martes, 24 de diciembre de 2019

LXVII, perg 237, 23 julio 1151


LXVII
Perg. N° 237. 23 jul. 1151.

Hoc est judicium quod datum est in curia dompni Raimundi comitis barchinonensis Dertose llerdeque marchionis et aragonensium principis ac Provincie ducis super querimoniis et responsis fratrum Ospitalis Iherosolimorum et Reamballi fratris Guillelmi Umberti de Basilia de controversia que erat inter eos de divisione et partitione honoris Montis-siqui quem videlicet honorem prelibatus Guillelmus Umberti in vita sua cum auctoritatis sue instrumentis prescriptis Ospitalis fratribus diligenter tradidit et postmodum moriens in testamento suo jamdicto Ospitali evidenter asignando confirmavit. Auditis utriusque partis rationibus et scripturarum perlectis instrumentis et diligenter ventilatis atque discussis quia pars Reamballi recognovit in jure quod domus Ospitalis debebat habere medietatem totius honoris Montis-siqui et quia Reamballus in assercione sua dicebat se deceptum fuisse prius in divisione prefati honoris Montis-siqui postmodum in difinitione quam frater ejus Guillelmus Umberti ab eo extorserat et quia Guillelmus Umberti in testamento suo recognovit Reamballo fratri suo testamentum Umberti patris eorum et Reamballi avunculi eorundem sicuti prephatus Guillelmus Umberti et Reamballus ejus frater sibi ad invicem juraverant. Ex precepto jamdicti comitis judices dompnus videlicet Bernardus Terrachonensis archiepiscopus et sancte romane ecclesie legatus ac venerabiles Guillelmus barchinonensis Petrus ausonensis episcopi et Bernardus abbas Sancti Felicis Girunde Arnallus de Lertio Raimundus Villemulorum Berengarius de Turrerubea et Raimundus de Podioalto in omnes unanimiter convenientes juste et legaliter judicaverunt quod prelibatus Reamballus faciat duas partes de omni honore Montis-siqui qui fuit Umberti patris sui et Reamballi avunculi ejus tam de alodiis quam de fevis sive bajuliis et fratres Ospitalis accipiant quam elegerint. Si vero Reamballus hujuscemodi divisionem facere noluerit sepedicti Ospitalis fratres prenotatam divisionem nichilominus faciant et Reamballus accipiat quam voluerit. Et si quid ab utroque fratre Reamballo scilicet et Guillelmo Umberti de jamdicto honore distractum seu quolibet modo donatum vel alienatum est totum ab utraque parte in comuni redigatur et ut judicatum est per medium dividatur omnisque jamdicta divisio sit facta ex omni parte sine fraude et dolo et sineenganno. Dato judicio Barchinone in palacio comitis supradicti in presentia ejus et aliarum nobilium personarum tam clericorum quam laicorum ibidem pariter asistentium X kalendas augusti anno ab incarnatione Domini MCLl. - Sig+num Raimundi comes. Bernardus abbas Sancti Felicis Gerunde. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villademulis. Sig+num Berengarii de Turrerubea. Sig+num Raimundi de Podioalto qui suprascriptum judicium judicaverunt et propris manibus subscripserunt et subsignaverunt. Sig+num Poncii scribe qui hoc jussione comitis scripsit et propria manu firmavit die annoque prefixo. (Alphabeto divisa).

LXVI , perg 236, 21 julio 1151


LXVI
Perg.n° 236. 21 jul. 1151.

Sub eterni regis nomine: Hec est firma concordia ac spontanea diffinitio que facta est inter illustrem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem et inter venerabiles fratres Sancte milicie Templi Iherosolimitani tam cismarinis quam ultramarinis partibus comorantes tam presentes quam futuros super castro de Boria et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super castro de Magallon et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super omni honore quem Petrus Taresa tenebat. In primis predicti fratres jamdicte milicie pari voto communi voluntate diffiniunt et dimittunt jamdicto Raimundo comiti barchinonensi illam donationem sive concessionem vel laxationem quam Petrus Taresa prenominate milicie fecit de supradictis castellis et honoribus ac pertinentiis omnibus et absolvunt atque omnino deliberant domnam Taresam matrem jamdicti Petri ab omnino et fidelitate quam inde fratribus predicte milicie fecerat ut ab odierno die in antea predicta domna Taresa ab ipsis milicie fratribus presentibus vel futuris ob hoc non requiratur aut inquietetur in perpetuum ita dumtaxat ut predicta Taresa et sui heredes prenominato comiti et suis heredibus inde atendant et in eorum fidelitate jugiter perseverent. Propter hanc definitionem atque absolutionem superius comprehensam jamdictus comes barchinonensis princepsque aragonensis bono animo ac spontanea voluntate in remissione suorum peccaminum et salute anime sue donat atque concedit jamdicte milicie et omnibus fratribus presentibus atque futuris ipsum castrum et villam quod dicitur Ambel cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et castrum et villam quod dicitur Alberith cum terminis et pertinentiis suis et Cabannas que sunt inter Novellas (Novillas) et Malleu (Mallén) cum terminis et pertinentiis suis. Laudat etiam atque concedit ejusdem milicie fratribus ipsam commutationem vel excambiationem quam predicti fratres militie Templi fecerunt cum Ospitali Iherosolimitano de Malleu per Novellas. Et sicut prephata castra et ville terminantur et suis undique afrontationibus ambiuntur ita donat et laudat jamdictus comes supradicta omnia potenter et integre prelibate milicie et fratribus universis in hereditate propria franca et libera et ingenua cum omnibus eorum pertinentiis et cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus cum appulatis et heremis cum aquis et aqueductibus cum pratis et paschuis montibus et planis cum omnibus ingresibus et egressibus sicut comodius et utilius ad Dei honorem ac prephate milicie utilitatem intelligi potest vel nominari bona fide absque malo ingenio. Si qua autem persona presentem donationem atque diffinitionem disrumpere vel infringere temptaverit in duplo eam componat et hec donationis sive diffinitionis scriptura omni tempore maneat firma. Que facta est apud Barchinonam in manu dompni Petri de Castiliano tunc magistri Barchinone et Aragonis nobilisque Beg magistri Provincie ac fratris Rigalli vicarii qui tunc Novellas tenebat nec non et fratris Frodolonis ac fratris Eimerici de Torreies et fratris Poncii Dolon fratrisque Guillelmi Dalbax et aliorum fratrum cum predictis fratribus commutantium XII scilicet kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLI. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle regine aragonensis que hoc laudat et firmat. Hujus rei sunt testes visores et auditores Arnallus Mironis comes palearensis: Guillelmus Raimundi Dapifer: Garcia Ortiz: Bernardus de Belog: At Orella qui hec viderunt et audierunt et propriis manibus confirmaverunt. Sig+num domne Tarese que hec laudat et propria manu confirmat. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Garcia Ortiz. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num At Orella. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prefato.

Nota: appulatis : abejar, abejares; abellar, abellars; abellá, abellás ?
Heremis: yermo, yermos; erm, erms, herm, herms.