Reg.
N° 222, fol. 14. 20 mayo 1322.
In Dei nomine noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes nos cum alio privilegio nostro inde confecto in civitate Ilerde in sede videlicet civitatis ejusdem tertio decimo kalendas junnii anno subscripto bulla nostra plumbea comunito volendo vos inclitum et carisimum filium nostrum infantem Petrum paterno et regio favore prosequi et ad comitalem dignitatem honorabiliter atollere insignire ac etiam sublimare dedisse vobis et concessisse pro hereditate in feudum honoratum sub certis condicionibus pura donatione inter vivos vestrisque legitimis successoribus imperpetuum totum comitatum nostrum Rippacurcie sub certis terminis limitatum cum pertinenciis et juribus universis ejusdem ut in dicto privilegio nostro plenius et seriosius continetur: attendentes etiam quod redditus et alia jura dicti comitatus Rippacurcie sunt adeo tenues atque pauci quod vos dictus infans Petrus et vestri prout vestri status exposcit conditio non possetis decenter et honorifice inde vivere nec quibus necessario convenit providere: idcirco premissis de causis affectantes vos memoratum infantem Petrum prosequi gratia ampliori superaddentes dicte donationi nostre per nos et nostros presentes et futuros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate damus et concedimus pro hereditate titulo pure perfecte et irrevocabilis donacionis inter vivos in feudum honoratum sub forma modo retentione et conditione subscriptis vobis dicto infanti Petro presenti et recipienti jam a nobis emancipato vestrisque legitimis successoribus imperpetuum castrum nostrum de Gallinera cum valle de Ebo ac castrum villam et vallem nostram de Pego et castrum nostrum de Pop et valles nostras de Alaguar et et de Exalone sita et sitas in regno nostro Valencie citra Saxonam et castrum nostrum de Crivellent situm in parte ejusdem regni Valentie ultra Saxonam cum militibus et aliis hominibus et feminis tam christianis quam sarracenis in predictis castris villa et vallibus habitantibus et habitaturis et cum terris cultis et incultis alcareis aquis aqueductibus furnis molendinis redditibus exitibus proventibus et juribus universis terminis et pertinentiis eorundem et singulorum et cum justiciis ac mero et mixto imperio et omni jurisdiccione et cum hostibus exercitibus et cavalcatis et redempcionibus eorum et monetatico ac cum pace et guerra adempriviis tallis collectis subsidiis questius caloniis districtibus placitis firmamentis bannis faticis et cum dominiis carnalagiis mensuraticis pensis obvencionibus invencionibus sive trobis et cum omnibus aliis et singulis que nos ibi habemus vel habere debemus aut possumus prout melius et plenius hec et singula ad nos spectant et spectare debent quibuscumque causis juribus vel modis. Hanc itaque donationem et concessionem facimus vobis dicto infanti Petro et vestris sub hiis forma modo retentione et conditione quod predicta castra de Gallinera cum dicto valle de Ebo et de Pop et de Crivellen cum suis terminis et pertinentiis universis vos et vestri teneatis in feudum honoratum absque aliquo servicio secundum usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie imperpetuum pro nobis et herede nostro universali qui rex fuerit Aragonum et Valentie et successoribus ejus. Et teneamini vos et vestri pro ipsis prestare et facere homagium nobis et nostris: et etiam teneamini vos et vestri irati et paccati nobis et nostris dare potestatem et potestates de dictis castris et quolibet eorum ac fortaliciis et terminis ipsorum secundum predictos usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie quandocumque et quociescumque eam vel eas duxerimus requirendas et alia facere que alii tenentes pro nobis in Cathalonia feuda honorata facere tenentur et debent. Prenominatum vero castrum de Pego et villam ac vallem ejusdem et valles de Alaguar et de Exalone cum terminis juribus et pertinenciis suis habeatis et teneatis vos et vestri pro alodio libero atque francho. Verumtamen tam pro castris et villa quam vallibus supradictis teneamini vos et vestri venire ad curias genrales regni Valencie et interesse in eis quando