Aragón, Arago, Aragó, Aragona, Aragonum, corona Darago, aragonés, aragoneses, aragonesos, fueros, aragonesa, textos antiguos de la corona de Aragón, història, Valencia, Mallorca, Mallorques, Menorca, Ibiza, Formentera, Cabrera, condados, comtats, conde, comte, Reyes de Aragón, Corona de Aragón, aragonensi lingua, lengua aragonesa, Barras de Aragón, escudo de Aragón, armas de Aragón, conquista, reconquista, cristianos, moros, judíos, sarracenos, Ramiro I, Ramiro II, Petronila, Alfonso I, Pedro I
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus: Quod ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis et marchio et princeps aragonensis laudo et concedo ecclesie Sancte Marie de Stagno et priori et habitatoribus ejus ipsam donationem quam Raimundus bone memorie quondam ausonensis episcopus et pater meus et ego fecimus eidem ecclesie de ecclesia Sancte Marie de Meholiano sicut in ipsa carta quam inde fieri jussimus et firmavimus resonat. Iterum sit omnibus notum quod ego stabilio in ipsa villa de Modeliano mercatum ita ut ibi sit in perpetuum feria III. Similiter stabilio in eadem villa medio augusto nundinas que vulgo voccantur fira. Ipsum vero mercatum et fira retineo ad meum dominium preter hoc quod jam donavi et concessi jamdicte ecclesie Sancte Marie de Stagno scilicet mediam quarteriam salis in unoquoque mercato et omne decimum tam mercati quam fire. Concedo namque et licenciam dono priori sepedicte ecclesie Sancte Marie de Stagno ut ipse ipsam villam et terram que in circuitu ipsius ecclesie de Modeliano est et sua est ordinet et edificet et dividat ad utilitatem ipsarum ecclesiarum et in unamquamque domum non mittat censum nisi unum par caponum quem ipse accipiat. Et ego pono ipsam villam de Modeliano in tali salvitate et securitate quod neque castellani de Clerano nec aliquis infra januas illarum domorum que ibi sint vel fuerint aliquam vira vel emparationem sine fortiam faciat nisi prior sepe nominate ecclesie de Stagno per suam justitiam. Quod si forte aliquis hoc meum stabilimentum sive mandamentum fregerit et in manu jamdicti prioris redirigere noluerit ipse prior per excomunionem eum constrigat et insuper per meum aquundatum se teneat. Retineo iterum in jamdicto mercato ipso die quo fuerit et in ipsa fira similiter districtum et mandamentum et estacamentum mii et meis quibus ego jussero. lterum dono eidem ecclesie de Stagno ipsum palacium de Modeliano cum domibus et casalibus et curtali sicut ego habeo in dominium tali pacto ut prior ipsius ecclesie redirigat quia fere totum destructum est et ut mihi ibi faciat unam domum in qua teneam panem meum et vinum et in quandocumque ibi veniam in ipso palacio maneam cum mea expensa. Retineo vero in supradicta villa servitium et justitiam sicut in ceteris meis villis. Et propter hoc nullomodo perdat supradicta ecclesia Sancte Marie de Stagno supranominatum censum et dominationem et ecclesiasticam justitiam set habeat et possideat in perpetuum sicut ego superius ei donavi et concessi sine engan. Quandocumque itaque ipse prior in jamdicto palacio operari velit bajulus meus faciat ibi venire operam meam. Et ego Guillelmus predictus prior ecclesie Sancte Marie de Stagno et omnis ejusdem ecclesie conventus concedente Deo damus tibi societatem et participationem in omnibus beneficiis ecclesiarum nostrarum et propriam orationem tam in morte quam in vita. - Sig+num Raimundi comes. Si quis hoc dirumpere voluerit agere non valeat set in duplum componat et insuper firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc VI kalendas januarii anno XVI regni regis Lodovici junioris. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Bernardi de Scintillis. Sig+num Berengarii de Montda (Mont-da en dos lineas; errata: Montcada, Moncada). Sig+num Bernardi de Belloco (Bello-loco; Belloch, Bellog, Belog.). Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernardi de Minorisia. Sig+num Raimundi de Medaia bajuli. Sig+num Guillelmi Raimbali. Sig+num regine aragonensisuxoris comitis barchinonensis. Raimundus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quo supra. Bernardus sacerdos qui hoc translatum scripsit die VI kalendas marcii anno XLI regni Lodovici junioris.
