Mostrando las entradas para la consulta projenies ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta projenies ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 20 de diciembre de 2019

XXII, perg 73, 28 diciembre 1136


XXII
Perg. N° 73. 28 dic. 1136.

Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum Barchinonensem comitem et Guillelmum de Montepessulano. Donat namque jamdictus comes Raimundus prephato fideli suo Guillelmo de Montepessulano per fevum civitatem Tortuosam cum omnibus terris et castris et municionibus et omnibus ad ejus dominatum pertinentibus secundum determinationem ipsius episcopatus. Propter hoc autem donum superius comprehensum ipse Guillelmus de Monte Pessulano efficitur homo ejus manibus propriis et convenit ei ut sit fidelis ejus et amicus per fidem sine malo ingenio et quod adjuvet eum tenere et defendere omnem honorem quem hodie habet vel in antea adquisierit per ejus consilium contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan. Et ipse comes convenit ipsi Guillelmo ut adjuvet eum tenere et defendere sicut fideli homini suo omnem suum proprium honorem quem hodie habet vel in antea habuerit per ejus consilium contra omnes homines et feminas. Quando vero .... io ipsa civitas Tortu .... testatem christianorum deve ... habeat eam predictus Guillelmus et projenies ejus .... psum comitem cum omnibus sibi pertinentibus sicut superius scriptum est et tunc fac ... tates suas et servic .... mo ejus solidus et adju .... tra omnes homines ... aganos et christian ... teneat pacem pro ... aciat guerram quandocumque prepha .... es ei mandaverit. Hactum .... hoc V kalendas januarii anno Dominice incarnationis CXXXVl post millesimum. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Montis Pessulani qui hoc donum fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Raimundi de Montelauro. Sig+num Bernardi de Pinnano. Sig+num Guillelmi Airradi. Sig+num Petri Girberti. Sig+num Gauceberti vicecomitis Castellinovi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Reamballi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Petri Bertrandi de Belog. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Artalli de Castello-novo (en dos lineas). Sig+num Petri Raimundi Mainardi. Sig+num Gerberti cannonici Sancti Ruphi. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea VIa que dicunt projenies ejus.

Montepessulano: Montpellier.
Tortuosam : Tolosa - Toulouse ? Dertusa : Tortosa.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXII, perg 116, septiembre 1140

XXXII

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus Aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit in suo testamento dimisit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sacrosancto sepulcro necnon et sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post obitum ejus hoc firmum et ratum haberetur suos homines jurare fecit. Qua de causa venerandus patriarcha domnus Guillelmus iherosolimitanus cum comuni capitulo totius sepulcri rogavit domnum Raimundum magistrum ospitalis Iherusalem rogandoque precepit et in suo arbitrio misit ut quicquid de parte hujus regni ad ospitale pertinente faceret similiter de alia parte que pertinet dominico sepulcro fecisset. Igitur supradictus Raimundus dum ad partes Ispanie venit hoc suprascriptum regnum tenentem Raimundum comitem barchinonensem invenit quem utilem ac necessarium ad regendam ac defendendam terram cognovit. Ideoque comunicato consilio cum omnibus cannonicis sepulcri quos invenire potuit cum Guillelmo videlicet priore Castelle cum Alexandro priore Gronii aliisque quampluribus ad utilitatem dominici sepulcri cannonicorum sicut fecit ad opus sue domus hanc cartulam sive hoc pactum facere jussit et hanc scripturam subtus scriptam in persona domini patriarche scribere fecit et firmavit ut dominus patriarcha hoc factum confirmet et sigillo suo assignet. Igitur ego supramemoratus Guillelmus Iherosolimitanus Dei gratia patriarcha una cum omni conventu totius ecclesie dominici sepulcri atque consilio et assensu nobilium militum Aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi suprascripto comiti barchinonensi Raimundo tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet dominico sepulcro suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evuo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Et ego prenominatus Iherosolimitanus patriarcha Guillelmus una cum omnibus dominici sepulcri cannonicis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiud in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante acquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis paschuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usalicis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usalicis ut superius scriptum est. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere (o fraugere) temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millesimo centessimo XL. - Sig+num Raimundi magistri hospitalis. Sig+num Martini Prioris. Sig+num Frontini. Sig+num Ferriz. Sig+num Arpa. Sig+num Maza. Sig+num Fortun Garcez. Sig+num Garciacez. Sig+num Gali Xemenons. Sig+num Fortun Guerra. Sig+num Michael de Albero. Sig+num Lopo Blasco. Sig+num Lop Arcez Actani. Sig+num Cornelii Depespenen. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in secunda in quinta et sexta linea et suprapositis in linea
VIII ubi dicitur prole.

