Mostrando las entradas para la consulta rasis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta rasis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 20 de diciembre de 2019

XVIII, perg 63, 7 julio 1136

XVIII.

Perg. N° 63. 7 jul. 1136.
 
Ramon Berenguer IV
 
Cunctis innotescere volumus qualiter Guillelmus Raimundi Senescalci et uxor ejus Beatrix se presentaverunt ante archiepiscopum terrachonensem. Erat enim questio inter eos de conjugio suo utrum possent in eodem conjugio juste remanere. Qui auditis et discussis eorum rationibus et acceptis probationibus non sine sacramento judicavit divorcium debere fieri inter eos: verum amici eorum composuerunt pacem hoc modo inter eos. Laudaverunt siquidem ut ipsum honorem qui fuit Berengarii Raimundi Montis Catani ita inter se haberent. Primum quidem ut ipsas dominicaturas dum ipsa viveret haberent per medium. Staticam vero castrorum per singulos annos habeat VI mensibus Guillelmus Raimundi et Beatrix VI aliis mensibus donec ipsa maritum accipiat. Milites autem ipsius honoris faciant hominium Beatrici eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere temptaverit valeant Beatrici et teneant se cum illa donec Guillelmus predictus quod infregerit ei restituat. Si vero Beatrix virum acceperit habeat in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam Sancti Marcialis per meliorationem cum laboratione boum sine alicujus contrarietatis obstaculo: et post obitum suum remaneant filiis vel filiabus de Guillelmo Raimundi in se procreatis: et quod Beatrix in vita sua non impediat sue jamdicte partis honorem vinditione impigneratione vel donatione vel aliquo modo quo filiis suis et Guillelmi Raimundi ad perditionem veniret. Sed milites ipsi stent in hominio Beatricis usque ad obitum ejus.
Excepto hoc
Beatricis hominio ipsi milites serviant Guillelmo Raimundi et sint sui et habeat eos solidos.

Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis.
Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Beatricis qui hanc convenientiam laudaverunt et firmaverunt. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato litteris fusis in linea V et superpositis in XI et rasis in prima et superpositis et emendatis in linea VIII et rasis in linea III et prima.

domingo, 15 de marzo de 2020

XI. Perg. n. 5*, Alfon. II. 27 jul. 1168. Peduls, Mons-Agar, Orta, Bene

XI.

Perg. n. 5*, Alfon. II. 27 jul. 1168.

XI. Perg. n. 5*, Alfon. II. 27 jul. 1168. Peduls, Mons-Agar, Orta, Bene

Hoc est translatum fideliter translatatum II kalendas september anno ab incarnatione Domini MCCXVI cujusdam .... In Christi nomine .... virtute Ildefonsus Dei gratia rex Aragonum ... comes Barchinone et marchio Provincie et Guillermus Raimundi Dapiferi et Raimundus de Montecateno et Petrus de Subiratis consilio Guillelmi Montispessulani et aliorum baronum curie donamus et concedimus vobis Geraldo de Rivo et Petro de Sancto Martino et Raimundo de Cheral omnique progeniei atque posteritati vestre Peduls cum omnibus terminis et pertinenciis suis et ipsam montannam de Mons-Agar simul et Arberiars sicut terminantur de Collo-Spine usque ad Collum de Bene et usque ad viam antiquam de Orta et usque in ipso loco ubi dividitur via de Orada et de Bene. Hec suprascripta omnia sicut ab istis terminis includuntur donamus et concedimus vobis cum ingresibus et egressibus suis aquis pascuis erbis venacionibus montibus et cum omnibus his que ad servicia hominum pertinent quod ea omnia habeatis et teneatis et possideatis vos et progenies vestra et omnes illi qui ibi populaverint francha et libera et ingenua libere et quiete potenter et integriter ad furos Cesarauguste ad faciendas omnes voluntates vestras plenarie. Et ego Petrus de Subiratis retineo michi et meis terram ad unum par bovum sicut eam michi dabitis. Et donamus vobis et progeniei vestre ipsum castrum de Peduls quod vos teneatis in perpetuum per nos et donetis nobis et successoribus nostris vos et vestri potestatem de ipso castro irati et pacati quando nos vel homo per nos quesierimus vobis. Et donamus vobis et progeniei vestre duas partes de omnibus exitis qui de castro exient et de terminis suis scilicet de justiciis de chestis de forciis trobis et de omnibus qui ad senioraticum pertinent: et retineo ego Petrus de Subiratis terciam partem. Donamus itaque vobis omnes stachamentos: sed cum ego Petrus de Subiratis ibi fuero quod eos accipiam si accipere eos voluero salvis vestris duabus partibus. Donamus etiam vobis omnes stabilimentos. Hec superius scripta donamus vobis et progeniei vestre in perpetuum ad omnes voluntates vestras faciendas salva fidelitate nostra et successorum nostrorum per secula cuncta. Si quis hanc cartam violare voluerit nihil valeat sed in duplo componat et postea hec carta firma permaneat.
Que fuit facta VI calendas augusti anno Domini Jesu MCLXVIII° - Sig+num Ildefonsi regis Aragonis et comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Montecateno. - Sig+num Petri de Subiratis.
- Sig+num Guillelmi Montispesulani. - Sig+num Petri de Sancto Minato. - Sig+num P. filii P. de Sancto Minato. - Sig+num Guillelmi Garidelli. - Sig+num Guilaberti Anglisi. - Sig+num Arnaldi Garidelli. - Sig+num Boni Vasalli de Moro. - Sig+num Crispini qui hanc cartam scripsit die et anno ut supra. - Sig+num Raimundi Capellani. - Sig+num Guillelmi presbiter. - Sig+num de Cardona vicarii Dertuse. - Ego Bernardus Tolsani hoc scripsi et hoc feci + cum literis rasis et rescriptis in linea Va die et anno quo supra.

El lugar de Horta (antiguamente Orta), está documentado en 1153 por primera vez, como fronterizo en la donación del castillo de Miravet -después de la conquista de Tortosa el 1148-, parece que hacia el 1163 fue conquistado por Alfonso II de Aragón, el que el 1165 dio carta puebla, según los fueros de Zaragoza, a quienes poblaran los términos de Horta y Bene.
El 1174, Alfonso II dio la jurisdicción del lugar a los templarios y, en 1182, los Moncada renunciaron a los derechos que tenían.
El 1192, el maestro provincial del Temple dio a los habitantes de Horta una nueva carta de población según las costumbres de Lérida.
Al suprimirse los templarios, a principios del siglo XIV, Horta pasó a los hospitalarios de la castellanía de Amposta.
En 1359, Horta comprendía, además, los puestos de Arnes, Ferres -ahora despoblado del término de Horta, Bot, Caseres, Mudèfer y quizás Prat de Comte. En el siglo XIV se inició un aumento de población -de 43 fuegos en 1358 a 81 en 1378- que continuó los siglos XV y XVI. De este momento, son buena parte de los edificios más representativos del núcleo -ayuntamiento, casa del Diezmo-. En el siglo XVII, durante la Guerra de los Segadores (1640), Horta fue saqueada y tomada por asalto para evitar que cayera en manos castellanas. Los censos del siglo XVIII y del XIX vuelven a señalar un incremento de la población, hasta principios del siglo XX. En 1919 se empezó a nombrar Horta de San Juan.

