Mostrando las entradas para la consulta Burgensi ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Burgensi ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXVIII, perg 96, 21 febrero 1139

XXVIII
Perg. N°96. 21 feb. 1139.

Hec est convenientia et concordia quam fecerunt inter se illustris Adefonsus imperator Ispanie et Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis. Concordati sunt in primis super illam terram quam tenet Garcias rex Pampilonensium tali scilicet modo ut Adefonsus imperator predictus habeat ex ea Maregno et totam aliam terram quam Adefonsus rex avus illius illo die quo mortuus est ultra Iberum ex parte Pampilonie tenebat. Consul vero Barchinonensis habeat de cetera terra quam tenet rex Garsias totam illam terram que regno Aragonensi pertinet sicut eam dompnus Sanccius rex et Petrus rex temporibus suis sine hominio quod per illa fecisset possederunt. De alia quoque terra Pampilonie pro qua rex Sanccius et rex Petrus Adefonso regi Legionensi hominium fecerunt habeat imperator Adefonsus terciam partem ex ea et Raimundus comes Barchinonensis duas. Et pro illis duabus partibus quas habebit faciat imperatori Adefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Adefonso regi avuo imperatoris Adefonsi fecerunt. In ipsa vero tercia parte imperatoris sit castrum Stelle et in duabus partibus comitis sit Erunia civitas. Preterea venerabilis Adefonsus imperator et illustris Raimundus barchinonensium comes in hoc sunt concordati ut de illis terris Pampilonie quas partituri sunt sicut supradictum est quicquid ambo vel unus sine altero et per suos homines quocumque modo recuperare aut acquirere poterint habeat imperator terciam partem et comes jamdictus duas quousque totum adquirant. Cum autem totum fuerit adquisitum dividant inter se modo prescripto et firmiter habeant. Facta convenientia et concordia apud Charrionem VIIII kalendas martii anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millesimum era millesima CLXXVIII presente dompno Berengario Salamantino episcopo et Bernardo Segontino episcopo necnon et Petro Burgensi electo atque in presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis Osorii Martiniz et Gotterre Ferrandez ac Poncii de Cabrera et Diac Monioci majorisdomus imperatoris et Roderici Ferrandez et Lop Lobez et Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone atque Guillelmi Raimundi Dapiferi et Gaucerandi de Pinos ac Bernardi Guillelmi et Petri Taresa atque Frontini et Johannis Diaz et Lup Sancii de Belxid atque Artalli de Alago et aliorum nobilium in curia domini imperatoris existencium. Tandem conveniunt inter se imperator et comes quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri per fidem sine enganno et nullus eorum treguam aut placitum cum prescripto Garcia faciat sine alterius consilio. Sig+num imperatoris. Sig+num Raimundi comes.


Nota: Erunia: Iruña: Irunia : Pamplona ciudad.
Stelle: Estella. (Saludos a Manu de Estella, magnífico y millonario)

lunes, 17 de febrero de 2020

XLII, reg 13, fol 175, 20 mayo 1264

XLII.
Reg. n.13. Fol. 175. 20 mayo 1264.

Damus et concedimus vobis fideli nostro Raimundo de Conchis burgensi Montispessulani missatgeriam Alexandrie ita quod vos sitis nuncius noster dicti viatici et non aliquis alius et possitis ducere vobiscum navem et naves quas volueritis in viatico seu missatgeria supradicta et nullus de terra nostra mercator vel alius sit ausus ire versus Alexandriam cum aliquo ligno vel nave nec cum aliquibus mercaturis nec navem vel lignum causa eundi in Alexandria carricare sine vestri licentia et voluntate quousque vestra navis sit carricata ex toto et vos recesseritis de Barchinona pro faciendo viatico antedicto: dantes et concedentes vobis licentiam et plenum posse quod possitis in partibus Alexandrie constituere consulem pro nobis qui locum nostrum in alfondicum nostrum ibi teneat et qui audiat et determinet omnes causas que inter homines terre et jurisdiccionis nostre quorumlibet locorum vertentur et ponat penas civiles et criminales super ipsos prout eidem melius visum fuerit expedire et eas habeat et accipiat auctoritate nostra ab illis qui in ipsam penam inciderint et qui omnia jura nostra colligat et recipiat loco nostri. Statuentes et volentes quod vos auctoritate nostra in dicta terra statuere possitis quod omnes homines terre et jurisdiccionis nostre ad dictas partes euntes donent vobis ratione juris unum bisancium et quartam de centum bisanciis de omnibus que secum ad dictas partes portabunt de quibus inpendant loco nostro illi consuli quem vos ibidem duxeritis statuendum: dantes insuper vobis licentiam et plenum posse imponendi penam et penas super homines nostros qui in nave vestra ibunt et super illos qui in partibus Alexandrie fuerint dum vos in dicta missatgeria fueritis postquam de Barchinona recesseritis eundo in dicto viatico stando et redeundo prout vobis visum fuerit et ipsos compellere et ipsi coram vobis teneantur venire et respondere et prestito sacramento et juvare vos ac consilium prestare et obedire etiam vobis personaliter sicut nobis: et si quis contravenerit possitis eum capere in persona et eundem inde punire mediante justicia prout vobis videbitur faciendum. Datum apud Calatayubum XIII kalendas junii anno Domini millessimo ducentessimo sexagessimo quarto.


