Mostrando las entradas para la consulta ducatu ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta ducatu ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas

lunes, 7 de noviembre de 2022

Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi. Inquisitori hereticae pravitatis

Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi quod omnes officiales domini Regis tam Aragonum Valentiae Maioricarum et Cataloniae teneantur ad eius requisionem (requisitionem) obedire Inquisitori hereticae pravitatis quicumque fuerit ordinis praedicatorum in capiendis hereticis et etiam eis incarcerandis et alias adversus eos procedendo (proce-cedendo) pro favori fidei catholicae. Data Barcinonae VIII calendas julii anno Domini MCCLXXXVI (1: N. del E. Carbonell no pone en su manuscrito más que el epígrafe de este documento pero como hemos creído que tendría intención de darlo extensamente, lo hemos copiado exactamente del fol. 144 v. del Reg. n. 66 de este Archivo general, en el que se halla continuado.).

Quoniam fidei catolice defendere pariter ac promovende secundum negocium illos pocius viriliter decet asumere quibus ex oficio potestatis et dignitatis incumbit tanta circunspeccione regere et gubernare subiectos ut ab infidelium non solum violencia sed etiam fraudulencia conserventur inmunes et sic terrena potestas celesti potestati a qua esse dinoscitur devote subjectionis obsequium ac fidelitatis debitum reddere fideliter comprobetur. Nos Alfonsus Dei gracia Rex Aragonum etc. Volumus et ordinamus ac presenti statuto inviolabili atque perpetuo firmiter stabilimus. Quod omnes heretici cuiuscumque secte nomine censeantur eliminentur extingantur et exterminentur de cunctis terris et locis dominationi nostre subjectis ne infectionis sue contagie pestifera fidem simplicium corrumpere valeant aut in aliqua depravare quod ut perfeccius et comodius expleri valeat ac debite execucioni mandari districte precipiendo mandamus vobis universis et singulis baiulis nostris justiciis çalmedinis et aliis oficialibus nostris quocumque vocabulo nominentur in Aragonia Catalonia et in regno Maiorice ac Valencie institutis ac in posterum instituendis quod ad notificationem seu denunciationem dilectorum fratrum ordinis predicatorum qui nunc sunt vel erunt in posterum heretice pravitatis inquisitores faciatis compleatis et execucioni mandetis sive in capiendo homines et incarcerando eosdem sive in aliis que ad ipsius inquisitionis negocium pertinere videbuntur cum et ipsi in huiusmodi inquisicionis officio romane ecclesie auctoritate fungantur quicquid per se vel per nuncios suos pro parte domini Pape et nostro vobis mandaverint exequendum si de nostra confiditis gracia et amore. Et hoc volumus quod faciatis quocienscumque et ubicumque ab eis vel altero eorum fueritis requisiti. Nos enim ipsum negocium fidei pro quo et in quo dicti fratres laborare intendunt omni occasione remota ex corde et cura previgili ad Dei gloriam in ipsius fidei exaltationem et Ecclesie romane reverenciam promovere intendimus et juvare. Volumus insuper et mandamus quod omnes dicti inquisitores vel alter eorum liceant ire et discurrere per terras dominacioni nostre subiectas ullum eis nec familie nec equitaturis nec aliis bonis suis impedimentum vel contrarium faciatis nec fieri permitatis sed si necesse fuerit requisiti ab eis provideatis eisdem de securo transitu et ducatu. Similiter etiam volumus et mandamus quod provideatis eisdem in expensis et salvatis omnes sumptus quos ipsi pro dicta inquisicione fecerint tam in equitaturis quam in aliis prout ipsi vobis dixerint quocienscumque ab eis vel altero ipsorum fueritis requisiti. Quod est actum Barchinone VIII kalendas julii (1286.)

Die veneris decima mensis aprilis anno a nativitate Domini MCCCCLXXXXV (1495) reverendus ¡n Christo pater et dominus Petrus Dei gratia Episcopus Barcinone et venerabilis et circunspecti viri domini Antonius de Contreras decretorum doctor et Petrus Pariente in jure canonico bacallarius (bachiller) inquisitores hereticae et apostaticae pravitatis in civitatibus et diocesis Tarraconensi Barcinonensi Vicensi Gerundensi et Helenensi apud plateam Regis urbis Barcinonae existentes eorum cum sententia diffinitiva omnes et singulos infrascriptos pro hereticis et apostatis condemnarunt illorumque statuas brachio saeculari tradiderunt atque eorum bona fisco et camerae Regiae confiscata declararunt quorum nomina sunt haec.

Aduardus Badia morabatur in Callo judeorum.

Antonius Serra portugues moram traxit cum Andrea Amoros.

Agnes uxor Michaelis Alesino.

Angelina uxor Michaelis Badia morabatur versus fontem Angelorum ad Mare.

Antonia vidua quae fuit uxor Hugueti textoris serici filiae den
Caxes-noves. (Cajas nuevas; caixes; caxia latín, caixa, caxa)

Bernardus Vilamari botigarius seu mercator pannarius morabatur in vico vulgo dicto dels Spaciers.

Bernardus Porta textor morabatur juxta plateam Trinitatis.

Brigida vidua quae fuit uxor Marci Rosanes.

Beatrix filia Mathei Barenys reconsiliati.

Blanquina uxor Bernardi Morvedre morabatur in platea Campirotundi vulgo Camprodo.

Bernardus Steve gener Gabrielis Montço.

Beatrix uxor Gabrielis Tolosa soror Francisci Requesens.

Bernardus Geraldus textor velorum morabatur apud plateam Trinitatis.

Blanquina vidua quae fuit uxor Jacobi Bosch quondam.

Blanquina uxor Francisci Puigmija.

Bonanatus Rosanes filius Marci Rosanes.

Coloma uxor Gabrielis Servent morabatur in platea Sancti Justi.

Chatherina filia Gabrielis Bonanati mercatoris morabatur in platea Vini.

Chatherina quae fuit uxor Joannis de Conques juponarii morabatur in Callo.

Clara vidua quae fuit uxor Bartholomei Limona quondam corallarii filius Danielis Malorqui morabatur versus plateam Trinitatis.

Elionor uxor Joannis Canti mercatoris.

Elionor uxor Lodovici Queralt corallarii morabatur in vico dels Ollers blanchs.

Elionor Bernardi Alamany morabatur in vico den Sos.

Eulalia uxor den Pou filia Euphrosinae uxoris den Navarro curritoris morabatur in vico de la Boqueria.

Elionor uxor Francisci Orts caligarii morabatur in Callo.

Euphrosina uxor Gabrielis Sartre maioris dierum.

Florença uxor Petri Libia filii Nicolai Libia morabatur in vico den Gimnas.

Francina uxor Joannis Viacamps barbitonsoris filia Danielis Mallorqui morabatur versus plateam Trinitatis.

Francina uxor Berengarii Gual morabatur in vico de la Tapineria.

Francina uxor Francisci vulgo Francoy de Viladecans.

Franciscus Piera corallarius morabatur in domo Joannis Fortia in vico-lato.

Francina Viladecans vidua quae fuit uxor de Francoy Viladecans.

Francina uxor den Sirera morabatur in Callo.

Francina uxor Joannis Far morabatur in vico dels Spaciers.

Francina uxor Petri Valls morabatur in platea den Camprodo.

Francina Scales vidua vulgo la grossa morabatur in vico dels Codols.

Gaillelmus Fabra curritor auris morabatur in vico de Beseya.

Joannes Çacoma libratarius sive bibliopola morabatur in vico S. Dominici.

Joannes Far filius Francisci sive Francoy Far morabatur in vico dels Speciers.

Joanna uxor Petri Queralt morabatur juxta monasterium de Mercede.

Joannes Canti mercator morabatur in domo Galcerandi Sunyer prope Mercedem.

Joannes Valls morabatur in vico de la Tapineria.

Joannes Crexells veteramentarius vulgo peyer morabatur in Callo.

Joannes Leo mercatoris morabatur in vico-lato.

Joannes Balle mercator morabatur juxta plateam Trinitatis.

Joannes Uguet filius Bonanati Uguet.

Joanna vidua uxor que fuit Gabrielis Blanqua.

Joanna uxor Jacobi de Sogovia morabatur ¡n vico dels Flasaders.

Margarita uxor Petri Antonii morabatur in vico de Beseya.

Margarita Maestres uxor Guillelmi Maestres morabatur in Callo.

Michael Vitalis filius Raimundi Vitalis morabatur in vico de Bonayre.

Mandina Balle uxor Jacobi Balle morabatur in platea Trinitatis.