XII

jueves, 13 de febrero de 2020

XII, perg. 147, Jaime I, 19 julio 1220

XII.
Perg. N° 147. Jai. I. 19 jul. 1220.

Jacobus, Jaime I de Aragón, XII, perg. 147, Jaime I, 19 julio 1220

Hoc est translatum fideliter factum.
Jacobus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone et dominus Montispesulani dilectis et fidelibus suis militibus et vicariis bajulis monetariis et magistris monete atque omnibus aliis ad quos litere iste pervenerint salutem et dileccionem. Satis credimus vos non ignorare qualiter dominus papa Innocencius inclite recordacionis subposuit nos et submissit nutriture et custodie magistri milicie Templi quem etiam et quosdam magnates terre nostre nobis consiliarios assignavit: nunc autem consilio et deliberacione predicti magistri et consiliariorum predictorum cum ingenti providencia deliberavimus ut unum fratrem in Aragonia et alium in Chatalonia constituamus qui generaliter in omnibus factis nostris tam super pignoribus redimendis quam super universis negociis nostris et redditibus et exitibus nostris colligendis et recipiendis cum omni deliberacione et cautela provideant diligenter: constituimus vero in Chatalonia fratrem G. virum providum et discretum et quem pater noster bone memorie multum in vita sua dilexit. Unde vos rogamus atque vobis auctoritate presencium firmiter precipiendo mandamus quatinus cum ad vos pervenerit ipsum benigne et humiliter recipiatis et tam in pignoribus extrahendis quam in compotis ab omnibus recipiendis sibi benigne pareatis et cum ab ipso requisiti fueritis consilium et auxilium totis viribus impendatis: nos autem sibi plenariam dedimus potestatem in recipiendis compotis ab omnibus et universis et quos invenerit negligentes inutiles et tepidos in factis nostris consilio et auctoritate nostra possit penitus inmutare et alios eorum loco penitus substituere et subrogare albaranos quos ipse vobiscum fecerit habebimus firmos et ratos. Preterea eidem dedimus plenam licenciam et potestatem ut in omnibus exitibus et redditibus nostris sicut est a nostris predecessoribus constitutum decimam recipiat sine aliqua dificultate et contradiccione scituri pro certo quod si quis in aliquo de supradictis contrarius vel rebellis sibi extiterit iram et indignacionem nostram prorsus incurret et ab officio et administracione sua sine aliqua spe restitucionis penitus submoveatur. Item mandamus vobis firmiter et districte ut quocienscumque a fratre G. vel ab aliquo alio fratre milicie fueritis requisiti ab omnibus qui domui milicie fuerint in aliquo injuriati vel de quibus ipsi vobis querimoniam exposuerint non expectato mandato nostro eis plenam justitiam faciatis cum ipsi sint parati omnibus querelantibus facere in posse nostro justitie complementum. Datum in obsidione de Albarracino anno Domini M° CC° XX° XIIII° kalendas augusti per manum P. Vitalis Tirasone archidiaconi et notarii domini regis.

Ego B. de Paris mandato domini archidiaconi cum literis suprapositis in Va linea hoc signum appossui. - Signum Guillelmi presbiteri notarii. - Signum Petri de Bages notarii.

Signum Poncii de Serriano notarii. - Signum Raimundi de Ollessa testis. - Signum Guillelmi de Ollessa notarii qui hoc translatum fideliter transcribi fecit et presens adfuit.

Signum Philippi Grass qui hoc scripsit translatum fideliter mandato G. de Ollessa notarii cum literis suprappositis in linea Va et VIIa et VIIIa et XIIIIa et rasis et enmendatis in VIa et VIIIIa in duobus locis die et anno prefixis.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXII, perg 116, septiembre 1140

XXXII.

Perg. N° 116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus Aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit in suo testamento dimisit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sacrosancto sepulcro necnon et sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post obitum ejus hoc firmum et ratum haberetur suos homines jurare fecit.
Qua de causa venerandus patriarcha domnus Guillelmus iherosolimitanus cum comuni capitulo totius sepulcri rogavit domnum Raimundum magistrum ospitalis Iherusalem rogandoque precepit et in suo arbitrio misit ut quicquid de parte hujus regni ad ospitale pertinente faceret similiter de alia parte que pertinet dominico sepulcro fecisset. Igitur supradictus Raimundus dum ad partes Ispanie venit hoc
suprascriptum regnum tenentem Raimundum comitem barchinonensem invenit quem utilem ac necessarium ad regendam ac defendendam terram cognovit. Ideoque comunicato consilio cum omnibus
cannonicis sepulcri quos invenire potuit cum Guillelmo videlicet priore Castelle cum Alexandro priore Gronii aliisque quampluribus ad utilitatem dominici sepulcri cannonicorum sicut fecit ad opus sue domus hanc cartulam sive hoc pactum facere jussit et hanc scripturam subtus scriptam in persona domini
patriarche scribere fecit et firmavit ut dominus patriarcha hoc factum confirmet et sigillo suo assignet. Igitur ego supramemoratus Guillelmus Iherosolimitanus Dei gratia patriarcha una cum omni conventu totius ecclesie dominici sepulcri atque consilio et assensu nobilium militum Aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi suprascripto comiti barchinonensi Raimundo tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet dominico sepulcro suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evuo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Et ego prenominatus Iherosolimitanus patriarcha Guillelmus una cum omnibus dominici sepulcri cannonicis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiud in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante acquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis
pratis paschuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius scriptum est.
Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda
proditore participetur. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millesimo centessimo XL.
- Sig+num Raimundi magistri hospitalis.
Sig+num Martini Prioris.
Sig+num Frontini.
Sig+num Ferriz.
Sig+num Arpa.
Sig+num Maza.
Sig+num Fortun Garcez.
Sig+num Garciacez.
Sig+num Gali Xemenons.
Sig+num Fortun Guerra.
Sig+num Michael de Albero.
Sig+num Lopo Blasco.
Sig+num Lop Arcez Actani.
Sig+num Cornelii Depespenen.
Sig+num Raimundi comes.
Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in secunda in quinta et sexta linea et suprapositis in linea VIII ubi dicitur prole.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

Perg. N°  116. 16 set. 1140. (segundo texto, NO es igual.)

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat
et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro ejusque salutifero sepulcro necnon etiam sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post ejus obitum hoc ratum ac firmissimum perpetuo teneretur suos homines jurare fecit. Ea de causa Raimundus ospitalis predicti venerandus magister consilio ac precepto domini patriarche iherosolimitani totiusque conventus suprascripti ospitalis ad partes Ispanie venit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem
Barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnum cognovit. Igitur ego supramemoratus Raimundus licet indignus ospitalis Iherusalem custos una cum Martino priore et Caexalo priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarum atque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo Barchinonensi tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem ospitalis predicti partem que pertinet ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo ospitali jamdicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante poteris adquirere singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius est scriptum. Quin etiam retinemus in Jacha tantum spatium terre quo domus et ecclesia ad opus ospitalis possint confici. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus.
Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis
millessimo CXL. - Signum Raimundi ospitalis magistri. Sig+num Martini Prioris. Fortunius abbas Montis Aragonis. Signum Frontini . Signum Ferriz. Signum Arpa. Signum Maza. Signum Fortun Garcez. Garci Garcez . Galind Xemenons. Fortun Guerra. Signum Michaelis Dalbero . Signum Lope Blasco. Signum Lop Garciaz Daitan. Signum Cornelii. Sig+num Raimundi comes. - Poncius scriptor comitis notavit. (alphabeto divisa) (1).

