viernes, 20 de diciembre de 2019

XXII, perg 73, 28 diciembre 1136


XXII
Perg. N° 73. 28 dic. 1136.

Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum Barchinonensem comitem et Guillelmum de Montepessulano. Donat namque jamdictus comes Raimundus prephato fideli suo Guillelmo de Montepessulano per fevum civitatem Tortuosam cum omnibus terris et castris et municionibus et omnibus ad ejus dominatum pertinentibus secundum determinationem ipsius episcopatus. Propter hoc autem donum superius comprehensum ipse Guillelmus de Monte Pessulano efficitur homo ejus manibus propriis et convenit ei ut sit fidelis ejus et amicus per fidem sine malo ingenio et quod adjuvet eum tenere et defendere omnem honorem quem hodie habet vel in antea adquisierit per ejus consilium contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan. Et ipse comes convenit ipsi Guillelmo ut adjuvet eum tenere et defendere sicut fideli homini suo omnem suum proprium honorem quem hodie habet vel in antea habuerit per ejus consilium contra omnes homines et feminas. Quando vero .... io ipsa civitas Tortu .... testatem christianorum deve ... habeat eam predictus Guillelmus et projenies ejus .... psum comitem cum omnibus sibi pertinentibus sicut superius scriptum est et tunc fac ... tates suas et servic .... mo ejus solidus et adju .... tra omnes homines ... aganos et christian ... teneat pacem pro ... aciat guerram quandocumque prepha .... es ei mandaverit. Hactum .... hoc V kalendas januarii anno Dominice incarnationis CXXXVl post millesimum. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Montis Pessulani qui hoc donum fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Raimundi de Montelauro. Sig+num Bernardi de Pinnano. Sig+num Guillelmi Airradi. Sig+num Petri Girberti. Sig+num Gauceberti vicecomitis Castellinovi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Reamballi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Petri Bertrandi de Belog. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Artalli de Castello-novo (en dos lineas). Sig+num Petri Raimundi Mainardi. Sig+num Gerberti cannonici Sancti Ruphi. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea VIa que dicunt projenies ejus.

Montepessulano: Montpellier.
Tortuosam : Tolosa - Toulouse ? Dertusa : Tortosa.