domingo, 22 de diciembre de 2019

VI, perg 27, 3 enero 1134

VI 
Perg. n° 27. 3 ene. 1134.

In Dei eterni regis nomine. Ego Raimundus Berengarii Dei gratia barchinonensis comes et marchio dono etiam omnipotenti Deo redemtori meo et Sancte milicie templi 
Jerosolimitane Salomonis cum asensu et confirmacione et cum laudamento baronum meorum in manu ejusdem Arnalli de Bedoce et Hugonis Rignadi cumfratris societatis 
eorum quoddam kastrum nomine Barberano in nostra marchia contra sarracenos cum militibus qui ipsum kastrum pro me habent et cum omnibus ad idem chastrum pertinentibus et cum terminis et possesionibus suis et totam dominationem cum serviciis et usaticis suis sicut melius ibi Deus dederit vel ego habere debeo ut libere et sine dominatione et sine blandimento ullius hominis presentes confratres et successores eorum quando illi venerint et steterint cum armis in Granjana aut in predictu marchia ad defensionem christiniatatis secundum institutionem ordinis milicie sue habeant hec omnia predicte milicie quod superius scriptum est cum augmentacionibus quas Deus 
ibi dederit et disponant in perpetuum. Hec quippe omnia dono pro anima patris mei et matris mee et mea ut Deus omnipotens dirigat actus meos et faciat me venire in suo 
servicio ad bonum finem et peccata et offensiones clementer dimitat. Hanc itaque voti mei oblationem si qua in crastinum cujuscumque dignitatis aut mediocritatis persona violare temptaverit nisi cito se contraxerit deleatur nomen ejus de libro vite et cum Anania et Saffira voti sui fraudatoribus damnacionem incurrat. Sig+num Raimundi Comes qui hoc donum punctatim firmavit ceterisque firmari rogavit. Actum est III° nonas januarii anno dominice incarnationis C tricesimo IIII° post millessimum anno XXV regnante Leudovici regi. Bernardus vicecomes. Sig+num Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Reiambaldi de Baselia. Sig+num Berengarii de Kerallt. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pugallt. Sig+num Petri archilevite. Sig+num Raimundi de Rocha. Sig+num Berengarii Bernardi Dapifer. Sig+num Arnallus Berengarii de Anglerola. Sig+num Berengarii Bernardi de Granjana. Sig+num Deusdedit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Lucciano
Bernardus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quod supra.

IV, perg 19, 1 abril 1133

IV

Perg. n.° 19. 1° abr. 1133. 

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii barchinonensium ac bisullunensium comitem et Guillermum de Corneliano. Comendo siquidem ego Raimundus Berengarii comes tibi Guillerme de Corneliano ipsum meum castrum de Corneliano cum omni suo honore et dono tibi ipsum fevum comitale quod dominus predicti castri per manum comitis solitus est habere. Supradictam comendationem et donum facio tibi eo pacto ut sis inde meus solide contra cunctos homines et feminas sicut homo melius et solidius debet esse de suo meliori seniore et quod dones michi potestatem de predicto Corneliano per quantas vices cam tibi quesiero per me aud per meum nuncium vel nuntios iratus aud paccatus cum forifactura et sine forifactura et non vetes te videri vel comoneri et nuncius vel nuncii mei de te vel de tuis resguardum non habeant. Et facias inde michi ostem te tertio cum tuo conducto. Hac iterum conditione supradictam comendationem et donum tibi facio ut per singulos annos inde michi dones albergam centum equis et nichilominus facias michi curtes et placitos et sequias. Et ego jamdiclus Guillermus de Corneliano propter supradictam comendationem et donum convenio tibi domne Raimundo Berengarii barchinonensium et bisullunensium comiti quod sim deincebs solide tuus fidelis homo et ut omnia suprascripta tibi fideliter atendam. Acta convenientia et die kalendarum aprilis anno XXV regni Ledovici regis. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillermi Bernardi de Corneliano. Sig+num Maiencie matris ejus qui hanc convenientiam laudo et firmo. Sig+num Guillermi de Castelvetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha. Sig+num Petri Bertrandi de Bello Loco. Sig+num Bernardi de Bello Loco. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Poncii notarii qui hoc scripsit die annoque prescripto.