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro ejusque salutifero sepulcro necnon etiam sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post ejus obitum hoc ratum ac firmissimum perpetuo teneretur suos homines jurare fecit. Ea de causa Raimundus ospitalis predicti venerandus magister consilio ac precepto domini patriarche iherosolimitani totiusque conventus suprascripti ospitalis ad partes Ispanie venit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem Barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnum cognovit. Igitur ego supramemoratus Raimundus licet indignus ospitalis Iherusalem custos una cum Martino priore et Caexalo priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarum atque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo Barchinonensi tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem ospitalis predicti partem que pertinet ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo ospitali jamdicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante poteris adquirere singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate simililer retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius est scriptum. Quin etiam retinemus in Jacha tantum spatium terre quo domus et ecclesia ad opus ospitalis possint confici. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millessimo CXL. - Signum Raimundi ospitalis magistri. Sig+num Martini Prioris. Fortunius abbas Montis Aragonis. Signum Frontini . Signum Ferriz. Signum Arpa. Signum Maza. Signum Fortun Garcez. Garci Garcez . Galind Xemenons. Fortun Guerra. Signum Michaelis Dalbero . Signum Lope Blasco. Signum Lop Garciaz Daitan . Signum Cornelii. Sig+num Raimundi comes. - Poncius scriptor comitis notavit. (alphabeto divisa) (1).

(1) Llamábanse escrituras partidas por alfabeto (alphabeto divisae) las que, escritas por duplicado en un mismo pergamino, llevaban trazado un alfabeto en el espacio en blanco que mediaba entre ambas copias. De este modo, cortando el pergamino, y dando una copia a cada una de las partes, las letras partidas servían de comprobante de la legitimidad de la escritura.

XXX, perg 106, 27 octubre 1139


XXX

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro
pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de
Monteboi quando tu predictus Reverterius mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi
eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum. Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos. Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVllII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III. Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Arberti de Apierola. Sig+num
Rodlandi fratris ejus. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii. Sig+num Rodberti hominis Reverterii. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Poncii de Monte Lauro. Sig+num Raimundi de Barberano. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi. Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man. Sig+num Deusde de Tamarito. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi
Berengarii barchinonensis ecciesie canonici. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.

martes, 17 de marzo de 2020

XXVII. Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

XXVII. 

Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

Notum sit cunctis quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonensis comes Barchinonensis marchio Provincie bono animo et gratuita voluntate confirmo dono et concedo vobis Berengario de Villafrancha Petro de Villafrancha Dalmacio de Cayneles et Vidyano de Zarafegera villam que dicitur Villafrancha sitam in Penitensi (Vilafranca del Penedès o Penedés o Panadés) cum omnibus etiam habitatoribus suis presentibus et futuris ut per me habeatis et teneatis. Confirmo vobis item et dono illas duodecim modiatas que sunt in circuito ville ad vestrum alodium proprium perpetuo possidendum sicut hodie habetis et tenetis et sicut melius patres vestri condam habuerunt et tenuerunt ex donacione domini comitis felicis memorie mei videlicet genitoris. Item concedo vobis et laudo omnia stachamenta ejusdem ville tam in villa quam in merchato quam eciam in fira: ea tamen condicione quod unus semper ex vobis ad accipienda estachamenta per vices constituti prout inter vos conveneritis et posueritis juret corporaliter bajulo meo super evangeliis Domini ut et fidelis sit inde michi et fideliter donet terciam partem de proventibus et exitibus justiciarum et estachamentorum bajulo meo. Alias autem duas partes vobis concedo. Sic igitur bajulus meus non expectabitur umquam in estachamentis accipiendis neque in terminandis causis placitorum. Concedo rursum vobis duas partes in omnibus stabilimentis tam in tota villa quam in merchato quam in ipsa fira retenta quoque michi tercia parte alia: sed in ipso macello retineo michi in omnibus septimane diebus et fire et mercati medietatem vobis similiter alia medietate concessa salvo inquam per totum quod supradictum est de stabilimentis. In omnibus vero leudis aliisque exitibus mercati et fire michi duas partes retineo vos autem terciam partem habeatis salva quidem per totum quartam partem mercati Barchinonensis ecclesie et episcopi servato nichilominus quod supradictum est de estachamentis et stabilimentis. Item concedo vobis in dominicatura ut singuli singulas habeatis botycas in illis videlicet quas jam hodie habetis et possidetis: in aliis autem butiges omnibus retineo michi medietatem aliamque medietatem hominibus ejusdem ville ut per vos tamen habeant concedo et dono. De aliis etiam censibus honoris qui fuit Bertrandi de Castelleto qui et nunc apopulatus est ad villam retineo michi medietatem concessa medietate alia soli Petro de Villa-francha et suis qui jam pridie eundem honorem ab eodem Bertrando adquisivit pro quo honore ego postea dedi alium honorem in excambium servato item ordine estachamentorum in habitantibus in eodem honore hominibus qui fuit Bertrandi quemadmodum et supradictum est et sic de ceteris estachamentis ville ad opus vestri salvisque inter me et vos proventibus placitorum et justiciarum nec non et stabilimentis omnibus et eximentis eo modo quo et suprascriptum est. In illa vero compra alterius honoris quem vos emistis infra villam retineo michi de censu inde exeunte terciam partem vobis autem duas partes concedo: in omnibus autem censibus ville aliis et redditibus tabularum et operatoriorum vobis duas partes concedo et michi retineo terciam partem: in hominibus vero dominicaturarum quas patres vestri ut dicitis retinuerunt sibi causa appellacionis habeatis hoc ibi quod vel fide testium vel declaratione instrumentorum monstrare potueritis sin autem fiat sicut et de ceteris hominibus ville. In illis ferregenalibus qui sunt inter modiatas et villam et in omni melioramento quod ibi fiet michi tres partes retineo vobis autem quartam partem concedo salvis estachamentis et stabilimentis eo modo quo supra. In exorchiis cuguciis et homicidiis duas partes ego vos autem terciam partem habeatis: ostes autem et cavalchatas et chestias michi totum retineo ita quod vos nichil ibi habeatis. In furnis autem ville quos primum vobis concedo et dono quoquetur (se lee qnoquetur, coucedo, las u y las n a veces se confunden en textos antiguos) panis meus et regine absque puga cum ibi fuerimus et panis eciam baronum nostrorum nobis absentibus cum de proprio nostro comederint set et bajuli nostri coquent similiter cotidie et semper panem suum unus post alium illorum nec vobis unquam directum firmabunt dum tamen bajuli extiterint bajulie mee. Item concedo Berengario de Villafrancha et Petro de Villafrancha suisque unam jovam semel in anno in hominibus ejusdem ville et retineo michi aliam. Hec autem omnia habebitis vos et projenies vestra et posteritas perpetuo cum introitibus et exitibus suis ad fidelitatem meam meorumque successorum et facietis inde michi et meis inter vos omnes IIII videlicet parcionarios sive participes ost de uno milite solo et erit semper in vestra eleccione an unus ex vobis an alius extraneus miles per vos vadat et faciat michi illam ost nec licebit michi aut vobis nostrisque emere vel adquirere de honoribus predictorum hominum absque volvntate ambarum parcium: in his autem omnibus volumus esse salvum jus et donativum ecclesie ejusdem ville et nominatim quandam botigam et tabulam et ferregenalem et furnum de calce atque locum et solum ipsius furni perpetuo sicut hodie habet eadem ecclessia et clericus: atque omne aliud jus et racionem quod habeat eadem ecclesia ubique locorum ibidem laudamus et confirmamus et nominatim scribaniam ejusdem ville quam ei jam dudum assignavimus et instrumento cum signo nostro corroboravimus. Actum est hoc apud Ilerdam mense madii millessimo centessimo LXXXXI. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone marchionis Provincie. - + Berengarius Terrachone archiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Zagranada. - Sig+num Otonis de Insula. - Sig+num Petri de Bassia. - Petrus Ausonensis sacrista. - Ego Guillelmus (Guillelmns) de Bassia notarius domini regis scripsi hanc cartam et feci hoc sig+num.


martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXII, perg 275, 4 octubre 1154


LXXXII
Perg. n. 275. 4 oct. 1154.

In nomine Sancte trinitatis ego Raimundus gratia Dei comes barchinonensis regnique princeps Aragonis et marchio Tortose dono tibi fideli meo Bonefacio de la Volta illud castrum de Flix ad fevum simul cum ipso senioratico et cum ipsis estachamentis et cum ipsa villa et terminis ejus et cum omnibus sibi pertinentibus tali queque modo ut habeas predictum castrum tu et omnis tua projenies per me et per omnes successores meos per fevum ad fidelitatem et servicium nostrum et tocius mee posteritatis in perpetum et quod dones michi potestatem de predicto castro iratus vel pachatus cum forfactura et sine forfactura per quantas vices illud tibi requisiero per me aut per meum nuncium vel nuncios et quod bene custodias et gardes prephatum castrum sine engan. Et quod sis inde meus estadant de mea terra de finibus scilicet Barchinone atque Tortuose et Ispanie. Retineo quoque michi terciam partem de omnibus eximentis que inde exierint duas vero partes tibi concedo. Supradictum autem castrum cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus estachamentis et placitis et usaticis tibi et omni tue projeniei firmiter laudo et dono ad fevum sub predicta condicione sine aliquo fraude. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego jamdictus Bonefacius tibi seniori meo Raimundo suprascripto quod sim tuus sine engan sicut homo debet esse fidelis de suo seniore cui propriis manibus se comendat et quod omnia suprascripta tibi fideliter attendam sine aliquo fraude. - Signum Raimundi comes. - Quod est actum IIII nonas octobris anno ab incarnacione Domini nostri Jhesu-Christi millessimo CLIIII. - Sig+num Guillelmi de Castel-vel. Sig+num Arberti fratris ejus, Sig+num Guillelmi Sancti-Martini. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Guillelmi Obiloti. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit (Alphabeto divisa).

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXVII, reg 1899, fol 192, 15 abril 1391