Ad notitiam omnium volumus pervenire qualiter ego Bernardus tarrachonensis archiepiscopus ad honorem Dei et apostolorum principis Petri laudo dono et trado assensu dompni Eugenii romani pontificis et consilio sufraganeorum nostrorum et voluntate cannonicorum nostrorum civitatem Tarrachone cum territorio suo tibi Raimundo illustri comiti barchinonensi aragonensium principi Tortose Ilerdeque marchioni propter ipsius civitatis restaurationem et malorum hominum illam perturbantium inquietationem ad fidelitatem et utilitatem nostram nostrorumque successorum et ecclesie Sancte Tecle sicut beato Oldegario et ecclesie Sancte Tecle donata est a venerabili patre tuo Raimundo barchinonensium bisullunensium ac Provincie comite. Donamus inquam tibi et successoribus tuis quos Deo annuente ex uxore habueris ut per nos et ecclesiam nostram habeas Tarrachonam cum omnibus terminis et pertinentiis suis terre et maris et ipsum senioraticum super omnes milites et alios homines ut sint tui solidi et heredium tuorum quos ex uxore tua habueris et faciant tibi exercitus et cavalcatas et quitquid facere debeant suo seniori. Termini vero prephate civitatis et territorii a parte orientis sunt in termino de Tamarit et de Monteolivo sicut descenditur ad mare et ascenditur per aquam de Gayano usque ad montes et transit a septentrionali plaga per calcem montium usque ad ipsum engolador de Cabra et pervenit usque ad ipsum embotum et ascendit per ipsa cacumina montium de Carboneria sicut ipse aque incipiunt vergere ad austrum et ab occidentali parte transeunt ipsi fines per Montem rubeum et per collem Balagarii usque ad mare. A plaga meridiana est terminus ipsum mare quod comune est omnibus ipsius terre habitatoribus ad utendum et expiscandum. Quiquid autem his terminationibus concluditur dono tibi jamdicto Raimundo comiti et omnibus successoribus tuis quos ex uxore habueris ut per nos et successores nostros et ecclesiam nostram habeas hec ad nostram fidelitatem sine omni engan. Concedimus etiam tibi ut habeas tibi unum furnum et unum casale molendinorum ad dominicaturam tuam. In omnibus vero quecumque amodo in Tarrachona vel infra prenotatos ejus terminos tam per te quam per nos et ecclesiam nostram aut per voces tuas et nostras emptione cambiatione comutatione vel aliquo alio modo adquirere vel habere potueris medietatem sine omni missione atque gravamine. De his autem omnibus quecumque nos vel ecclesia nostra in Tarragona vel in prephatos terminos aliquo modo conquirere vel habere poterimus medietatem vobis concedimus exceptis his que ad propria jura ecclesie spectare videantur et exceptis his que habitatores Tarrachone et ejus territorii pro remedio anime sue in vita sive in morte dare vel relinquere ecclesiis Dei voluerint. De mercatis et feriis sive nundinis de leudis pedaticis toloneis ribaticis quarteriis balneis cavalcatis tam terre quam maris de placitis justititiis et de omnibus consuetudinibus et usaticis sive redditibus universis terre et maris sicut melius dici vel intelligi potest medietatem fideliter habeas nos ecclesia nostra alteram cum integritate medietatem: bajulus vester seu vicarius vel successorum vestrorum accipiat omnes estachamentos ipsius civitatis totius territorii et judicet placita presente archiepiscopo vel bajulo suo et quod inde exierit inter vos et archiepiscopum per medium dividetur. Neque erit vobis licitum in Tarrachona vel ejus territorio ponere vicarium sine nostro consilio: et si aliquis de habitatoribus Tarracone vel ejus territorii forifecerit archiepiscopo vel suis firmet directum in manu archiepiscopi vel bajuli ejus et presente bajulo comitis quod inde per justitiam exierit archiepiscopus et comes habeant per medium. Preterea si in molendinis furnis balneis tendis alfondags aut fundis vel aliis augmentationibus de quibus omnibus archiepiscopus et ecclesia medietatem habuerint expense fuerint necessarie ab utroque fiant comuniter comuni consilio utriusque. Retinemus vero ad dominicaturam nostram et portionem omnes ecclesias et ecclesiastica jura et ecclesiasticas personas et familias nostras et clericorum sive monacorum et omnes qui ecclesiastica predia incoluerint et ibi habitaverint et omnes qui in domibus vel possessionibus ecclesiasticis habitaverint ut in his omnibus nullus princeps vel inferior persona laica presumat aliquid judicare vel distringere seu disponere ullo unquam