Mostrando las entradas para la consulta comitis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta comitis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

XCV , reg 1 fol 18, febrero 1157


XCV
Reg.1 fol. 18. Feb. 1157.

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris ad quos hec scriptura pervenerit quod post mortem prestantissimi imperatoris Adefonsi orta fuit discordia et
controversia inter illustrem Sancium regem jamdicti imperatoris filium ac venerabilem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem super Cesaraugustam et Chalataiub et omnibus ad regnum cesaraugustanum pertinentibus que prephatus comes ab ipso imperatore habebat. Tandem jamdictus barchinonensis et princeps aragonensis intervenientibus plurimis sapientibus ac discretissimis viris volens cum jamdicto rege Sancio nepote suo ad finem et concordiam pervenire posuit hoc totum in manu et in causimento regis jamdicti. Rex autem videns bonam voluntatem avunculi sui comitis supradicti ex liberalitate sua et spontanea voluntate concedit et donat Raimundo primogenito filio jamdicti comitis Cesaraugustam et Calataiub et omnia ad predictum regnum cesaraugustanum pertinencia. Quod si predictus primogenitus filius comitis obierit sine legitima prole habeat predictum regnum cesaraugustanum et omnia ad ipsum regnum pertinencia ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum aragonensem habuerit et sic fiat per successiones posteritatis imperpetuum. Ea tamen condicione ut ipse primogenitus filius comitis aut ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum cesaraugustanum habuerit faciat hominium prenominato Sancio regi et omnibus successoribus suis qui de genere suo regnum Castelle tenuerint et sit homo ejus de isto honore excepto quod non donet nec donent ei vel eis potestatem de predicto honore et faciat vel faciant ei inde tale servicium quod quandocumque rex Sancius se coronaverit et eum vocaverit veniat ad curiam suam et dum coronabitur ante ipsum teneat ensem. Et convenit predictus Raimundus filius jamdicti comitis barchinonensis ut valeat prephato Sancio regi contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Simili modo predictus rex Sancius convenit supra scripto Raimundo filio jamdicti comitis ut valeat ei contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Et sic fiat per successiones sine fraude et dolo in perpetuum. Facta ista carta in menso februarii in era MCXCVI anno ab incarnacione Domini MCLVII in loco qui dicitur Haxama. Hujus finis atque concordie sunt testes visores et auditores comes
Amalricus. Comes Poncius. Comes don Beila. Goter Ferrandus. Gomez Gonzalvez. Albaro Pedriz. Gozalvo Gudriz. Sancius Diaz. (espacio largo) Comes urgellensis Ermengaudus. Comes Palearensis Arnallus. Comes Melgorii. R. Berengarii. Guillelmus Raimundi. Guillelmus de Castro-vetulo. Raimundus de Podio-alto. Berengarius de Torroja. Palacinus. Furtun Acenarez. Petrus de Castelaciolo. Galindo Xemenez de Belxid. Sancius Enecones. Blascho Maza. Petrus Lopez de Luna. Ego J. toletanus archiepiscopus et Ispaniarum primas subscribo. C. Saguntinus episcopus subscribo. Rodericus calagurrensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num comitis Amalrici. Sig+num Goter Ferrandus. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus . Martinus tirasonensis episcopus audivi vidi subscripsi +. Sig+num Guillelmi Raimundi Sig+num Gomez Gonzalvez, Sig+num comitis Vela. Sig+num comitis Poncii. Sig+num Raimundi comes.
+ Rex Sancis. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum comitis et regis.

Nota: Chalataiub : Calatayud.
Haxama: Aljama, Alhama ?

hotel balneario Alhama de Aragón

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLV, 11


CXLV
Núm.11.

Hoc est judicium datum inter dompnum R. comitem barchinonensem principem aragonensem et Bernardum de Anglerola de controversiis que inter eos agitabantur apud Barchinonam a venerabili Bernardo terrachonensi archiepiscopo atque Guillelmo barchinonensi ac Petro ausonensi necnon et P. cesaraugustano episcopis et Ugone de Cervilione ac Borrello gerundensi judice et Guillielmo Dapifero atque Guillielmo de Castrovetulo et fratre suo Arberto et Arnallo de Lercio et Raimundo de Villa Murorum atque Guillelmo de Cervera et Gerallo de Jorba.
Primum conquestus est comes jamdictus quod Bernardus de Anglerola invaserat et per invasionem tenebat multos honores in illis partibus inter llerdam et Anglerolam quod ipse comes divina gratia auxiliante a sarracenis adquisierat quos comes jamdictus nunquam ei dederat. Ad quod respondit Bernardus quod predictos honores habebat per aquisicionem el donum quod parentes sui fecerant per scripturas ab atavo predicti comitis scilicet Raimundo Berengarii vetulo. Ad quod respondit comes quod atavus ejus nec donacionem illam fecerat aut si fecisset illa donacio non valebat nisi ipse eam aprobaret tum quia nunquam parentes Bernardi illam donacionem possederant aut in donatoris potestate nunquam illa donacio fuerat. Multis hinc inde dictis et auditis rationibus judices supradicti noluerunt de causa procedere donec scriptura donacionis deduceretur in medium quam ilico adjudicaverunt ostendi. Quam scripturam Bernardus dixit se ibi non habere sed ostenderet eam si comes ei diem statueret. Quam diem comes noluit ei statuere quia dixit quod eo tempore quo statuit ei diem agitandi causam apud Barchinonam precepit ei ut munitus omnibus auctoritatibus et rationibus suis ad placitum veniret. Quod Bernardus se intellexisse negavit. Et ideo judicaverunt judices supradicti quod si comes testibus posset ostendere quod hanc precepcionem ei fecisset vel scripturam ostenderet aut quiquid dampni in dilacione ostendende scripture comes sustinebat jamdictus Bernardus ei restitueret: si vero comes in probacione defecerit judicaverunt quod propria manu juret Bernardus se non intellexisse comitem sibi precepisse ut prephatam scripturam aferret. Iterum conquestus est comes super Bernardum jamdictum quod ipse terminos amplissimos acceperat ad illam turrem que dicitur Alcholeia quos nec ipse dederat ei vel patri suo. Ad hoc respondit Bernardus quod illam turrem cum jamdictis terminis pater suus per suum fevum adquisierat. Predicti vero judices interrogaverunt Bernardum si quod dicebat per scripturam ostendere posset: quod se facere posse negavit. Ideoque judicatum est quod vel testibus patrem suum illam adquisicionem fecisse probaret aut secundum curie consuetudinem monstraret Bernardus hoc adquisisse patrem suum per fevum. Iterum conquestus est comes de Bernardo jamdicto quod acceperat longiores terminos ad castrum Corbins quam continebatur in carta cum qua pater Bernardi predictum castrum adquisivit. Ad hec Bernardus respondit quod comes dederat jamdictum castrum cum predicto Bernardo milicie Templi et habebant magistrum milicie dominum suum in hac causa defensorem atque tutorem. Ideoque judicaverunt ut Bernardus haberet magistrum milicie Templi qui eum in hoc negocio rationabiliter defenderet aut pro se ipso responderet. Itemque conquestus est comes quod Bernardus et sui proprias oves comitis rapuerat et ovile invaserat et quicquid invenit ibi asporteverat et depredaciones multas hominibus comitis fecerat et homines sui in publica via transeuntibus et venalia portantibus multa rapuerant et etiam ipse Bernardus erat multorum debitor tam pro se quam pro fratre suo defuncto Berengario hominibus comitis quibus creditam pecuniam persolvere nolebat. Ad hoc Bernardus respondit quod malefacta illa que hominibus llerde intulerat ideo fecit quia sui malefactores cum comite Urgelli extiterunt debita autem que ipse vel frater suus hominibus comitis debebant illa que ab hominibus comitis vera esse monstrarentur libere redderet: si quas vero depredaciones in campo vel in via publica vel hominibus comitis preter inimicis suis ipse vel homines sui fecerant vel restitueret vel restitui faceret. Ad hoc supradicti judices tale judicium dedere quod quicqid mali tam hominibus Ilerde quam alliis hominibus comitis vel etiam iter agentibus preter illis quos in propriis malefactis invenere intulerant Bernardus vel sui omnia eis in integrum restituat: de debitis autem illa que recognoscit se vel fratrem suum debere reddat: illa vero que se vel fratrem suum debere disitetur creditores vel testibus convincant eos sibi debitores existere vel jurent eos sibi debere quod querunt aut Bernardus jurare faciat quod de debitis sibi et fratri suo super impositis nec plus debeat quam recognoscit nec scit amplius Berengarium fratrem suum debere. Conquestus est iterum quidam homo de Bernardo a quo mutuo susceperat CCC morabetinos in itinere Beati Jachobi et ei reddere nolebat. Ad quod respondit Bernardus quod comiti nullam injuriam in non reddendo prephatam pechuniam faciebat ideo quia ille homo de terra comitis non erat. Ideo judicaverunt judices quoniam omnium injuste oppressorum in terra sua cura ad comitem de jure spectat pecuniam in fide propria Bernardo creditam per instanciam comitis jamdicto homini conquerenti Bernardus jure reddere debet. - Conquestus est Bernardus de Anglerola super jamdicto comite domino suo qui ei promiserat se daturum advocatos qui eum in causa quam eum eo habebat patrocinarentur et ei dare nolebat: quod comes se promississe negavit. Ad quod tale dedere judicium quod Bernardus testibus ostenderet verum esse quod comiti obiciebat: et si facere posset quicquid dampni Bernardus sustinuit pro advocatorum penuria comes ei restituat. Iterum conquestus est Bernardus quod ex precepto comitis ivit cum eo in exercitum in Aragonem et multa ibi perdidit: et hoc comes non recognovit. Judicaverunt supradicti judices quod Bernardus probaret se perdidisse cum comite que dicebat aut secundum curie sue consuetudinem averaret et comes ei restitueret. Conquestus est iterum Bernardus quod homines comitis diversis locis sue terre comorantes auferebant suis hominibus de Anglerola pecuniam quam eis debebant: ad quod respondit se nescire quod ipse dicebat. Judicaverunt judices quod debitores qui erant comitis hominum de Anglerola cogeret comes vel ad restituendum vel ad jure respondendum.