(1) Llamábanse escrituras partidas por alfabeto (alphabeto divisae) las que, escritas por duplicado en un mismo pergamino, llevaban trazado un alfabeto en el espacio en blanco que mediaba entre ambas copias. De este modo, cortando el pergamino, y dando una copia a cada una de las partes, las letras partidas servían de comprobante de la legitimidad de la escritura.
(N. E. Así no se podía tachar, manipular, aspar, rasgar, etc, sin que la otra copia cantase el tachoneo, cachondeo o manipulación; p. ej. con el archivero archiconocido Próspero de Bofarull.)

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLIII, 21, Adefonsus rex aragonensis, tripartite

CLIII.

Núm. 21.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est.
Raimundus Dei gratia Barchinonensium comes et marchio et princeps aragonensis Raimundo Dei gratia
militie iherosolimitane magistro et cunctis fratribus cismarinis et ultramarinis partibus Deo militantibus
salutem et eternam gloriam. Qualiter Adefonsus rex aragonensis tempore sui obitus imminente totum regnum suum tripartite reliquerit Sepulcro videlicet Domini et Hospitali atque Templo militie satis omnibus est manifestum. Unde ego succesor illius in regno volo eidem militie omnibus modis deservire et eam honorificare et honorifice magnificare. Vestre siquidem considerans ordinem professionis michi videtur ut sicut in primis sub beato Petro per apostolorum predicationem Ecclesia Dei fundata letatur ita et nunc per officium vestrum eadem Ecclesia deffendatur. Vestram itaque fraternitatem nos et omnis patrie ispaniensis clerus et populus modis omnibus deprecamur quatinus Ecclesie Dei provideatis et ejus
necessitatibus in quantum potestis subveniatis ut saltem X de fratribus vestris quos aptos ad hoc benignitas vestra decreverit nobis concedat et dirigat sub quorum obedientia in partibus nostris et milites et alii fideles qui huic exercitio pro salute animarum suarum se tradiderint regantur et tueantur.
Necessaria autem vite et militie ipsis X militibus fratribus vestris quos nobis misseritis ego illis sufficienter tamdiu aministrabo de meo donec de meo honore tantum eis retribuam unde se bene conducere valeant. Hoc vero excepto dono eis civitatem Darocham cum omnibus habitatoribus suis et cum omnibus terminis et apendiciis suis cum rivis et aqueductibus et reductibus et cum omni dominatione quam ibi habeo vel habere debeo omnia in omnibus sicut melius ad utilitatem prefate militie intelligi vel nominari potest. Dono etiam illis Lopesancium de Belgit cum suis duobus castellis Osa et Belgit et cum suo honore
scilicet Cotanda cum omnibus suis pertinentiis. Addo etiam illis in Cesaraugusta civitate unum christianum et unum maurum et unum judeum cum omnibus honoribus et possessionibus eorum et terras annuatim laborandas duobus paribus bovum. Dono iterum illis quartam partem unius ville juxta Oscham existentis que dicitur Quart. Item illis concedo decimam partem omnium que in Ispania adquirere potero tam in censu quam in honore vel in aliquibus rebus. Predicta vero omnia illis libere et solide et firmiter trado ad eorum propriam voluntatem inde complendam sine ullo retentu quem ibi non facio. Si vero fraternitas vestra huic nostro petitioni diligentiam dederit hec vobis complere et majora quam litteris intimamus addere satagemus. Laudo etiam vobis atque confirmo donum ipsius honoris quem scripto feci Arnaldo de Bedocio in partibus Barchinone. Predictos vero X milites fratres vestros tamdium teneam de meis redditibus et usaticis de Jacha et de Oscha et de Cesaraugusta donec illis tantum honorem concedam unde se bene regere et conducere possint. Super hiis omnibus vestram
fraternitatem humiliter imploramus ut ad tanti triumphi gloriam festinare curetis et a tanto Dei servicio vos nullo modo subtrahatis et vestrum responsum cicius inde nobis mitatis. Cum majus tardaveritis majus Ecclesie Dei dampnum facietis. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici
Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui vitiato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tamquam
originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia
notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea octavadecima ubi dicitur vobis et rasis et emmendatis in linea
vicesima prima ubi dicitur majus.

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXVIII, reg. 1900, fol 28, 3 junio 1391, Juan I, Aytona

CXXVIII.
Reg. n° 1900, fól. 28. 3 jun. 1391.

CXXVIII, reg. 1900, fol 28, 3 junio 1391, Juan I, Aytona


Nos Johannes Dei gratia rex Aragonis Valencie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rosilionis et Ceritanie. Licet interiora per exteriora judicia judicentur et etiam arbitrentur atamen firmiora et veritatis constantiora persistunt que ad occulum patent quam que probacionum seu experienciarum formis ad veritatem deducuntur. Idcirco ad ingentem supplicacionem pro parte universitatis studii artis medicine generalis civitatis Ilerde et medicorum ejusdem propterea nobis factam tenore presentis nostri privilegii cunctis temporibus valituri statuimus ordinamus ac etiam universitati studii predicti et medicis ac lucubrantibus in eodem presentibus et futuris concedimus quod infra tres annos a data presentis nostri privilegii in antea continue computandos et ex post de triennio in triennium perpetuo bajulus vicarius et curia seu paciarii ac probi homines vel alii quicumque officiales civitatis predicte seu ille vel illi eorum ad quem seu quos pertineat seu spectet quomodocumque cum per vos universitatem predictam seu medicos ejusdem requisiti fuerint tradant et dent ac tradere et dare teneantur unum hominem cujuscumque legis seu status existat morti atamen ejus demeritis exhigentibus condempnatum vobis dictis medicis studii seu civitatis Ilerde antefate sic quod quacumque maneria seu specie mortis quam ejus demeritorum occasione subire debeat minime obsistente palam coram omnibus qui eum videre sic obire voluerint per officiales nostros predictos in aqua judicialiter demergatur et inibi penitus sufocetur: quo ab hac luce modo et forma predictis sublato per juncturas et partes et arterias corporis pro videndo membrorum occultorum disposicionem intercipiatur et incidatur ad vestre omnimode libitum voluntatis: que incisio apud medicos anathomia nominatur: qua quidem incisione seu mutilacione per eos facta corpus seu cadaver ipsius sic defuncti per vos tradatur ecclesiastice sepulture.
Mandantes per presens privilegium nostrum dictis bajulo vicario et curie paciariisque ac probis hominibus et ceteris officialibus dicte civitatis et aliis ad quos spectet presentibus et futuris quatenus hominem predictum in quolibet triennio cum per vos medicos qui nunc estis vel fuerint pro tempore in dicta civitate seu per majorem partem vestrum seu eorum requisitus seu requisiti fuerint ut prefertur tradant liberent atque dent pro dicta experiencia seu anathomia fienda omni difficultate cessante. Injungentes nichilominus inclito infanti Martino duci Montisalbi carissimo fratri nostro ac in omnibus regnis et terris generali gubernatori ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris et aliis etiam ad quos spectet quatenus privilegium et ordinacionem nostras hujusmodi teneant inviolabiliter et observent tenerique et observari faciant inconcusse et non contraveniant seu aliquem contravenire permitant aliqua ratione: cum nos ob utilitatem et comodum rei publice et cum predicta in lumen et verificacionem artis medicine redundent sic de certa sciencia fieri ordinaverimus et velimus. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri jussimus nostre majestatis sigillo in pendenti munitam.
Data in loco Daytona tercia die junii anno a nativitate Domini millessimo trecentessimo nonagessimo primo regnique nostri quinto.- Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonis etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Eymericus de Scintillis Poncius de Perillionibus majordomus Bernardus Margariti Franciscus Çagarriga milites et Guillelmus de Vilarnau camerarius domini regis predicti.- Sig+num Bernardi de Jonqueriis secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi fecit et clausit cum literis rasis et emendatis in linea VI officiales nostros predictos.

cxxix-reg-1900-fol-58-5-julio-1391

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXVII, perg 261, 24 agosto 1153

LXXVII.