CXXVII. 
Reg. n. 1899, fól. 192. 15 abr. 1391.

Nos Johannes etcetera. Regie provisionis dexteram illis libenter extendimus qui animi strenuitate vigentes personas et bona sua pro conservacione nexus fidelitatis indisolubilis quibus corone regie astringuntur exponere nullatenus formidarunt. Percepto itaque veridica informacione dominum regem Petrum recordacionis eximie nostrum progenitorem illustrem post guerrarum impetus quas Petrus rex quondam Castelle sibi ac regnis et terris suis non obstante vinculo pacis et securitatis inter eos initis intulerat exaltasse erexisse et merito sublimasse villam tunc Calataiubi in civitatem quando dictus dominus genitor noster in dicta villa generales curias celebrabat incolis regni Aragonis videlicet XXII aprilis anno a nativitate Domini millesimo CCC°LX sexto (1366, cortes de Calatayud): supplicato nec minus pro parte vestri fidelium nostrorum justicie judicis rectorum juratorum et proborum hominum universitatis ejusdem civitatis ut cum de ereccione et exaltacione civitatis predicte nullam cartam nec titulum regium habeat licet de ereccione et sublimacione predicta ex processu et publicis actis curie predicte appareat evidenter dignaremur cartam et titulum de predictis fieri consuetum et vobis de solita clemencia dare et concedere prout decet: nos itaque supplicacionibus vestris ut convenit annuentes et debite in nostri memoriam reducentes qualiter vos ac populus universus civitatis jamdicte pravis conatibus dicti regis Castelle vos opposuistis in obicem et murum deffensionis unde quodammodo fuistis presidium et tutamen aliis civitatibus castris villis et locis nostri dominii que non spectantes ab aliquibus partibus inimicorum insultus credentesque in pacis amenitate ducere dies suos pace et treuga firmata inter dictum dominum genitorem nostrum et dictum regem Catelle irreparabilia dispendia atque dampna potuissent ex improviso de facile incurrisse: tenore presentis approbantes laudantes auctorizantes et etiam confirmantes ereccionem exaltacionem et sublimacionem factas ut dictum est de tunc villa Calataiubi in civitatem insignem per dictum genitorem nostrum dicta die XXIIa aprilis in curiis generalibus supradictis de novo ad vestri uberiorem cautelam eandem in civitatem erigimus et etiam exaltamus sic quod dicta villa Calataiubi sit et nominetur amodo nedum a dicta secunda die aprilis anni MCCCLX sexti qua ut predicitur erecta fuit in civitatem usque nunc verum etiam de cetero perpetuo in futurum civitas et vos utique cives et cuncta vestra projenies in eternum: ipsamque villam attollimus nunc pro tunc in honorem gradum et titulum civitatis et vos omnes et singulos et qui post vos erunt perpetuo incole civitatis ejusdem pari modo in cives sublimamus vobisque ac vestris et incolis civitatis ejusdem imperpetuum concedimus et donamus omnia et singula privilegia immunitates franquitates et libertates ac preheminencias et prerrogativas quas et que cives civitatum regni Aragonis habent et debent habere de jure foro usu et consuetudine regni et quibus generaliter gaudent et gaudere possunt et debent. Ulterius promittimus vobis pro majore decoracione ipsius civitatis quod pertractavimus et faciemus pro posse cum domino papa quod ipse ordinavit in civitate ipsa sedem et ecclesiam cathedralem providendo inibi de episcopo qui episcopatum habeat sub certis limittibus limittatum dotatumque certis redditibus prout episcopali congruit dignitati. Mandantes per presentem inclito ac magnifico infanti Martino generali gubernatori et fratri nostro carissimo gubernatori et justicie Aragonis ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris et aliis ad quos spectare possit quod hanc nostram provisionem laudacionem et de novo ereccionem ut dictum est teneant et observent et contra non faciant aut veniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione: quicumque autem contra predicta venire presumpserit iram et indignacionem nostram se noverit incurrisse. In cujus rei testimonium presentem fieri et bulla nostra plumbea in pendenti jussimus comuniri. Data Cesarauguste quinta decima die aprilis anno a nativitate Domini millessimo trecentesimo nonagesimo primo regnique nostri quinto. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonis Valencie Majoricarum Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. Rex Johannes. - Testes sunt Garcias archiepiscopus Cesaraugustanus Raimundus vicecomes de Roda Raimundus Alamanni de Cervilione Bernardus de Pinosio et Eymericus de Scintillis consiliarii. - Sig+num mei Berengarii de Busquets scriptoris dicti domini regis qui de ipsius mandato hec scribi feci et clausi. Corrigitur autem in IIa linea et in VIIa predictorum. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Berengario de Busquets. - Vidit eam thesaurarius.