CXLVI, 12


CXLVI
Núm. 12.

Hoc est judicium a barchinonensi curia legaliter et usualiter datum super querimoinis et responsis a domno barchinonensi comite et a Gaucerando de Salis factis. Auditis itaque ac discussis utriusque partis racionibus judicavit predicta curia quod si comes poterit probare per idoneos testes quod Gaucerandus ei fallisset de suis ostibus et cavalcatis atque serviciis que comes per se aut per suum nuncium ei mandasset et possit probare quod ostem de Lorca comes mandaret suis baronibus ni nomine de bataia sciente Gaucerando emendet ei totum Gaucerandus in duplo. Quod si probare nequierit expiet se Gaucerandus per sacramentum propria manu quod comes per se aut per nuncium suum ei hoc non mandaverit nec scierit eum suis baronibus hoc mandasse. Judicavit iterum quod totum malum et dampnum quod Arnallus de Salis cum hominibus Gaucerandi fecit Raimundo Ville Mulorum apud Castrum de Toraies sive in ipsa sacraria quia predictus Raimundus erat cum domino suo comuni emendet ei Gaucerandus in duplo et desonoret ad potestatem cum avere et cum sacramento a meliori homine ipsius cavalcate facto. Item judicavit ut malum quod Arnallus de Salis fecit homini Sancte Eulalie quem comes dicit esse suum postquam comes fecit inde clamorem Arnallo de Salis et Gaucerando oferendo eis directum de homine quia videtur hoc fecisse ad dedecus comitis emendet Gaucerandus desonorem domino suo comiti et malum predicto homini in duplo salvo jure suo. Item judicavit quod si comes posset probare quod Arnallus de Sales vel sui aliquid abstulisset de manso predicti hominis et comes posset probare predictum mansum esse suum reddat et restituat Gaucerandus eidem manso quicquid inde ablatum sit in duplo et invasionem comiti sicut continetur in lege et postea discutiatur cujus sit juris predictus homo comitis au Gaucerandi et utraque pars hoc per testes vel scripturam hostendat. Judicavit curia quod fortitudinem novam quam Gaucerandus fecit apud Polium sine licentia comitis stet inde ad voluntatem comitis destruendi aut remanendi sicut in lege usuaria continetur. Judicavit item quod castrum de Corneliano mortuo Bernardo Johane sine legitima prole in manu comitis debuit devenire absque aliquo impedimento secundum legem usuariam que precipit omnia alodia exorcum in potestate principis devenire salvo jure heredum. Et judicavit quoniam comes perferivit directum Gaucerando de predicto castro Corneliano antea quam liberaret illud Guillielmo de Corneliano qui sui juris esse dicebat et Guillielmus de Corneliano donaret suum jus predicti castri Raimundo Ville Mulorum cum consilio comitis ac Gaucerandus noluit recipere a comite directum et facere totum malum quod postea Gaucerandus et sui fecerint hominibus comitis hac occasione emendet et sustineat suum et desonorem comiti cum sacramento: quia sicut malum quod factum est per fatigationem de directo nullatenus debet esse emendatum ita illud quod factum fuerit super oferimentum de directo nullatenus debet remanere ut non sit redirectum. Iterum judicavit quod omnes missiones et predas quas Gaucerandus et sui fecerint in servicio comitis per mandatum comitis vel suorum emendet ei comes sicut Gaucerandus poterit averare. Judicavit etiam quod malum quod Bernardus de Bestrecano fecit in honore Sancti Michaelis Coxianensis redirigat totum et abbas Sancti Michaelis distringat secundum posse suum Raimundum de Ribes ad faciendum directum predicto Bernardo de Bestrecan. Judicavit quod omnes toltas et forcias quas Arnallus de Sales et homines Gaucerandi fecerint in villa de Romaniano que non continetur in carta que est inter Gaucerandum et Sanctum Petrum Campi Rotundi quam Gaucerandus asserit se laudasse et confirmasse restituat Gaucerandus abbati vel preposito Campi Rotundi nec ulterius ibi ab ipso vel suis consimilia fiant. Judicavit quod si prior Sancte Marie Bisulluni poterit probare Gaucerandum vel patrem suum aut avunculum dedisse vel stabilisse honorem de Dan postquam pater Gaucerandi et avunculus ejus diffinierunt predictum honorem cum carta prelibate Sancte Marie prefatus Gaucerandus destruat et desfaciat ipsum stabilimentum et predictus honor de Dan redigatur solide et libere in manii prioris et canonicorum Sancte Marie Bisulluni. Quod si in probatione defecerit secundum instrumentum ipsius carte nullum dominium nullumque senioraticum habeat Gaucerandus vel sui in predicto honore vel in milite predictum honorem tenente et miles aut dimitat honorem priori aut stet ei inde ad jus. Judicavit curia quod si comes posset probare hominem vel homines Gaucerandi minuisse vel pejorasse migeras mercati Bisulluni quia dedecus est potestatis et detrimentum patrie qui victus vel victi fuerint inde in manum comitis cum eorum proprietate deveniant. Quod si in probacione comes defuerit quia Gaucerandus recognoscit predictas migeras homines suos desuper efluentibus fecisse rasas videtur indicium clamoris comitis expient se prescripti homines Gaucerandi nullam fraudem vel engannum ibi fecisse eis scientibus per sacramentum et judicium aque calide sive per bataia.