Perg. N° 261. 24 ago. 1153.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est.
+ Summe providencie ac discrecionis est id quod a paganis christiani auferunt ita firmiter statuere ut omnis spes illud recuperandi ab eis omnino removeatur. Quapropter in Christi nomine ego Raimundus Berengarii Dei gratia barchinonensis comes aragonensiumque princeps ac Tortose et Ilerde marchio providens christiane utilitati et volens castrum de Mirabet quod divina tribuente clemencia maximo labore capi securis custodibus stabilire libenti animo et spontanea voluntate in remisione peccatorum meorum dono et concedo predictum castrum in manu venerabilis Petri de Roera Provincie et Ispanie magistri domino Deo et Sancte Iherosolimitane milicie Templi ac fratribus tam presentibus quam futuris inibi Deo servientibus cum omnibus terminis suis videlicet ultra flumen Iberi in caput de Bannoles ex parte Teviçe Serra Serra sicut aque vertuntur versus Mirabet et vadit ad podios Beçons usque ad terminum Tortose et ex parte in qua castrum situm est dono illis Beneçinem (Benissanet) que dividit terminum cum Mora et ex inde protenditur terminus castri Mirabeti de Mora sicut vadit usque ad Serram de Aschon de inde sicut vadit ad Nonasp et deinde sicut vadit et ferit ad Favaram et deinde usque ad podium de Calcet et vadit usque ad Villar de Arenes sicut aque vertuntur versus rivum de Algars et deinde usque ad terminum de Caselas et de Buzot que sunt de termino de Orta et vadit ferire usque ad terminum Tortose cum omnibus pertinentiis suis et castris et villis videlicet castrum de Algars et castrum de Batea cum terminis sibi pertinentibus et castrum de Corbera et de Gandesa cum sibi pertinentibus et castrum de Pinello et de Resquera similiter cum suis pertinentibus et omnes alios castros et villas que infra predictos terminos continentur vel concluduntur cum omni alio heremo et culto prono et plano cum montibus et collibus planis et vallibus cum aquis et earum ductibus cum viis et semitis cum pratis et pascuis cum nemoribus et saltibus cum herbis et lignis cum terris et lapidibus ut dicti fratres Templi habeant et possideant omnia supradicta et singula jure hereditario ad proprium alodium franchum et liberum integriter et potenter absque ullo alicujus hominis vel femine retentu perpetuis futurisque temporibus sicut melius ac firmius ad comunem utilitatem omnium fratrum intelligi valeat. Quin etiam eodem quoque modo dono et concedo eis in unoque castello de Miquinensia usque Mirabet nam de melioribus hereditatibus que ibi sunt videliçet in Miquinencia unam bonam hereditatem et in Flexio aliam et in Atchone aliam et in Carçeia aliam et in Mora aliam et in Teviça aliam. Et iterum dono eis duas jouvatas de terra apud castrum de Marçan franchas et ingenuas. Omnia vero sicut superius scripta sunt dono eis et firmiter laudo pro quinta eorum que ex illis ex donacione mea jure contingit de tota ipsa riparia scilicet de Miquinensia usque ad Benihalet sive ad terminos Tortose prout melius et comodius ad eorum utilitatem atque profectum intelligi potest. Facta carta VIIII kalendas septembris anno ab incarnatione Domini millessimo CLIII regnique Lodovici junioris XVII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Arnaldi Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro veteri. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Berengarii de Turre Rubea. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Petri de Podio alto. Sig+num Berengarii de Mulnels. Sig+num Arberti de Castro veteri. Sig+num Guillelmi de Castro veteri et macip. Sig+num Poncii scribe barchinonensis ecclesie scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit ex mandato domini comitis die annoque prescripto. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Signum Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis.
- Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII° idus septembris anno Domini millessimo CCC° undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Cornellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitimo comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea prima ubi dicitur christiani et in linea decima ubi dicitur Templi. Et rasis et emendatis in linea undecima ubi dicitur talem et alibi in eadem ubi dicitur qui ibi sunt videlicet in Miquinencia et in linea duodecima ubi dicitur superius scripta.

//

Nota: Orta, Horta de Sant Joan, o Puigventòs de la Figuereta :)

 
Buzot, Beceite, Beseit, Beceit, Beit Said, etc

lunes, 23 de diciembre de 2019

LIV, perg 202, 25 mayo 1148

LIV.

Perg. N° 202. 25 may. 1148.