in tempore absque nostro jussu. Retinemus etiam decimas et primitias omnium fructuum terre et animalium et piscium et salinarum et quarterie et molendinorum. Retinemus etiam omnes dominicaturas nostras villam videlicet Constantinam cum terminis suis et stagnum de la Vid cum omni dominicatura que sibi adjacet sicut eam retinuit beatus Oldegarius et dominicaturam de Franculi et alias omnes dominicaturas quas habemus vel in antea Deo annuente habebimus. Retinemus iterum quod omnes milites et ceteri habitatores Tarrachone et totius territorii jurent nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fidelitatem de honore et corpore nostro. Et si villa mutabitur faciemus ibi prius unum furnum et unum casale molendinorum ad dominium nostrum et ecclesie nostre in eo loco quem elegerimus et postmodum vos unum furnum et unum casale molendinorum que in dominio vobis concessimus ubi volueritis faciatis. Ceteros vero furnos et molendina ubicumque fiant per medium habeamus. Preter illa que nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fideliter retinemus reliqua omnia sicut superius determinata sunt sine vestro et nostro enganno vobis et successoribus vestris quos Deo annuente de uxore habebitis ad honorem Dei et utilitatem et fidelitatem nostram nostrorumque successorum et ecclesie nostre concedimus donamus et laudamus ea conditione ut si quod absit te prephate comes aut aliquem ex heredibus tuis absque filio vel filia de conjuge mori contigerit omnia que presenti scripto tibi concedimus vel donamus cum omnibus meliorationibus et adquisitionibus a te vel a tuis heredibus factis libere et integre in potestatem et jus et dominium nostrum et successorum nostrorum et ecclesie nostre revertantur omni tempore permansura. Filius autem tuus de uxore cui hunc honorem post te habendum dimisseris juret nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fidelitatem de corpore nostro et de civitate Terrachona cum omnibus pertinentiis et similiter alii omnes successores vestri legitimi eandem fidelitatem nobis nostrisque successoribus et ecclesie nostre jurent. Et ne hujusmodi pactum vel convenientia possit transgredi differri vel rumpi quando tu venerabilis comes Deo vocante viam universe carnis abieris statim in potestatem archiepiscopi et clericorum ecclesie terrachonensis omnia castra et fortitudines Tarrachone et omnium terminorum ejus cum omnibus que tibi donamus et concedimus redigantur: que archiepiscopus et ecclesia tandiu teneant quousque filius tuus legitimus cui hunc honorem dimiseris predictam fidelitatem archiepiscopo Tarracone et ecclesie propria manu faciat quo facto honorem suum habeat: eodemque modo inter comites et archiepiscopos successuros et ecclesiam de projenie in projeniem immutabiliter fiat. Quando vero archiepiscopum mori contigerit nulli comitum vel alicui laico subjecte sibi persone aliquid honoris vel rerum episcopalium emparare vel tangere vel antere seu minuere sed omnia integre in potestatem clericorum tarrachonensis ecclesia illibata permaneant quousque tarrachonensis ecclesia alterum habeat archiepiscopum. Propter hec omnia superius comprehensa et determinata ego Raimundus comes barchinonensis princeps tarrachonensis et aragonensis Tortose Ilerdeque marchio promito atque convenio Deo et ecclesie tarrachonensi et vobis domine Bernarde archiepiscope ut ab hac die et antea sim vobis fidelis de civitate Tarrachona et ejus territorio et nominatim de his que in dono quod michi facitis retinetis et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis et redditibus que ad vos et ecclesiam vestram pertinent vel pertinere debent et quod intendam sine enganno edificare et defendere Terragonam et ejus territorium contra omnes homines et feminas qui justitias et jura ipsius civitatis et territorii vobis et ecclesie vestre tollere vel minuere temptaverint et observare justitiam vestram et ecclesie vestre sicut superius determinatum est. Si qua vero in posterum ecclesiastica secularisve persona contra hunc tenorem pagine ire temptaverit non valeat sed iram Dei tandiu incurrat donec satisfaciat. Facta carta mense augusti apud Tarrachonam in ecclesia Sancte Tecle anno ab incarnatione Domini MCLI. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Petri de Cherol. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit mense et anno quo supra adjectis literis super XI et XII lineam.