Nota:
Sanctum Petrum Campi Rotundi: Sant Pere (de) Camp Redó, Camprodón.
Bisulluni: Besalú.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XLIII, perg 139, 27 noviembre 1143

XLIII

Perg. n° 139. 27 nov. 1143.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. + Divine inspirationis gracia et pietatis ratio monet filios ecclesie summa intencione providere saluti animarum ac libertati catolice ecclesie. Eapropter ego Raimundus Berengarius comes barchinonensis et Dei gratia regni dominator aragonensis virtute Spiritus sancti commotus in celestis militie potentia ad defendendam occidentalem ecclesiam que est in Ispaniis ad deprimendam et debellandam et expellendam gentem maurorum ad exaltandam Sancte cristianitatis fidem et religionem ad exemplum milicie templi Salomonis in Iherusalem que orientalem defendit ecclesiam in subjectione et obedientia illius secundum regulam et ejusdem milicie instituta beate obedientie miliciam constituere decrevi: quod jamdiu summo et bone mentis desiderio desideraveram et ad hoc venerabilem Rodbertum magne excellentie magistrum Iherosolimitane milicie et ceterorum fratrum conventum per literas et inter nuncios meos sepe et diligenter invitaveram. Huic autem desiderio meo ac peticioni prephatus Rodbertus magister et omnium fratrum conventus in capitulo fratrum milicie in Iherusalem Dei gratia adquieverunt et unanimiter concesserunt et per literas ac fratres ejusdem templi bone voluntatis eorum decretum atque consilium de constitutione Christi militie in Ispaniis adversus mauros misericorditer renunciaverunt. Idcirco ad exaltandam Christi ecclesiam ad exercendum officium milicie in regione Ispanie contra sarracenos in remissione peccatorum meorum ad honorem Dei qui honorat honorantes se ad salutem anime patris mei qui fuit miles ac frater Sancte jamdicte milicie in cujus regula et habitu gloriose vitam finivit tibi Rodberto prephate milicie venerande magister et successoribus ac fratribus tuis omnibus dono atque concedo et in manum vestram per hanc presentem scripturam potentialiter trado castrum totum quod dicitur Monszo et castrum totum quod dicitur Mongaudi ut per alodium propium ea teneatis et habeatis ac jure perpetuo possideatis vos et omnes vestri successores per secula cuncta cum omnibus territoriis et pertinentiis ac terminis eorum vel infra existentibus et cum omnibus usaticis ac consuetudinibus suis cum omnibus leddis et passaticis cum omnibus cultis vel incultis cum planis et montaneis cum pratis et pascuis et omnibus ad predicta castra pertinentibus omnia in omnibus sicut melius et utilius ad honorem Dei ac supradicte milicie utilitatem intelligi valeat sine ullo retentu quem aliqua persona ibi non habeat. Eo quoque modo dono vobis castrum quod dicitur Xalamera et Barberanum cum territoriis ac pertinentiis et terminis eorum et cum omnibus ad jamdicta castra pertinentibus sine ullo retentu alicujus persone et honorem Lup Sancii de Belxid sicut ex hoc cum predicto Lup Sancio convenire poteritis et castrum totum quod dicitur Remulinis cum omnibus sibi pertinentibus cum divina clemencia illud in meam tradiderit potestatem et totum quod habere debeo in castro Curbinis cum Deus illud michi dignatus fuerit reddere. Predicto etiam modo addo vobis omne decimum totius terre mee videlicet omni suum reddituum et censuum meorum tam de expletis quam de omnibus consuetudinibus rectis et de justiciis de quibus decimum accipere volueritis et mille solidos in Cesaraugusta quotannis. In omnibus vero cavalcatis vel expedicionibus Ispanie de vestris scilicet hominibus quintas vobis perpetuum dimitto et dono. Si forte aliquid de honore meo dare vendere vel impignorare michi contigerit decimum vestrum salvum et liberum vobis remaneat. De omnibus siquidem que Deo juvante juste conquirere potero decimum quiete et libere vobis concedo. Et de conquisitione terre sarracenorum quintam partem vobis concedo et decimum totum ex his que parti mee pertineant. Quod si castellum aut fortitudinem contra mauros edificare aut construere volueritis opem et consilium meum per omnia vobis diligenter atribuam. Convenio iterum vobis et dono in potentia celesti et fortitudine Christi me ulterius pacem non facturum cum mauris nisi vestro consilio. Prenominata siquidem omnia devoto animo ac spontanea voluntate cum omni integritate omnipotenti Deo et vobis predicte milicie R. Magistro et fratribus tam presentibus quam futuris dono atque concedo et de meo jure in vestram ea trado potestatem atque dominium Regi Deo gratias reddens qui vos ad defensionem ecclesie sue elegit ac nostris precibus annuere fecit. Dono vobis iterum atque concedo quod de vestra propia causa per totam terram meam nulla ledda nulla consuetudo nullum passaticum accipiatur. Si qua autem laica secularisve persona presentem donationis scripturam in aliquo vel in toto dimovere temptaverit et iram Omnipotentis incurrat et tandiu excomunicationis vinculo innodetur donec digne de tanti reatus excessu satisfaciat. Quod est actum V kalendas decembris apud Gerundam dompno Guidone Romane ecclesie cardinali diacono et Legato celebrante conventum in presentia omnium subscriptorum testium anno dominice incarnationis millessimo centessimo cuadragessimo tercio. Notum autem sit quod hec presens donatio fuit facta in manu dompni Ebardi magistri Gallie et in manu venerabilis Petri de Roveria Magistri Provincie et cujusdam partis Ispanie et in manu fratris Ottonis Sancti Odmerii et fratris Ugonis de Bezaniz ac fratris Petri de Arzacho et fratris B. de Ceguinole ac fratris Arnale de Forcia. Quod autem de decimis superius statutum est ita etiam firmamus sicut superius legitur salva in omnibus donatione que ecclesiis facta est. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi cesaraugustani episcopi. Sig+num Dodonis oscensis episcopi. Sig+num Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Guillelmi rotensis electi. Sig+num Guillelmi prepositi rivipollensis. Sig+num Gregorii electi Terraconensis archiepiscopi. Berengarius gerundensis ecclesie episcopus. Guillelmus cesaraugustensis sig+num sacrista. Petrus Rivipollensis abbas salvo jure Sancte Marie. Renalli magistri gerundensis ecclesie. Berengarius Sancti Felicis abbas. Sig+num Petri barchinonensis archilevita. Petrus sacrista barchinonensis. Sig+num Guillelmi sacriste rotensis. Sig+num Arnalli Mironis comitis Palarensis. Signum Artalli comitis Palarensis. Sig+num Bernardi de Comingo comitis. Sig+num Petri comitis Bigorre. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Raimundi Berengarii de Ager. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num abbatis Fortuny Montis Aragonis. Sig+num Poncii clerici barchinonensis scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit.
- Sig+num Illefonsi regis Aragonensis comitis Barchinone et Rossilionis et marchionis Provincie qui totum predictum donativum quod comes pater meus dedit militie templi laudo et confirmo et de illis omnibus que in presentiarum habeo vel in futurum Deo annuente adquirere potuero dono et concedo milicie templi jamdicte eodem modo quo pater meus comes Barchinonensis dedit sicut superius scriptura est. Testes sunt hujus confirmationis et donationis Petrus cesaraugustanus episcopus et Johannes Tirasonensis episcopus et Berengarius abbas Montis Aragonis et Petrus de Arazuri et Petrus de Castellaçol et Blasco Romeo et Exemenus de Artusella majoridomo et Gonzalvo Papellino alferis et Marcho de Oscha et Petro Ortiz et Xemenus Romeo et Dodo de Alchala et ego Sancius de Petra Rubea qui hoc scripsi precepto domini mei regis apud Cesaraugustam mense augusti era MCCX et hoc signum. Sig+num Raimundi Berengarii comitis Provincie fratris domini regis. - Sig+num Petri regis Aragonum et comitis Barchinone qui omnia predicta laudo et confirmo. Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani qui predicta omnia et singula confirmamus perpetuo valitura. Cujus confirmationis testes sunt Guillelmus de Cervaria Raimundus de Montecatano Guillelmus de Cardona B. Berengarii de Ager Ato de Focibus majordomus Aragonis Garcia Pardi P. Pomar quod factum fuit in Montesono XI kalendas julii era millessima CCLX quinta mandato domini regis Jacobi et G. de Almogera et G. Rabacie notariorum suorum presente etiam P. Sancii notario et repostario suo ab A. gramatico scriptum qui hoc suum Sig+num aposuit. Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Linana notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis.
- Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate oficii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno domini millesimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millesimo trecentesimo undecimo cum literis punctatis in linea decima sicut punctate erant in originali ubi dicitur eum et cum literis et rasis et emendatis in linea vicesima tertia ubi dicitur Ottonis.