et quociens per nos vel successores nostros mandatum vel requisicionem receperitis super eo. Retinemus etiam nobis et nostris et sub hiis condicione modo et forma donationem vobis facimus supradictam quod si vos vel filius seu filii aut nepotes vestri seu alii quicumque descendentes a vobis legitimi masculini sexus videlicet decederetis sive decederent quod absit quandocumque absque filio vel filiis masculini sexus legitimis relictis filia vel filiabus nepte vel neptibus seu aliis descendentibus feminei sexus dumtaxat: quod incontinenti ipso facto castrum villa et valles de Pego predicta ac valles de Alaguar et de Exalone que vobis et vestris superius pro alodio libero atque franco damus atque concedimus sint et reducantur ad feudum: ita quod ipsa vel ipse filie sive neptes seu alie descendentes que vobis vel vestris in predictis omnibus vel singulis que vobis damus succedent et deinde successores earum quicumque sive masculini sive feminei sexus teneant et tenere debeant perpetuo pro nobis et herede nostro universali qui rex fuerit Aragonum et Valentie et successoribus ejus in feudum honoratum absque aliquo servicio secundum usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie predictum castrum et villam ac vailem de Pego necnon et valles de Alaguar et de Exalone una cum predictis castris et locis de Gallinera cum valle de Ebo de Pop et de Crivellen que vobis ut premittitur damus in feudum. Et teneantur pro ipsis prestare et facere homagium nobis et nostris et etiam teneantur irati et paccati dare nobis et nostris potestatem et potestates de dictis castro villa et vallibus et quolibet eorundem ac fortaliciis et terminis ipsorum secundum predictos usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie quandocumque et quocienscumque eam vel eas duxerimus requirendas ut supra de predictis feudis aliis continetur. Et in hoc casu nos et heres noster universalis ac nostri simus eo ipso absoluti et liberati omnino a promissione et obligatione quibus juxta formam donationis per nos vobis facte de comitatu Rippacurcie supradicto tenebamur ut filiam vel filios neptem vel neptes quas vos vel descendentes a vobis legitime haberetis nos et nostri decenter juxta condiciones earum deberemus matrimonio collocare cum ex premissis que vobis damus ipsis filie vel filiabus nepte vel neptibus seu aliis descendentibus a vobis et vestris femenini sexus vos et vestri super hiis providere possitis sicque dictus comitatus in eo casu sublala prorsus dicta condicione ad nos et nostros libere revertatur salvis vobis et vestris aliis in privilegio dicte donationis prefati comitatus contentis. Retinemus insuper nobis et nostris quod si vos vel successores vestri quicumque sive masculini aut feminei sexus decederetis sive decederent quod absit quandocumque absque prole legitima quod omnia et singula que vobis et vestris cum presenti carta donamus atque concedimus ut est dictum ad nos seu heredem nostrum universalem qui pro tempore fuerit rex Aragonum atque Valentie libere absque contradiccione onere et impedimento quolibet integraliter devolvantur ac etiam revertantur nosque et nostri in eo casu predicta castra villam valles ac omnia predicta et singula recuperemus et recuperare possimus propria auctoritate nostra absque aliquo impedimento contradiccione onere et obligacione vestri sive vestrorum: salvo tamen quod vos et vestri sic sine liberis decedentes positis ordinare pro anima vestra et vestris voluntatibus faciendis usque ad quantitatem quingentarum marcharum argenti quas nos vel heres noster universalis et sui antequam predicta vel singula que vobis cum hac carta nostra donamus recuperemus exsolvere teneamur et teneantur. Certum est enim quod juxta formam donationis predicte quam vobis fecimus de comitatu Rippacurcie supratacto vos in casu quo nos vel nostri recuperemus vel recuperare debeamus comitatum predictum potestis ordinare ultra dictam quantitatem quingentarum marcharum de alia quantitate marcharum a nobis vel nostris solvenda antequam comitatum ipsum recuperemus: et nichilominus secundum formam eandem in ipso comitatu Rippacurcie dos vel dotes uxoris vel uxorum cum qua vel quibus contraxeritis salve erunt ut in dicto privilegio dicte donacionis comitatus predicti hec et alia seriosius continentur. Igitur salvis et retentis nobis et nostris que superius continentur damus et cedimus vobis en vestris omnia jura nostra ac voces et acciones nobis pertinentes et pertinere debentes in prescriptis castris et vallibus et singulis eorundem et contra quascumque personas et res ratione eorum quibus possitis uti agere et experiri in judicio et extra quemadmodum nos possemus ante hujusmodi donacionem: constituentes vos et vestros in hiis omnibus et singulis dominos et procuratores ut in rem vestram propriam sub formis et modis superius expressatis: inducentes vos de presenti in corporalem possesionem omnium et singulorum predictorum que vobis damus ad habendum tenendum et possidendum et perpetuo a vobis et vestris legitimis predictis succeroribus expletandum sicut melius et plenius ac sanius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum salvamentum et bonum intellectum. Mandantes per presens privilegium nostrum vicem etiam epistole gerens militibus et universis aliis et singulis hominibus tam christianis quam sarracenis in dictis castris et vallibus habitantibus et habitaturis quod vos memoratum infantem Petrum et vestros habeant pro dominis suis vobisque et vestris prestent homagium et fidelitatem ac vobis et vestris pareant et attendant ut domino dictorum castrorum et vallium salvis tamen nobis et nostris retentionibus predictis: nos enim ipsorum et eorum quemlibet ab omni homagio et obligatione quibus nobis tenentur absolvimus et propterea penitus liberamus. Mandamus etiam universis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod hanc donacionem et concessionem nostram teneant inviolabiliter et observent et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant. Ad hec nos infans Petrus predictus confitentes sub virtute juramenti inferius per nos prestiti nos excesisse etatem quatuordecim annorum et ultra recipientes cum reverentia et filiali subjeccione a vobis excellentissimo principe et domino domino Jacobo Dei gratia rege Aragonum antedicto domino et patre nostro carissimo a quo jam emancipatus sumus gratiam donacionem et concessionem predictam sub modis formis conditionibus et retentionibus suprascriptis ac eisdem omnibus et singulis prout superius largius et clarius continentur consencientes expresse: convenimus et promittimus per nos et nostros vobis dicto domino regi presenti et recipienti et vestris modos formas conditiones et retentiones prescriptas tam in prestando homagio tam in dandis potestate et potestatibus predictorum et singulorum quam aliis omnibus et
singulis suprascriptis et per vos supra retentis attendere firmiter et complere ac perpetuo per nos et nostros inviolabiliter observare: et hec omnia et singula juramus per Deum et ejus sancta quatuor exungelia manibus nostris corporaliter tacta attendere et complere et in aliquo nunquam contravenire. Et etiam pro predictis et singulis facimus vobis de presenti homagium ore et manibus comendatum juxta usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie. Ad hujus autem rei memoriam et perpetuum firmitatem facta sunt inde duo consimilia instrumenta alterum habendum et tenendum per dictum dominum regem et alterum per dictum dominum infantem Petrum sigillata bulla plumbea dicti domini regis et sigillo dicti domini infantis Petri. Quod est actum in civitate Ilerde in castro domini regis undecimo chalendas junii anno Dominii MCCC vicesimo secundo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Sig+num infantis Petri predicti qui hec concedimus firmamus atque laudamus. - Testes hujus rei sunt qui presentes fuerunt nobilis Bernardus de Serriano Gondiçalbus Garsie Artaldus Dazlor Luppus Sancii de Luna Petrus de Boyl Jacobus de Corniliano Philipus de Boyl Raymundus Castellani Petrus Marcii thesaurarius domini regis Petrus de Castlarino judex curie et Franciscus de Bastida et Dominicus de Biscarrra scriptores domini regis predicti. - Fuit duplicata et fuerunt clausa per Bernardum de Aversone notarium domini regis.