catalán = castellano

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Ermengaudum
comitem Urgellensem. Donat itaque prephatus comes Barchinonensis predicto comiti Urgellensi per fevum civitatem Ilerdam cum omnibus terminis suis videlicet de termino de Jabud usque ad terminum de Corbinis et donat ei tertiam partem totius Ilerde et termini ejus in omnibus rebus in dominio retentis duabus partibus sibi in omnibus. Et dat eidem civitati terminos suos in omnibus locis ubicumque debet habere exceptis terminis castellorum. Et comes Urgellensis de ista sua tertia parte possit dare quantum
voluerit et cui voluerit. Similiter comes Barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit et comes Barchinonensis in duabus partibus suis donet militie templi Ihierosolimitani illam quintam partem quam ipsa militia debet habere de tota civitate Ilerde et de terminis ejus in omnibus. Et in illa quinta parte jamdicta ipsi milicie comes Urgellensis aut ullus homo per eum non habeat ullum senioraticum neque ullum districtum aliquo modo. Et comes Barchinonensis pro illo
senioratico de illa quinta parte prenominate militie facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Azcho tali modo ut comes barchinonensis comendat comiti Urgellensi ipsum castlanum. Et in illas ostes et cavalcadas ubi fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi sit ipse castlanus ibi cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes et cavalcadas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite Barchinonensi cum militibus ipsius castri: et quandocumque requisierit comes Barchinonensis potestatem ipsius castri de Azcho per se aut per nuntios suos jamdictus comes Urgelli donet ei potestatem ipsam sine engan iratus aut pachatus. Et si comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus vel pachatus quandocumque eam requireret comes Barchinonensis per se vel per suos. Et donat ei comes Barchinonensis in Azcho videlicet comiti Urgelli duos homines in dominio. Et comes Barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate Ilerde et collocet eum de duabus partibus suis. Et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate Ilerde et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supradicta prephate milicie.
Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castlanus et quidquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem Urgellensem. Si autem de predicto castlano venerit ad apertura comes Urgelli mittat ibi castlanum ad suam voluntatem et comes Urgellensis donet
potestatem de predicta civitate Ilerde comiti Barchinonensi iratus vel pachatus quotienscumque eam quesierit per se vel per nuntios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti Urgellensi ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad
faciendum voluntatem suam. Iterum donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopana habeat illud per comitem Urgellensem sicut
habebat per comitem Barchinonensem. Item predictus comes Barchinonensis convenit prenominato comiti Urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque Illerdam cum consilio procerum
suorum et procerum comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverint. Et comes Urgellensis habeat ipsam emendam per comitem Barchinonensem per fevum. Et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quotiescumque requisierit eam per se aut per nuntios suos iratus vel pachatus. Iterum convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis
annis mille morabetinos quingentos ad festum Sancti Michaelis et quingentos ad Pascha usque
quo capiatur Ilerda. Et si forte quod absit pacem fecerit cum Ilerda donet ei tertiam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabetini. Quod si tertia pars non sufficerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et comes barchinonensis donat ei in Barchinona unum burgensem videlicet capdemansum Petri Costancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec quoque dona superius comprehensa et propter ipsos fevos prenominatos convenit predictus comes Urgelli comiti Barchinonensi quod sit propter hoc suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniori et quod inde faciat ei ostes et cavalcadas et cortes et placita et seguimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum hominibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de terra sua et quod faciat ei
fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito.
Facta carta convenientie VIII kalendas junii anno dominice incarnationis millessimo CXLVIII regnique Ledovici regis junioris anno XI. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Ermengaudi comes. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Berengarii Arnalli de Anglesola. Sig+num Arnalli de Pontis. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in linea V et VI die annoque prescripto.
(Alphabeto divisa).

martes, 3 de marzo de 2020

CXXIV, reg. 1899, fol 140, 14 febrero 1391

CXXIV.
Reg. N° 1899 fol. 140. 14 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Attendentes illustrissimum ao magnificum Ildefonsum clare memorie regem Aragonum comitem Barchinone et marchionem Provincie tempore quo agebat in humanis laudasse concessisse atque auctorizasse monasterio sancti Victoriani et abbati et monachis ejusdem qui tunc erant et pro tempore essent imperpetuum omnes donaciones et franquitudines et libertates quas antecessores sui eidem monasterio concesserant: nec minus enfranquisse et franquos et inmunes fecisse imperpetuum homines et vassallos sancti Victoriani presentes et futuros ab omni lezda homicidio pleyto et calonia et aliis prout continet privilegium seriei sequentis.
- In Dei nomine ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie visis querelis a Martino Dei gratia abbate sancti Victoriani et ab omnibus sui honoris de quibusdam injuriis et malis quas merini et homines mei faciebant eis quod non erat rectum neque bonum super franquitudinem et libertatem quam antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant jam eidem monasterio et hominibus totius honoris sui: idcirco ego Ildefonsus Dei gratia vidi cartas donaciones et autoritates et franchitudines et libertates quas antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant monasterio Sancti Victoriani quas michi hostendit Martinus Dei gratia abbas in curia mea apud Monson: et propter hoc mando et volo laudo et concedo atque actorizo (auctorizo) eidem monasterio et abbati Martino omnibusque abbatibus et monachis imperpetuum ut homines totius honoris sancti Victoriani presentes et futuri non donent unquam leztam neque homicidium neque ullam caloniam vel plectum in tota mea terra michi nec meis successoribus sive merinis et potestatibus et hominibus meis sed donent hec omnia abbati et monasterio sancti Victoriani integre imperpetuum. Nullus vero merinus vel bajulus meus vel alius quilibet homo per me neque per se ipsum neque per successores meos non sit ausus demandare vel accipere amplius ab hominibus ipsius monasterii leztam nec homicidium caloniam vel peytam sed sint hec omnia de sancto Victoriano imperpetuum. Si quis contra hanc cartam libertatis et donacionis ad infringendum venire tentaverit nullatenus audeat facere et insuper stabilis et firma semper permaneat. Facta carta apud Montemsonum mense madii anno Domini M° C° LXXX° VIII° (1188).
- Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone marchionisque Provincie. - Hujus rei testes sunt Sanccius de Orta et Exemeno Dartusella et Petrus majordomo. - Signum Guillelmi de Gorron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra. - Et nunc fuisse nobis pro parte vestri venerabilis et religiosi abbatis et conventus dicti monasterii humiliter supplicatum quod cum vos abbas et monachi ac vassalli dicti monasterii a data preinserti privilegii vigore ipsius sint et fuerint quiti franchi et immunes ab omnibus et singulis contentis in eodem privilegio pedagium et pontagium per verba expressa positum non fuerit et a nonnullis in dubium revocetur a paucis citra diebus an sub verbis in dicto privilegio positis pedagium et pontagium comprehendantur: quia tamen mens verborum predictorum id comprehendunt et hoc usus antiquus qui est optimus legum ac privilegiorum interpres habuit dignaremur de nostri solita clemencia omnino declarare nos predictos abbatem monachus et conventum ejusdem monasterii homines et vassallos ipsius presentes pariter et futuros ab omni pedagio et pontagio de cetero franchos quitios et immunes existere premissorum vigore et alias preinsertam confirmacionem et franquitatem laudare approbare et confirmare et noviter etiam concedere. Idcirco dicte supplicacioni inclinati benigno ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictam et volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram bonisque necessariam Domino dominancium in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem: tenore presentis carte nostre cunctis temporibus valiture prenominatum privilegium et omnia et singula in eo contenta laudantes approbantes et nostre confirmacionis presidio roborantes prout melius hactenus usi fuistis vos abbatem monachos et homines ac vassallos dicti monasterii presentes et futuros certificati plenarie de predictis pro vestri parte desuper nobis expositis decernimus et declaramus vigore preinserti privilegii et aliorum premissorum franchos et immunes a prestacione cujusvis pedagii et pontagii: necnon de novo de nostri certa scientia et expresse enfranquimus et franchos et immunes facimus a quocumque pedagio et pontagio ita quod vos dicti abbas monachi et homines ac vassalli dicti monasterii presentes pariter et futuri sitis a predictis pedagio et pontagio et ab omnibus aliis in preinserto privilegio seu franquitudine contentis liberi quitii et immunes. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino duci Montisalbi fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatoribus justiciis ceterisque universis et singulis officialibus nostris collectoribus arrendatoribus dictorum jurium et portariis quatenus preinsertum privilegium et omnia et singula in eo contenta et hanc nostram confirmacionem declaracionem et novam concessionem firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta eorum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre majestatis sigillo impendenti munitam.
Data Cesarauguste XXIII die februarii anno a nativitate Domini M° CCC° LXXXX primo regnique nostri quinto. - Signum + Johannis Dei gratia etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus Insule et Caneti Raimundus de Roda vicecomites Raimundus Alamanni de Cervilione et Eimericus de Centillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi feci cum literis rasis et emendatis in lineis secunda essent in quarta quam in IXa cum in Xa quia in XI vos predictos et alibi in eadem ipsum in XII dominancium in XIII fuistis in XIIII ac et clausi. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio.