Nota de Ramón Guimerá Lorente: apostolorum principis Petri, Pedro el PRINCIPAL, el cabeza de los apóstoles. De igual modo, Ramón Berenguer IV es principem aragonensi, principi, princeps, y otras variaciones que vemos en este tomo. La reina es Petronila, y aparece en los textos firmando, Peronelle, Petrvs, Petrus, Peronella regina aragonensis, y Ramiro II, Ranimiro II es rex, rey, regi, etc., hasta que Alfonso II (Ildefonso, Adefonsus, Namfos, Nanfos y más variantes) hereda el título de rey de Aragón de su madre la reina de Aragón. De su padre hereda el título de Conde de Barcelona, otros condados, marqués.
Sub eterni regis nomine: Hec est firma concordia ac spontanea diffinitio que facta est inter illustrem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem et inter venerabiles fratres Sancte milicie Templi Iherosolimitani tam cismarinis quam ultramarinis partibus comorantes tam presentes quam futuros super castro de Boria et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super castro de Magallon et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super omni honore quem Petrus Taresa tenebat. In primis predicti fratres jamdicte milicie pari voto communi voluntate diffiniunt et dimittunt jamdicto Raimundo comiti barchinonensi illam donationem sive concessionem vel laxationem quam Petrus Taresa prenominate milicie fecit de supradictis castellis et honoribus ac pertinentiis omnibus et absolvunt atque omnino deliberant domnam Taresam matrem jamdicti Petri ab omnino et fidelitate quam inde fratribus predicte milicie fecerat ut ab odierno die in antea predicta domna Taresa ab ipsis milicie fratribus presentibus vel futuris ob hoc non requiratur aut inquietetur in perpetuum ita dumtaxat ut predicta Taresa et sui heredes prenominato comiti et suis heredibus inde atendant et in eorum fidelitate jugiter perseverent. Propter hanc definitionem atque absolutionem superius comprehensam jamdictus comes barchinonensis princepsque aragonensis bono animo ac spontanea voluntate in remissione suorum peccaminum et salute anime sue donat atque concedit jamdicte milicie et omnibus fratribus presentibus atque futuris ipsum castrum et villam quod dicitur Ambel cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et castrum et villam quod dicitur Alberith cum terminis et pertinentiis suis et Cabannas que sunt inter Novellas (Novillas) et Malleu (Mallén) cum terminis et pertinentiis suis. Laudat etiam atque concedit ejusdem milicie fratribus ipsam commutationem vel excambiationem quam predicti fratres militie Templi fecerunt cum Ospitali Iherosolimitano de Malleu per Novellas. Et sicut prephata castra et ville terminantur et suis undique afrontationibus ambiuntur ita donat et laudat jamdictus comes supradicta omnia potenter et integre prelibate milicie et fratribus universis in hereditate propria franca et libera et ingenua cum omnibus eorum pertinentiis et cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus cum appulatis et heremis cum aquis et aqueductibus cum pratis et paschuis montibus et planis cum omnibus ingresibus et egressibus sicut comodius et utilius ad Dei honorem ac prephate milicie utilitatem intelligi potest vel nominari bona fide absque malo ingenio. Si qua autem persona presentem donationem atque diffinitionem disrumpere vel infringere temptaverit in duplo eam componat et hec donationis sive diffinitionis scriptura omni tempore maneat firma. Que facta est apud Barchinonam in manu dompni Petri de Castiliano tunc magistri Barchinone et Aragonis nobilisque Beg magistri Provincie ac fratris Rigalli vicarii qui tunc Novellas tenebat nec non et fratris Frodolonis ac fratris Eimerici de Torreies et fratris Poncii Dolon fratrisque Guillelmi Dalbax et aliorum fratrum cum predictis fratribus commutantium XII scilicet kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLI. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle regine aragonensis que hoc laudat et firmat. Hujus rei sunt testes visores et auditores Arnallus Mironis comes palearensis: Guillelmus Raimundi Dapifer: Garcia Ortiz: Bernardus de Belog: At Orella qui hec viderunt et audierunt et propriis manibus confirmaverunt. Sig+num domne Tarese que hec laudat et propria manu confirmat. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Garcia Ortiz. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num At Orella. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prefato.