Nota:
millessimo centessimo cuadragessimo tercio: 1143. Coincide con Perg. n° 139. 27 nov. 1143.
era MCCX: 1210.
millesimo CCC undecimo: 1311.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXVIII, perg 266, noviembre 1153


LXXVIII
Perg. N° 266. Nov. 1153.

Nunc et in eternum sit cunctis hoc manifestum. Quoniam ego Henricus consul januensis ex mandato et consilio januensium consulum videlicet Martini de Moro et Guillelmi Nigri atque Guillelmi Lusii ac totius electi consilii Janue majori parte et ex comuni consensu et voluntate totius populi januensis vendo et trado Raimundo Berenga-garii (en dos líneas) comiti barchinonensi aragonensium principi et suis heredibus in perpetuum nostram tertiam partem Tortose et totius termini ejus que ad comune Janue pertinet cum omni integritate sine aliqua fraude et de jure ac potestate nostra trado et transferro prephatam tertiam partem Tortose cum pertinentiis ejus in jus et dominium suprascripti Raimundi Berengarii comitis Barchinone et Aragone principis pro precio videlicet XVI milium et VI centorum et XL morabatinorum marrochinorum marinorum aiadinorum lupinorum melechinorum qui quotcumque ibi sint mixtim ad pensum de lupinis reddantur. Predictam quoque venditionem facio jamdicto Raimundo comiti barchinonensi et suis heredibus retenta insula beati Laurentii sicut melius solide et libere illam tenebat et possidebat. Retento etiam hoc quod ullus homo januensis qui habitet a Portu Veneris usque ad Portum Monacum non donet in Tortosa ullum usaticum nec ullam ligiam nec aliquam consuetudinem in perpetuum et quod comes et sui post eum heredes donent inde per censum singulis annis in natale Domini ecclesia Sancti Laurencii unum palium quod valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de Portu Veneris usque ad Monacum venerint habitare Tortosam et construxerint ibi edificium aliquod vel vineam plantaverint aut gardinum construxerint et voluerint in ibi habitare sub potestate et dominio comitis comes vel sui heredes non auferant eis sua nisi pro convicta alia culpa. Quod si ibi remanere noluerint comes reddat eis expensas sub sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies. Si expense fuerint ultra C solidos et si fuerint minus infra XV dies infra quos recedere voluerint et notum sibi fecerint. Si vero aliqui ex supradictis januensium habitatoribus emerit usque hodie terram domum vel vineam gardinum et voluerit habitare ibi habitet et secure sua possideat ad fidelitatem comitis dimissa januensium fidelitate. Et si noluerit habitare ibi habeat potestatem vendendi quod emerit cuicumque habitatori Tortose voluerit qui ad fidelitatem comitis teneat. Et comes remitit omnes actiones et querimonias quas habuit vel habet adversus comune Janue de causa Tortose salvo alio conventu quem comes habebat cum comune Janue. Et comune Janue remitit omnes acciones et querelas si quas habet vel habuit contra comitem usque nunc de causa Tortose. Facta est hec venditio mediante novembris apud urbem Ilerdam in presencia sociorum predicti consulis Henrici qui cum eo advenerant videlicet Guillielmi Cap dergul et Bonivassalli Bolferici et Oberti Lusii et Fabiani Superbi atque Guillielmi Capellani et Henrici Guersii filii jamdicti consulis Henrici et aliorum quam plurium virorum nobilium inibi asistencium scilicet Guillielmi Raimundi Dapiferi: Guillielmi de Castro vetulo: Guillielmi de Cervera: Otonis Dapiferi: Geralli de Jorba: Raimundi de Cardona: Berengarii de Torroja: Arnalli de Torroja: Petri de Podio alto: Berengarii de Benavent: Bernardi Deril: Guillielmi Arnalli: Petri de Bellog: Guillielmi Ibeloti: Oggerii Agaza: Bonivassali de Moro. Qui supradicti hujus vendicionis jusores et auditores advocati sunt testes anno ab incarnacione Domini millesimo CLIII in era millesima CXCI. - Ego Martinus de Mauro supscripsi. - Ego W. Nigri. - Ego W. Guercius de Ponte Clavarius scripsi.
In Dei omnipotentis nomine. Ego Henricus consul januensis facio convenientiam de venditione nostre tercie partis Tortose que ad comune Janue pertinet et tocius territorii ejus cum comiti barchinonensi ex mandato videlicet januensium consulum Martini de Moro et Guillelmi Nigri atquo Guillelmi Lusii et ex majori parte tocius consilii Janue qui sunt consiliatores electi et ex comuni consensu ac voluntate tocius populi januensis. Retenta insula beati Laurencii sicut melius eam solide et libere possidebat. Retento etiam hoc quod ullus homo januensis qui habitet a Portu Veneris usque ad Portum Monachum non donet in Tortosa ullum usaticum nec ullam ligiam neque aliquam consuetudinem in perpetuum. Et quod comes et sui post eum heredes donent inde per censum singuli annis in natale Domini ecclesie Sancti Laurencii unum pallium quod valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de Portu Veneris usque Monachum venerit habitare Tortosam et construxerint ibi edificium aliquod vel vineam plantaverint aut gardinum construxerint et voluerint inibi habitare sub potestate et dominio comitis comes vel sui heredes non auferant eis sua nisi pro convicta alia culpa. Quod si ibi remanere voluerint comes reddat eis expensas sub sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies si expense fuerint ultra C solidos. Et si fuerint minus infra XV dies infra quos recedere voluerit et notum sibi fecerit. Si vero aliqui ex supradictis januensium habitatoribus emit usque hodie terram domum vel vineam gardinum et voluerit habitare ibi habitet et secure sua possideat ad fidelitatem comitis dimissa januensium fidelitatem et si noluerit habitare ibi habeat potestatem vendendi quod emit cuicumque habitatori Tortose voluerit qui ad fidelitatem comitis teneat. Et comes remitit omnes actiones et querimonias quas habuit vel habet adversus comune Janue de causa Tortose salvo alio conventu quem comes habebat cum comune Janue. Et comune Janue remitit omnes actiones et querelas signas habet vel habuit contra comitem usque nunc de causa Tortose. Predictam quoque convenienciam vendicionis facio prenominato comiti barchinonensi sine aliqua fraude pro precio XVI milium et DC et XL morabetinorum marrochinorum marinorum aiadinorum melechinorum lupinorum. Quorum debet comes dare X milia et quadringentos mediante januario primo veniente et alios VI milia et CCXL mediante mayo primo veniente. Et isti morabatini debent dari apud Niciam. Et de quotcumque morabitinis de predictis singulis monetis amplius aut minus ibi habeantur omnes accipiantur ad pensum de lupinis. Si vero comune Janue dederit aliquod lucrum vel usuram de medio januario in antea usque ad medium mayum propter VI milia et CCXL morabetinos de medio mayo comes donet predictum lucrum vel usuram de sua. Si vero comes dederit X milia et CCCC morabetinos mediante januario sicut supra scriptum est intret comes et habeat possessionem jamdicte nostre tercie partis Tortose patenter et integriter cum termino ejus et comune Janue tenebit obsides comitis pro hoc quod remanserit donec tota sit persoluta pecunia. Quorum obsidum erit unus ex filiis Guillielmi Raimundi Dapiferi et alius erit Berengarius de Torroia aut frater ejus Arnaldus aut nepos ejus Raimundus. Tercius erit Guillielmus de Castelvel aut frater ejus Arbertus aut filius ejus Guillielmus. Quartus erit unus ex filiis Petri Bertrandi de Bello-Loco aut Guillelmus de Cervaria vel frater ejus aut Guillielmus Petri de Castelet vel filius ejus aut Dalmacius de Perataiada aut frater ejus vel filius ejus. Ex supradictis VIII generibus dabit comes V obsides quales habere potuerit cum ipsa companna Arnalli de Lercio que est in octavo numero et si postquam comune Janue tenuerit predictos obsides fugeret inde aut moreretur aliquis ex eis comes barchinonensis mitat ibi alium vel alios convalentes et convenit comes barchinonensis quod persolvat et pachet suprascriptam pecuniam sicut superius scriptum est et quod suprascriptum censum Sancti Laurencii reddat annuatim sine enganno comunis Janue nisi quantum major pars consulum comunis Janue sua voluntate prolongare voluerit. Et comes debet dare suprascriptos V obsides modo Henrico consuli si eos accipere voluerit vel mediante januario soluta pecunia quam tunc debet persolvere apud Niciam.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII
Perg. N° 80. 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo comiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus erradicare castrum Rochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncins comes contra prephatum comitem tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi portinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt
ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici. - Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum. Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat. Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas. Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I. Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano. Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

martes, 19 de septiembre de 2023

Código genealógico, casa de Navarra, Regum Pampilonensium

III.

(N. E. Es del libro Historia de España, Carlos, Charles Romey, Tomo II. Apéndice III.)


Código genealógico inédito sobre la casa de Navarra, de fines del siglo décimo, conservado en los archivos del priorato de Santa María de Meyá (Meià).

1 Ordo numerum Regum Pampilonensium ... :::: nneco (Enneco : Íñigo Arista) cognomento Aresta genuit Garsea Enneconis, et domina Assona qui fuit uxor de Domingo Muza qui tenuit Boria et Terrero domina... Onam qui fuit uxor de Garsea Malo.

2 Garsea Enneconis accepit uxor domina... filia de ... et genuit Fortunio Garseanis et Sarcia (sic) Garseanis et domina Onneca qui fuit uxor de Aznari Galindones de Aragone.

3 Fortunio Garseanis accepit uxor domina Oria filiam de ... et genuit Enneco Fortunionis et Asenari Fortunionis, et Belasco Fortunionis, et Lope Fortunionis et domina Enneca qui fuit uxor de Asenari Sanzones de Larron.

4 Sancio Garseanis accepit uxor, et genuit Asnari Sancionis qui et Larron. Aznari Sanzionis accepit uxor domina Onneca, Fortuni Garceanis filia, et genuit Sanzion Aznari et domina Tola regina et domina Sanzia. Ista Enneca postea accepit regi Abdella, et genuit Mahomat Iben Abdella.

5 Enneco Fortuniones accepit uxor domina Sanzia filia de Garsea Scemonis, et genuit Fortunio Enneconis... et domina Auria, qui fuit uxor de Munio Garseanis, et domina Lupa uxor Sanzio Lupi de Arequil.

6 Ista domina Sanzia postea accepit virum domino Galindo comes de Aragone, et genuit ex eo domina Andregoto regina domina de Belasquita. Ista Belasquita habuit virum Enneco Lupiz de Estigi et de Zillegita.

7 Asnari Fortunionis accepit uxor... et genuit Fortuni Asnari qui et cognomento Orbita. (salta página) pater fuit de Garsea Fortuniones de Capanas.

8 Belasco Fortunioni accepit uxor et genuit domina Scemona qui fuit uxor de rege Enneco Garseanis et domina Tota uxor de Enneco Manzones de Lucentes, et domina Sanzia uxor Galindo Scemenonis de Pinitano Fortunio Enneconis accepit uxor... et genuit Garsea Fortunionis, et Enneco Fortunionis et domina Sanzia.

9 Item alia parte regum I:::: arsea (Garsea) Scemenonis et Enneco Scemenonis fratres fuerunt. Iste Garsea accepit uxor Onneca Revelle de Sancosa (: Sangüesa), et genuit Enneco Garseanis et domina Sanzia.

10 Postea accepit uxor domina Dadildis de Paliares soror Regimundi comitis, et genuit Sanzio Garseanis et Scemeno Garseanis. (Scemeno, Scemena : Jimena, Ximena, Gimena)

11 Enneco Garseanis accepit uxor domina Scemena, et genuit Garsea Enneconis qui fuit occisus in Ledena, et Scemene Enneconis, et Fortunio Enneconis, et Sanzio Enneconis. Isti tres ad Cordubam fugierunt. Eorum soror fuit Garsea Enneconis de Olza nomine domina Tota. (doña Tota, Toda)

12 Scemeno Garseanis accepit uxor domina Sanzia Aznari Santionis filia; genuit Garsea Scemenonis, et Sanzio Scemenonis qui habuit uxor dominam Quisilo filia de domino Garsea comitis Bagiliensis, et alia filia domina Dadildis
uxor de domino Muza Aznari.

13 Iste Garsea Scemenonis occidit sua mater in Galias in villa qui dicitur Laco, et occiderunt eum in Saleraro Jhoannes (: Johannes) Belescones et Cordelle. Iste Scemeno Garseanis habuit ex ancilla filium Garseanus qui est mortuus in Cordoba.

14 Sanzio Garseanes optime imperator accepit uxor Tota Asnari, et genuit Garsea rex, et domina Onneca, et domina Sanzia, et domina Urraca, hac domina Belasquita, nec non domina Orbita, et ex ancilla habuit alia filia domina Lopa, qui fuit mater de Regemundo de Bigorra.

15 Domina Onneca fuit uxor Aldefonsi regis Legionensis, et genuit filium Ordonii qui est mortuus in Cordoba.

16 Domina Sanzia fuit uxor Ordonii imperatoris. Postea habuit virum Alvaro Arrumelliz de Alaba. Demumque fuit uxor Fredenando comitis.

17 Domina Urraca fuit uxor domini Ranimiri regis, frater Adefonsi regis, et Froila, et habuit filios domino Sanzio rex, et domina Giloira Deo vota.

18 Iste Ranimirus ex alia uxore Galliciensis nomine... habuit filium Ordoni regis.

19 Domina Belasquita uxor fuit domini Momi comitis Bischaiensis, genuit filios Acenari Momiz, et Lupe Momiz, et domina Belasquita. Postea uxor fuit domini Galindo filium Bernardi comitis et domine Tute. Demumque habuit virum Fortunio Galindonis. Garsias rex cognomento Tremellonis genuit regem Sanctium qui pro militie strenuitate Quatrimanus vocabatur. (Rey Sancho III el cuatro manos, por su capacidad militar)

