petrus de Montechateno et suus majordomus ita querere et petere consueverunt. Unde nos arbitri supradicti non propter jus set ratione compositionis dicimus arbitrando quod dominus rex det dicto Petro de Montechateno vel suo majoridomo per tria festa que sunt assignata in anno quingentos solidos in quolibet festo. Item dicimus ratione compositionis quod de isto prelio quod fuit factum primum inter Poncium de Peralta et Bernardum de Malo Leone quod Eximinus Petri de Pina habeat propter suum laborem et propter expensas quas fecit in campo et aliarum rerum medietatem et aliam medietatem habeat dictus Petrus de Montechateno. Et etiam dicimus quod majordomus habeat ceram et piper sicut erat consuetum et dictus Petrus de Montechateno quod mitat museum in coquina et quod si propter eum est respiciat pezas carnium et coquinam. Nos vero dominus Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valentie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani et Petrus de Montechateno predictus per nos et omnes successores nostros acceptantes libenter presens arbitrium sive sententiam arbitralem omnia predicta et singula concedimus et laudamus aprobamus et confirmamus in omnibus et per omnia promittentes ea omnia atendere et complere et in aliquo non violare.
Quod est actum quarto nonas novembris anno Incarnationis Christi millesimo CCLX tertio.
- Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et Domini Montispessulani. - Sig+num Petri de Montechateno. - Sig+num Eximini Petri de Arenoso. - Sig+num Tomasii de Sancto Clemente. - Sig+num Guillelmi de Sala. - Sig+num Arnaldi de Boscho predictorum qui hec concedimus et firmamus firmarique rogamus. - Sig+num domini G. Dei gratia Ilerdensis episcopi. - Sig+num Berengarii de Bedorz rectoris ecclesie de Azco. - Sig+num Petri de Turrifreyta clerici ejusdem domini episcopi testium. - Sig+num Berengeroni Bardina notarii publici ilerdensis qui auctoritate curie et patiariorum ilerdensium hoc scripsit a memoria scripta in memorialibus Berengarii Bardina quondam publici notarii ilerdensis qui Berengarius Bardina morte preventus hoc in mundum seu in publicam formam redigere non valuit.

Jacobus, Jaime I de Aragón, perg. 1760, Jaime I, 1263

Nota: patiariorum ilerdensium: pahers de Leyda, Lleida, paheres de Lérida, Ilerda, Ilerde.

xli-reg-13-fol-156-26-marzo-1264

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXII , apen 9, febrero 1161. R. comes barchinonensis et princeps aragonensis

CXXII
Apén. N°  9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonis aiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
dono tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona. Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominus comes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantur sine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori jamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensis abbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in medio me mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidione Bavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comes dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis est manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et Willelmus Montispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supradictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera. 
exitas de Gerunda: Salidas de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes sobre Jaime I el conquistador,

CXXXVI, apen. 10, Raimundus Ademari

CXXXVI.

Apén. n. 10.