Sit notum omnibus quoniam ego Raimundus comes barchinonensis ac Provincie marchio debeo tibi Guillelmo Ibilocisex milia morabatinos et quadringentos et convenio tibi reddere eos de ista paria Ispanie quomodo aferet Bertrandus de Castelet: quam si non haberem modo reddam tibi eos ad primum festum Sancti Andree: quos si tibi tunc non redderem mito tibi plevios A. de Lercio et R. de Podioalto et G. de Jorba et B. de Belog qui ex tunc redirent in tuam potestatem tuam cum per te vel tuos comoniti essent ubi eos venire mandares et a te non discederent donec pachatus esses: et si tibi totum non attenderetur sicut superius est dictum aut predicti plivii mentirentur ex tunc teneas et possideas pro pignore quidquid habeo aut aliquis per me in Camarges et quitquid habeo in ipsa Silva aut aliquis per me et quitquid habeo in Tarascone et in territorio ejus aut aliquis pro me et quitquid habeo aut aliquis per me in Sancto Remigio vel in territorio ejus quousque ego aut nepos meus Raimundus Berengarii reddam tibi vel reddant sex milia morabatinos et quadringentos sine tuo engan. In isto debito non sunt centum et viginti quinque marche argenti quas tibi debeo pro fratre meo pro quibus tenes in pignere ipsa navigia que ascendunt de Belchaire in susum. Facta carta mense septembre anno ab incarnatione Domini MCL. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Arnaldi de Lerc. - Sig+num Bernardi de Belog. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Geralli de Jorba. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit.
Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Ermengaudum comitem Urgellensem. Donat itaque prephatus comes Barchinonensis predicto comiti Urgellensi per fevum civitatem Ilerdam cum omnibus terminis suis videlicet de termino de Jabud usque ad terminum de Corbinis et donat ei tertiam partem totius Ilerde et termini ejus in omnibus rebus in dominio retentis duabus partibus sibi in omnibus. Et dat eidem civitati terminos suos in omnibus locis ubicumque debet habere exceptis terminis castellorum. Et comes Urgellensis de ista sua tertia parte possit dare quantum voluerit et cui voluerit. Similiter comes Barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit et comes Barchinonensis in duabus partibus suis donet militie templi Ihierosolimitani illam quintam partem quam ipsa militia debet habere de tota civitate Ilerde et de terminis ejus in omnibus. Et in illa quinta parte jamdicta ipsi milicie comes Urgellensis aut ullus homo per eum non habeat ullum senioraticum neque ullum districtum aliquo modo. Et comes Barchinonensis pro illo senioratico de illa quinta parte prenominate militie facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Azcho tali modo ut comes barchinonensis comendat comiti Urgellensi ipsum castlanum. Et in illas ostes et cavalcadas ubi fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi sit ipse castlanus ibi cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes et cavalcadas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite Barchinonensi cum militibus ipsius castri: et quandocumque requisierit comes Barchinonensis potestatem ipsius castri de Azcho per se aut per nuntios suos jamdictus comes Urgelli donet ei potestatem ipsam sine engan iratus aut pachatus. Et si comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus vel pachatus quandocumque eam requireret comes Barchinonensis per se vel per suos. Et donat ei comes Barchinonensis in Azcho videlicet comiti Urgelli duos homines in dominio. Et comes Barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate Ilerde et collocet eum de duabus partibus suis. Et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate Ilerde et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supradicta prephate milicie. Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castlanus et quidquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem Urgellensem. Si autem de predicto castlano venerit ad apertura comes Urgelli mittat ibi castlanum ad suam voluntatem et comes Urgellensis donet potestatem de predicta civitate Ilerde comiti Barchinonensi iratus vel pachatus quotienscumque eam quesierit per se vel per nuntios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti Urgellensi ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad faciendum voluntatem suam. Iterum donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopana habeat illud per comitem Urgellensem sicut habebat per comitem Barchinonensem. Item predictus comes Barchinonensis convenit prenominato comiti Urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque Illerdam cum consilio procerum suorum et procerum comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverint. Et comes Urgellensis habeat ipsam emendam per comitem Barchinonensem per fevum. Et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quotiescumque requisierit eam per se aut per nuntios suos iratus vel pachatus. Iterum convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis annis mille morabetinos quingentos ad festum Sancti Michaelis et quingentos ad Pascha usque quo capiatur Ilerda. Et si forte quod absit pacem fecerit cum Ilerda donet ei tertiam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabetini. Quod si tertia pars non sufficerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et comes barchinonensis donat ei in Barchinona unum burgensem videlicet capdemansum Petri Costancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec quoque dona superius comprehensa et propter ipsos fevos prenominatos convenit predictus comes Urgelli comiti Barchinonensi quod sit propter hoc suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniori et quod inde faciat ei ostes et cavalcadas et cortes et placita et seguimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum hominibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de terra sua et quod faciat ei fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito. Facta carta convenientie VIII kalendas junii anno dominice incarnationis millessimo CXLVIII regnique Ledovici regis junioris anno XI. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Ermengaudi comes. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Berengarii Arnalli de Anglesola. Sig+num Arnalli de Pontis. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in linea V et VI die annoque prescripto. (Alphabeto divisa).
Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Aragonensium principem et Guillelmum de Guardia vicecomitem. In primis comendat Raimundus comes jamdictus prephato Guillelmo ipsam castlaniam de Apiera sicut avus ejus Guilabertus Udalardi melius habuit eam et tenuit in vita sua et donat ei omnes feuvos qui ad ipsum castrum pertinent et pertinere debent in omnibus locis. Item comendat et ipsum castrum de Cabrera cum omnibus terminis et pertinenciis suis planis et montanis pratis et paschuis et aquis cultibus et eremis jamdicto castro pertinentibus et donat ei omnes feuvos eidem castro pertinentes: tali videlicet modo ut quando habuerit comes jamdictus jamdictum castrum de Cabrera affinatum et pacificatum de Mirone Guillelmi habeat comes in ipsa dominicatura de Cabrera tertiam partem et Guillelmus duas partes. Et si comes non pacificaret illud de Mirone Guillelmi pacificet et affinet se Guillelmus de Guardia cum Mirone Guillelmi cum consilio comitis et postmodum habeat Guillelmus ipsam dominicaturam integre et sine ulla diminutione. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenit predictus Guillelmus seniori suo Raimundo comiti supradicto ut sit ejus solidus et fidelis homo contra omnes homines et feminas sine ullo engan et quod adjuvet eum tenere habere defendere et guerrejare contra omnes homines et feminas totum suum honorem quem hodie habet vel in antea Deo juvante adquisierit per fidem sine engan et faciat ei ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta sicut homo debet facere suo meliori seniori et det ei potestatem de jamdictis castris quandocumque eam requisierit per se vel per suum nuntium vel nuntios iratus aut pachatus cum forifactura et sine forifactura. Predictam quoque comendationem et donum facit comes jamdictus prescripto Guillelmo et omni sue projeniei cui ipse Guillelmus hoc totum post obitum suum verbis vel testamento dimiserit. Quod est actum III nonas januarii anno X regni Leovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Guillelmi de Subira. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Guillelmi de Castelvil. Sig+num Guillelmi Berengarii de Fonoiare. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prescripto.
Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum Barchinonensem comitem et Guillelmum de Montepessulano. Donat namque jamdictus comes Raimundus prephato fideli suo Guillelmo de Montepessulano per fevum civitatem Tortuosam cum omnibus terris et castris et municionibus et omnibus ad ejus dominatum pertinentibus secundum determinationem ipsius episcopatus. Propter hoc autem donum superius comprehensum ipse Guillelmus de Monte Pessulano efficitur homo ejus manibus propriis et convenit ei ut sit fidelis ejus et amicus per fidem sine malo ingenio et quod adjuvet eum tenere et defendere omnem honorem quem hodie habet vel in antea adquisierit per ejus consilium contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan. Et ipse comes convenit ipsi Guillelmo ut adjuvet eum tenere et defendere sicut fideli homini suo omnem suum proprium honorem quem hodie habet vel in antea habuerit per ejus consilium contra omnes homines et feminas. Quando vero .... io ipsa civitas Tortu .... testatem christianorum deve ... habeat eam predictus Guillelmus et projenies ejus .... psum comitem cum omnibus sibi pertinentibus sicut superius scriptum est et tunc fac ... tates suas et servic .... mo ejus solidus et adju .... tra omnes homines ... aganos et christian ... teneat pacem pro ... aciat guerram quandocumque prepha .... es ei mandaverit. Hactum .... hoc V kalendas januarii anno Dominice incarnationis CXXXVI post millesimum. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Montis Pessulani qui hoc donum fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Raimundi de Montelauro. Sig+num Bernardi de Pinnano. Sig+num Guillelmi Airradi. Sig+num Petri Girberti. Sig+num Gauceberti vicecomitis Castellinovi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Reamballi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Petri Bertrandi de Belog. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Artalli de Castello-novo (en dos lineas). Sig+num Petri Raimundi Mainardi. Sig+num Gerberti cannonici Sancti Ruphi. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea VIa (sexta) que dicunt projenies ejus.