20 Sanctus rex ex ancilla quadam nobilissima et pulcherrima, que fuit de Aybari, genuit Ranimirum regem cognomento Curvum, quem regni particule id est Aragoni perfecit. Deinde accepit uxorem legitimam reginam Urracam filiam comitis Sanzio de Castella, ex qua genuit Ferrarum prius comitem Castelle, postea regem Legionis, et ex ea genuit regem Garsiam Navarre. Iste Santius regnum suum dilatavit usque ad fluvium Pisorga, (Pisuerga) et caminum S. Jacobi, quod peregrini per devia Alabe declinabant timore Maurorum, per locum ubi hodiè est, sine obstaculo currere fecit et securum. Regnavit annis LXV et obit era MLXXII. (era 1072)

martes, 24 de diciembre de 2019

XCIX, perg 305, 29 abril 1157


XCIX
Perg. N° 305. 29 abr. 1157

Hoc est judicium quod dederunt judices a domno Raimundo Berengarii comite barchinonensi electi in civitate llerda coram quamplurimis nobilibus viris Ermengaudo videlicet urgellensi et Arnaldo Mironis palearensi comitibus et Raimundo Fulchonis vice-comite et Guillelmo Raimundi Dapifero et Gaucerando de Pinos et Guillelmo de Castro-vetulo et Raimundo de Villa-mulorum comitoribus et episcopis barchinonensi et ilerdensi et aliis multis tam barchinonensibus quam aragonensibus seu urgellensibus clericis militibus atque burgensibus super querimoniis et responsis raciocinatis et placitatis inter vice-comitem Barchinonensem et Petrum de Podio-viridi. Judices quidem fuerunt supradicti episcopi et palearensis comes et Borrellus gerundensis judex et Guillelmus de Castro-vetulo et barchinonensis sacrista et Raimundus de Villa-mulorum et Raimundus de Podio-alto et Berengarius de Turre-rubea et Bernardus de Mossed elenensis archidiaconus et Bernardus Marcueii et Petrus Arnalli vicarius Barchinone et ex parte comitis sue racionis assertores et defensores Guillelmus Raimundi Dapifer et Petrus vicensis sacrista et ex parte Petri contra istos Guillelmus urgellensis sacrista et Gaucerandus de Pinos et Miro Guillelmi de Podio-viridi. Primum conquestus est dominus comes de supradicto Petro quod auferebat ei suum alodium quod multo labore et magnis expensis recuperaverat de manibus sarracenorum castrum videlicet de Penna-freta et de Apiera cum terminis suis addens etiam quod turpiter et percuciendo ejecerat suos homines ex isto alodio ipse Petrus. Ad hoc respondit Petrus quod quidam avunculus suus Arnallus Petri videlicet adquisierat castrum de Penna-freta per donum Raimundi Berengarii vetuli comitis barchinonensis et uxoris sue Adalmodis et filiorum suorum Raimundi Berengarii et Berengarii Raimundi ad fidelitatem ipsorum quatuor successorumque suorum sicut in scriptura adquisicionis et conveniencie resonare cognitum fuit quam in placito ostendit: castrum vero de Apiera ipse idem Arnallus Petri adquisierat a comite urgellensi Ermengaudo in alodium qui Ermengaudus adquisierat illud castrum de Apiera cum castro de Barberano per donum Berengarii Raimundi supranominati asserens hoc esse verum per scripturas quas in placito demonstravit. et in scriptura quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo continebatur quod per istum donum prefatus Ermengaudus faceret ei adjutorium et defensionem contra cunctos homines vel feminas juste sive injuste: et ob hoc defuncto Arnallo Petri predicto et filio suo evenisse hanc adquisicionem Vidiano patri suo et ex ipso per testamentum ad ipsum Petrum: asserens etiam has adquisitiones per supradictas voces longa possessione habuisse et modo in presenciarum habere ad ipsam eandem fidelitatem que in scripturis resonare videtur. Et dominus comes respondit ad hoc infirmando priorem scripturam Raimundi Berengarii vetuli videlicet ob hoc quia nomina auctorum non erant inibi subsignata manibus propriis sicut in aliis scripturis quas ipsi fecerant inveniri poterat: ipsam vero scripturam quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo comiti urgellensi dicebat et credebat non esse veram tum quia vocabit se regem Barchinone cum non esset nec locus regalis tum quia erat rasa ad dampnum auctoris tum quia non erat subsignata propria manu auctoris sicut in aliis scripturis facere solitus fuerat tum quia fuerat facta scriptura ipsa in diebus Raimundi Berengarii vetuli patris Berengarii Raimundi secundum tenorem annorum sicut resonat in ipsa eadem scriptura: et etiam dicebat Berengarium Raimundi hunc honorem neque alium habuisse vivente patre suo immo hanc eandem scripturam si veram stare constiterit factam fuisse post mortem Raimundi fratris sui quem ipse Berengarius Raimundi injuste et fraudulenter occidi fecerat (1) et ex hoc et propter hoc fuit convictus et comprobatus ad homicidam et traditorem in curia Eidefonsi regis castellanorum sicut multi hujus terre homines noverunt:

(1) Como el indulgente P. Diago quiso en su historia de los Condes de Barcelona lavar a don Berenguer Ramon II de la mancha de fratricida de Ramon Berenguer II Cap de estopa pondremos por vía de nota otra prueba de la certeza de este hecho, sacada del Cartulario grande, n.°13, del monasterio de San Cucufate del Vallés, que actualmente se custodia en este Archivo general, y dice así:
- "Cunctorum notitie significare necessarium videtur qualiter ego Raymundus Berengarii comes Del gratia barchinonensis et marchio divinis auctoritatibus obtemperare cupiens monasterium Sancti Laurentii quod a progenitoribus meis constructum ad me usque hereditaria successione pervenit ob remedium anime mee vel parentum meorum offero et dono Domino Deo et Sancti Cucuphatis octavianensi cenobio in cujus alodio vertis scripturarum indiciis probatur esse conditum. Hoc itaque Sancti Laurentii de Ipso Monte monasterium quod a principio monachos et abbatem ipsius loci fundatores habuisse constat ab ipso Sancti Cucuphatis cenobio cum omnibus ad se quocumque modo pertinentibus barchinonensi episcopo Berengario ejusdem sedis canonicis faventibus
justumque fore indicantibus sub illius jure debere permanere a quo conditionis et religionis principia noscitur suscepisse reddo et trado subdo juri et potestati pretaxati Sancti Cucuphatis cenobii quatenus ipsum Sancti Laurentii monasterium cum omnibus que in presentiarum habet vel in futurum habiturus est sub dispositione sive tuitione atque dominio abbatis monachorumque Sancti Cucuphatis in perpetuum consistat et quidquid inde facere vel judicare voluerint quod ab ecclesiastica non discrepet regula liberam in omnibus secundum Deum habeant potestatem monastica religione ibidem perpetuo vigente. Donum autem illud quod a fratricida Berengario post parricidium Tomeriensi abbati inde dicitur esse factum justitie obvium condempnatione dignum meo meorumque nobilium generali judicio habetur semper irritum. Si qua etiam cujuscumque dignitatis vel mediocritatis persona hoc nostre munificentie donum disrumpere vel inquietare presumpserit XXX purissimi argenti libras cenobio se predicto Sancti Cucuphatis componat et in antea hec donatio firma persistat contra cujus temerariam presumptionem me defensorem et ultorem atque in omnibus protectorem esse promitto et confirmo domino Deo et sancto Cucuphati ejus martyri. Actum est hoc anno dominice incarnationis LXXXXVIIII post M VII kal. Novembr.- Berengarius barchinonensis episcopus salvo jure ejusdem sedis. Sig+num Raimundi levita atque praepositus. Sig+num Stephanus levita. Sig+num Raymundi levita. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri presbyteri et primicherii. Sig+num Guillelmi Raimundi Castri-vetuli. Sig+num Dorce. Sig+num Poncii Geraldi. Sig+num Bernardi Berengarii de Barberano. Sig+num Berengarii Raymundi Montiscateni. Sig+num Raymundi Raynardi.- Petrus Monachus qui hec scripsit die et anno prenotato.“ (Vide los Condes de Barcelona vindicados, tomo 2.°, pág. 116 y siguientes.)