Notum sit omnibus quia sub ista convenientia intrat Raimundus Ademari in pignora in potestatem Remundi comitis barchinonensis cum duobus castris de Fenestris et omnes illorum castellaniis et pertinenciis tali modo quod si Guillelmus comes bisuldunensis non attenderit ipsas convenientias quas convenit ad prescriptum comitem Remundum et ipsos sacramentos quod ei fecit non tenuerit et infra sex menses sicut scriptum est in ipsa convenientia ea omnia quod ei forsfecerit et transgressus fuerit non emendaverit supradictus Remundus comes libenti animo illi non perdonaverit ipsas emendas de illas forsfacturas: ego Remundus Ademari suprascriptus post primos sex menses transactos que in ipsa convenientia resonant infra XL dies quod Remundus predictus comes me comonuerit per se aut per suos missos vel missum ut ad illum tendam cum predictos castros: ego predictus Remundus Ademari ad prescriptum comitem Remundum entendere cum predictos castros et eorum castellanias et
podestadiu illum en fare et tales sacramentos ad illum en jurare quales alios suos homines jurant ei de alios suos castellos et de suos honores ita ut Remundus jamdictus comes juret ad me Remundum suprascriptum ut jamdictos castros non tollat mihi nec tollere faciat et istum sacramentum faciat eum mihi per unum meum simile. Et si suprascriptas convenientias fuerint comonitas et supradictas forsfacturas fuerint emendatas aut perdonatas ego predictus Remundus Ademar de predictas pignoras non exire dum vivus fuerit predictus Remundus et ego vixero: et si predictas pignoras incurrerint sicut suprascriptum est cum predictos castro et eorum castellania et pertinentias ad prescriptum Remundum comitem en tendre et podestadiu len fare. Hec omnia suprascripta ego Remundus Ademar si la tendre et la atendre ad jamdictum Remundum comitem sine suo enganno et sine sua deceptione (Alphabeto divisa).

catalán = castellano

martes, 17 de marzo de 2020

XXV. Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185. Villagrasa

XXV.

Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185.

Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod ego lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono et concedo vobis omnibus apopulatoribus qui modo estis apopulati in Villagrasa mea nova populatione et qui estis venturi ad populandum et manendum omnes bonas consuetudines et franchitates ideo ut bene ibi vos apopuletis et melioretis cotidie illam populationem. Et dono et concedo nobis vestras domos et ortos et farragenales sicut jam vobis dividimus videlicet ut unusquisque habeat domos de quatuor astis in amplitudine et de octo in longitudine similiter et sic fiat de ortis: et unusquisque ex vobis dabit michi pro domibus et farragenale et pro orto VI denarios pro censu omni tempore in festo natale. Et dono vobis aquam de illo rego ad capiendum et ad omnes vestros usus duobus diebus et duobus noctibus in septimana videlicet in die mercurii et in die sabbati. Etiam et si vobis necesse fuerint et sine meo dampno facere poteritis accipiatis eam aliis diebus omnibus cum opus habueritis: et dono vobis illam aquam de Exarechavins (Cercavins) per omnes dies que aqua venit de Verduno. Et dono vobis imperpetuum quod in tota terra mea non donetis leudam vel usaticum. Et dono vobis mercatum in die jovis et firam ad Omnium Sanctorum octo dies ante et octo dies post festum: et dono vobis quod sit salvus et securus omnis homo qui venerit ad illum mercatum et firam cum omnibus rebus suis in eundo et redeundo et quod possitis emere et accipere in pignora omnes honores quos poteritis habere per rationem. Et dono vobis quod non mittam super vos cavallarium castlanum neque vicarium et non dabo vobis alium dominum nisi me et meos successores. Dono etiam vobis pascua et vias et lignaria et petrarias et herbam et totum percaticum sicut melius habent homines Cervarie et Tarrege.
Et dono vobis quod non mittam super vos bajulum de Tarrega: et dono et concedo vobis confrariam inter vos habendam sicut convenire poteritis inter vos ipsos: et dimito vobis exurchias et intestationes et cucucias nisi ille qui captus fuerit in cucucia quod currat per villam. Et ullus non sit ibi districtus per furnum neque per molendinum: et si quis miles vel alius facit vobis injuriam possitis illum pignorare: et ullus non possit hedificare in illa carreria majore illius ville: et omnis homo qui sit manens illius ville et habeat ibi hereditatem non donet firmanciam nisi per quinque solidos. Et ego accepi vos et omnes vestras res in omni loco in mea speciali protectione et defensione: et dono et concedo vobis quod de istis X annis non ambuletis in ost neque in cavalcatam nisi tantum ad vestras juntas. Et mando omnibus vicariis et bajulis tocius terre mee quod vos et res vestras tamquam meas proprias manuteneant et defendant: et dono vobis et concedo quod possitis domos et res vestras dare vel vendere vel alienare quandocumque volueritis vestris consimilibus salvo meo jure. Et volo et mando quod ubicumque vos potueritis adcrescere et meliorare faciatis salva mea fidelitate et jure ut supradictum est. Et si quis homo contra hanc cartam ausus fuerit venire in aliquo sola causa evasionis daret michi mille solidos preter illati dampni restaurationem. Preterea renuncio ego rex ibi furnos et molendinos et justicias et leudas et firmamenta et non habeatis ibi alium dominum nisi me et meos successores.
- Facta carta apud Ilerdam mense aprili anni Domini MCLXXXV. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - + Berengarius Dei gratia Terrachonensis archiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Angularia. - Sig+num Raimundi Petri. - Sig+num Petri Balbi. - Sig+num Orto de Isla. + Ego Bertrandus hanc cartam scripsi et suprascripsi in linea V et hoc precepto Guillelmi de Bassia regis notarii et feci hoc signum + Virgilius.

XXV. Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185. Villagrasa


viernes, 2 de abril de 2021

Iacobus, Rex Maioric, noverint vniuersi,

NOVERINT
vniuersi quod cum nonnullis tam officialibus Nostri Iacobi Dei
gratia Regis Maioricarum Comitis Rosilionis &
Ceritaniae
, & Domini montis Pesulani quod 
Creditoribus,
& debitoribus indubium verteretur, quae debita intelligamus
elongare in perpetuum statuimus, quod non intendimus aliquas de suis
debitis elongare licet litteram concesserimus elongamenti nisi
assecuret, quod in fine elongamenti soluat debita de quibus eum
elongauimus sit ascecuratum intendimus elongare debita de quibus iam
elongamenta extiterunt nisi in littera dicti elongamenti de primo
elongamento specialiter sit facta mentio, nec de debitis ratione
hereditatis paternae (
parernae), vel maternae, nec de debitis,
quae debentur ratione dotis, vel legatorum nec de debitis quae
debentur ex varijs personis extra nostram iurisdictionem, nec de
alimentis siqua debent praestari aliquibus 
personis,
nec etiam de debitis per quibus iam pignora sunt tradita per eum
creditoribus suis nec de debitis, quae debent ratione emptionis quam
fecerint de aliqua re mobili, si illam rem mobilem penes se habeant,
nec de debitis quae habent ratione Curiae, vel tutelae, vel
manumissionis, vel executionis testamenti alicuius, nec de deposito
seu comanda si in instrumento depositi; seu comandae non fuerint dies
solutionis apposita, & fideiussor constitutus nec de debitis,
quae debentur ex aliquo per eum commisso, nec de debitis de quibus
iam fuerit lata sententia; & transiuerit in rem iudicatam; nec de
debitis quae debentur pro loguerijs nunciorum, seu domorum, vel
ratione rerum comestibilium, nec etiam intendimus elongare si
creditor cuius est debitum, est ita
inops, (inopia)
quod ipse debitor habeat melius paratum soluere in rebus mobilibus
quod sui creditores nisi debitis in rebus mobilibus in litera
vra
(
la r con virgulilla) elongamenti mentionetur, nec etiam
intendimus elongare si habeat mobilia ex quibus valeat satisfacere
suis creditoribus, exceptis libris, &
bestijs aratorijs, &
instrumentis aratorijs, &
equitarijs suis, & alumni, &
pannis lectorum, vasis
vinarijs., & vtensilibus domus seu
hospitij, & exceptis vestibus 
uis,
& vxoris, & familiaa suae, quam nostram Ordinationem Nos
Iacobus Dei gratia Rex Maioric. in praedictis in perpetuum
inuiolabiliter praecepimus obseruari.

domingo, 15 de marzo de 2020

I. Perg. de Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119. Alfonso I, Adefonsus imperator, Belgit

I.
Perg. de Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119.

I. Perg. de Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119. Alfonso I, Adefonsus imperator

Sub Christi nomine et ejus divina clementia scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti ego quidem Adefonsus Dei gratia imperator facio hanc cartam firmationis et liberationis ad totos homines qui sunt in Belgit et in tota illa honore de Galin Sangiç populati et in antea ibi populaverint. Mando et afirmo ad totos homines de tota mea terra homicieros latrones et malefactores postquam ad Belgit vel in illa honore alia de Galinsangiç venerint populare et ibi populaverint ut non habeant reguardo de nullo homine per nulla malefacta sed sedeant ibi ingenui et liberi sine ullo cisso malo: et mando ut illos populatores habeant tales foros intus eorum causas sicut habent illos de super Çaragoça: et mando postquam ad Belgit vel ad predicta honore de Galinsangiç venerint populare nullo populatore et ibi populaverint per nulla fediatoria nec per debito neque per nulla causa non faciant ad nullo homine directo nisi in Belgit vel in predicta honore de Galinsangiç: et qui pignoraverit ad istos predictos populatores per aliquam causam pectet ipse qui eum pignoraverit mille solidos deinde reddat ad suo domino ipsa pignora solita. Et mando ut pectent omicidio quingentos solidos. Et dono et concedo tibi Galinçangiç et ad posteritas tua ut habeatis
tuos almotalefes et tuas exeas de moros et de christianos et per qualecumque via ierint sedeant salvos de totos homines de mea terra et si nullus homo fecerit ad illos male recuperent illos dominos suo aver et pectent mihi mille solidos et tu Galinçangiç demanda illos per me. Et hoc totum quod mando facio propter amorem Dei et redemptionem anime mee et parentum meorum: et ubi adorabant Mahomath in unitate adorent Deum patrem omnipotentem cum Filio et Spiritu sancto in humilitate et veritate. Et totum hoc placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate concedo atque affirmo istos prescriptos foros ad ista prescripta populatione. Adhuc autem mando ut in tota mea terra non donent lezta neque pontatico neque per terram neque per aquam. Et inter illos et Soria per illorum plectos veniant ad medianeto.
Et mando atque affirmo ut sedeant ingenuos et liberos et franchos ipsi et filii eorum et domos eorum atque hereditates eorum ut faciant inde tota eorum voluntate salva mea fidelitate et de omni mea posteritate et de tibi Galinçangiç similiter et de posteritas tua que possedis illa honore per me per secula cuncta. Amen. Et si nullus homo vel de posteritas mea voluerit hoc donativo suprascripto disrumpere sedeat maledictus de domino Jesuchristo et de sua matre beate Marie et de duodecim apostoli et de omnibus sanctis suis et habeat partem cum Sodoma et Gomorra et cum Datan et Abiron et cum Juda traditore.
Fuit facta carta ista in era millessima centesima quinquagesima septima in Petruça circa Soccovia in mense dezembris per diem sancte Lucie virginis regnante me Dei gratia in Aragon et in Pampillona atque in Superarbe sive in Ripacurcia atque in Castella bielga sive in tota Estrematura usque ad Toleto et Dei gratia in Çaragoça et in Tutela usque ad Morella et in mea populatione quod dicitur Soria episcopus Stephanus in Oska et in Jaka episcopus Willelmus in Pampilona episcopus Sançius in Nagara episcopus Petrus in Çaragoça episcopus Michael electus in episcopatu de Tarassona senior Caxal in Nagara senior Enneco Galinç in Sos senior Açenar Açenariç in Tutela senior Enneco Ximenones in Sokovia senior Lope Garcez insuper Çaragoça et in Alagon senior Galindo Sangiç de Alkala in Belxit senior Açenar Dat in Morella. - Et ego Rodericus regis scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.

(Nota: No sé por qué estaba o está este texto de un Rey de Aragón como Alfonso I el Batallador en los pergaminos del Conde de Barcelona Ramón Berenguer III.)