Real Monasterio de San Victorián, CXXIV, reg. 1899, fol 140, 14 febrero 1391


//

El Real Monasterio de San Victorián (o San Beturián en fabla batúa, San Victorian en aragonés y popularmente) es un complejo monástico ubicado en la localidad de Los Molinos, perteneciente al municipio de El Pueyo de Araguás, en la comarca de Sobrarbe, Huesca, Aragón.

Está situado a 1200 metros de altitud en las faldas de la Sierra Ferrera, en la que destaca la Peña Montañesa, a 14 kilómetros de la villa de Aínsa.

Algunos investigadores sitúan el origen del monasterio de San Victorián en el siglo VI, bajo la denominación de San Martín de Asán, convirtiéndose así en el monasterio más antiguo de la península ibérica. Está vinculado al santo italiano Victorián (Victoriano de Asán), el cual fue ermitaño en la ermita de la Espelunca, situada a poca distancia del monasterio. Su creciente popularidad y veneración le llevaron a aceptar el cargo de abad del monasterio, el cual adquiriría desde entonces su nombre por el de San Martín de Asán.

El monasterio adquirió una gran importancia e influencia en toda la zona del pirineo oriental aragonés, llegando a convertirse, según la tradición, en panteón de los míticos Reyes de Sobrarbe. Se conservan los sepulcros de Gonzalo I y de Íñigo Arista.

Sin embargo, documentalmente no puede confirmarse la existencia del monasterio hasta el siglo X. Desde la segunda mitad de este siglo hasta el primer tercio del XI, bajo el reinado de Sancho Garcés III de Pamplona, se realizaron las primeras construcciones documentadas, de las que no han quedado restos.

Su hijo Ramiro I de Aragón donó al monasterio, entre otros, dos familias de esclavos —la de Oriolus y su mujer Elo, de Villa Alascore, y la de otro hombre, mujer e hijos, de Villa Luzares— y sus propiedades y sus descendientes, en perpetuidad:

…concedo supradicto monasterio unum hominem, in villa Alascore nomine Oriolus, cum uxore sua Elo, et alium hominem in villa Luzares cum filiis et filiabus suis… hos homines dono jam dicto monasterio cum domibus et uxoribus suis, et cum universis posteritatibus suis, et com omnibus que possident, vel in antea augmentare, comparare, vel escalidare potuerint, ipsi et omnes generationes eorum per secula seculorum.

En el reinado de Sancho Ramírez, su hijo, se produce un importante impulso constructivo al monasterio, coincidiendo con la política real que establece a San Victorián como garante del poder de la monarquía en un territorio alejado de los centros del poder real. Es entonces cuando se inicia y consolida el poder del monasterio, con la sumisión de antiguos monasterios ribagorzanos y la adquisición de señorío sobre numerosos lugares.

La mayor parte de las construcciones conservadas datan del siglo XVI. En la segunda mitad de este siglo el monasterio pierde su preponderancia en la zona, con la creación del obispado de Barbastro y los recortes de poder a los monasterios.

En 1835 es desamortizado y sus posesiones pasan a manos privadas, así como una parte del conjunto arquitectónico. En la década de los años 50 el monasterio fue vaciado de sus bienes muebles por decisión del obispo de Barbastro, Cantero Cuadrado. La sillería del coro fue trasladada a la iglesia de San Pedro de Boltaña, el retablo mayor a la catedral de Barbastro y otro retablos fueron repartidos entre otras iglesias de la zona.