dicens ob hoc dominus comes scripturam aliam quam Ermengaudus Arnallo Petri fecerat nec possessionem per vocem istarum scripturarum invalidarum possessam nullum valorem habere nec habuisse. Ad hec respondit Petrus de Podio-viridi scripturam Raimundi Berengarii vetuli et Berengarii Raimundi filii sui non esse minus bonas quia non erant subsignate propriis manibus auctorum quia ipsi multas alias scripturas consimilibus signis subsignatas fecerant quas firmas et stabiles ex jure stare constabat: et de rasura respondit ipsam non fecisse nec aliquem se sciente ad dampnum auctoris: et de hoc quod dominus comes dicebat scripturam factam fuisse vivente Raimundo Berengarii vetulo respondit Petrus hoc se nescire affirmando si factum foret Berengarium Raimundi prephatum honorem per donum patris sui adquisivisse. Et quia comes dicebat in sua defensione scripturam ipsam esse factam post mortem Raimundi Berengarii quem frater suus Berengarius Raimundi occidi fecerat negavit hoc Petrus asserens scripturam esse factam in vita prefati occisi facta divisione istius honoris et ob hoc valere scripturas cum sua possessione. Iterum dominus comes addidit in sua defensione quia filius Arnalli Petri
obierat intestatus et sterilis prefatum honorem ad dominum qui ipsum dederat vel ad suos heredes debere reverti secundum suam cognicionem vel secundum mores curie
Barchinonensis. Tandem auditis utriusque partis racionibus cum suis objeccionibus et deffensionibus judicaverunt predicti judices quod si dominus comes infirmare potuerit
scripturas sibi objectas per aliarum scripturarum contropaccionem manibus propriis subsignatarum vel potuerit probare scripturam a Berengario Raimundi factam ut asserit in vita patris sui Raimundi Berengarii vetuli vel potuerit probare tostibus vel scriptis fuisse iactam post mortem fratris Berengarii Raimundi prefatum honorem comiti juro debere reverti et in sua possessione manere absque aliquo impedimento libere et quiete: comite vero in his deficiente si Petrus de Podio-viridi suas scripturas confirmare potuerit per aliarum scripturarum contropaccionem sicut superius in sua defensione proposuit vel per illas alias raciones idem quod Raimundus Berengarii vetulus dedisset ipsum honorem qui continetur in ipsa scriptura a Berengario Raimundi comiti Ermengaudo facta in vita sua vel Berengarius Raimundi fecisset hoc donum vivente fratre suo facta divisione racionabiliter ipsum Petrum in sua possessione manere salvo jure comitis secundum mores barchinonensis curie de intestatis et exorchis militibus constitutos. Deinde conquestus est Petrus de domino suo comite quod ivit cum eo in narbonenses partes et in Aragonem et fecerat ibi multas perdedas et non erat paccatus neque de servicio neque de ipsis perdedes. Et dominus comes respondit quod secundum suam estimacionem per donum et emendas quas sibi fecerat Petrum debere remanere paccatum vel si non esset ad judicium stare. Super hoc judicaverunt Petrum debere probare per testes vel per averamentum secundum morem barchinonensis curie quod sibi deficit de istis perdidis et quod probaverít vel averaverit reddat ei domnus comes. Iterum conquestus est Petrus super ipso comite quod iverat secum in exercitu Lorcha cum X militibus et fecerat ei convenienciam quod daret unicuique militi XXX morabatinos per unumquemque mensem. Hoc negavit comes addens in sua defensione quod de convenienciis quas sibi fecerat pro ipso exercitu ita paccaverat eum ex suo avere quod facta paccacione nullam querimoniam ex isto exercitu super ipsum retinuit se sciente. Et Petrus respondit de predicta conveniencia comitis nullo modo fore paccatum nec confiteri se esse paccatum. Super hoc judicaverunt quod si comes probare potuerit Petrum de predicta conveniencia fore paccatum vel confiteri se fuisse paccatum comitem ex hoc in nullo sibi debitorem existere: sin autem predictus Petrus dicat per sacramentum ista duo non esse vera et facto sacramento quicquid probare potuerit quod dominus comes sibi conveniret pro isto exercitu compleat ei comes quod factum non esse constiterit. Ad ultimum conquestus est comes super predicto Petro quod fregerat suos caminos et rapuerat suis mercatoribus vel in sua defensione positis suos trossellos et suum avere et omnia que secum portabant ad dedecus et obprobrium comitis valens XX milia solidorum: quod Petrus non negavit sed dixit hoc fecisse ex absolucione criminis consilii tam comitis quam episcoporum et magnatum seu nobilium hujus patrie virorum. Et comes respondit fecisse absolucionem de conducto et armis que mitebantur in Ilerda sed de aliis causis nunquam fecisse. In hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit comitem hanc promissionem fecisse vel promisisse ita plenarie ut ipse asserit ex omnibus causis comes super ipsum nichil requirat ex hoc: si vero in probacione defecerit redirigat Petrus omnia malefacta preter cibum et arma ipsis qui perdiderunt vel comiti secundum quod ipse comes judicare fecerit et obprobrium comitis secundum mores Barchinonensis curie. Conquestus iterum comes de quodam milite suo Arnallo videlicet de Uliula qui fregerat ei suos caminos et fecerat ei multa mala ex suis castris et cum suis hominibus: quod Petrus omnino de suis castris et suis hominibus se sciente negavit inferens hanc querimoniam ipsi Arnallo a domno comite esse finitam quod domnus comes de fine negavit. Judicaverunt ergo quod si Petrus de fine querimonie comitis probare potuerit nichil comes ab ipso Petro amplius ex hoc requirere debet: Petro in probacione deficiente quicquid mali domnus comes probare potuerit factum fuisse sibi vel suis ex castris Petri vel cum suis hominibus redirigat ei Petrus vel faciat ei Arnallum ad justiciam stare. Set si comes probare voluerit dicat Petrus per sacramentum non esse verum quod comes obicit. Iterum quidam milites videlicet .... conquesti sunt de supradicto Petro quod auferebat eis suas adquisiciones quas antecessores sui fecerant ex comitibus barchinonensibus sicut in scripturis quas protulerunt resonabat loca et terminos demostrantibus: et Petrus respondit suos antecessores quod ipsi clamabant a comitibus barchinonensibus per scripturas anteriores et longa possessione usque ad istud tempus tenuisse scripturas suas in placito ostendens: et prefati milites his scripturis responderunt non esse bonas nec stabiles ex objectionibus a comite illis scripturis objectis nec possessionem quam asserebat antecessores suos nec ipsum Petrum legaliter tenuisse. Super hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit hoc esse verum quod asserebat tam de scripturis quam de possessione juste tenere quod possidet salvo jure comitis superius scripto secundum mores barchinonensis curie de intestatis et exorchiis militibus constitutos: si vero in probacione defecerit predicti milites habeant illud quod amitunt et querunt sicut in scripturis eorum resonare videtur. Super his omnibus judicaverunt predicti judices Petrum debere facere securitatem domino suo comiti in sua manu vel alterius et consimilem securitatem accipere ad complenda et accipienda ea que juste judicata sunt in supradicto judicio secundum legem illam in qua dicitur «ut ambe causancium partes placito distringantur que lex est in libro juris secundo titulo secundo capitulo llII° incipiens ita "Sepe negligencia judicum vel saionum." Datum fuit judicium in civitate Ilerda III kalendas maii anno incarnationis Dominice MCLVII regisque francorum Leduici junioris XX°. - Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Villa-mulorum. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi de Mosseto elenensis archidiachoni. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Borrelli sacrista et judex. Petrus sacrista +. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVIII, perg 223, enero 1149


LVIII
Perg.n° 223. Enero 1149.

Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII. Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis atque llerde et Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelli qui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus llerde civitatis tam presentibus quam futuris casas et casales et ortos et ortales et totam civitatem llerde tam constructam quam destructam tam infra muros quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansiones edificetis: et damus vobis totum territorium civitatis llerde tam cultum quam heremum cum omnibus terminis et pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandum vel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis prata et paschuas fontes et aquas boschos et legnamina et venationes plana et montana ad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascenda et conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in civitate llerde et in termino ejus non donetis leudam nec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel castlanus sive vicarius aut bajulus llerde homo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut ullus senior vel bajulus llerde non possimus vel possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore vel bajulo llerde bataiam: et quod sitis deinceps securi liberi et franchi cum omnibus hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum. Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceam adversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut manum perdat: qui autem prendiderint latronem suas causas ei furantem tandiu eum teneat donec sua recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussor totum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerde habeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri captus in adulterio cum uxore alterius currant ambo vir et femina per omnes plateas civitatis llerde nudi et verberati nec aliud dampnum honoris vel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes pariter populatores atque statores llerde civitatis majores et minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villam Ilerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo centessimo XLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. - Signum Adefonsis + regis aragonensium et comitis barchinonensium. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. - Sig+num Ermengaudí filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. - Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Bernardi de Belloloco. - Sig+num Geralli de Jorba.
- Sig+num Guillelmi de Cervera. - Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. - Sig+num Berengari Arnalli de Anglerola. - Sig+num Gomballi de Ribeles. - Sig+num Arnalli de Ponts. - Sig+num Berengarii de Torroja. - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto. - Sig+num Petri de Betesa presbiteri ecclesie de Villanova. - Guillelmus Palentianus scripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. - Sig+num mei Arnaldi Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autentico comprobavi: Qui hujus translati sunt testes. - Berengarius de Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis suprapositis in Xa linea.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXV, perg 1 Alfonso 4 agosto 1162


CLXV
Perg. N°1 de D. Alfonso I. 4 ago. 1162.

Hoc est translatum fideliter factum. - Hec est sacramentalis condicio ultime voluntatis domini ac incliti Raimundi Berengarii barchinonensium comitis et aragonensium principis juxta quarti ordinis modum edite que instante periculo gravis infirmitatis cum scripta non fuit injuncta est Guillelmo Raimundi Dapifero et Arberto de Castrovetulo et magistro Guillelmo capellano suo ab eo ad manifestandum et corroborandum. Eapropter nos supradicti verum pariter dantes testimonium ante presenciam domini Bernardi terrachonensis archiepiscopi et Guillelmi barchinonensis episcopi et Petri ausonensis et Gaufredi dertosensis et Petri cesaraugustani episcopi et Guillelmi gerundensis et Artaldi elenensis et Martini tirasonensis et Guillelmi illerdensis et Mironis judicis et aliorum multorum terre magnatum tam aragonensium quam barchinonensium juramus per Deum vivum et verum et super sancta quatuor evangelia superque has condiciones manibus nostris jurando contingimus qui nos vidimus et audivimus et ibi presentes eramus quando predictus venerabilis comes proficiens ad colloquium constitum inter eum et romanum imperatorem apud civitatem de Thaurins gravatus infirmitate qua obiit in burgo sancti Dalmacii dum adhuc esset in sua plana memoria ac loquela ordinavit suam extremam voluntatem in suis solumodo verbis in quibus dimisit corpus suum ad sepeliendum Sancte Marie rivipollensi cum dominicatura de Mojon sicut jam sibi ante donaverat. Et dimisit filio suo majori Raimundo omnem suum honorem de Aragone et Barchinona atque universum alium suum honorem ubicumque eum habebat preter comitatum Ceritanie quem dimisit alio filio suo Petro integre cum omni honore quem Bernardus Guillelmus comes Ceritanie tenebat et habebat ad diem obitus sui in cunctis locis. Et dimisit eidem filio suo Petro senioraticum Carcasone et omnem alium suum honorem et fevum quem Trencavellus tenebat et per eum habebat. Et iterum dimisit eidem filio suo Petro suum jusquod in Narbonam habebat vel exinde ei pervenire debebat tali pacto ut hec omnia suprascripta que ei dimisit prefatus Petrus teneat et habeat per Raimundum fratrem suum majorem et exinde faciat ei hominium et fidelitatem et serviat ei. Et precepit ut totum illud quod dimisit filio suo Petro teneat Raimundus filius suus predictus donec Petrus frater ejus sit miles. Et dimisit regine uxori sue Bisuldunium et Ripas unde viveret. Et precepit quod si filius suus Raimundus obierit absque infante de legitimo conjugio omne quod ei dimisit revertatur ad Petrum filium suum et omnia que dimisit Petro statim revertantur ad Sancium filium suum minorem et faciat illas conveniencias et fidelitates et hominium Sancius Petro quas Petrus debebat facere Raimundo fratri suo. Et si jamdictus Petrus obierit priusquam Raimundus absque infante de legitimo conjugio omnis suus honor revertatur ad Sancium fratrem suum et faciat predictum hominium et fidelitatem atque servicium Raimundo fratri suo. Et si Raimundus et Petrus obierint sine infante de legitimo conjugio totus supradictus eorum honor reverteretur Sancio. Item dimisit totam capellam ecclesie Sancti Rufi que est apud Ilerdam et precepit ut omnia debita sua persolverentur de redditibus et exitibus sui honoris. Dimisit omnem suum honorem ac filios in bajulia tuicione et deffensione domini Enrici regis Anglie. Hoc totum jamdictus comes ita ordinavit suis solumodo verbis pridie nonas augusti anno ab incarnatione Domini MCLXII (1162) regni Ledoici regis junioris XXVI et post obitum suum sic stare mandavit. Deinde ingravescente langore ab hoc seculo ad Deum migravit VII idus ejusdem mensis immutata sua voluntate nobis scientibus. Hanc igitur hujus testatoris ultimam voluntatem nos jamdicti testes sicut vidimus et audimus et ab eo rogati extitimus infra VI menses coram supradictorum presencia legaliter jurejurando propriis manibus corroboramus. Late condiciones apud Oscam V idus octobris eodem anno. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi Sig+num Arberti de Castrovetulo. Ego Guillelmus ipsius domini comitis capellanus subscripsi.
- Sig+num Bernardi terrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. Sig+num Martini tirassonensis episcopi. + Petrus ausonensis episcopus subscribo. Guillelmus Dei gracia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. + Artalli elenensis episcopi. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Ego Gaufredus dertusensis diocesis episcopus.
- Preterea nos supradicti testes G. Raimundi et A. de Castro vetulo et G. capellanus juramus et testificamus quod supradictus venerabilis comes dum adhuc esset in sua plana memoria dimisit filio suo Petro totum feudum quod domna Ermengaudis vicecomitissa narbonensis per eum tenebat et Ugoni de Cervilione mille aureos in suo pignore de Villamajore quod jam ei subposuerat pro suo debito et ita verum esse manibus propriis juramus per Deum et hec sancta. - Sig+num Arnaldi Mir comitis pallariensis. Sig+num Petri de Castelazol. Sig+num Palasin. Sig+num Sancii Ennechons de Daroca. Sig+num Gallim Exemenes de Belgit. Sig+num Fertun Acenars de Tirassonia. Sig+num Deus ajuda. Sig+num Petro Lopez de Lusia. Sig+num Marcho de Oscha. Sig+num Petri Lopez de Luna. Sig+num Peregrini de Castelazol. Sig+num Fortunii de Stada. Sig+num Blascho Massa. Sig+num Arpa. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Geralldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Raimundi Fulchonis Cardonensis. Sig+num Bertrandi de Castelleto. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Arnalldi de Lerçio. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo junioris. Sig+num Ottonis. Sig+num Bernardi de Rochafret. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro. + Mironis judicis. Sig+num Bernardi Marcucii. - Sig+num Ugonis de Cervilione barchinonensis sacriste qui huic testamento interfui apud Sanctum Dalmacium et hujus rei testis sum et sicut vidi et audivi ita verum esse manu propria rogatus juro et afirmo per Deum et hec sancta. - Sig+num Dominici scriptoris qui hanc voluntatem novissimam et judicium domini comitis rogatus scripsit die et anno quo supra.


Nota:
Primera vez que aparece escrito Lerçio, Lercio.
P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro; Petronila – Peronella - Petrvs, reina de Aragón y condesa de Barcelona esposa del (ya dicho) antedicho conde que lo laudo y de mi propia mano confirmo y corroboro.
Sanctum Dalmacium: San Dalmacio, Sant Dalmau.