Marcus Sobirats mercator morabatur in domo Marci de Parets in Burno.

Margarita Gomis vidua que fuit uxor den Gomis.

Na Garcia que morabatur in Callo.

Petrus Piera que morabatur in domo Francinae de Pau.

Paula uxor Pauli Vinyes filia Angelinae Feu.

Raphaela quae fuit uxor fratris Bernardi de Ferreris quondam presbyteri.

Sperança uxor Michaelis Fonch.

Thomasa uxor Jacobi de Pau morabatur in vico dels Codols.

Violans uxor Jacobi Uguet frumentarii morabatur in platea Trinitatis.

Violans Queralt uxor Dalmacii de Queralt morabatur juxta monasterium de Mercede.

Violans uxor Lodovici Benet drogarii morabatur in vico dels Speciers.

Violans filia Marci Rosanes uxor den Grau sartoris.

Violans uxor Guillelmi Gordiola.

Hypolita uxor Petri Palou curritoris morabatur in vico de les Filateres (hilanderas) et in vico de Beseya novissime.

Isabel uxor den Vilamari morabatur in vico dels Speciers.

Isabel uxor Francisci Malarts morabatur in vico dels Speciers.

Euphrosyna uxor Gasparis Cartella.

Francina uxor Gabrielis Benet in vico-lato.

Isabel uxor Joannis Valls morabatur in vico de la Tapineria.

Omnes namque predicti sunt habitatores huius urbis Barcinonae.

Ne memoria excidat quod extra urbem Barcinonam processum fuit per praefatos reverendos dominos Antonium de Contreras et Petrum cognomento Pariente inquisitores hereticae (la c parece ç) et apostaticae pravitatis hic continuare gradatim lubet.

Apud civitatem Gerundam.

Imprimis die XXI mensis maii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXX quinto apud civitatem Gerundam in Sede reconsiliarunt in forma debita et consueta predicti inquisitores ac carceribus perpetuis condemnarunt. (pone condamnarunt)

Aldunciam uxorem Joannis Ferrer Dala mercatoris villae seu oppidi Perpiniani.


Apud villam seu oppidum Perpiniani.

Die dominica VIIII mensis augusti anno predicto a nativitate Domini MCCCCLXXXXV apud villam seu oppidum Perpiniani reverendi patres inquisitores predicti personaliter existentes in Ecclesia beatae Mariae

de Regali reconsiliarunt gremio Sanctae matris Ecclesiae personas infrascriptas quae cum garnaxiis indutae processionem per loca solita praefatae villae cum cruce et crucifixo erectis ac modo et forma aliarum processionum sequebantur et quarum nomina reconsiliatorum (pone reconsiliatarum) tempore gratiae sunt sequentia.

Columba uxor quae primo fuit Guillelmi Petri quondam mercatoris villae seu oppidi Castilionis Emporiarum (Castelló de Empuries) nunc vero uxor Marci Croes de Cadaques (Cadaqués) et impresentiarum habitatrix Perpiniani.

Euphrosyna uxor Joannis Cavallaria textoris villae Perpiniani quae primo uxor fuit Jacobi Bonafe quondam civitatis Ilerdae.

Joannes Fanyans variopola Perpiniani.

Beatrix vidua que uxor fuit

Joannis Guillelmi sadacerii quondam Castilionis Emporiarum habitatrix Perpiniani.

Florentia vidua quae fuit uxor Leonardi Leonard variopole Perpiniani.

Laurentius Bruch botigarius Perpiniani.

Ricsen uxor predicti Laurentii Bruch.

Agnes Ventessa vidua quae uxor fuit Bartholomei Ventessa Perpiniani.

Pontius Callar cursor auris Perpiniani.

Galcerandus Sanctangel variopola Perpiniani.

Joanna Vilarasa vidua quae uxor fuit Benedicti Vilarasa quondam Perpiniani.

Jacobus Planella textor Perpiniani.

Florentia uxor Galcerandi Sanctangel sartoris Perpiniani.

Constancia uxor Jacobi Planella textoris panni lini Perpiniani.

Jacobus Cassanyes variopola Perpiniani.

Placentia vidua quae uxor fuit Bernardi Bianya quondam Perpiniani.

Margarita uxor Jacobi Sanct-Climent cursoris Perpiniani.

Violans uxor Joannis Albert variopolae Perpiniani.

Beatrix uxor Raimundi Planella cursoris Perpiniani.

Isabel uxor Jacobi Casafranca merçarii Perpiniani.

Alduncia Cassanyas vidua Perpiniani.


Mortui pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.

Die XXI mensis decembris anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo quinto apud urbem Gerundam fuerunt pro hereticis condemnati quorum nomina sunt quae sequuntur.

Omnes civitatis Gerundae.

Bernardus Sampso quondam.

Blanquina quondam uxor Raimundi Mercader quondam maioris diebus.

Mandina quondam uxor de Monpayller. (variante de Montpellier)

Elionor quondam uxor Dalmati Mercader.

Constancia quondam uxor Gabrielis Mercader.

Omnes oppide sive villae Castilionis Emporiarum.

Joannes Miro maior dierum quondam.

Leonarda quondam vidua mater Leonardi Giponer.

Blanquina quondam uxor Manuelis Climent quondam socrus Petri Lodovici Funes variopolae civitatis Barcinonae.

Absentes pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.

Predicta XXI die mensis decembris anno predicto a nativitate Domini MCCCCLXXXXV fuerunt pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam omnes infrascripti absentes.

Antonia uxor Leonardi soror germana Gasparis Serment.

Alduntia uxor Francisci Bosch.

Bartholomeus Comte.

Beatrix eius uxor.

Columba uxor Jacobi Petri.

Francina uxor Mathiae Petri.

Franciscus Petrus mercator.

Florentia uxor Petri Andreae.

Gaspar Servent.

Joannes Sent-Climent notarius.

Margarita uxor Bartholomei Bosch filia Joannis Ferrer civitatis Barcinonae.

Michael Andreas.

Margarita uxor Michaelis Rocha.

Mater Gasparis Servent.

Michael Rocha botigarius.

Michael Petrus.

Petre Jou.

Pere Servent.

Isabel uxor den Caxes-noves.

Omnes oppidi sive villae Castilionis Emporiarum.

Reconsiliati et carceribus perpetuis condemnati apud urbem Barcinonam.

Die XXIII mensis marcii tempore quadragesimae anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo sexto in Sede Barcinonae existentibus praesentibus prefatis reverendis patribus dominis Antonio de Contreras decretorum doctore et Petro Pariente licenciato in sacra theologia inquisitoribus hereticae pravitatis cum tota eorum curia et presentibus etiam reverendo in Christo patre Petro Garcia Dei et apostolice Sedis gratia Barcinonensi Episcopo ac me Petro Michaele Carbonello Regio Archivario notarioque publico Barchinonae et aliis in multitudine satis grandi fuerunt reconsiliati gremio Sanctae matris Ecclesiae et carceribus perpetuis condemnati omnes hi sex qui sequuntur.

(1) B Marquesia uxor Pauli Badia mercatoris - C Chatherina uxor Galcerandi Bertrandi scribae Regii (2)

- A Joanna Labiana vidua.

Gabriel Kabaçer sartor.

Isabel uxor Francisci Pallares reconciliati.

Alduntia uxor Gabrielis Comte.

(1) Posui has tres secundum earum etates quia Marquesia est maior

Chatherina media et Joanna minor et sunt hae tres sorores germanae. (tres hermanas)

(2) Hic Galcerandus alia cum sententia una cum eius uxore Chatherina fuerunt condemnati et brachio seculari traditi et combusti. (los quemaron)

Quia horum hereticorum pravitates ritusque judaicos atque sceleratissima facinora (quorum proh dolor mare magnum fuit et est in omnibus terris et dominiis Serenissimorum ac potentissimorum dominorum Regis Ferrandi et Reginae Helisabet coniugum christianissimorum) hoc in codice brevitatis gratia scribere hucusque non curavi nisi eorum aliqua nephandissima sumpta ex originalibus sententiis contra eos latis et fulminatis. Cogitanti tamen impresentiarum ut mihi videor memoratu dignum fore si praedictarum sententiarum aliquam hoc in loco interseruerim ut illorum errores actusque nephandissimos stylumque et ordinem ipsarum sententiarum quisque videre perpendereque valeat. Ita ego Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius licet sum fessus sed non defatigatus talia et tanta scelerata opera describere tamen ob domini nostri Jesu-Christi eiusque Sacratissimae semper virginis Mariae matris gloriosae totiusque Sanctissimae Trinitatis atque Caelestis Curiae reverentiam et honorem proxime dictarum sex personarum reconsiliatarum sententiam ab eius originali nota ac processu illorum habitam sumpsi et propria manu vernacula lingua scriptam ut est de more scribere placuit in haec verba.