lunes, 23 de diciembre de 2019

LII, perg 12, 25 agosto 114*


LIl
Perg. N° 12*. 25 ago. 114*

Manifestum sit omnibus qualiter Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis sepe conquestus est super ipsa casa quam dicunt Forteda quia facta erat contra ventum et comonimentum suum. Tandem in presentia multorum nobilium virorum prenominatus comes Raimundus venit super hoc ad finem et concordiam cum dompna Sibilla et cum Alaman et cum Amallo Sord sicut in hac carta subterius legitur ita. Ego igitur Raimundus Berengarii barchinonensis comes et princeps aragonensis dono laudo et firmo vobis supradictis Sibilla et Alaman atque Arnallo illam chasam que nominatur Forteda cum suis terminis et illa Corbela tali quoque modo ut deincebs habeatis hec omnia ad alodium proprium vos et omnes vestra projenies per omnia tempora. Retineo namque ibidem et omnibus meis successoribus intrare exire et guerrejare contra omnes homines et feminas et sint jamdicte chase in guarda et bajulia mea successorumque meorum omni tempore et habeam ibi intrare et exire et guerrejare contra omnes homines vel feminas pro mea propria facienda per omnia tempora. Accepi a vobis pro hoc dono CCC solidos monete Barchinone. Facta ista carta VIII kalendas septembris anno X regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Raimundi de Podioallo. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de Cervaria. Sig+num ....Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXVI, reg 1 fol 7, 29 agosto 1141


XXXVI
Reg.1.fol.7. 29 ago. 1141.

In nomine patris et filii et Spiritus sancti amen. Universis Sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus rex Aragonensium inclitus in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue tertiam partem regni sui quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimissit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sanctissimo sepulcro. Et ut post obitum ejus hoc ratum et firmum haberetur suos homines jurare fecit et sic dominice passionis et resurrectionis ecclesiam hereditariam suam reliquit ut secundum apostolum coheres Christi heres autem Dei fieri mereretur in celis. Quia vero regnum illud Iherosolimitanorum partibus longissimis terre marisque finibus segregatur et a sarracenis assidue assultatur et impugnatur christiani autem ibidem commanentes fidelissimo rectore atque industrissimo indigent defensore: ego Wilelmus Dei misericordia humilis Sancte civitatis Iherusalem patriarcha communicato Iherosolimitani regni consilio una cum Petro venerabili dominici sepulcri priore omnique canonicorum conventu ejusdem tibi Raimunde venerande Barchinonensium comes quem utilem et necessarium ad terram regendam et defensandam et sanctarum Iherusalem virtutum amatorem cognovimus tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet jamdicto dominico sepulcro suprascripti regni damus et concedimus ut habeas et secundum Deum in justitia et veritate possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Preterea ut regia dignitate et regio nomine deinceps sublimeris auctoritate domini nostri Jesu-Christi et sui gloriosissimi sepulcri cui semper asistimus quamvis indigni et nostra tibi concedimus et auctorizamus. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Nos autem atque successores nostri ad honorem et utilitatem sanctissimi sepulcri retinemus in hac parte nostra tibi atque progeniei tue concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvente adquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris et vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eidem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona per te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere sed omnino liberos ac sine omni inquietudine quietos dimittas. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum possessionibus serviciis et usaticis ut superius scriptum est. Tali quidem conditione omnia nostre parti pertinencia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio submittimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens violare presumpserit si non satisfactione congrua emendaverit a sacratitissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu-Christi aliena fiat atque in extremo examine cum Juda proditore depereat et excomunicationi donec satisfecerit subjaceat. Facta est autem hoc carta IIII kalendas septembris anno Dominice incarnationis MCXLI indicione IIII. Ego Wielmus Dei gratia Iherusalem patriarcha subscribo. Ege Petrus Domini sepulcri prior subscribo. Ego Petrus subprior subscribo. Ego Obertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Aimericus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Giraldus sacerdos et canonicus dominici sepulcri sancte iherosolimitane ecclesie in Ispania legatus subscribo. Ego Guarnericus sacerdos et canonicus sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus dominici sepulcri subscribo.Ego Wilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Guilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Godefredus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Rodbertus et canonicus sancti sepulcri subscribo . Sig+num Petri Bernardi sacerdotis et canonici sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Giraldus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Wilielmus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Burcardus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ege Rainerius diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Evrardus subdiachonus et canonicus santi sepulcri subscribo. Ego Wilielmus subdiachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo.