Mostrando las entradas para la consulta Lodoici ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Lodoici ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIV, perg 2521, 20 julio 1152

LXXIV

Perg. n° 2521. 20 jul. 1152.

Sit notum cunctis: quod ego Guillelmus de ipsa Nogera et uxor mea Maria damus tibi Raimundo Dei gratia barchinonensi comiti et principi aragonensi et tuis et mittimus in tua bajulia et sub tua deffensione totum illum nostrum honorem cultum et heremum quem per vocem genitorum uxoris mee habemus in barchinonensi territorio apud Lupricatum in parrocchia S. Marie de Corniliano et Sancti Johannis de Pinu et omnia loca de quo honore tu et tui successores post te sis nobis et successoribus nostris adjutor et deffensor de vestro directo contra cunctos homines vel feminas et nos et successores nostri per censum istius honoris annuatim in natale Domini donemus tibi et tuis I porcum comitalem et nullum alium usaticum vel servitium ibi nobis vel nostris non queras quem porcum nulli militi vel alicui hominum dare possis sed ibi tu et tui omni tempore illum habeas ad tuum dominium. Et quis hec fregerit supradicta in duplo componat et insuper hoc scriptum semper maneat firmum. Actum est hoc XIII kalendas augusti anno XV regni Lodoici junioris. Sig+num Guillelmi de Nogera. Sig+num Marie uxoris ejus qui hec laudamus et firmamus. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Berengarii Bernardi vicarii. Sig+num Guillelmi de Sancto-Martino. - Signum Petri de Corro qui hoc scripsit cum litteris suprapositis in linea VI et VIII die et anno quo supra.

CXVI, perg 338, 1 junio 1160


CXVI
Perg. N° 338. 1° jun. 1160.

Omnibus hominibus tam presentibus quam futuris notum fieri volumus: Qualiter monasterium Sancti Martini de Albengena retroactis temporibus largicione fidelium adquisierit castrum quod vocatur Capra in confinio terrachonensi cum omnibus terminis suis et pertinenciis. Tandem longo tempore evoluto predictum castrum diutina infestacione maurorum desertum omnino et desolatum diu remansit cum omnibus terminis et pertinenciis suis. Denique adjuvante Domino subjugata Hispania ab illustri Raimundo comite barchinonensi et aragonensium principe predictum castrum quod erat ferarum habitacio in potestatem christianorum devenit qui predictum castrum cum omnibus terminis suis injuste detinebant et violenter auferebant jamdicto cenobio Sancti Martini. Postmodum vero jamdictus comes barchinonensis ad recuperandum castrum prenominatum fortiter institit et illud cum terminis suis et pertinenciis jamdicto monasterio ac venerabili ejusdem loci Raimundo abbati dictante justicia fecit potencialiter reddi. His ita peractis prephatus abbas cum fratribus suis et Raimundus comes barchinonensis tale inter se comercium habuerunt. Ego igitur Raimundus abbas Sancti Martini cum consilio et voluntate fratrum meorum bono animo ac spontanea voluntate dono tibi et trado venerabili Raimundo comiti barchinonensi jamdicto et omnibus successoribus tuis prenominatum castrum de Capra ad fidelitatem monasterii nostri cum omni fortitudine que in ipso podio et in ipsa villa est vel erit simul cum omnibus terminis et pertinentiis suis. Retinemus quoque in hac donacione in termino predicti castri dominiraturam ad tria paria bovum in locis determinatis. Retinemus etiam tam in ipsa villa quam in toto territorio ipsius castri terciam partem in dominio tam in omnibus habitatoribus qui ibi sunt vel fuerint quam de omnibus redditibus et expletis que inde exierint vel exire debuerint: duas vero partes tibi Raimundo comiti supradicto et successoribus tuis in perpetuum damus et confirmamus. Supradicta omnia tibi damus et de nostro jure in tuum jus et potestatem tradimus ut tu etiam nobis defendas manuteneas et conserves dominicaturam quam ibi retinemus et terciam partem quam nobis reservamus simul cum omnibus ecclesiis ejusdem territorii que ibi sunt vel erunt et omnia jura ipsis ecclesiis pertinencia. Et etiam omnia que in terra tua habemus sub tua custodia et defensione suscepisti. Si qua autem utriusque sexus persona hanc donacionem et convenienciam infringere vel minus complere voluerit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum omni tempore firmum permaneat. Facta carta donacionis et conveniencie kalendas junii anno ab incarnacione Domini millessimo CLX regnique Lodoici junioris XXIII. - Sig+num Raimundi comes qui hoc firmat et laudat salvo jure episcopali. Sig+num Raimundi abbatis. Sig+num Petri Grass monaci Sancti Martini. Sig+num Alberti monaci. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Arberti de Castro-vetulo. Sig+num Geraldi de Jorba. Sig+num Bertrandi de Castelleto. Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Raimundi de Mulnellis. - Sig+num Gregorii qui hec scripsit die et anno quo supra. - Preter cartam que facta est inter R. comitem barchinonensem ac Raimundum abbatem Sancti Martini albengensis talem inter se convencionem fecerunt quod si Bernardus de Concha-bella in ipso castro de Capra aliquid jure consequi poterit predictus comes et abbas secundum partem uniuscujusque eum pachare studeant: et si propter hoc daret ei pecuniam comes donet eam de suo.
- Facta fuit hec convencio eodem die quo carta donacionis est facta de castro de Capra scilicet kalendas junii anno ab incarnacione Domini millesimo CLX regnique Ledovici junioris anno XXIII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Raimundi abbatis. - Sig+num Poncii scribe qui hec scripsit die et anno quo supra (Alphabeto divisa).