domingo, 31 de mayo de 2020

LXXI. Reg. n.° 951, fol. 104. 19 octubre 1339. mostaçafie, Barchinone

LXXI. Reg. n.° 951, fol. 104. 19 octubre 1339.

Noverint universi quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice comesque Barchinone animadvertentes qualiter regali plurimum competit dignitati circa ea que publicam utilitatem respicere dinoscuntur auctoritatem suam regiam prestare pariter et assensum: hinc est quod cum pro parte consiliariorum ac proborum hominum universitatis civitatis Barchinone nobis fuerit instantissime supplicatum ut pro bono statu dicte civitatis ac habitatorum ejusdem concedere dignaremur quod officium mostaçafie sit de cetero in civitate jamdicta: eapropter nos conspicientes quod hujusmodi officium utilitatem comunem respicit evidenter: tenore presentis corte nostre perpetuo valiture concedimus consiliariis ac universitati ac consilio centum juratorum dicte civitatis Barchinone quod ammodo in civitate ipsa sit mustaçafus qui dictum mustaçafie officium teneat atque regat sub modo et forma inferius comprehensis quique eligatur anno quolibet in festo beati Andree sub hac forma:
videlicet quod per dictum consilium dicte civitatis eligantur tres probi homines ejusdem civitatis ad officium antedictum nomina quorum sic electorum in scriptis nobis si presentes fuerimus in civitate ipsa alias nostro bajulo Cathalonie generali vel ejus locumtenenti in civitate ipsa presententur per consiliarios civitatis jamdicte nosque seu dictus bajulus generalis nobis inde absentibus vel ejus locumtenens unum ex ipsis tribus eligamus et eligere teneamur ad officium ipsum ac etiam nominemus: statuentes ac etiam ordinantes quod dictus mustaçafus cum electus et nominatus fuerit ut prefertur sit ipso anno mustaçafus et tenent penes se originalia ponderum et mensurarum tam panis vini olei pannorum et aliorum omnium que venduntur ac vendi consueverunt sub penso pondere vel mensura quodque quilibet mustaçafus in principio administracionis ejusdem officii faciat preconitzari per preconem publicum in locis dicte civitatis in quibus preconitzaciones fieri sunt solite quod quicumque homo vel mulier qui aliqua emat vel vendat ad pondus pensum sive mensuram teneatur sub certa pena arbitrio dictorum consiliariorum apponenda et infra certos dies portare vel mittere pensum pondus vel mensuram eidem mustaçafo ut cum suis comprobentur et ad rectitudinem reducantur ob hoc ut omnis fraudis et doli materia evitetur: qui quidem mustaçafus in fine sui officii subsequenti successori in officio supradicta originalia tradere teneatur.
Dictus vero mustaçafus sine vicario bajulo et alio officiali nostro auctoritate propria sui officii recognoscat et possit recognoscere et judicare pro veris aut falsis pensa pondera et mensuras et deliquentes punire vel eis facere gratiam usque ad decem solidos barchinonenses tantum et infra et etiam ultra decem solidos barchinonenses cum et de consilio vicarii vel bajuli Barchinone prout officio uniuscujusque ipsorum hoc competat juxta tamen formam statutorum bannorum ordinatorum vel ordinandorum per consiliarios et probos homines dicte civitatis. Pene tamen deliquencium sub prescripta vel infrascripta forma adquisite vel adquirende deductis tamen prius expensis proinde fiendis dividantur hoc modo videlicet quod tercia pars curie nostre tercia vero universitati civitatis predicte et tercia dicto mustaçafo pro suo salario et labore factis tribus equis partibus adquirantur: adicientes quod dicta universitas terciam partem sibi ut permittitur adquisitam in operibus publicis et aliis rebus communibus convertere teneatur. Dictus etiam mostaçafus habeat seu teneat et habere seu tenere debeat unum vel duos sagiones qui sibi assistant continue vel illi qui ponderabit pro eodem et illud quod sagionibus ipsis vel alteri eorum per ipsum mustaçafum in execucione ipsius officii mandatum fuerit exequantur. Teneatur etiam idem mustaçafus in fine anni quo dictum dimitet officium reddere rationem et compotum bajulo nostro Barchinone vel ejus locumtenenti presentibus consiliariis dicte civitatis vel illis quos ipsi ad hoc duxerint ordinandos vel deputandos de administratione et hiis que receperit et expenderit de emolumentis ac proventibus officii memorati: dictus tamen mostaçafus si occurrerit dubium de aliquibus rebus an sint male comixte incamerate vel false de et cum consilio consiliariorum predicte civitatis cognoscat et determinet supradicta secundum ordinationes seu statuta que per dictos consiliarios edita fuerint super eis et faciat prout cognitum fuerit executionem publice per plateas et exigat calonias sive penas a delinquentibus seu transgressoribus prout sibi visum fuerit expedire: que tamen calonie in tres partes sicut continetur superius dividantur distribuantur ac etiam convertantur. Preterea super disensionibus et questionibus operum portalium fenestrarum de spileres stillicidiorum parietum mediocrium viarum et aliarum consimilium idem mostaçafus cognoscat et procedat summarie et de plano non recepta in scriptis petitione vel responsione sed solum rationibus parcium verbo auditis et ea omnia determinet et decidat verbo tantum per se vel cum et de consilio si dubia sibi ocurrerint consiliariorum civitatis predicte ac illorum qui preterito tempore ipsum officium tenuerunt: a qua quidem cognicione vel decisione nemini liceat appellare et si fuerit appellatum ipsis appellacionibus non admisis dicte cause seu questiones per dictum mostaçafum terminentur et etiam exequantur: nos enim jamdicto mostaçafo tenore presentis carte nostre damus et concedimus cognicionem decisionem exequcionem et exactionem omnium predictorum ac etiam universorum et singulorum bannorum ordinatorum seu ordinandorum per consiliarios et probos homines dicte civitatis Barchinone presentes et futuros super illis videlicet rebus super quibus in civitate Valencie banna exiguntur ac levantur per mostaçafum eiusdem ac super omnibus et singulis eidem potestatem plenariam et liberam facultatem conferimus ut superius continetur.
Per presentem autem concessionem nolumus prejudicium aliquod generari officio operariorum dicte civitatis vel privilegiis aut usibus eorundem quinimo ipsa officium privilegia et usus in suo volumus robore permanere presenti concessione in aliquo non obstante. Volumus tamen et declaramus quod id quod reperiatur ad ipsorum operariorum oficium non pertinere ad dictum mostaçafum et ejus officium pertinere noscatur quatenus tamen sub presenti concessione nostra comprehendi valeat seu includi: statuentes nichilominus ac etiam ordinantes quod dictus mostaçafus et sagiones qui in ipso sibi assistent antequam utantur eorum officio teneantur assecurare idonee in posse bajuli Barchinone de tenendo tabulam et alia faciendo que facere teneantur juxta constituciones celebrium Catalonie curiarum. Mandantes per presentem cartam nostram procuratori nostro generali ejusque vices gerenti vicario Barchinone et Vallensis ac bajulo civitatis ejusdem ceterisque officialibus nostris presentibus et futuris quod hujusmodi concessionem nostram et omnia et singula supradicta et contenta firma habeant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari et dictum mustaçafum in predictis vel singulis per modum apellacionis vel alias non impediant inquietent vel perturbent in execucione sui officii circa premissa per nos superius declarata nec de predictis que jamdicto mostaçafo per nos comittuntur se aliquatenus intromittant nisi si et cum eorum auxilium per dictum mostaçafum fuerit imploratum. Et ut predicta omnia et singula majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta evangelia manibus nostris corporaliter tacta ea tenere et observare ac facere inviolabiliter observari et non contravenire aliqua ratione. in cujus rei testimonium presentem cartam inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus insigniri.
Data Barchinone XIIII kalendas novembris anno Domini MCCCXXXIX. - Examinavit P. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum etc.
- Testes sunt inclitus infans Petrus Rippacursie et Impuriarum comes inclitus infans Raimundus Berengarii comes Montanearum de Prades inclitus infans Jacobus comes Urgelli et vicecomes agerensis Arnaldus Terrachonensis archiepiscopus frater Ferrarius Barchinonensis episcopus. - Sig+num B. de Podio predicti domini regis scriptoris qui de mandato ipsius hec scribi fecit cum litteris rasis et emendatis in linea XVIIII ubi dicitur per se vel cum et de et in XXIII ubi scribitur aut usibus eorundem quinimo ipsa offi et clausit die et anno quo supra. - B. de Podio mandato domini regis presente domino infante Petro.

LXXII 1345

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXV, reg. 1899, fol 141, 24 febrero 1391, San Victorián

