Mostrando las entradas para la consulta rasis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta rasis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 20 de diciembre de 2019

XVIII, perg 63, 7 julio 1136

XVIII.

Perg. N° 63. 7 jul. 1136.
 
Ramon Berenguer IV
 
Cunctis innotescere volumus qualiter Guillelmus Raimundi Senescalci et uxor ejus Beatrix se presentaverunt ante archiepiscopum terrachonensem. Erat enim questio inter eos de conjugio suo utrum possent in eodem conjugio juste remanere. Qui auditis et discussis eorum rationibus et acceptis probationibus non sine sacramento judicavit divorcium debere fieri inter eos: verum amici eorum composuerunt pacem hoc modo inter eos. Laudaverunt siquidem ut ipsum honorem qui fuit Berengarii Raimundi Montis Catani ita inter se haberent. Primum quidem ut ipsas dominicaturas dum ipsa viveret haberent per medium. Staticam vero castrorum per singulos annos habeat VI mensibus Guillelmus Raimundi et Beatrix VI aliis mensibus donec ipsa maritum accipiat. Milites autem ipsius honoris faciant hominium Beatrici eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere temptaverit valeant Beatrici et teneant se cum illa donec Guillelmus predictus quod infregerit ei restituat. Si vero Beatrix virum acceperit habeat in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam Sancti Marcialis per meliorationem cum laboratione boum sine alicujus contrarietatis obstaculo: et post obitum suum remaneant filiis vel filiabus de Guillelmo Raimundi in se procreatis: et quod Beatrix in vita sua non impediat sue jamdicte partis honorem vinditione impigneratione vel donatione vel aliquo modo quo filiis suis et Guillelmi Raimundi ad perditionem veniret. Sed milites ipsi stent in hominio Beatricis usque ad obitum ejus.
Excepto hoc
Beatricis hominio ipsi milites serviant Guillelmo Raimundi et sint sui et habeat eos solidos.

Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis.
Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Beatricis qui hanc convenientiam laudaverunt et firmaverunt. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato litteris fusis in linea V et superpositis in XI et rasis in prima et superpositis et emendatis in linea VIII et rasis in linea III et prima.

domingo, 15 de marzo de 2020

XI. Perg. n. 5*, Alfon. II. 27 jul. 1168. Peduls, Mons-Agar, Orta, Bene

XI.

Perg. n. 5*, Alfon. II. 27 jul. 1168.

XI. Perg. n. 5*, Alfon. II. 27 jul. 1168. Peduls, Mons-Agar, Orta, Bene

Hoc est translatum fideliter translatatum II kalendas september anno ab incarnatione Domini MCCXVI cujusdam .... In Christi nomine .... virtute Ildefonsus Dei gratia rex Aragonum ... comes Barchinone et marchio Provincie et Guillermus Raimundi Dapiferi et Raimundus de Montecateno et Petrus de Subiratis consilio Guillelmi Montispessulani et aliorum baronum curie donamus et concedimus vobis Geraldo de Rivo et Petro de Sancto Martino et Raimundo de Cheral omnique progeniei atque posteritati vestre Peduls cum omnibus terminis et pertinenciis suis et ipsam montannam de Mons-Agar simul et Arberiars sicut terminantur de Collo-Spine usque ad Collum de Bene et usque ad viam antiquam de Orta et usque in ipso loco ubi dividitur via de Orada et de Bene. Hec suprascripta omnia sicut ab istis terminis includuntur donamus et concedimus vobis cum ingresibus et egressibus suis aquis pascuis erbis venacionibus montibus et cum omnibus his que ad servicia hominum pertinent quod ea omnia habeatis et teneatis et possideatis vos et progenies vestra et omnes illi qui ibi populaverint francha et libera et ingenua libere et quiete potenter et integriter ad furos Cesarauguste ad faciendas omnes voluntates vestras plenarie. Et ego Petrus de Subiratis retineo michi et meis terram ad unum par bovum sicut eam michi dabitis. Et donamus vobis et progeniei vestre ipsum castrum de Peduls quod vos teneatis in perpetuum per nos et donetis nobis et successoribus nostris vos et vestri potestatem de ipso castro irati et pacati quando nos vel homo per nos quesierimus vobis. Et donamus vobis et progeniei vestre duas partes de omnibus exitis qui de castro exient et de terminis suis scilicet de justiciis de chestis de forciis trobis et de omnibus qui ad senioraticum pertinent: et retineo ego Petrus de Subiratis terciam partem. Donamus itaque vobis omnes stachamentos: sed cum ego Petrus de Subiratis ibi fuero quod eos accipiam si accipere eos voluero salvis vestris duabus partibus. Donamus etiam vobis omnes stabilimentos. Hec superius scripta donamus vobis et progeniei vestre in perpetuum ad omnes voluntates vestras faciendas salva fidelitate nostra et successorum nostrorum per secula cuncta. Si quis hanc cartam violare voluerit nihil valeat sed in duplo componat et postea hec carta firma permaneat.
Que fuit facta VI calendas augusti anno Domini Jesu MCLXVIII° - Sig+num Ildefonsi regis Aragonis et comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Montecateno. - Sig+num Petri de Subiratis.
- Sig+num Guillelmi Montispesulani. - Sig+num Petri de Sancto Minato. - Sig+num P. filii P. de Sancto Minato. - Sig+num Guillelmi Garidelli. - Sig+num Guilaberti Anglisi. - Sig+num Arnaldi Garidelli. - Sig+num Boni Vasalli de Moro. - Sig+num Crispini qui hanc cartam scripsit die et anno ut supra. - Sig+num Raimundi Capellani. - Sig+num Guillelmi presbiter. - Sig+num de Cardona vicarii Dertuse. - Ego Bernardus Tolsani hoc scripsi et hoc feci + cum literis rasis et rescriptis in linea Va die et anno quo supra.

El lugar de Horta (antiguamente Orta), está documentado en 1153 por primera vez, como fronterizo en la donación del castillo de Miravet -después de la conquista de Tortosa el 1148-, parece que hacia el 1163 fue conquistado por Alfonso II de Aragón, el que el 1165 dio carta puebla, según los fueros de Zaragoza, a quienes poblaran los términos de Horta y Bene.
El 1174, Alfonso II dio la jurisdicción del lugar a los templarios y, en 1182, los Moncada renunciaron a los derechos que tenían.
El 1192, el maestro provincial del Temple dio a los habitantes de Horta una nueva carta de población según las costumbres de Lérida.
Al suprimirse los templarios, a principios del siglo XIV, Horta pasó a los hospitalarios de la castellanía de Amposta.
En 1359, Horta comprendía, además, los puestos de Arnes, Ferres -ahora despoblado del término de Horta, Bot, Caseres, Mudèfer y quizás Prat de Comte. En el siglo XIV se inició un aumento de población -de 43 fuegos en 1358 a 81 en 1378- que continuó los siglos XV y XVI. De este momento, son buena parte de los edificios más representativos del núcleo -ayuntamiento, casa del Diezmo-. En el siglo XVII, durante la Guerra de los Segadores (1640), Horta fue saqueada y tomada por asalto para evitar que cayera en manos castellanas. Los censos del siglo XVIII y del XIX vuelven a señalar un incremento de la población, hasta principios del siglo XX. En 1919 se empezó a nombrar Horta de San Juan.

XII

jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXVIII, reg. 1904, fol 170, 11 enero 1393, regni Valencie

CXXXVIII.
Reg. n. 1904, fól. 170. 11 ene. 1393.

In nomine Dei eterni. Pateat universis quod nos Johannes Dei gratia rex Aragonum et cetera quoniam per sindicos universitatum civitatum et villarum atque locorum regiorum regni Valencie coram nobis in nostro regali ipsius civitatis Valentie pro prestando nobis ut novo regi eorum ut est moris juramento fidelitatis personaliter constitutos fuit ante ipsam prestacionem juramenti fidelitatis nobis humiliter supplicatum ut privilegium infrascriptum quod in regalis corone conservationis augmentum et totius rei publice fulcimentum illustrissimus dominus Jacobus clare memorie rex Aragonum proavus noster ediderat laudare et confirmare juramento medio dignaremur: quia etiam nos cupimus dicti domini regis Jacobi proavi necnon serenissimorum dominorum Alfonsi avi et Petri genitoris nostrorum gloriose memorie regum Aragonum qui ipsum privilegium in curiis generalibus quas uterque ipsorum regnicolis dicti regni Valencie in principio sui novi dominii celebravit laudaverunt et interveniente juramento etiam confirmarunt vestigia laudabilia imitari: quia demum ad observationem privilegii memorati cum ipsum ad maximum comodum et utilitatem nostri regalis dominii cedat notorie Nos et nostri successores teneamur cujus privilegii series sic se habet:
- In nomine Domini amen. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes quod juxta veritatis eloquium in evangelio recitatum omne regnum in se divisum desolabitur quodque quodlibet regnum debet esse unitum et indivisum ut virtus plurium unita sit forcior et validior ad tenendam justiciam sine qua omnis terra perit et habitatores ejus et plurium etiam viribus conflatis in unum majori potencia deffensio plenius agitur ac fulcitur et publica res adversus hostiles incursus fortifficatur uberius et salvatur et quod divisio regnorum Aragonie et Valencie ac comitatus Barchinone que Dei providencia obtinemus jam preteritis temporibus a nostris progenitoribus attemptata nimium paravit et induxit scandalum: volentes super hoc et dignitati regali et subditorum nostrorum utilitati ut regio bono congruit officio providere et indempnitati prospicere eorundem: per presentis provisionis nostre paginam perpetuo et inviolabili robore duraturam ex certa sciencia et spontanea voluntate statuimus ordinamus atque sanccimus quod predicta regna nostra Aragonis et Valentie ac comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad nos spectant vel possunt ulterius spectare in regno Majorice et insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis Ceritanie et Confluentis et Vallespirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii sint et maneant perpetuo unita et unum ac sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquid vel aliqua ex eis ab alio vel ab aliis separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonis idem etiam sit rex regni Valencie et comes Barchinone sic quod nos vel aliquis heres seu successor noster vel nostrorum in testamento vel alia qualibet ultima voluntate aut donatione vel alia ordinatione inter vivos aut aliqua alia dispositione nunquam dividamus seu separemus nec dividi seu separari faciamus consenciamus aut permittamus regna predicta et comitatum in se aut a se vel etiam inter se videlicet regnum Aragonie non dividemus seu separabimus in se nec etiam a regno Valencie et comitatu Barchinone nec regnum Valencie dividemus vel separabimus in se nec etiam a regno Aragonis et comitatu Barchinone neque dictum comitatum Barchinone dividemus vel separabimus in se nec etiam a dictis regnis Aragonie et Valencie: et si quid contra predicta vel aliqua predictorum per nos vel nostros fuerit attemptatum illud ex nunc decernimus irritum et inane. Declarantes tamen quod nos et ipsi possimus donare seu dimittere castrum vel castra locum vel loca seu hereditamenta filiis nostris vel ipsorum aut aliis personis ut nobis et eis videbitur unitate predictorum regnorum et comitatus semper stabili et indivisa manente. Et affectantes hujusmodi statutum ordinationem et sanccionem ac provisionem nostram inconcusse et irrefragabiliter perpetuis temporibus observari juramus per nos et nostros solemniter per Deum et crucem domini nostri Jesu-Christi ac ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta tenere complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri et nunquam in aliquo contravenire aliquo jure causa vel ratione: inhibentes expresse sub interminacione divini judicii ac divine maledictionis et nostre heredi nostro universali quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in dictis regnis et comitatu ut observando incorruptibiliter omnia et singula supradicta contra ea vel aliquid eorum non veniant vel attemptent aut fieri consenciant vel permittant dicto verbo vel facto seu alio quovis modo. Et ut omnia predicta et singula tenacius observentur statuimus sanccimus et ordinamus quod quilibet heres et successor noster et nostrorum in predictis regnis et comitatu unus post alium successive tempore sui novi dominii seu nove successionis vel etiam si antea jurari haberent antequam prelati richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognitionem ratione feudorum seu qualibet alia ratione ipse heres vel successor nostri et nostrorum in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret presens statutum ordinationem sanccionem et provisionem nostram et usquequo ipsam laudationem confirmacionem et approbacionem predictorum omnium et singulorum fecerit et juramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico instrumento prenominati vel aliqui ex eis non teneantur ei in aliquo respondere: et si per aliquem cujuscumque condicionis vel status existeret pro predictis vel aliquo predictorum sacramentum fidelitatis vel homagium seu alia quevis obligatio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata approbata et jurata essent per novum quemvis dominum heredem et successorem ut premittitur non valerent et pro non factis penitus haberentur. Hec autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis richis hominibus mesnaderiis militibus civibus burgensibus hominibus villarum et aliis quibuslibet subditis nostris dictorum regnorum et comitatus presentibus et futuris servanda tenenda atque complenda imponimus et injungimus sub debito naturalitatis et sub fide homagio et fidelitate ac juramento quibus nobis astricti existunt. In quorum omnium testimonium ad memoriam sempiternam presens scriptum nostrum fieri mandavimus bulle nostre plumbee munimine comunitum de quo quatuor consimilia scribi jussimus unum tenendum in archivo nostro aliud pro universitate regni Aragonie tenendum per juratos et probos homines civitatis Cesarauguste aliud pro universitate regni Valencie tenendum per juratos et probos homines civitatis Valencie et aliud pro universitate Catalonie tenendum per consiliarios et probos homines civitatis Barchinone.
Datum Terrachone nonodecimo kalendas januarii anno Domini M° CCC° XIX. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonis Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone predicti qui hec firmamus concedimus et juramus. - Testes sunt qui presentes fuerunt infans Johannes domini regis filius ac cancellarius ac electus toletanensis Eximinus Terrachone archiepiscopus Berengarius Vicensis episcopus frater Raymundus de Empuriis prior ordinis Hospitalis in Cathalonia frater Poncius abbas monasterii Populeti frater Bernardus abbas monasterii de Benifasano Johannes Burgundi sacrista Majorice consiliarius Vitalis de Villanova Bernardus de Fonollario Petrus de Boyll racionalis magister milites et consiliarii Gondisalvus Garcie miles Martinus Luppi de Rueda miles Dalmacius de Pontonibus judex curie et Guillelmus Aulomarii consiliarii domini regis.
- Sig+num mei Bernardi de Aversone dicti domini regis notarii qui de mandato ipsius domini regis hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - Tenore presentis privilegii seu rescripti cunctis temporibus valituri per nos et omnes heredes et successores nostros gratis et spontanea voluntate et etiam deliberatione consulta privilegium preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudamus approbamus et ex certa scientia confirmamus: et ut cuncta predicta firmitate fulciantur majori et nunquam violentur de cetero promittimus in nostra regia bona fide per nos et successores nostros quoscumque predictis richis hominibus militibus civibus et hominibus villarum regni Valencie supradicti necnon omnibus et singulis aliis quorum sit interesse et notario infrascripto ut publice persone a nobis legitime stipulanti et recipienti pro omnibus illis quorum interest vel interesse poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem ac sancta quatuor ejus evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta cuncta et singula firmiter tenere complere et inviolabiliter observare et nunquam in aliquo contravenire quovis jure causa vel etiam racione. Mandantes firmiter et districte universis et singulis post nos in regnis et comitatu predictis futuris temporibus successuris ut omnia et singula supradicta inviolabiliter observando contra ea vel aliquod eorundem non veniant faciant vel attentent aut consenciant fieri vel permittant dicto verbo vel facto aut alio quovismodo. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et plumbea bulla nostra jussimus comuniri.
Quod est datum et actum in quadam aula regalis civitatis Valentie XI die januarii anno a nativitate Domini M° CCC° XC° III regnique nostri septimo. - Guillelmus de Vallesicca. - Signum + Johannis et cetera qui predicta concedimus et firmamus pariter et juramus. - Rex Johannes. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt religiosus frater Berengarius magister milicie beate Marie de Muntesia nobilis Raimundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis Hugo de Cervilione et Olfus de Proxida milites necnon Petrus Dartesio miles magister rationalis ac Guillelmus de Vallesicca legum professor vicecancellarius Julianus Garrius thesaurarius et Sperans in Deo Cardona et Petrus de Berga jurisperiti promotores et consiliarii dicti domini regis et plures alii in multitudine copiosa. - Sig+num mei Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii dicti domini regis regiaque auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfui eaque scribi feci cum rasis in lineis XIIII enniter XXVI Luppi XXIX singulis aliis quorum sit in et ibidem poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem clausi. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Cavasthani in cujus posse firmavit etiam et juravit.

lunes, 1 de junio de 2020

XCIII. Reg. n. 1897, fol. 231. 10 mayo 1390. (aragonés)

XCIII. Reg. n. 1897, fol. 231. 10 mayo 1390.

Pateat universis quod nos Johannes etc. in nostri presencia existentes Johannes Luppi de La Ran vicinus Dazuara et Michael Royo vicinus de la Torre los Negros nuncii et procuratores comunitatum aldearum civitatis Daroce prout de eorum procuracione constare vidimus per quoddam publicum instrumentum actum in loco de Carinyena XXIII die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXX et clausum per Dominicum Johannis Esquierdo vicinum loci de Romanos notarium publicum regia auctoritate per totum regnum Aragonum obtulerunt in scriptis capitula que sequntur.

Los capitules infrascriptos presientan al senyor rey Johan Lopez de La Ran vezino Dazuara scrivano de la comunidad de las aldeas de Darocha e Miguel Royo vecino de la Torre los Negros procurador de la comunidad sobredita mensatgeros e procuradores de la dita comunidad segund consta por carta publica feyta en el lugar de Carinyena a XXIII dias del mes de março del anyo de la nativitad de nuestro senyor Dios MCCCXC et cerrada por mano de Domingo Johan Squierdo vezino de Romanos notario publico por auctoritad del senyor rey por todo el regno Aragon: los quales capitoles supplican por el dito senyor rey seyerles provedidos e en privilegio a la dita comunidad atorgados.
Primerament supplican que el scrivano procurador et sesmeros de la dita comunidad con los nuncios de las ditas aldeas convocados et congregados a plega general dita de sant Miguel present consincient auctoridad e decreto prestant o atorgant el procurador general de la illustre e magniffica senyora dona Yolant por la gracia de Dios reyna Daragon de la qual durant la vida daquella son las rendas espleytos et esdevenimientos de la dita comunidad: e despues fin de la dita senyora present consincient auctoridad et decreto prestant el bayle de Aragon general puedan fazer statutos et ordinaciones a cierto tiempo o imperpetuu e los factos et ordenados revocar segund que a los ditos procurador general de la senyora reyna officiales prohomens e plega sera visto seyer expedient et provechoso a servicio del senyor rey e bien avenir de la dita comunidat de las ditas aldeas: los quales statutos e ordinaciones hayan tanta firmesa e valor como si por el senyor rey eran factos et ordenados. Item que el scrivano procurador e sesmeros de las ditas aldeas sin plega non puedan fazer ni fagan de los bienes de la dita comunidad dono manda ni otra gracia alguna a prelados nobles cavalleros infançones ni a otro alguno: e si de feyto lo faran que aquello paguen et satisfagan del suyo proprio los ditos officiales con qualesquiere danyos interesses e expensas que a la dita comunidad coverna (convendrá) fazer e sostener por la dita razon. Item que daqui adelant no haya benefficiado alguno en las ditas aldeas pero que scrivano procurador sesmeros e nuncios de los lugares de la comunidad de las ditas aldeas assaber dos hombres de cada una sesma de las ditas aldeas qui seran esleydos por cada una sesma de aquellas qui seran en la plega general puedan satisfer a los trebellantes qui trebellado hauran per las ditas ditas aldeas todos concordes o la mayor partida ensemble con el procurador general de la dita senyora. E los sobreditos scrivano procurador sesmeros e hombres sleydos decontinent como sera fecha la dita eleccion ante que en cosa alguna procedan juren en poder del dito procurador general de la dita senyora sobre la cruç e los sanctos quatro evangelios de nuestro senyor Jesuchristo ante ellos puestos e corporalmente toquados de bien e leyalment et justa quanto el conoscimiento daquellos bastara toda parcialitat postpuesta satisfazer a los ditos trebellantes assi que por odio non diminuiran al trebellant o trebellantes aquello que dignament moreceran ni por amor ni otra affeccion mandaran mas dar o retribuir a los ditos treballantes de aquello que justament e licita meresceran considerando el treballo de aquellos. Item que como por evident necessidat e utilidad de las aldeas sobreditas et del comun daquellas se hajen a diputar mensatgeros o nuncios al senyor rey o a la senyora reyna a cortes o a otros algunos lugares que no puedan seyer esleydos sino en numero de dos companyeros e no saquen mas sueldo sino por dos hombres e aquellos sean sleydos por el scrivano procurador e sesmeros de las ditas aldeas todos concordes o la major partida: et aquellos dictos mandaderos assin esleydos sean tenidos de jurar en la forma sobredita de bien e lealment haberse en la dita mandaduria en las cosas por las quales embiados seran e si el contrario fazian que aquello no haya efficacia alguna e los ditos mandaderos sean tenidos a todo danyo que por la dita razon vinies a la dita comunidad et finquen perjurios e no puedan haver daqui adelant en las ditas aldeas officio ni benefficio. Pero si el negocio sera tan arduo al qual mas se requieran de dos mandaderos e los ditos mandaderos seran de tal stamiento que en sus propios negocios no hayan costumbrado caminar sin companyero o otro hombre que en los ditos casos los ditos officiales puedan esleyr et deputar aquellos mandaderos qui veran seyer necessarios et mandar dar sueldo por dos hombres con sus cavalgaduras a aquell qui juxta su estamiento haura costumbrado levar e levara con si un hombre cavelcando: e que los ditos scrivano procurador e sesmeros en las ditas mandadurias no esleyan (elijan) ni puedan sleyr (elegir) de si mismos sino uno tant solament aquell qui mas querran e los otros hayen a sleyr de los otros mas ydeneos (ydoneos, idoneos) e sufficientes de las ditas aldeas segund que la qualidat del negocio lo requiera. Item que en el tiempo advenidero el libro ordinario e el extraordinario sean factos et ordenados en publico en presencia del procurador general de la dita senyora reyna qui agora yes o por tiempo sera e de los scrivano procurador sesmeros et nuncios de las ditas aldeas que a la dita plega general embiados seran todos concordes o la major partida con el dito procurador general ensemble e que el scrivano qui agora yes o por tiempo sera sea tenido de dar copia de los ditos libros ordinario et extraordinario a los sesmeros de las ditas aldeas e a qualquiere dellos si la querran a costa e messio de los demandantes. Et que de los sobreditos libros ordinario e extraordinario e de todas e qualesquiera quantias que el dito scrivano por part de las ditas aldeas recebido et administrado haura el dito scrivano sea tenido de dar conto a los ditos procurador general officiales et nuncios de las ditas aldeas ajustados ensemble en la dita plega general con albaranes e apocas en forma publica de todas aquellas quantias que en los ditos libros ordinario et extraordinario notadas seran o en otra manera despendido hauran justament de quantia de vint solidos a suso: e si el contrario facto sera non II sea recebido en conto. Et por esta manera se observe e hayan a dar conto los ditos scrivano e procurador de las ditas aldeas de todas quantias que espendidas hauran en los tiempos advenideros. Item que los officios de la scrivania procuracion e el alcaydio de Peracenç se muden de anyo en anyo e de sesma en sesma en tal manera que todas las sesmas de las ditas aldeas echen suertes sobrel officio de la dita scrivania e de aquella sesma que cadra la suert sea esleydo scrivano por el otro scrivano e procurador los officios de los quales deven espirar e por los sesmeros la hora nuevament esleydos e dos hombres de cada una sesma esleydos por cada una de aquellas con el procurador general de la dita senyora reyna ensemble: los quales ditos scrivano procurador sesmeros e hombres esleydos e diputados ante que en la dita eleccion procedan juren sobre la cruç e los sanctos quatro evangelios en poder del dito procurador general e present tota la plega sobredita de bien e leyalment haverse en la dita eleccion. Item que el dito scrivano qui esleydo deura seyer sea hombre letrado qui sepa leyr e scrivir e natural de las ditas aldeas e vezino estant e casa tenient en la dita sesma en la qual sea esleydo cinquo anyos ante passados o fijo de pechero de aquella misma sesma e natural de las ditas aldeas el padre del qual sea estado casa tenient por cinquo anyos ante passados en la sesma do sera esleydo: e que la sesma que el dito officio de la scrivania haura por vigor de la dita suert no pueda echar ni eche suert en el ditto officio entro a tanto que todas las otras sesmas sean agualadas por suertes del ditto officio e agualadas principien segund dito yes todas las ditas sesmas en la forma sobredita inperpetuum. E semblantment sea fecho de los ditos officios de procuracion e alcaydio del castiello de Perasenç. Et que la sesma en la qual el officio de la dita scrivania por suert cadra non pueda echar ne eche suert por el officio de la procuracion ne por el dito alcaydio aquell anyo nec e converso. E que los dittos officiales yes assaber scrivano e procurador hayan de salario cada uno dellos cada un anyo que los ditos officios regiran cada seyscientos solidos jaqueses. Et el alcayde del dito castiello haya mil solidos jaqueses tan solament fincado los hervatges del dito castiello e Dalmohaja a volundad de la dita comunidad. Et quel procurador de las ditas aldeas qui agora yes e por tiempo sera ste cassa tinent durant el tiempo de suo officio en una de las ditas aldeas yes assaber dentro quatro leyguas de la ciudad de Darocha et el scrivano tenga la taula asi mismo dentro quatro leyguas de la dita ciudad es assaber del rio de Exilota enca la partida de la ciudad de Saragoça: et que den fianças abonadas los sobreditos scrivano procurador e alcayde por razon de los ditos officios en la dita plegua general con aquellas obligaciones et renunciaciones que a los sobreditos procurador general et hombres buenos a la plega ajustados bien visto sera. Item que los sesmeros de las ditas aldeas sean esleydos por los de cada una sesma yes assaber uno de cada una sesma de los mas abtos e sufficientes de las ditas sesmas et de anyo en anyo e hayan su pension segund costumbrado yes: es assaber cada dozientos solidos jaqueses: e los ditos sesmeros sean vezinos et casa tenientes en cada una de las ditas sesmas et que fagan residencia continua e personal en aquell lugar de la dita sesma do seran vezinos. Et en caso que alguna sesma non concuerde en la eleccion de su sesmero fazedera que en aquell caso el procurador general de la dita senyora reyna e los otros officiales de la dita comunidad o la mayor partida de aquellos ensemble con el dito procurador eslian (elijan, de esleir: elegir) sesmero de la dita sesma de los mas idoneos et sufficientes. Item quel castiello de Muntreal sea acomendado por los ditos procurador general scrivano procurador e sesmeros de la dita comunidad a un hombre del dito lugar vezino e peytero de aquell con pension de cinquanta solidos jaqueses por el tiempo que a los ditos procurador general scrivano procurador e sesmeros sera visto. Item que si por ventura alguno de los ditos officiales yes assaber scrivano procurador sesmeros e alcaydes no usaran bien de los dittos officios que aquell qui mal usara pueda seyer removido por el procurador general e otros officiales e hombres buenos de cada una sesma qui sleydos seran por cada una de las ditas sesmas toda hora que a ellos bien visto sera: e el dito officio puedan acomiendar a otro hombre sufficient de aquella misma sesma. Item que si por aventura acaecera que algun hombre vezino de las ditas aldeas o de alguna de aquellas impetrara o fara impetrar del senyor rey o de la senyora reyna o de qualquiera otro senyor cartas algunas de privilegio o de concession siquiere de gracia rogarias o mandamiento por haver siquiere obtener officio alguno e alcaydio de la dita comunidad que aquella gracia siquiere concession et privilegio rogarias o mandamiento sean nullos et de nenguna valor et que por virtud de las ditas letras non pueda seyer feyta alguna provision de los ditos officios ad aquell antes aquell qui las cartas de gracia o concession siquiere privilegio rogarias o mandamiento haura por si o por otro obtenido encorra en pena de dieç mil solidos jaqueses pagaderos sin remedio alguno pora los cofres del senyor rey la meitat e la otra meitat pora la dita comunidad: e que dalli adelant perpetualment sea privado de todo officio et benefficio yes assaber de scrivano procurador o sesmero o de alcaydio alguno de las ditas aldeas siquiera comunidad e sea havido por infamis. Item que el privilegio clamado de los capitoles que fue dado en Barchinona XIII die aprilis anno a nativitate Domini MCCCLXXX sexto et el privilegio clamado del biennio el qual fue dado en Saragoça XXI die januarii anno a nativitate Domini MCCCLXXX primo sean et finquen cassados revocados et anullados a todos tiempos. Item que en todos los lugares en do yes espressado dessuso procurador general de la senyora reyna se entiendan durant el tiempo que la senyora reyna haura por cambra la dita comunidad: et que apres por aquella misma forma haja a entrevenir en las ditas cosas e cada una daquellas el bayle general Daragon qui la hora sera. Per los presentes empero capitoles e cosas contenidas en aquellos no es entencion de las ditas aldeas ne habitantes en aquellas perjudicar a otros privilegios o concessiones atorgadas o fetas a las aldeas desuso ditas antes aquellas quieren que finquen en su firmeza e fuerça et valor exceptos los dos privilegios de que de part desuso yes facta mencion los quales quieren et suppliquen que sean havidos por revocados cassados et anullados.

- Supplicantes humiliter nobis ut predicta capitula et contenta in eis concedere statuere providere et ordinare de assueta nostra clemencia dignaremur cum bonum publicum aldearum predictarum concernerent. Cui supplicacioni annuentes tanquam consone rationi et utilitate universitatum locorum predictorum et singularium ex eisdem super hiis prospecta quam propriam reputamus et propter servicia inde per dictas aldeas nobis prestita: tenore presentis capitula inserto desuper et contenta in eisdem concedimus providemus statuimus et ordinamus revocatis duobus privilegiis predictis que hujus serie revocamus cassamus et anullamus. Et ut melius observentur compleantur et teneantur inviolabiliter et ad unguem capitula eadem per nos et successores nostros quoscumque promittimus et in animam nostram per Dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia nostris manibus corporaliter tacta juramus contra predicta vel aliqua de eisdem non venire vel facere quoquo modo quinimo observare et observari facere per quoscumque officiales et domesticos nostros ac personas quascumque. Mandantes universis et singulis officialibus nostris qui nunc sunt et erunt pro tempore ac locatenentibus eorundem quatenus contenta in preinsertis capitulis teneant firmiter et observent et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione: quicumque autem auso temerario ducti aliquid contra predicta attentare presumpserint iram et indignacionem nostram se noverint incurrisse.
Datum Perpiniani decima die madii anno a nativitate Domini MCCCLXXXX regnique nostri quarto. - Sig+num Johannis etc. qui predicta concedimus providemus statuimus et ordinamus pariterque juramus et sigillum magestatis nostre in pendenti jussimus apponendum. - Rex Johannes. - Testes sunt inclitus infans Martinus dux Montisalbi Garsias archiepiscopus Cesarauguste Johannes comes Impuriarium Petrus comes Urgelli et nobilis Gilabertus de Crudillis miles. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ejusdem hec scribi fecit cum literis rasis et emendatis in lineis X qui et in XLIII rio ducti aliquid contra predicta et clausit. - Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.


lunes, 23 de diciembre de 2019

LIV, perg 202, 25 mayo 1148

LIV.

Perg. N° 202. 25 may. 1148.

catalán = castellano

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Ermengaudum
comitem Urgellensem. Donat itaque prephatus comes Barchinonensis predicto comiti Urgellensi per fevum civitatem Ilerdam cum omnibus terminis suis videlicet de termino de Jabud usque ad terminum de Corbinis et donat ei tertiam partem totius Ilerde et termini ejus in omnibus rebus in dominio retentis duabus partibus sibi in omnibus. Et dat eidem civitati terminos suos in omnibus locis ubicumque debet habere exceptis terminis castellorum. Et comes Urgellensis de ista sua tertia parte possit dare quantum
voluerit et cui voluerit. Similiter comes Barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit et comes Barchinonensis in duabus partibus suis donet militie templi Ihierosolimitani illam quintam partem quam ipsa militia debet habere de tota civitate Ilerde et de terminis ejus in omnibus. Et in illa quinta parte jamdicta ipsi milicie comes Urgellensis aut ullus homo per eum non habeat ullum senioraticum neque ullum districtum aliquo modo. Et comes Barchinonensis pro illo
senioratico de illa quinta parte prenominate militie facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Azcho tali modo ut comes barchinonensis comendat comiti Urgellensi ipsum castlanum. Et in illas ostes et cavalcadas ubi fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi sit ipse castlanus ibi cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes et cavalcadas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite Barchinonensi cum militibus ipsius castri: et quandocumque requisierit comes Barchinonensis potestatem ipsius castri de Azcho per se aut per nuntios suos jamdictus comes Urgelli donet ei potestatem ipsam sine engan iratus aut pachatus. Et si comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus vel pachatus quandocumque eam requireret comes Barchinonensis per se vel per suos. Et donat ei comes Barchinonensis in Azcho videlicet comiti Urgelli duos homines in dominio. Et comes Barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate Ilerde et collocet eum de duabus partibus suis. Et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate Ilerde et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supradicta prephate milicie.
Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castlanus et quidquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem Urgellensem. Si autem de predicto castlano venerit ad apertura comes Urgelli mittat ibi castlanum ad suam voluntatem et comes Urgellensis donet
potestatem de predicta civitate Ilerde comiti Barchinonensi iratus vel pachatus quotienscumque eam quesierit per se vel per nuntios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti Urgellensi ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad
faciendum voluntatem suam. Iterum donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopana habeat illud per comitem Urgellensem sicut
habebat per comitem Barchinonensem. Item predictus comes Barchinonensis convenit prenominato comiti Urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque Illerdam cum consilio procerum
suorum et procerum comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverint. Et comes Urgellensis habeat ipsam emendam per comitem Barchinonensem per fevum. Et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quotiescumque requisierit eam per se aut per nuntios suos iratus vel pachatus. Iterum convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis
annis mille morabetinos quingentos ad festum Sancti Michaelis et quingentos ad Pascha usque
quo capiatur Ilerda. Et si forte quod absit pacem fecerit cum Ilerda donet ei tertiam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabetini. Quod si tertia pars non sufficerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et comes barchinonensis donat ei in Barchinona unum burgensem videlicet capdemansum Petri Costancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec quoque dona superius comprehensa et propter ipsos fevos prenominatos convenit predictus comes Urgelli comiti Barchinonensi quod sit propter hoc suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniori et quod inde faciat ei ostes et cavalcadas et cortes et placita et seguimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum hominibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de terra sua et quod faciat ei
fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito.
Facta carta convenientie VIII kalendas junii anno dominice incarnationis millessimo CXLVIII regnique Ledovici regis junioris anno XI. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Ermengaudi comes. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Berengarii Arnalli de Anglesola. Sig+num Arnalli de Pontis. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in linea V et VI die annoque prescripto.
(Alphabeto divisa).

domingo, 31 de mayo de 2020

LXXI. Reg. n.° 951, fol. 104. 19 octubre 1339. mostaçafie, Barchinone

LXXI. Reg. n.° 951, fol. 104. 19 octubre 1339.

Noverint universi quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice comesque Barchinone animadvertentes qualiter regali plurimum competit dignitati circa ea que publicam utilitatem respicere dinoscuntur auctoritatem suam regiam prestare pariter et assensum: hinc est quod cum pro parte consiliariorum ac proborum hominum universitatis civitatis Barchinone nobis fuerit instantissime supplicatum ut pro bono statu dicte civitatis ac habitatorum ejusdem concedere dignaremur quod officium mostaçafie sit de cetero in civitate jamdicta: eapropter nos conspicientes quod hujusmodi officium utilitatem comunem respicit evidenter: tenore presentis corte nostre perpetuo valiture concedimus consiliariis ac universitati ac consilio centum juratorum dicte civitatis Barchinone quod ammodo in civitate ipsa sit mustaçafus qui dictum mustaçafie officium teneat atque regat sub modo et forma inferius comprehensis quique eligatur anno quolibet in festo beati Andree sub hac forma:
videlicet quod per dictum consilium dicte civitatis eligantur tres probi homines ejusdem civitatis ad officium antedictum nomina quorum sic electorum in scriptis nobis si presentes fuerimus in civitate ipsa alias nostro bajulo Cathalonie generali vel ejus locumtenenti in civitate ipsa presententur per consiliarios civitatis jamdicte nosque seu dictus bajulus generalis nobis inde absentibus vel ejus locumtenens unum ex ipsis tribus eligamus et eligere teneamur ad officium ipsum ac etiam nominemus: statuentes ac etiam ordinantes quod dictus mustaçafus cum electus et nominatus fuerit ut prefertur sit ipso anno mustaçafus et tenent penes se originalia ponderum et mensurarum tam panis vini olei pannorum et aliorum omnium que venduntur ac vendi consueverunt sub penso pondere vel mensura quodque quilibet mustaçafus in principio administracionis ejusdem officii faciat preconitzari per preconem publicum in locis dicte civitatis in quibus preconitzaciones fieri sunt solite quod quicumque homo vel mulier qui aliqua emat vel vendat ad pondus pensum sive mensuram teneatur sub certa pena arbitrio dictorum consiliariorum apponenda et infra certos dies portare vel mittere pensum pondus vel mensuram eidem mustaçafo ut cum suis comprobentur et ad rectitudinem reducantur ob hoc ut omnis fraudis et doli materia evitetur: qui quidem mustaçafus in fine sui officii subsequenti successori in officio supradicta originalia tradere teneatur.
Dictus vero mustaçafus sine vicario bajulo et alio officiali nostro auctoritate propria sui officii recognoscat et possit recognoscere et judicare pro veris aut falsis pensa pondera et mensuras et deliquentes punire vel eis facere gratiam usque ad decem solidos barchinonenses tantum et infra et etiam ultra decem solidos barchinonenses cum et de consilio vicarii vel bajuli Barchinone prout officio uniuscujusque ipsorum hoc competat juxta tamen formam statutorum bannorum ordinatorum vel ordinandorum per consiliarios et probos homines dicte civitatis. Pene tamen deliquencium sub prescripta vel infrascripta forma adquisite vel adquirende deductis tamen prius expensis proinde fiendis dividantur hoc modo videlicet quod tercia pars curie nostre tercia vero universitati civitatis predicte et tercia dicto mustaçafo pro suo salario et labore factis tribus equis partibus adquirantur: adicientes quod dicta universitas terciam partem sibi ut permittitur adquisitam in operibus publicis et aliis rebus communibus convertere teneatur. Dictus etiam mostaçafus habeat seu teneat et habere seu tenere debeat unum vel duos sagiones qui sibi assistant continue vel illi qui ponderabit pro eodem et illud quod sagionibus ipsis vel alteri eorum per ipsum mustaçafum in execucione ipsius officii mandatum fuerit exequantur. Teneatur etiam idem mustaçafus in fine anni quo dictum dimitet officium reddere rationem et compotum bajulo nostro Barchinone vel ejus locumtenenti presentibus consiliariis dicte civitatis vel illis quos ipsi ad hoc duxerint ordinandos vel deputandos de administratione et hiis que receperit et expenderit de emolumentis ac proventibus officii memorati: dictus tamen mostaçafus si occurrerit dubium de aliquibus rebus an sint male comixte incamerate vel false de et cum consilio consiliariorum predicte civitatis cognoscat et determinet supradicta secundum ordinationes seu statuta que per dictos consiliarios edita fuerint super eis et faciat prout cognitum fuerit executionem publice per plateas et exigat calonias sive penas a delinquentibus seu transgressoribus prout sibi visum fuerit expedire: que tamen calonie in tres partes sicut continetur superius dividantur distribuantur ac etiam convertantur. Preterea super disensionibus et questionibus operum portalium fenestrarum de spileres stillicidiorum parietum mediocrium viarum et aliarum consimilium idem mostaçafus cognoscat et procedat summarie et de plano non recepta in scriptis petitione vel responsione sed solum rationibus parcium verbo auditis et ea omnia determinet et decidat verbo tantum per se vel cum et de consilio si dubia sibi ocurrerint consiliariorum civitatis predicte ac illorum qui preterito tempore ipsum officium tenuerunt: a qua quidem cognicione vel decisione nemini liceat appellare et si fuerit appellatum ipsis appellacionibus non admisis dicte cause seu questiones per dictum mostaçafum terminentur et etiam exequantur: nos enim jamdicto mostaçafo tenore presentis carte nostre damus et concedimus cognicionem decisionem exequcionem et exactionem omnium predictorum ac etiam universorum et singulorum bannorum ordinatorum seu ordinandorum per consiliarios et probos homines dicte civitatis Barchinone presentes et futuros super illis videlicet rebus super quibus in civitate Valencie banna exiguntur ac levantur per mostaçafum eiusdem ac super omnibus et singulis eidem potestatem plenariam et liberam facultatem conferimus ut superius continetur.
Per presentem autem concessionem nolumus prejudicium aliquod generari officio operariorum dicte civitatis vel privilegiis aut usibus eorundem quinimo ipsa officium privilegia et usus in suo volumus robore permanere presenti concessione in aliquo non obstante. Volumus tamen et declaramus quod id quod reperiatur ad ipsorum operariorum oficium non pertinere ad dictum mostaçafum et ejus officium pertinere noscatur quatenus tamen sub presenti concessione nostra comprehendi valeat seu includi: statuentes nichilominus ac etiam ordinantes quod dictus mostaçafus et sagiones qui in ipso sibi assistent antequam utantur eorum officio teneantur assecurare idonee in posse bajuli Barchinone de tenendo tabulam et alia faciendo que facere teneantur juxta constituciones celebrium Catalonie curiarum. Mandantes per presentem cartam nostram procuratori nostro generali ejusque vices gerenti vicario Barchinone et Vallensis ac bajulo civitatis ejusdem ceterisque officialibus nostris presentibus et futuris quod hujusmodi concessionem nostram et omnia et singula supradicta et contenta firma habeant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari et dictum mustaçafum in predictis vel singulis per modum apellacionis vel alias non impediant inquietent vel perturbent in execucione sui officii circa premissa per nos superius declarata nec de predictis que jamdicto mostaçafo per nos comittuntur se aliquatenus intromittant nisi si et cum eorum auxilium per dictum mostaçafum fuerit imploratum. Et ut predicta omnia et singula majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta evangelia manibus nostris corporaliter tacta ea tenere et observare ac facere inviolabiliter observari et non contravenire aliqua ratione. in cujus rei testimonium presentem cartam inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus insigniri.
Data Barchinone XIIII kalendas novembris anno Domini MCCCXXXIX. - Examinavit P. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum etc.
- Testes sunt inclitus infans Petrus Rippacursie et Impuriarum comes inclitus infans Raimundus Berengarii comes Montanearum de Prades inclitus infans Jacobus comes Urgelli et vicecomes agerensis Arnaldus Terrachonensis archiepiscopus frater Ferrarius Barchinonensis episcopus. - Sig+num B. de Podio predicti domini regis scriptoris qui de mandato ipsius hec scribi fecit cum litteris rasis et emendatis in linea XVIIII ubi dicitur per se vel cum et de et in XXIII ubi scribitur aut usibus eorundem quinimo ipsa offi et clausit die et anno quo supra. - B. de Podio mandato domini regis presente domino infante Petro.

LXXII 1345

martes, 3 de marzo de 2020

CXXIV, reg. 1899, fol 140, 14 febrero 1391

CXXIV.
Reg. N° 1899 fol. 140. 14 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Attendentes illustrissimum ao magnificum Ildefonsum clare memorie regem Aragonum comitem Barchinone et marchionem Provincie tempore quo agebat in humanis laudasse concessisse atque auctorizasse monasterio sancti Victoriani et abbati et monachis ejusdem qui tunc erant et pro tempore essent imperpetuum omnes donaciones et franquitudines et libertates quas antecessores sui eidem monasterio concesserant: nec minus enfranquisse et franquos et inmunes fecisse imperpetuum homines et vassallos sancti Victoriani presentes et futuros ab omni lezda homicidio pleyto et calonia et aliis prout continet privilegium seriei sequentis.
- In Dei nomine ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie visis querelis a Martino Dei gratia abbate sancti Victoriani et ab omnibus sui honoris de quibusdam injuriis et malis quas merini et homines mei faciebant eis quod non erat rectum neque bonum super franquitudinem et libertatem quam antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant jam eidem monasterio et hominibus totius honoris sui: idcirco ego Ildefonsus Dei gratia vidi cartas donaciones et autoritates et franchitudines et libertates quas antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant monasterio Sancti Victoriani quas michi hostendit Martinus Dei gratia abbas in curia mea apud Monson: et propter hoc mando et volo laudo et concedo atque actorizo (auctorizo) eidem monasterio et abbati Martino omnibusque abbatibus et monachis imperpetuum ut homines totius honoris sancti Victoriani presentes et futuri non donent unquam leztam neque homicidium neque ullam caloniam vel plectum in tota mea terra michi nec meis successoribus sive merinis et potestatibus et hominibus meis sed donent hec omnia abbati et monasterio sancti Victoriani integre imperpetuum. Nullus vero merinus vel bajulus meus vel alius quilibet homo per me neque per se ipsum neque per successores meos non sit ausus demandare vel accipere amplius ab hominibus ipsius monasterii leztam nec homicidium caloniam vel peytam sed sint hec omnia de sancto Victoriano imperpetuum. Si quis contra hanc cartam libertatis et donacionis ad infringendum venire tentaverit nullatenus audeat facere et insuper stabilis et firma semper permaneat. Facta carta apud Montemsonum mense madii anno Domini M° C° LXXX° VIII° (1188).
- Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone marchionisque Provincie. - Hujus rei testes sunt Sanccius de Orta et Exemeno Dartusella et Petrus majordomo. - Signum Guillelmi de Gorron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra. - Et nunc fuisse nobis pro parte vestri venerabilis et religiosi abbatis et conventus dicti monasterii humiliter supplicatum quod cum vos abbas et monachi ac vassalli dicti monasterii a data preinserti privilegii vigore ipsius sint et fuerint quiti franchi et immunes ab omnibus et singulis contentis in eodem privilegio pedagium et pontagium per verba expressa positum non fuerit et a nonnullis in dubium revocetur a paucis citra diebus an sub verbis in dicto privilegio positis pedagium et pontagium comprehendantur: quia tamen mens verborum predictorum id comprehendunt et hoc usus antiquus qui est optimus legum ac privilegiorum interpres habuit dignaremur de nostri solita clemencia omnino declarare nos predictos abbatem monachus et conventum ejusdem monasterii homines et vassallos ipsius presentes pariter et futuros ab omni pedagio et pontagio de cetero franchos quitios et immunes existere premissorum vigore et alias preinsertam confirmacionem et franquitatem laudare approbare et confirmare et noviter etiam concedere. Idcirco dicte supplicacioni inclinati benigno ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictam et volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram bonisque necessariam Domino dominancium in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem: tenore presentis carte nostre cunctis temporibus valiture prenominatum privilegium et omnia et singula in eo contenta laudantes approbantes et nostre confirmacionis presidio roborantes prout melius hactenus usi fuistis vos abbatem monachos et homines ac vassallos dicti monasterii presentes et futuros certificati plenarie de predictis pro vestri parte desuper nobis expositis decernimus et declaramus vigore preinserti privilegii et aliorum premissorum franchos et immunes a prestacione cujusvis pedagii et pontagii: necnon de novo de nostri certa scientia et expresse enfranquimus et franchos et immunes facimus a quocumque pedagio et pontagio ita quod vos dicti abbas monachi et homines ac vassalli dicti monasterii presentes pariter et futuri sitis a predictis pedagio et pontagio et ab omnibus aliis in preinserto privilegio seu franquitudine contentis liberi quitii et immunes. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino duci Montisalbi fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatoribus justiciis ceterisque universis et singulis officialibus nostris collectoribus arrendatoribus dictorum jurium et portariis quatenus preinsertum privilegium et omnia et singula in eo contenta et hanc nostram confirmacionem declaracionem et novam concessionem firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta eorum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre majestatis sigillo impendenti munitam.
Data Cesarauguste XXIII die februarii anno a nativitate Domini M° CCC° LXXXX primo regnique nostri quinto. - Signum + Johannis Dei gratia etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus Insule et Caneti Raimundus de Roda vicecomites Raimundus Alamanni de Cervilione et Eimericus de Centillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi feci cum literis rasis et emendatis in lineis secunda essent in quarta quam in IXa cum in Xa quia in XI vos predictos et alibi in eadem ipsum in XII dominancium in XIII fuistis in XIIII ac et clausi. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio.

Real Monasterio de San Victorián, CXXIV, reg. 1899, fol 140, 14 febrero 1391


//

El Real Monasterio de San Victorián (o San Beturián en fabla batúa, San Victorian en aragonés y popularmente) es un complejo monástico ubicado en la localidad de Los Molinos, perteneciente al municipio de El Pueyo de Araguás, en la comarca de Sobrarbe, Huesca, Aragón.

