domingo, 22 de diciembre de 2019

IV, perg 19, 1 abril 1133

IV

Perg. n.° 19. 1° abr. 1133. 

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii barchinonensium ac bisullunensium comitem et Guillermum de Corneliano. Comendo siquidem ego Raimundus Berengarii comes tibi Guillerme de Corneliano ipsum meum castrum de Corneliano cum omni suo honore et dono tibi ipsum fevum comitale quod dominus predicti castri per manum comitis solitus est habere. Supradictam comendationem et donum facio tibi eo pacto ut sis inde meus solide contra cunctos homines et feminas sicut homo melius et solidius debet esse de suo meliori seniore et quod dones michi potestatem de predicto Corneliano per quantas vices cam tibi quesiero per me aud per meum nuncium vel nuntios iratus aud paccatus cum forifactura et sine forifactura et non vetes te videri vel comoneri et nuncius vel nuncii mei de te vel de tuis resguardum non habeant. Et facias inde michi ostem te tertio cum tuo conducto. Hac iterum conditione supradictam comendationem et donum tibi facio ut per singulos annos inde michi dones albergam centum equis et nichilominus facias michi curtes et placitos et sequias. Et ego jamdiclus Guillermus de Corneliano propter supradictam comendationem et donum convenio tibi domne Raimundo Berengarii barchinonensium et bisullunensium comiti quod sim deincebs solide tuus fidelis homo et ut omnia suprascripta tibi fideliter atendam. Acta convenientia et die kalendarum aprilis anno XXV regni Ledovici regis. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillermi Bernardi de Corneliano. Sig+num Maiencie matris ejus qui hanc convenientiam laudo et firmo. Sig+num Guillermi de Castelvetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha. Sig+num Petri Bertrandi de Bello Loco. Sig+num Bernardi de Bello Loco. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Poncii notarii qui hoc scripsit die annoque prescripto.