CXXV.
Reg. N° 1899, fol. 141. 24 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Visa carta pro parte venerabilis et religiosi abbatis monasterii sancti Victoriani nobis reverenter oblata cujus tenor sequitur sub his verbis.
- Ad honorem summi et eterni regis Patris et Filii et Spiritus sancti hoc est privilegium quod ego Sanccius Ranimiri regis filius non meis meritis sed sola Dei omnipotentis miseracione Aragonensium seu Pampilonensium rex facio ad monasterium sancti Victoriani Asaniensis et domino Grimaldo abbati ejusque successoribus et cunctis monachis in eodem loco Deo famulantibus presentibus et futuris imperpetuum. Digne laudis et memorie Sanccius rex avus meus redemptoris nostri opitulante clemencia superatis et expulsis paganorum gentibus a quibusdam regni sui partibus divini amoris zelo accensus cujus auxilio triumphans ex hostibus victor existere potuisset regnum suum ab omni labe et spurcicia nefande gentis prorsus stabilivit emmendare monasteria et ecclesias quondam a prefatis gentibus dirutas et devastatas renovare gregemque suorum Dei et beatissimi patris Benedicti normam per monasteria ordinare. Inter cetera ergo bona opera que fecit consilio multorum religiosorum atque catholicorum virorum omniumque procerum suorum ut dominus de inimicis suis semper victoriam sibi tribueret regnumque suum imperpetuum sibi et filiis suis confirmaret antiquissimum atque venerabilissimum valdeque religiosissimum beatissimi Victoriani Asaniensis cenobium quod olim crescente nequicia barbarorum subversum atque destructum fuerat partim restauravit et ab oppressione vel a dominacione tam secularium quam ecclesiasticarum sicut ab inicio ex quo edifficatum fuerat per scripta antiquorum patrum dedicerat liberum atque inmunem esse statuit: post mortem vero illius pater meus Ranimirus rex non solum jamdictum cenobium restauravit sed etiam ex bonis suis dum vixit locupletavit et ei libertates antiquas confirmavit michique illud comendavit et dona que possem ibi donare injunxit. Ego vero non immemor preceptorum ejus Deo auxiliante totis viribus implere curavi: insuper ab apostolica sede corroborare feci: jam octavo regni mei anno era MCIX discurrente tercio X° kalendas aprilis curiam cum viris catholicis quampluribus et cum obtimatibus meis apud Jacam tenui: contingit autem ex improviso et hoc divina credo factum industria Hugonem scilicet Quandidum cardinalem presbiterum huic interesse curie quem tamdiu multumque de utilitate et doctrina simul et libertate predicti monasteri eflagitassem dompnum Aquilinum abbatem sancti Johannis de Pina et Grimaldum abbatem monasterii sancti Victoriani Assaniensis cum prefato cardinali ad sedem apostolicam destinavi ad beatissimum Alexandrum papam secundum obnixe deprecans paternitatem illius ut predictum locum sub tutela et proteccione beatorum Petri et Pauli apostolorum susciperet privilegium et libertates tales ei conferre dignaretur quatenus a rapacitate malorum hominum vel invasione episcoporum necnon a prejudicio vel archiepiscoporum vel a dominacione injusta succedencium regum locum idem et res sue tueri et deffendi possent et ut abbates et monachi ejusdem cenobii libere ipsi et sui ad sedem apostolicam in omnibus justiciis ecclesiasticis vel secularibus necnon et in ordinacionibus abbatum vel monacorum possent se reclamare: qui beatissimus pater papa Alexander audita mee humilitatis peticione scio non meis meritis sed gratia sancti Spiritus commotus monasterium jamdictum et res suas in apostolica suscepit deffensione datoque libertatis privilegio apostolico patrocinio munivit. Nunc igitur ego humillimus servorum Dei servus Sanccius rex monasterium sancti Victoriani Asaniensis tantis auctoritatibus munitum regiis atque apostolicis decoratum privilegiis hac mea presente auctoritate corroboro abbati Grimaldo et monachis sub eo vel sub successoribus ejus Deo militantibus presentibus ac futuris talia precepta et privilegia et decreta et libertates qualia habet Cluniacense monasterium et beati Poncii cenobium de quorum sanctissimo fonte ordo beati Benedicti in his partibus emanavit. Confirmo etiam privilegia predecessorum meorum regum et romanorum pontifficum: confirmo ei eciam monasteria et ecclesias parrochianas necnon et illas que non sunt parrochianas et cellas et villas et aquas et cursus aquarum et molendina et silvas et omnia alodia magna vel parva quanta vel qualiacumque predictum monasterium vel abbates vel monachi ab antiquis regibus seu a modernis vel ab episcopis vel a militibus vel a rusticis vel a quibuscumque personis dono comparacione vel camio adquisierunt vel habere videtur vel visum est vel videbitur habere nisi ea que abbas vel monachi ejusdem loci juste aut legitime dimiserunt vel camiarunt regio jussu et omnes decimas a lodiorum suorum eorum quidem que usque in hodiernam diem qualicumque modo adquisierunt vel amodo poterunt adipici eorum quidem ad quorum sustentacionem et gubernacionem concessa sunt usibus pro futura. Injungo quoque filiis ac nepotibus meis et propinquis hominibus fidelibus regibus michi succedentibus ut hec nostra decreta intemerata studeant conservare et propriis bonis locum hunc venerandum et servos Dei in eo habitantes ac Deo famulantes ita futuros sicut presentes sustentare non differant quatenus pro conservacione nostrorum decretorum et pro erogacione suorum bonorum a Jesu-Christo eterno retributore et sanctissimo mundi Redemptore ob cujus honorem hec omnia toto mentis affectu decrevimus intercedente beatissimo Victoriano ac confessore et omnibus sanctis suorum mereantur delictorum veniam percipere. Si vero aliqui eorum maligno spiritu superbie inflati et privilegia apostolica et regalia decreta ausu temerario disrumpere voluerint et locum predictum et res sibi pertinentes monachosque ibi Deo famulantes inquietare presumserint ira et malediccio Dei super eos decendat et cum Datan et Abiron et Juda Domini traditore in inferno inferiori ardeant et quingentas auri libras fisco regis persolvere cogantur. Conservantibus autem pax et benediccio tribuatur a Deo patre omnipotente et filio ejus Jesu-Christo et Spiritu sancto. Amen. Ut autem hoc meum privilegium per cuncta secula firmum et ratum habeatur manu propria firmo et roboro. - Sig+num regis Sanccii Renimiri regis filius. - Signum Ildefonsi regis Aragonis. - Facta carta era Ma Ca XIIIIa XIII kalendas aprilis anno ab incarnatione Domini M° LXX° VI (1076) indiccione nona regnante me rege Sanccio in Pampilona et in Aragone in Suprab et in Rippacorça Aldefonso rege in Tolleto et in Castella et in Galecia Grimaldo abbate in Asaniense cenobio Garsia episcopo in Jacha. Post restauracionem vero Toletane ecclesie Bernardo archiepiscopo primo. S. Fertuny Sanç in Huarte. S. Lop Garces in Uno Castello et in Arosta. S. Ramon Galindo in Estada. S. Petri Sauces in Voltania et in Marcorllo. S. Açenar Exemeneç in Galipiens. S. Sanccio Fredeando in Ateres. S. Galin Sanç in Sos et in Arcedas. S. Enech Sanç in Montecluso. S. Exemen Garçets in Boyl.
S. Furtuny Sanç in Boyl et in Eliso. - Ego Eximinus presbiter Sanccionis regis ejus jussu scripsi hanc cartam et hoc Signum + feci.
- Eadem et omnia et singula in ea contenta et omnia etiam alia privilegia et donaciones per predecessores nostros dicto monasterio facta et concessa et etiam factas et concessas ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictum volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram nobisque necessariam donancium donatori in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem ad humilem supplicacionem dicti abbatis propterea nobis factam tenore carte hujusmodi quam robur irrefragabilis firmitatis volumus omnino habere de nostri certa scientia laudamus approbamus et nostro confirmacionis presidio roboramus prout hactenus melius ipse abbas et sui predecessores in dicto monasterio usi fuerunt. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatori justicie Aragonis ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et qui pro tempore fuerint et dictorum officialium locatenentibus ad quem seu quos pertineat et spectet quatenus preinsertam cartam et omnia et singula in ea contenta et omnia alia eciam privilegia et donaciones per predecessores nostros dicto monasterio indulta et hanc nostram confirmacionem prout superius continetur firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta earum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire sinant aliqua racione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre magestatis nostro sigillo in pendenti munitam.
Data Cesarauguste XXIIII die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXX primo regnique nostri quinto. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonis et cetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus Insule et Caneti Raimundus de Roda vicecomes Raimundus Alamanni de Cervilione et Eymericus de Scintillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui de ipsius mandato hec scribi fecit. Constat autem de rasis et emendatis in lineis prima spiritus in secunda nien in IlIIa quondam et in eadem quod per certum in quinta Asaniensis et in eadem ante VII con in VIII im et in eadem credo factum industria Hugonem scilicet Quandidum in eadem cum et ibidem quod de utilitate in XIX regni Aragonis in XX nate me in XXII predece in XXIII predece et in eadem Tenore carte in XXIIII hujusmodi quam robur irrefragabilis firmitatis volumus omnino habere de nostri certa scientia et in eadem melius in XXVa sive privilegium et in XXVIIa nostre magestatis sigillo in pendenti et clausit. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio. - Vidit eam thesaurarius domini regis. - Idem.

Real Monasterio de San Victorián, CXXIV, reg. 1899, fol 140, 14 febrero 1391


cxxvi-reg-1901-fol-68-9-abril-1391