Está situado a 1200 metros de altitud en las faldas de la Sierra Ferrera, en la que destaca la Peña Montañesa, a 14 kilómetros de la villa de Aínsa.

Algunos investigadores sitúan el origen del monasterio de San Victorián en el siglo VI, bajo la denominación de San Martín de Asán, convirtiéndose así en el monasterio más antiguo de la península ibérica. Está vinculado al santo italiano Victorián (Victoriano de Asán), el cual fue ermitaño en la ermita de la Espelunca, situada a poca distancia del monasterio. Su creciente popularidad y veneración le llevaron a aceptar el cargo de abad del monasterio, el cual adquiriría desde entonces su nombre por el de San Martín de Asán.

El monasterio adquirió una gran importancia e influencia en toda la zona del pirineo oriental aragonés, llegando a convertirse, según la tradición, en panteón de los míticos Reyes de Sobrarbe. Se conservan los sepulcros de Gonzalo I y de Íñigo Arista.

Sin embargo, documentalmente no puede confirmarse la existencia del monasterio hasta el siglo X. Desde la segunda mitad de este siglo hasta el primer tercio del XI, bajo el reinado de Sancho Garcés III de Pamplona, se realizaron las primeras construcciones documentadas, de las que no han quedado restos.

Su hijo Ramiro I de Aragón donó al monasterio, entre otros, dos familias de esclavos —la de Oriolus y su mujer Elo, de Villa Alascore, y la de otro hombre, mujer e hijos, de Villa Luzares— y sus propiedades y sus descendientes, en perpetuidad:

…concedo supradicto monasterio unum hominem, in villa Alascore nomine Oriolus, cum uxore sua Elo, et alium hominem in villa Luzares cum filiis et filiabus suis… hos homines dono jam dicto monasterio cum domibus et uxoribus suis, et cum universis posteritatibus suis, et com omnibus que possident, vel in antea augmentare, comparare, vel escalidare potuerint, ipsi et omnes generationes eorum per secula seculorum.

En el reinado de Sancho Ramírez, su hijo, se produce un importante impulso constructivo al monasterio, coincidiendo con la política real que establece a San Victorián como garante del poder de la monarquía en un territorio alejado de los centros del poder real. Es entonces cuando se inicia y consolida el poder del monasterio, con la sumisión de antiguos monasterios ribagorzanos y la adquisición de señorío sobre numerosos lugares.

La mayor parte de las construcciones conservadas datan del siglo XVI. En la segunda mitad de este siglo el monasterio pierde su preponderancia en la zona, con la creación del obispado de Barbastro y los recortes de poder a los monasterios.

En 1835 es desamortizado y sus posesiones pasan a manos privadas, así como una parte del conjunto arquitectónico. En la década de los años 50 el monasterio fue vaciado de sus bienes muebles por decisión del obispo de Barbastro, Cantero Cuadrado. La sillería del coro fue trasladada a la iglesia de San Pedro de Boltaña, el retablo mayor a la catedral de Barbastro y otro retablos fueron repartidos entre otras iglesias de la zona.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXVII, perg 261, 24 agosto 1153

LXXVII.

Perg. N° 261. 24 ago. 1153.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est.
+ Summe providencie ac discrecionis est id quod a paganis christiani auferunt ita firmiter statuere ut omnis spes illud recuperandi ab eis omnino removeatur. Quapropter in Christi nomine ego Raimundus Berengarii Dei gratia barchinonensis comes aragonensiumque princeps ac Tortose et Ilerde marchio providens christiane utilitati et volens castrum de Mirabet quod divina tribuente clemencia maximo labore capi securis custodibus stabilire libenti animo et spontanea voluntate in remisione peccatorum meorum dono et concedo predictum castrum in manu venerabilis Petri de Roera Provincie et Ispanie magistri domino Deo et Sancte Iherosolimitane milicie Templi ac fratribus tam presentibus quam futuris inibi Deo servientibus cum omnibus terminis suis videlicet ultra flumen Iberi in caput de Bannoles ex parte Teviçe Serra Serra sicut aque vertuntur versus Mirabet et vadit ad podios Beçons usque ad terminum Tortose et ex parte in qua castrum situm est dono illis Beneçinem (Benissanet) que dividit terminum cum Mora et ex inde protenditur terminus castri Mirabeti de Mora sicut vadit usque ad Serram de Aschon de inde sicut vadit ad Nonasp et deinde sicut vadit et ferit ad Favaram et deinde usque ad podium de Calcet et vadit usque ad Villar de Arenes sicut aque vertuntur versus rivum de Algars et deinde usque ad terminum de Caselas et de Buzot que sunt de termino de Orta et vadit ferire usque ad terminum Tortose cum omnibus pertinentiis suis et castris et villis videlicet castrum de Algars et castrum de Batea cum terminis sibi pertinentibus et castrum de Corbera et de Gandesa cum sibi pertinentibus et castrum de Pinello et de Resquera similiter cum suis pertinentibus et omnes alios castros et villas que infra predictos terminos continentur vel concluduntur cum omni alio heremo et culto prono et plano cum montibus et collibus planis et vallibus cum aquis et earum ductibus cum viis et semitis cum pratis et pascuis cum nemoribus et saltibus cum herbis et lignis cum terris et lapidibus ut dicti fratres Templi habeant et possideant omnia supradicta et singula jure hereditario ad proprium alodium franchum et liberum integriter et potenter absque ullo alicujus hominis vel femine retentu perpetuis futurisque temporibus sicut melius ac firmius ad comunem utilitatem omnium fratrum intelligi valeat. Quin etiam eodem quoque modo dono et concedo eis in unoque castello de Miquinensia usque Mirabet nam de melioribus hereditatibus que ibi sunt videliçet in Miquinencia unam bonam hereditatem et in Flexio aliam et in Atchone aliam et in Carçeia aliam et in Mora aliam et in Teviça aliam. Et iterum dono eis duas jouvatas de terra apud castrum de Marçan franchas et ingenuas. Omnia vero sicut superius scripta sunt dono eis et firmiter laudo pro quinta eorum que ex illis ex donacione mea jure contingit de tota ipsa riparia scilicet de Miquinensia usque ad Benihalet sive ad terminos Tortose prout melius et comodius ad eorum utilitatem atque profectum intelligi potest. Facta carta VIIII kalendas septembris anno ab incarnatione Domini millessimo CLIII regnique Lodovici junioris XVII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Arnaldi Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro veteri. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Berengarii de Turre Rubea. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Petri de Podio alto. Sig+num Berengarii de Mulnels. Sig+num Arberti de Castro veteri. Sig+num Guillelmi de Castro veteri et macip. Sig+num Poncii scribe barchinonensis ecclesie scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit ex mandato domini comitis die annoque prescripto. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Signum Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis.
- Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII° idus septembris anno Domini millessimo CCC° undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Cornellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitimo comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea prima ubi dicitur christiani et in linea decima ubi dicitur Templi. Et rasis et emendatis in linea undecima ubi dicitur talem et alibi in eadem ubi dicitur qui ibi sunt videlicet in Miquinencia et in linea duodecima ubi dicitur superius scripta.

//

Nota: Orta, Horta de Sant Joan, o Puigventòs de la Figuereta :)

 
Buzot, Beceite, Beseit, Beceit, Beit Said, etc