(Continúa en la Sententia)

sábado, 23 de mayo de 2020

XL. Cart. del monasterio de S. Cucufate del Vallés. fol. III. 23 mayo 1208.

XL.
Cart. del monasterio de S. Cucufate del Vallés. fol. III. 23 mayo 1208.

In Christi nomine sit notum cunctis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonis et comes Barchinone attendentes quod omnia loca religiosa diligere et ampliare tenemur multipliciter et fovere idcirco ob remedium anime nostre et parentum nostrorum precibus et intuitu dilecti nostri Berengarii venerabilis abbatis monasterii sancti Cucuphatis et conventus ejusdem loci ibidem Deo servientis recipimus sub nostra speciali proteccione firma custodia securoque ducatu omnes populatores tocius honoris quem idem monasterium habet in aliquibus locis a flumine Lubricati usque Terracheam tam illos qui ibi jam sunt populati quam illos qui ibi venerint populare undecumque fuerint ita quod ubique per totam terram et dominationem nostram et omnium amicorum nostrorum tam in mari quam in terra quam in aqua dulci sint salvi et securi et ab omni dampno et gravamine et disturbio immunes et penitus alieni cum omnibus bonis suis habitis et habendis. Statuimus etiam firmiter et mandamus quod omnes predicti populatores presentes et futuri et omnes succesores eorum sint semper in honoribus et populacionibus sancti Cucuphatis a flumine Lubricati usque Terracheam populati ad honorem et servitium Dei et ejusdem gloriose Genitricis semper Virginis Marie et omnium sanctorum et prefati monasterii et abbatis et conventus presentis et futuri ad modum et forum et formam et consuetudinem populatorum nostrorum de Villafrancha de Pinnatensi et eos ibi et ubique volumus perpetua securitate gaudere: tali siquidem modo quod si quis de ipsis populatoribus vel eorum aliquo querimoniam aliquam proposuerit ipsi teneantur ei respondere in jure sicut facerent populatores nostri de Villafrancha juxta modum et forum et formam et consuetudinem Villefranche sub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatis. Nullus ergo de gracia nostra confidens audeat pretaxatos populatores presentes vel futuros aggravare vel perturbare ullo modo in personis vel rebus dummodo ut predictum est parati sint respondere in jure cuilibet conquerenti nec eos aliquis vel res eorum alicubi pignerare (o pignorare) marchare impedire vel detinere attemptet nisi per se principales debitores aut pro aliis fidejussores fuerint manifesti. Mandamus igitur precipientes firmiter et districte omnibus bajulis et vicariis et aliis universis et singulis hominibus nostris presentibus et futuris quod omnes populaciones sancti Cucuphatis que facte sunt vel fient in honoribus suis a flumine Lubricati usque Terracheam in aliquo loco in monte sive in plano et omnes populatores earundem presentes et futuros et eorum successores cum bonis suis manuteneant tamquam ea que nostra propria sunt fideliter et defendant et a nullo aggravari permittant omnia jura eorum salva eis et illesa ac illibata servantes et quod hanc cartam nostram et omnia que in ea continentur teneant firmiter et observent et ab omnibus et singulis faciant inviolabiliter observari. Quicumque autem contra hanc cartam a regia liberalitate concessam venire in aliquo attemptaverit iram et indignationem nostram se noverit perpetuo incursurum et insuper dampno et gravamine illatis prius in duplo plenarie restitutis pena mille morabatinorum pro solo ausu et contemptu nostro a nobis sine aliquo remedio feriendum. Data Barchinone X kalendas junii anno dominice incarnationis MCC nono per manum Ferrarii notarii nostri et mandato nostro et ipsius scripta a Bonanato. - Sig+num Petri Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone. - Guillelmus ausonensis episcopus +. - Testes hujus rei sunt Poncius Hugonis comes Sanccius Guillelmus de Cardona R. Gaucerandi Bernardi Amelii Atto Orela Ferrandus Zappata Martinus de Narbaiz Guillelmus de Caneto a. de Fuxano Guillelmus Umberti Bernardus de Rocaforti Hugo de Turrerubea G. Raimundi de Montecatano senescalcus Bernardus de Peramola et alii quamplures.
- Sig+num Bonanati qui mandato domini regis et Ferrarii notarii sui hoc scripsit cum litteris suprapositis in linea octava ubi dicitur sub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatis loco die et anno prefixis.

XL. Cart. del monasterio de S. Cucufate del Vallés. fol. III. 23 mayo 1208. Sant Cugat

XXXVII. Perg. n. 294, Pedro II. 1° julio 1208. Ovelva, Salvaterra

XXXVII.
Perg. n. 294, Pedro II. 1° julio 1208.

XXXVII. Perg. 294, Pedro II. 1° julio 1208, Salvatierra de Esca, Salvaterra, Ovelva

Noverint universi quod anno Domini MCCC duodecimo in presencia mei notarii et testium infrascriptorum Johannes Petri Darle merinus Jacce et Exee pro ilustrissimo domino rege Aragonum presentavit venerabili viro Johanni Garcescii de Alagone comisario pro dicto domino rege in causa que vertitur inter dictum dominum regem Aragonum ex una parte ac magnificos principes reges Francie et Navarre quoddam privilegium in pergameneo scriptum non viciatum nec rasum nec cancellatum nec abulitum set in omni sui parte integrum in filo sirico sigillo regio sigillatum seu bullatum in quo sigillo seu bulla est imago regis sedentis in catedra tenentis in manu sinistra crucem et in manu dextera palmam et in orbita sigilli dicciones que sequntur:
Sigillum gratia Petri Dei regis Aragonum comitis Barchinone domini Montispessolani: et ex alia parte est imago regis sedentis super equo tenentis lanceam in manu dextera et scutum in brachio sinistro et in orbita ejusdem sigilli dicciones que sequntur:
S. Petri Dei gracia regis Aragonum comitisque Barchinone et domini Montispessolani: quod incipit:
- Regibus et eis qui inter filios hominum dominantur expedire dinocitur subjetos suos diligere multipliciter et fovere et ipsos gratuitis et perpetuis libertatum benefficiis honorare. Quapropter in Dei nomine sit notum cunctis quod nos Petrus Dei gracia rex Aragonum comes Barchinone volentes locum nostrum de Ovelva quem de cetero Salvaterram volumus nuncupari populare et populorum multitudine augmentare corde bono et animo volenti damus concedimus et laudamus vobis universis populatoribus et habitatoribus ejusdem loci presentibus et futuris et omni progeniei et posteritati vestre in perpetuum omnes illos foros quos habent homines de Exea ex concessione antecessorum nostrorum statuentes ut vos omnes et posteri vestri nunc et semper utamini istis foris. Item volumus et concedimus vobis militibus et infançonibus qui in eundem locum causa populandi veneritis vel venistis ut illam infançoniam obtineatis quam habere consuevistis in propiis hereditatibus vestris: retinemus tamen in vobis et posteris vestris quod in eodem loco assidue maneatis et quisque vestrum in suis casis semper unum hominem teneat strenuum et valentem cum scuto lancea et capello ferreo ad defendendum predictum castrum nostrum et villam quando fuerit necessarium. Damus autem et assignamus eidem castro nostro de Salvaterra et vobis omnibus populatoribus et habitatoribus ejusdem et successoribus vestris hos terminos inferius subnotatos habendos integre et tenendos quiete et possidendos perpetuo et plenarie videlicet de loco nominato La Cot usque ad rivum de Cadereta et de illo loco per rivum in susum usque ad Sanctum Philipum et exinde usque ad castellum Lupertum et deinde Serraserra usque ad castellum Ventahu et dehinc Serraserra a la Corona de Gas et deinde usque ad Hedam et de Heda usque ad vadum Formosum et dehinc usque ad Pinam sive Teytar de Panelo et exinde usque ad Heytum curvum et deinde usque ad sumum de Oli et de Oli usque ad sumum de Orba. Sicut ergo isti termini ambiunt et includunt et sicut etiam in cartis quas inde habet monasterium de Pinna plenius et melius continetur totum ab integre vobis predictis concedimus et donamus ita quod infra hos terminos libere et sino contrarietate alicujus persone laboretis ubicumque volueritis et poteritis et vestros ganatos et bestiarios teneatis et pascua et ligna et fustes sine aliquo usatico et servicio habentis et accipere et tallare possitis quecumque et quociescumque his habueritis opus. Item damus et concedimus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus castri nostri et ville de Salvaterra et successoribus vestris ut cuando a vobis questia vel servitia aliqua exigerimus unaquaque domus vestra donet nobis semel in anno duos solidos jaccenses tantum et nil amplius nobis vel nostris dare teneatur aut redere unquam. Item damus vobis ut possitis pascere et tenere ganatos vestros in portibus de Ansso et de Roncal sine aliquo herbatico et servicio et demanda et ansotani et roncaleses teneantur coligere et tenere salvos vos et ganatos vestros in suis portibus et vos teneamini cis et eorum ganatis dare viam et transitum per vestros terminos sine tala. Preterea recipimus personas vestras et ganatos vestros et omnia bona vestra sub speciali custodia et emparancia nostra et ducatu dantes et concedentes vobis et ganatis vestris pascua et pasturas ubique in tota terra nostra ubique in montibus et in planis sine aliquo herbatico et exaccione herbatici ita quod sitis salvi et securi cum omnibus vestris in eundo et redeundo et estando per omnia loca. Item statuimus et concedimus vobis quod inter vos in predicto loco et ejus terminis non sit unquam nec possit esse aliquis franchus vel francha vel aliquis infançonus vel infançona per cartam vel per aliquod donativum. Item volumus et mandamus quod homines et femine qui venerint de Aragone vel de Navarra vel de Vasconia vel de aliis quibuslibet locis ad populandum in predictum castrum nostrum et locum de Salvaterra sint salvi et securi et ab omni malefacto quod nobis vel in terra nostra factum habeant quieti liberi et absoluti ita quod nos vel aliquis alius non possimus ab eis inde unquam aliquid demandare. Preterea enfranchimus et franchos et liberos facimus vos omnes populatores nostros de Salvaterra presentes et futuros et posteros vestros in perpetuum cum omnibus rebus et mercibus et ganatis vestris ab omni lezda pedatico portatico usatico herbatico consuetudine et tolta novis et veteribus per totum Aragonem ita ut in omnibus mercatis et locis tocius regni Aragonum nichil horum dare vel solvere teneamini nec aliquis inde vos audeat fortiare. Quicumque autem contra hujus carte nostre tenorem in aliquo venire presumeret iram et indignacionem nostram tanquam manifestus traditor semper haberet et insuper a nobis in quingentis aureis sine aliquo remedio puniretur.
Datum ... kalendas julii era MCCXL sexta per manum Ferrarii notarii. - Signum + Petri Dei gracia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Testes hujus rei sunt comes Sancius Garsia de Oriz Petrus Goyteriz majordomus Didacus Garsia etc.
- Actum est hoc XI kalendas martii anno quo supra - Testes sunt Sancius Sancii Munionis et Petrus Eximinus de Ul.
- Et ego Garcias Eximini notarius publicus de La Real qui predicta manu propria scripsi de mandato et autoritate predicti Johannis Garçesii comisarii et hoc sig+no meo asueto clausi.

(Nota: Salvatierra de Esca, no muy lejos del Monasterio de San Juan de la Peña.)

martes, 17 de marzo de 2020

XXXI. Perg. 683 (o 685), Alfonso II. Julio 1191, Portum de Salou

XXXI. Perg. 683 (o 685), Alfonso II. Julio 1191.

In nomine sancte et individue Trinitatis manifestum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Ildefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono laudo et concedo in feudum et cum hac presenti pagina in perpetuum auctorizo tibi Ximino de Artusella et tuis omnibus heredibus in perpetuum portum de Salou cum omnibus suis terminis et pertinenciis quas habet et habere debet et cum stagno de Pineda et cum aliis stagnis et portubus sibi pertinentibus a stagno videlicet Bertrandi de Castelleto usque ad collum de Balager ita quidem ut predictum portum de Salou cum omnibus supradictis habeas in feudum teneas et possideas tu et omnes tui successores ad forum et consuetudinem Catalonie et ad populandum et ad meliorandum et semper in melius augendum ad meam meorumque fidelitatem. Donativa equidem et constituciones que tu et tui faciebitis ibi laudo et concedo per me et per meos successores. Dono etiam tibi et tuis laudo et concedo aquam de Buelam et aquam Dares et aquam de Polpres et omnes aquas quas ad portum poteritis adducere predictum. Laudo insuper et concedo tibi et tuis quicquid de jure poteris adquirere quod ad predictum portum pertineat vel pertinere debeat vel ad suos terminos jam dictos et ego adjuvare te habeo et tuos ad exigendum jura predicti portus suorumque terminorum et adquirendum. Dono preterea laudo et concedo tibi et tuis quantumcumque infra mare tu et tui volueritis quemadmodum supradicti termini circa illud includunt. Sciendum quoque est quod in predictum portum perpetuum constituo mercatum die mercurii singulis ebdomadis celebrandum: quicumque autem ad istum mercatum vel ad jam dictum portum venerit per mare sive per terram sit salvus et securus cum omnibus rebus suis receptus in nostro securo ducatu et in propria emparancia et manutenencia speciali. Predictum itaque portum cum omnibus suis terminis et pertinenciis et integre cum omnibus suprascriptis dono laudo et concedo tibi prenominato Xameno de Artusella et tuis omnibus successoribus in perpetuum sicut supra declaratum est in feudum ad tuam videlicet et tuorum voluntatem semper faciendam salva mea meorumque fidelitate per secula cuncta. Data Pratis anno Domini MCXCIIII mense julii. - Signum + Ildefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Sancie regine Aragonis cometisse (comitisse) Barchinone marchesie Provincie. - Signum + infantis Petri filii regis Aragonis.
- Sig+num Bernardi de Portella.. - Sig+num Guillelmi de Granata. - Sig+num Dalmacii de Palaciolo. - Sig+num A. Deril. - Sig+num Raimundi Gaucerandi. - Sig+num A. de Sadaone. - Signum A. de Siscar. - Sig+num R. Darens. - Sig+num Xameni de Rada.
- Sig+num Michaelis de Lusia. - Sig+num Guillelmi de Alcala. - Sig+num F. Valerii.
- Sig+num Petri de Blandis notarii domini regis qui mandato ejusdem supradicta scripsit mense et anno prefixo.

 

XXXI. Perg. 683 (o 685), Alfonso II. Julio 1191, Salou

sábado, 22 de febrero de 2020

XCIII, reg 1538, fol 6, 21 enero 1351, ducis Gerunde

XCIII.
Reg. n. 1538, fol.6. 21 ene. 1351.

In nomine Domini. Noverint universi quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. pater et legittimus administrator incliti infantis Johannis precarissimi primogeniti nostri et ducis Gerunde attendentes quod propter nonnullas occupaciones quibus nos propter reipublice nostre utilitatem vacare opportet infrascriptis intendere non valemus: idcirco constituimus creamus et ordinamus certum et indubitatum actorem procuratorem seu infrascriptorum negociorum gestorem pro dicto inclito infante et duce cum decreto regentis officium cancellarie nostre subscripti cujus jurisdiccioni nos submittimus in hac parte vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Bernardum de Capraria videlicet ad adipiscendum possessionem plenariam ducatus Gerunde per nos dicto filio nostro concessi et donati civitatumque villarum castrorum vicecomitatum et aliorum quorumcumque ad dictum ducatum pertinentium prout in carta constitucionis per nos facte de dicto ducatu et donacionis dicto infanti et duci facte die et anno subscriptis lacius continetur: necnon ad recipiendum nomine dicti infantis homagia et sacramenta fidelitatum a comitibus vicecomitibus vervessoribus baronibus et aliis quibuscumque nobilibus militibus hominibus civitatum villarum vel castrorum et aliis quibuscumque hominibus vel mulieribus cujuscumque preeminencie status vel condicionis existant infra ducatum existentibus supradictum necnon etiam ad jurandum et confirmandum pro dicto infante et in personam ipsius privilegia et inmunitates dicti ducatus civitatumque villarum et castrorum ejusdem vel alia quecumque si qua et prout de jure et secundum consuetudines Cathalonie debent eis jurari seu etiam confirmari necnon etiam ad faciendum nobis vice et nomine dicti ducis pro convalidacione dicti ducatus homagium ore et manibus comendatum cujus virtute nos dictum ducem ratione dicte donacionis in personam vestri ad hominem recipiamus ore et manibus comendatum. Dates et concedentes vobis eidem Bernardo actori predicto quoad premissa plenam et liberam facultatem universa et singula exequendi complendi et ad effectum perducendi prout nos ut pater et legittimus administrator pro dicto infante et duce filio nostro possemus et alius quilibet pater familie pro filio suo facere posset si personaliter intendere possemus vel posset. Et promittimus vobis dicto nobili procuratori et actori necnon et notario infrascripto tamquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit in futurum legittime stipulanti nos semper habere ratum gratum et firmum quicquid per vos dictum procuratorem et actorem in premissis procuratum actum et gestum fuerit sive factum et nullo tempore revocare sub bonorum nostrorum omnium ypotheca.
Actum est hoc in castro Perpiniani die vicesima prima mensis januarii anno a nativitate Domini millessimo CCC quinquagesimo primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus et firmamus et huic instrumento publico nostrum sigillum appendicium jussimus apponendum. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolloto (Fenolleto) vicecomes de Caneto et de Insula Guillelmus Galcerandi de Cabrencio alias dictus de Rocabertino Petrus de Montecatheno procurator Catalonie Berengarius de Apilia camerarius major et Jacobus de Faro consiliarii dicti domini regis.
- Sig+num mei Jasperti de Tragurano regentis officium cancellarie domini regis qui huic actorie tamquam legittime facte causa cognita mea manu propria meam interpono auctoritatem pariter et decretum.
- Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse firmavit. - Fuit clausum hoc instrumentum per dictum Matheum Adriani. - De predicto instrumento donacionis fuerunt facta et sumpta duo translata in papiro sigillata sigillo comuni regio quorum unum fuit transmissum probis hominibus et universitati civitatis Minorise et alterum juratis civitatis Vici per venerabilem Berengarium de Codinachs consiliarium et magistrum racionalem regium quem dominus rex ad dictas civitates premissit rationibus subinsertis.
- Item tam de predicto instrumento donacionis quam de proxime dicto instrumento actorie fuerunt recepta translata in papiro sigillata sigillo comuni regio que fuerunt transmissa probis hominibus et universitati civitatis Gerunde per nobilem Petrum de Montechateno procuratorem Cathalonie. - In villa Perpiniani XI die mensis febroarii anno a nativitate Domini MCCCL primo fuerunt apposita firma domini regis signum et sigillum ejus appensum in quodam translato autentico sumpto a donacione per dominum regem facta domino infanti Johanni filio suo primogenito et Dei gratia duci Gerunde de ducatu Gerunde que siquidem donatio supra in precedenti folio est largiter registrata quod siquidem translatum fuit clausum per Bartholomeum de Lauro scriptorem domini regis et notarium publicum per totam dominacionem regiam die predicta et anno predicto. Tenor autem firme domini regis sequitur in hunc modum.
- Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui huic translato a dicto suo originali sumpto et cum eodem de verbo ad verbum legittime comprobato auctoritatem nostram apponimus et decretum appositum hic de nostro mandato manu fidelis scriptoris nostri Bartholomei de Lauro in castro nostro Perpiniani X die februarii anno a nativitate Domini MCCCL primo et ad robur perpetue firmitatis nostrum sigillum appendicium hic ducimus apponendum. - Vidit Jaspertus.

xciv-reg-1538-fol-7-21-ene-1351

XCII, reg. 1538, fol 3, 21 enero 1351

XCII.
Reg. n. 1538, fol. 3. 21 ene. 1351.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. Ad notitiam presentium et memoriam futurorum. Quidquid ad utilitatem et ornatum tradite nobis a Deo reipublice pertinet civitatesque et loca sub uno unire regimine ipsasque dignitatum titulis insignire ac eis de competentibus rectoribus providere culmini tantum principali competere nemini venit in dubium cum super istis promulgande quoque legis auctoritatem fortune sibi vendicet eminentia. Hinc est quod nos rex predictus attendentes nostreque mentis aciem dirigentes ad legalitatem fidemque insignem quas ad nos et predecessores nostros habuerunt et habent civitates Gerunde Minorisse et Vici necnon ville Bisulduni Berge Campirotundi Sancti Petri de Auro necnon et vicecomitatus de Basso Castri FoIIiti et ville Turricelle de Montegrino de Pals et de Figueriis et omnia et singula castra villa et loca in vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Bagiarum Berge et Berguitani Ausonie Vici Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum: considerantes insuper ac prehabito maturo et digesto consilio recensentes pro nunc et temporibus per nos infra taxandis nostre reipublice expedire dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias ac procuraciones et cetera supra dicta sub uno eodemque gubernari rectore et duce: dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias sub uno ducatu gubernandas nostra auctoritate regia erigimus et unimus ipsasque ducatus preminenciis extollimus ac etiam insignimus: decernentes ipsas exinde predictis temporibus nuncupari ducatum qui Gerunde nomine appelletur cui ducatui unus dux preficiatur qui dux Gerunde intituletur et nuncupetur omnesque preeminencias de jure vel consuetudine ducatui competentes nostra regia auctoritate eidem tribuimus etiam et donamus. Sane cum inter cetera dona que nobis a superna sunt collata clemencia illud reputemus precipuum quod hodiernis diebus nobis largitus est Deus omnium retributor videlicet vos inclitum infantem Johannem nostrum primogenitum precarissimum per quem nobis immo universis Christi fidelibus gaudium nostreque universali dicioni status tributus est pacificus et tranquillus quem ex illustri et precarissima Alionora regina Aragonum consorte nostra suscepimus in Domino exultantes: dumque consideramus ac solerti etiam meditatione pensamus statum magnificum quem secundum vestram illustrem et preclaram originem quam ex utroque parente trahitis per quem vos manutenere opportet nostris humeris incumbentem: consideramus insuper quod in vestri augmento augemur et in vobis propter spem future successionis in regno conservamur vosque unam personam et unum corpus nobiscum reputamus sicque vos dignitatibus illustrando terras et dominaciones vobis donando nichil alienamus quinimo in nostri patrimonii corpus convertimus: dum videmus quod secundum leges romanas vos qui ut primogenitus noster quodammodo dominus extimamini etiam nobis vivo nec post mortem nostram hereditatem percipere sed magis liberam administracionem consequi censemini et nancisci: idcirco hiis et aliis que nostrum animum ac regie celsitudinis magnanimitates ad hec consilio prudenti ac maturo moverint vos infantem predictum in ducem dicti ducatus promovendum ducimus ac de eo vobis tenore presencium providemus. Volentes et decernentes quod vos salvis tamen modis formis et retentionibus infrascriptis dictum ducatum et ejus dominium pleno jure habeatis et ejusdem dux nuncupemini quamdiu nobis vivente vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec quindecim annos etatis vestre compleveritis ut inferius declaratur. Dictum tamen ducatum cum omnibus supradictis vobis dicto infanti concedimus et donamus in feudum honoratum absque cujusque prestatione servicii per vos tenendum salvis infrascriptis quamdiu vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec etatem XV annorum compleveritis ut prefertur cum dictis civitatibus castris villis comitatibus vicecomitatibus rochis fortaliciis eorundem domibus turribus et aliis quibuscumque juribus nobis pertinentibus in terminis dicti ducatus portubus maris rippaticis comitibus vicecomitibus commitoribus vervesoribus et baronibus seu richis hominibus militibus dominabus civibus burgensibus hominibus et feminis cujuscumque status seu preeminencie sint christianis judeis et sarracenis in predictis civitatibus villis vicecomitatu castris et locis habitantibus et habitaturis et cum omni cognicione pacis et treuge mero et mixto imperio et omnimoda jurisdiccione civili vel criminali alta vel baxia cum salinis piscationibus venationibus mercatis trobis fluminibus vectigalibus et aliis exitibus et proventibus quibuscumque molendinis furnis questiis subsidiis ademprivis serviciis realibus vel personalibus et eorum redempcione monetatico cenis albergiis feudis feudatariis potestatibus et emparis et cum omnibus aliis juribus in dicto ducatu prout melius ad nos pertinent integro statu ac etiam pleno jure. Investientes vos de ducatu eodem et omnibus aliis supradictis in vosque transferentes dominium predictorum omnium irrevocabiliter pleno jure: inducentes vos in corporalem possessionem seu quasi eorundem prout melius dici et fieri potest ad vestram utilitatem: promittentes nichilominus vobis quod realiter omnium predictorum possessionem seu quasi vobis trademus seu illi quem ad hoc cum potestate hoc faciendi deputaverimus loco nostri: dantes nichilominus et concedentes vobis et predicto per nos deputato seu deputando liberam facultatem auctoritate vestra propria seu predicti per nos deputati seu deputandi adipiscendi possessionem seu quasi omnium predictorum ipsamque apprehensam licite retinendi. Nos vero interim constituimus nos vestro nomine possidere et tenere eadem. Et nichilominus ex causa donationis hujusmodi cedimus in vosque transferimus omnes acciones reales personales et mixtas et alias quascumque nobis competentes in omnibus supradictis contra quascumque personas vel res ratione eorum quibus possitis experiri in judicio vel extra quemadmodum nos possemus ante donacionem presentem. Ut autem presens donum stet perenniter inconvulsum ac firmum vos pro predictis ad hominem recipimus manibus comendatum dantes vobis potestatem dicti ducatus et pertinenciarum ejusdem: comendantes vobis castellanias et honores quos et quas comites et vicecomites seu alii quicumque cujuscumque status seu preeminencie existant pro nobis tenent infra dictum ducatum. Faciemus insuper vos acquirere per manum illius senioris pro quo tenemus honores si quos infra dictum ducatum pro alio tenemus et in quantum etiam possumus facimus de presenti. Mandantes nichilominus tenore presencium universis et singulis comitibus vicecomitibus comittoribus baronibus vervessoribus militibus civibus burgensibus et aliis quibuscumque et cujuscumque status vel conditionis existant quod vos exinde pro domino habeant vobisque in omnibus et singulis infra dictum ducatum existentibus sicut nobis ante presentem donacionem faciebant et tenebantur pareant et intendant vobisque pro predictis prestent homagium et fidelitatis etiam juramentum. Nos enim presencium tenore absolvimus omnes et singulos comites vicecomites et omnes alios supradictos ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis. Retinemus tamen nobis quod vos dictus infans et dux dare teneamini et detis nobis potestatem iratus et paccatus infra decem dies postquam fueritis requisitus scilicet pro civitate bajulia et vicaria tota Gerunde de civitate Gerunde pro villa bajulia et vicaria Bisulduni de dicta villa Bisulduni pro civitate bajulia et vicaria Minorisse de civitate Minorisse pro villa bajulia ac vicaria Berge et Berguitani de villa et castro Berge pro civitate bajulia et vicaria Vici de civitate Vici pro villa bajulia et vicaria Campirotundi et de Regali de villa Campirotundi pro vicecomitatu de Basso et procuracione ejus ac Castro Follito de dicto Castro Follito pro villa et procuracione Turricelle de Montegrino de dicta villa et castro Turricelle de Montegrino pro villa et bajulia de Figueriis de villa de Figueriis: hoc adjecto quod nos dictas potestates petere vel recipere minime possimus nec vos easdem nobis dare teneamini donec perfeceritis etatem viginti annorum: nos enim vobis hoc de presenti concedimus graciose. Retinemus insuper quod in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum in Cathalonia vel alibi curiam vel parlamentum generale contigerit celebrari universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos speciales seu nuncios destinare sicut tenebantur ante presentem donacionem. Vos etiam cum etatem annorum quindecim excesseritis et non ante ad dictam curiam vel parlamentum generale teneamini modo simili convenire. Retinemus insuper nobis totius dicti ducatus regimen et administrationem ac fructuum reddituum et omnium proventuum et aliorum quorumcumque emolumentorum percepcionem quos nostros faciamus donec etatis vestre compleveritis annos quindecim antedictos: illustri tamen regina matre vestra infra dictum tempus superstite in humanis vel etiam non susperstite nobis tamen non convolantibus ad vota secunda. Si vero vobis existente infra dictam etatem annorum quindecim dictam reginam matrem vestram debitum contingeret persolvere naturale nobis superviventibus et ad secunda vota convolantibus tunc ipso facto etiam ante quindecim annos etatis vestre regimen et administracio et fructuum et aliorum emolumentorum percepcio ad vos seu ad illum cui regimen vestre persone et administrationem dicte ducatus comisserimus pertineat pleno jure ac totaliter devolvatur sic quod tradicione aliqua non sit opus. In omnem vero casum quo vos etatem dictorum quindecim annorum excesseritis ad vos bonorum predictorum administratio et fructuum percepcio pleno jure continue devolvatur. Retinemus etiam nobis quod quamdiu administracionem ut premittitur tenebimus ducatus predicti possimus petere exigere et habere a comitibus vicecomitibus et aliis quibuscumque dicti ducatus armorum exercitum hostem et cavalcatam et omnia alia servicia et alia quecumque jura que poteramus exercere et habere in eis ante presentem donacionem. Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictorum civitatum villarum et locorum omnium predictorum. Premissa itaque omnia et singula prout superius sunt expressa vobis dicto infanti et duci et notario infrascripto pro vobis legittime stipulanti paciscenti et recipienti tenere servare ac servari facere et nunquam contrafacere vel venire per nos vel alium de jure vel de facto promittimus et juramus ad sancta quatuor evangelia nostris manibus corporaliter sponte tacta omnem defectum siquis forsan existeret in presenti donacione vel ratione patrie potestatis vel ratione vestre infantilis etatis vel alias quovis modo nostra regia autoritate tollentes. Sanccientes et ex certa sciencia statuentes presentem donacionem et alia supra et infra contenta proinde valere ac si vos vestri juris vel alias etatis intellectus capacis existeretis jure seu lege non obstantibus quibuscumque nos enim de nostre regie potestatis plenitudine super dictis defectibus et aliis quibuscumque qui forsan in premissis existerent de jure vel alias vobiscum ex certa sciencia dispensamus. Quam dispensacionem dicti juramenti vinculo confirmamus et etiam roboramus in vim legis predicta omnia sanccientes. Volumus tamen et presentis serie statuimus quod presens donacio duret in vobis dicto infante et ducatus ereccio in ducatu predicto quamdiu nobis viventibus vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec vos annos quindecim compleveritis etatis vestre. Post mortem vero vestram nobis vobis superstitibus vel predefunctis vel etiam in vita vestra nobis vobis predefunctis postquam tamen vos dictam etatem annorum XV excesseritis et ad regalem dignitatem ad quam tunc assumendus proculdubio eritis assumptus fueritis confestim ducatus predictus ipso facto totaliter finiatur vosque ex tunc non nominemini nec possitis ducis nomine nuncupari: quinimo dictus ducatus et omnia et singula supradicta in statum reducantur pristinum in quo erant ante presentem donacionem et ducatus ereccionem: nolentes imposterum per nos vel vos vel alium successorem nostrum hoc ad consequenciam trahi posse cum pro nunc et temporibus per nos suprataxatis supradicta ex causa duxerimus statuenda. Predictam autem donacionem vobis dicto infanti facimus tanquam primogenito et ut nobis successuro in regnis et non aliter: nec per hoc quidquam a corona nostra cui vos vere reputamus unitum etiam nobis vivo intendimus separare. Mandantes per hoc presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod premissa omnia et singula teneant firmiter et observent et ab aliis inviolabiliter faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant quavis causa seu etiam ratione. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus vobis primogenito nostro et duci sepedicto necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. In hujus rei autem perenne testimonium presens publicum instrumentum fieri jussimus et nostre bulle auree munimine insigniri. Actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini MCCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus firmamus et juramus. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula et de Caneto Guillelmus Galcerandi de Rocabertino Petrus de Montechateno procurator Cathalonie pro dicto domino rege Berengarius de Appilia camerarius et Poncius de Sancta Pace et Bernardus de Tous ac Matheus Mercerii de domo domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tragurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse uravi t (juravit) et firmavit.

xciii-reg-1538-fol-6-21-enero-1351

sábado, 15 de febrero de 2020

XXVII, perg. 1526, Jaime I, 11 mayo 1258, Corbeil, Corbolium

XXVII.

Perg. n° 1526. Jai. I. 11 may. 1258.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quadam carta pergamenea sigillata sigillo magno cereo viridi pendenti cum serico rubeo illustris regis Francie in quo sigillo est imago regis sedentis in catedra tenentis in manu sinistra effigiem baculi cum flore in capite et in dextera florem: et littere ipsius sigilli sunt: Ludovicus Dei gratia francorum rex: cujus carte series sic se habet. Ludovicus Dei gratia francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod cum inter nos ex parte una et dilectum amicum nostrum Jacobum eadem gratia illustrem regem Aragone Majorice et Valencie comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispessulani ex altera suborta esset materia questionis super eo quod nos dicebamus comitatum Barchinone Urgelli Bisulduni Rosilionis Empurdani Ceritanie et Confluentis Gironde et Eusone cum eorum pertinenciis de regno Francie et de feudis nostris esse et idem rex Aragone ex adverso dicebat se jus habere in Carcassona et Carcasses in Rede et Redensi Terminis et Terminensi Biterris et vicecomitatu Biterrensi Agadha et Agadhensi Albi et Albigensi Ruchine et Ruchinensi comitatu Fuxcii Canturco et Canturcino Narbona et ducatu Narbone Minerba et Minerbesi Fonolleto et Fonolledes terra de Saltu Petrapertusa et Petrapertuse Amilliano cum toto comitatu Amilliani Credone cum vice-comitatu Credonensi Gavaldano Nemaus et Nemauscensi Tolosa cum toto comitatu Tholose et Sancti Egidii cum honoribus districtibus et juribus universis ac pertinenciis eorundem: postmodum accedentes ad nos sollempnes procuratores et nuncii predicti regis Aragone ab eodem super hoc specialiter ad nos missi venerabilis videlicet Arnaldus Barchinone episcopus Guillermus prior beate Marie de Corniliano et Guillermus de Rocafole tenentis locum ipsius regis in Montepessulano nobis exhibuerunt litteras ipsius regis procuratorias in hec verba.
- Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani constituimus et ordinamus vos venerabilem Arnaldum Dei gratia Barchinone episcopum et dilectos Guillermum priorem sancte Marie de Corneliano et Guillermum de Rocafole tenentem locum nostrum in Montepessulano procuratores nostros dantes et concedentes vobis omnibus predictis et cuilibet vestrum plenam et liberam potestatem auctoritatem et licenciam transigendi et componendi vice nostra et nomine cum Ludovico Dei gratia illustri rege Francie super omni jure quod habemus et habere debemus in Carcassona et Carcassonensi et in Rede et in Redensi in Laurago et Lauragine et Terme et Termenense et in Menerba et Menerbense et in Fonolleto et Fonolladense et in Perapertusa et Perapertusense et in comitatu Amilliani et Gavaldani et in Nemause et in Nemausense et in comitatu Tholose et Sancti Egidii et in omni alia terra et jurisdiccione Raymonde quondam comite Tholosane et fructibus inde perceptis et quod vos omnes et singuli supradicti possitis vice nostra et nomine cedere remittere perpetuo et relaxare predicto illustri regi et suis quicquid juris nos habemus et habere debemus quoquomodo vel racione in predictis omnibus et singulis. Damus etiam et concedimus vobis omnibus et singulis speciale mandatum auctoritatem et licenciam et potestatem jurandi ex parte nostra super animam nostram de omnibus et singulis supradictis a nobis observandis et complendis prout per vos erit super eis cum dicto rege promissum ordinatum compositum et transactum: renunciantes scienter et consulte omni juri divino et humano canonico civili et consuetudinario et omni privilegio reali et personali ac omni alii auxilio generali seu speciali quibus contra predicta seu aliqua ex predictis juvari possemus. Item damus vobis omnibus et singulis supradictis et concedimus speciale mandatum quod vice nostra et nomine transigatis et componatis cura dicto illustri rege Francie et accipiatis ab eodem rege cessionem remissionem et relaxacionem de omni jure quod idem rex Francie asseret se habere in comitatu Barchinone et de omni jure siquid habet vel habere credit in comitatu de Bisulduno de Rossilione de Empurdano de Ceritania de Confluente vel in aliquo loco terrarum quas nos hodie tenemus et habemus et quod in omnibus et singulis supradictis tractetis et procuretis faciatis et recipiatis quicquid vobis videbitur expedire. Promittimus insuper bona fide cum hoc autentico instrumento sigilio nostro pendenti munito nos ratum habere complere et servare perpetuo quicquid cum dicto rege per vos omnes vel duos aut unum ex vobis super predictis omnibus et singulis factum fuerit ordinatum compositum seu transactum.
Datum Dertuse V idus marcii anno Domini MCC quinquagessimo septimo.
- Tandem vero post multos tractatus habitos hinc et inde bonorum mediante consilio cum dictis procuratoribus nomine procuratorio et vice predicti regis Aragone ad hanc composicionem et transaccionem devenimus: quod nos pro nobis et heredibus et successoribus nostris predicto regi Aragone et heredibus ac successoribus suis imperpetuum et ab ipso et antecessoribus suis causam habentibus et predictis procuratoribus pro ipso rege Aragone et nomine et vice ipsius definimus quittamus cedimus et omnino remittimus quicquid juris et possesionis vel quasi habebamus siquid habebamus vel habere poteramus seu etiam dicebamus nos habere tam in dominiis sive dominicaturis quam feudis et aliis quibuscumque in predictis comitatibus Barchinone et Urgelli Bisuldune Rossillionis Empurdane Ceritanie Confluente Gerundense et Ausone cum omnibus honoribus homagiis districtibus jurisdiccionibus et juribus universis et pertinenciis eorundem et cum omnibus fructibus et proventibus per ipsum regem Aragonem et antecessores ejusdem inde perceptis et qui percipi potuerint: prominentes et ad hoc nos et heredes ac successores nostros imperpetuum obligantes quod in predictis omnibus et singulis nichil de cetero per nos vel per alium reclamabimus vel petemus renunciantes omnino specialiter et expresse pro nobis et heredibus ac successoribus nostris omnibus cartis et instrumentis sique super hiis habebamus volentes et decernentes ea penitus esse nulla ac promittentes quod ea omnia reddemus regi Aragonum antedicto. Renunciamus insuper pro nobis et heredibus nostris ac successoribus omni juris auxilio tam canonici quam civilis necnon et consuetudinarii et omni privilegio reali et personali quibus contra predicta vel aliquid de predictis nos juvare possemus. Prenominati autem procuratores pro sepedicto rege Aragonum et heredibus ac successoribus ejusdem et vice ipsius nomine procuratorio nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus nostris causam habentibus vice versa quittaverunt cesserunt diffinierunt et remisserunt omnino specialiter et expresse quicquid juris et possessionis vel quasi idem rex Aragone habebat si quid habebat vel habere poterat seu dicebat etiam se habere tam in dominiis et dominicaturis quam in feodis et aliis quibuscumque in Carcassona et in Carcassense in Rede et in Redense in Laurago et in Lauragense in Termene et Termenense in Menerba et Menerbense in Fonolleto et Fonolledense in Pertra-pertusa et in Petra-pertusense in comitatu Amilliani et Guialdane et in Nemauso et in Nemausense et in comitatu Tholose et sancti Egidii et in omni alia terra et jurisdiccione Raymundi quondam comitis Tholosane et fructibus et proventibus per nos vel antecessores nostros inde perceptis. Condictum est tamen et ordinatum quod si aliqua feuda movencia de donatione Fonolledensis sita sint infra terminos comitatus Rossillione vel Bisuldune seu aliorum comitatuum predictorum de quibus comitatibus ipsi regi Aragone quittacionem et deffinicionem fecimus penes ipsum regem Aragonum et heredes ac successores suos perpetuo remanebunt et ea sibi et heredibus ac successoribus suis cedimus et omnino quitamus salvo tamen jure siquid fuerit alieno. Similiter si aliqua feuda movencia de donacione ipsorum comitatuum sita sint infra terminos Fonoledense penes nos et heredes ac successores nostros perpetuo remanebunt et ea nobis et heredibus et successoribus nostris diffiniverunt et quitaverunt omnino nomine procuratorio pro ipso rege Aragone et vice ipsius procuratores predicti salvo tamen jure siquid fuerit alieno. De Amilliano autem et comitatu Amilliani sciendum est dictos procuratores nomine procuratorio et vice dicti regis Aragonum quittasse et difiinisse ea nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et heredibus ac successoribus nostris causam habentibus sicut ea tenemus et possidemus et a nobis et nostris tenentur et possidentur. Preterea procuratores prenominati promisserunt et tenentur bona fide procurare quod predictus rex Aragone pro se et heredibus suis ac successoribus nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus nostris causam habentibus diffiniet quitabit cedet et remitet omnino quicquid juris possessionis vel quasi habet siquid habet vel habere potest seu dicet etiam se habere tam in dominiis seu dominicaturis quam in feudis et aliis quibuscumque in predictis omnibus supranominatis que procuratorio nomine et vice ipsius regis Aragonum diffiniverunt quittaverunt et remisserunt nobis procuratores predicti et insuper in hiis que inferius nominantur videlicet Biterris cum vice-comitatu Biterrense Agda et Agadense Albi et Albigense Ruchine et Ruchinense comitatu Fuixense Caturce et Caturcense Narbone et ducatu Narbonense Podio Laurence Keerbuz Castro-fideli terra de Saltu Credone et vicecomitatu Credonense: et quod idem rex Aragone cedet penitus et concedet expresse pro se et heredibus ac successoribus suis nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis causam habentibus omnem accionem et jus repetendi pignoris que dicit se habere in predictis Amilliano et comitatu Amilliani Credone et vicecomitatu Credonense et in Gavaldane cum pertinenciis eorundem: que quidem bone memorie Petrus quondam rex Aragone genitor ipsius olim titulo pignoris obligaverat Raymundo quondam comiti Tholosane. Et per hanc composicionem idem rex Aragone reddet nobis plenarie omnes cartas et instrumenta que habet super dicta obligacione confecta. Ceterum procuratores prenominati procuratorio nomine et vice ipsius regis Aragone diffiniverunt quittaverunt cesserunt et remisserunt omnino et promisserunt et tenentur bona fide procurare quod predictus rex Aragone cedet et concedet specialiter ac donabit imperpetuum pro se et heredibus ac successoribus nostris et a nobis causam habentibus quicquid juris sibi competit si quod competit vel quocumque casu seu ratione vel titulo posset ad ipsum vel ad heredes et successores suos nunc vel in futurum aliquatenus devenire in Tholosa et toto comitatu Tholose et sancti Egidii et in terris Agenense et Venesinense ac in tota alia terra jurisdiccione et potestate Raymundi quondam comitatis Tholosane. Insuper procuratores predicti procuratorio nomine pro dicto rege Aragone et vice ipsius nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus nostris causam habentibus diffiniverunt quitaverunt cesserunt et omnino remisserunt et promisserunt et tenentur bona fide procurare quod idem rex Aragone pro se et heredibus suis ac successoribus diffiniet quitabit cedet et remittet penitus et expresse predicta omnia et singula eo modo quo superius continetur cum omnibus honoribus homagiis districtibus jurisdiccionibus et juribus universis ac pertinenciis eorundem et cum omnibus fructibus et proventibus per nos vel antecessores nostros vel per alios inde perceptis et qui etiam percipi potuerint: et ad hoc se et heredes ac successores suos specialiter obligavit quod in predictis omnibus et singulis nichil de cetero per se vel per alium reclamavit nec nos vel heredes aut successores nostros seu causam a nobis vel antecessoribus nostris habentes super predictis aut aliquo predictorum per se vel per alium imposterum molestabit. Renunciaverunt autem omnino specialiter et expresse procuratores predicti nomine procuratorio pro ipso rege Aragone et vice ipsius et promisserunt et tenentur bona fide procurare quod idem rex Aragouum (Aragonum) renunciabit penitus et expresse pro se et heredibus ac successoribus suis omnibus cartis et instrumentis sique super premissis habet vel habuit et volet etiam decernet ea penitus esse nulla quoad nostrum prejudicium et nostrorum et quod ea omnia reddet nobis. Renunciavit etiam idem rex Aragone penitus et expresse pro se et heredibus ac successoribus suis et etiam predicti procuratores procuratorio nomine pro ipso et vice ipsius renunciaverunt omni juris auxilio tam canonici quam civilis ac consuetudinarii et omni privilegio reali et personali quibus idem rex Aragone aut heredes aut successores sui contra premissa vel aliquid premissorum juvare se possent et quod idem rex Aragonum nobis super premissis omnibus patentes litteras suas dabit. De supradictis autem omnibus observandis et complendis prout superius continentur procuratores predicti prestiterunt in nostra presencia in animam prefati regis Aragone super sacrosancta evangelia juramentum. In cujus rei testimonium presentem cartam sigilli nostri fecimus impressione muniri.
Acta sunt hec apud Corbolium in palacio nostro presentibus episcopo Aprensi Ludovico primogenito et Filipo filiis nostris Raimondo Gaucelmi domino Lunelli Simone de Claromonte domino Sagelle Egidio Francie constableario Johanne de Ronquerolis Ansello de Braya Gervasio de Cranneis militibus magistro Rade thesaurario sancti Franboudi Silvanoctense magistro Odone de Loriato magistro Johanne de Nemesio magistro Philipo de Canturco magistro Johanne de Ulbiato F. de Laure sacrista Barchinone A. de Gualba cononico vicensi quinto idus madii anno Domini MCC quinquagessimo octavo. - Signum Petri Arnaldi de Cervaria vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato et cum eodem legitime comprobato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tamquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii subscripti in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit tercio decimo kalendas marcii anno subscripto presentibus testibus Berengario de Manso Arnaldo Salvatge et Bernardo de Turri. - Nos Poncius Dei gratia electus confirmatus in episcopum Barchinone presens translatum cum originali fideliter comprobavimus et vidimus contineri in originali sicut in presenti translato continetur et ideo fidem facimus de predictis et ad majorem fidem habendam presenti carte nostre sigillum apponi fecimus et manu propria subscripsimus undecimo kalendas marcii anno Domini M trecentessimo. - Signum Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit tercio decimo kalendas marcii anno Domini millessimo trecentessimo cum litteris suprapositis in linea XII ubi scribitur super et cum litteris rasis et emmendatis in linea XVI ubi dicitur ac et in linea XX prima .... in linea XX sexta ubi dicitur ac. Preterea de mandato Petri Arnaldi de Cervaria jamdicti firmam et decretum ejus supra manu propria scripsit. Et ad majorem rei evidenciam et fidem habendam in presenti translato apposuit sigillum officii vicarii supradicti.

Jacobus, Jaime I de Aragón, perg. 1526, Jaime I, 11 mayo 1258, Corbeil, Corbolium

Sigue en xxviii-perg-1531-jaime-i-vispera-pentecostes-1258

https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Corbeil

https://www.elnacional.cat/es/efemerides/marc-pons-tratado-corbeil-independencia-condados-catalanes_266958_102.html

https://laverdadofende.blog/2013/02/04/tratado-de-corbeil-1258/

http://www.cardonavives.com/artdocumentos.asp?id=2456&tit=Marca%20hisp%E1nica%20catalana%20y%20Tratado%20de%20Corbeil%20(1258)

https://www.academia.edu/21647170/El_Tratado_de_Corbeil_y_el_Mito_de_los_Condes-Reyes

https://www.lonostre.es/es/tratado-corbeil-aragon-francia-catalonia/

http://www.puzzledelahistoria.com/?cat=2907

https://lapaseata.net/2017/10/27/tratado-de-corbeil-mentiras/

https://www.lasprovincias.es/comunitat/opinion/201610/17/tratado-corbeil-20161016235305-v.html

https://www.unprofesor.com/ciencias-sociales/tratado-de-corbeil-resumen-3192.html

http://www.mhcat.cat/esmhc/exposiciones/la_memoria_de_un_pais/nuestro_mar/la_hegemonia_catalana_en_el_mediterraneo/cronologia/tratado_de_corbeil

https://es.thefreedictionary.com/Tratado+de+Corbeil

http://www.detectivesdeguerra.com/2017/11/tratado-de-corbeil-y-la-independencia.html

http://www.enciclonet.com/articulo/tratado-de-corbeil/

https://www.onogueras.com/comtats_catalans/objectivitat.htm

https://foroespana.foroactivo.com/t3140-tratado-de-corbeil-y-la-independencia-de-cataluna

https://somatemps.me/2015/09/01/nunca-lo-olvidemos-el-tratado-de-corbeil-el-que-siempre-oculta-el-nacionalismo/

http://www.cuentayrazon.org/revista/pdf/036/Num036_004.pdf

https://www.elperiodicoextremadura.com/noticias/tuinformas/cataluna-tratado-corbeil_691840.html

http://omnibus-dubitandum.blogspot.com/2013/07/cataluna-jamas-ha-existido-pruebas-el.html

https://www.revistamira.com.mx/2017/10/23/tratado-de-corbeil-1258-los-argumentos-historicos-del-pan-catalanismo-se-desmoronan/

http://javaloys.blogspot.com/2018/11/tratado-de-corbeil-1258-el-pan.html

https://leyderecho.org/tratado-de-corbeil/

https://www.meneame.net/m/cultura/tratado-corbeil-1258-pan-catalanismo-pelotas

http://soymayornoviejo.com/tratado-de-corbeil/

https://dialnet.unirioja.es/descarga/articulo/1957211.pdf

https://www.abc.es/local-aragon/20141021/abci-independencia-catalua-nunca-existio-201410211006.html