domingo, 24 de mayo de 2020

N. 22. Memoriale n. 49. Fól. 71.

N. 22. 
Memoriale n. 49. Fól. 71.

Hic transcribere curavi ego quidem Petrus Michael Carbonellus instrumentumpossessionis Scribe mandati et Archivariitradite Francisco Carbonello filio meo precharo.

Noverint universi: Quod anno a nativitate Domini MCCCCLXXX quarto die vero Mercurii XXXI mensis decembris vigiliacircuncisionis domini nostri Jesu-Christi presente et vocato me Galcerando Bertrando Ser. mi domini Regis Scriba Regiaque auctoritate notario publico per totam terram et ditionem ipsius domini Regis et presentibus etiam et vocatis magnifico Joanne Aybri burgensi ville Perpiniani honorabilibusque Antonio de Puigdangoles mercatore et Francisco Nicolao de Molis notario publico civibus Barcinone testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis coram multum magnifico et circunspecto viro domino Joanne Pages milite legumque professoreVicecancellario predicti domini Regis sedente in Regio Archivo Barcinone personaliter constitutus Franciscus Carbonellus Regius Scriba ac tenens clavesipsius Regii Archiviuna et insolidum cum Petro Michaele Carbonello patre suoScribaque Regio ac tenente claves dicti Regii Archivi obtulit et presentavit debita cum reverentia et per me dictum et infrascriptum notarium legi publice petiit et requisivit eidem quandam certificationem in papyro scriptam et per magnificum Ludovicum de Santangel Scribam portionisdicti domini Regis expeditam et directam magnifico domino Philippo Clementi eiusdem domini Regis Prothonotario que data fuit in villa de Madrit XXIII die mensis Aprilis anno proxime lapso in et cum qua predictus dominus Rex cum voluntate et supplicatione predicti Petri Michaelis Carbonelli mandavit scrivi in charta portionis domus sue predictum Franciscum pro Scriba mandati Cancellarie dicti domini Regis et tenente claves Archivi predicti una et insolidum cum dicto patre suo prout hec et alia in dicta certificatione continentur et que certificatio iam fuit prius per dictum Franciscum presentata predicto prothonotario qui etiam acceptavit eam et admisit dictum Franciscum in Scribammandamenti dicte Cancellarie ac tenentem claves dicti Archivi cum exercitio quitatione et prerogativis quibus uti valeat modo et forma in ipsa certificatione expressis quemadmodum hec continentur in pede dicte certificationis. Et nihilominus dictus Franciscus Carbonellus ibidem obtulit et presentavit debita cum reverentia ac per me dictum et infrascriptum notarium legi publice petiit et requisivit prefato domino Vicecancellario quoddam privilegium in debita forma expeditum et per dictum dominum Regem de et super dictis certificatione et provisione dicti officii Scribe mandamenti et Regii Archivi factum et concessum dicto Francisco Carbonello in quadam membrana scriptum Regioque sigillo inpendenti munitum que data fuit in civitate Corduboe die vicesimo primo mensis Maii anno proxime decurso. In et cum quo prefatus dominus Rex inter ceteros mandavit predicto domino Vicecancellario ut dictum Franciscum Carbonellum quamdiu vixerit pro Scriba mandamenti ac tenente claves dicti Archivi cum dicto Petro Michaele Carbonello eius patre et sine eo haberet et teneret illumque in possessionem ipsius officii prestito prius per eundem Franciscum solito juramento induceret prout hec et alia in dicto privilegio latius exarantur. Insuper predictus Franciscus Carbonellus humiliter supplicavit et etiam requisivit dictum dominum Vicecancellarium ut in vim predicte certificationis et privilegii ipsum Franciscum in possessionem dicti officii Scribe mandamenti et Regii Archivarii poneret et induceret quoniam ipse erat presto et paratus parere mandatis dicti domini Regis et dicti domini Vicecancellarii ac tenere facere et complere omnia et singula ad que Regius Archivarius dicti Archivi teneatur et quemodmodum ceteri Archivarii tenuerunt fecerunt el compleverunt. Et lecta de verbo ad verbum ac publicata per me dictum et infrascriptum notarium predicta certificatione cum prefatum privilegium legere voluissem dictus dominus Vicecancellarius cercioratus ad plenum de toto ipsius tenore habuit illud pro lecto et publicato. Mandavit que ilico ut prius quam possessio dicti officii traderetur ego dictus et infrascriptus notarius legerem et publicarem quandam ordinationem Ser.mi domini Petri recolende memorie Regis Aragonum in quodam regesto dicti Archivi scriptam. Que data fuit apud locum vulgo dictum Tamarit de Literaduodecimo die Martii anno a nativitate Domini MCCC octogesimo quarto in et eum qua habetur totum id et quantum ipse Archivariusdicti Archivi facere tenetur. Ita demum quod sacramentum et homagium Cancellario prestare teneretur modo et forma quibus illud prothonotarius regius prestare tenetur. Et incontinenti lecta et publicata per me dictum et infrascriptum notarium predicta ordinatione prefatus dominus Vicecancellarius attentis predictis ut dixit habuit el tenuit ac habet et tenet dictum Franciscum Carbonellum pro Scriba mandati Cancellarie domini Regis ac tenente modo predicto claves dicti Archivi sicut in dictis certificatione et privilegio continetur. Et processit ad tradendam dictam possessionem dicto Francisco Carbonello in hunc qui sequitur modum recepit prius dictus dominus Vicecancellarius ab ipso Francisco sacramentum cuius virtute promisit et juravit predicta omnia et singula se tenere et facere quemadmodum ceteri alii Archivarii tenuerunt et fecerunt et facere debuerunt et etiam dictus dominus Vicecancellarius recepit homagium ore et manibus juxta usaticos Barcinone et constitutiones Cathaloniecommendatum ab ipso Francisco statimque mandavit dicto Petro Michaeli Carbonello patri dicti Francisci ut clavesdicti Archivi eidem dicto domino Vicecancellario traderet pro illis tradendis dicto Francisco qui eas una et insolidum cum dicto patre suo teneat juxta formam dicti Regii privilegii. Quiquidem Petrus Michael Carbonellus confestim tradidit dictas claves dicto domino Vicecancellario pro obtemperandis Regiis mandatis et dicti domini Vicecancellarii sed antea protestatus fuit quod per ipsam clavium traditionem et possessionem predictam non fieret eidem Petro Michaeli Carbonello preiuditium neque derogatio in exercitio Scribe mandamenti quitationeque sua et aliis juxta et secundum formam ac tenorem dictorum certificationis et privilegii et quemadmodum serenissimus dominus Rex in eisdem fieri et servari iussit. Et dictus dominus Vicecancellarius recipiens cum dicta protestatione et reservatione claves dicti Archivi tradidit incontinenti possessionem dicti officii Scribe mandamenti et Archivarii
predicto Francisco cum exercitio Scribe mandamenti quitatione et aliis prorogativis in dictis certificatione et privilegio enarratis quibus ipse Franciscus uti valeat modo et forma in ipsis privilegio et certificatione contentis. Et in signum ipsius possessionis seu quasi dicti officii ac aliorum predictorum dictus dominus Vicecancellarius tradidit dictas claves dicto Francisco Carbonello ut eas teneat una et insolidum cum dicto patresuo juxta formam Regii privilegii snpradicti. Et qui dictus Franciscus eas cum debita reverentia et honore modo et forma predictis et cum reservatione et protestatione superius mentionatis accepit eas et cum eis clausit et aperuit portasdicti Archivii in signum recepte possessionis omnium et singulorum predictorum. De quibus omnibus et singulis petiit et requisivit dictus Franciscus sibi et dicto patri suofieri et tradi unum et plura publicum et publica instrumentum et instrumenta per me dictum et infrascriptum notarium. Que fuerunt acta Barcinone die mense anno et loco predictis presentibus me et infrascripto notario et testibus predictis ad premissa vocatis specialiter et rogatis ut superius continetur.
Sig+num mei Galcerandi Bertrandi Serenissimi domini Regis Scribe eiusque auctoritate per universam ditionem suam publici notarii qui premissis omnibus dum sicut est dictum agerentur interfui eaque in hanc publicam formam redigens scribi feci et clausi. Constat de raso et correcto in linea XX recepit prius. Et de suprapositis in lineis XXI et etiam XXIIII Vicecancellarius.
P.

Doc. 23

lunes, 3 de junio de 2019

Tomo I, texto I., Génova

AÑO DE 1403.
Núm.I, 15 de enero.
Convenio entre el rey don Martín de Aragón y el Común de la república de Génova, confirmando las paces ajustadas a 21 de noviembre de 1386, y estableciendo ciertas reglas para indemnizar los perjuicios que aragoneses y genoveses se habían causado mutuamente desde la celebración de aquel tratado.

I. (1)
Reg. 2,315 fol.57 15 de enero de 1403.

(1) Al comenzar el traslado de los documentos que componen esta colección diplomática, dudamos si sería mejor darlos a la imprenta tales como se hallan en sus respectivos registros, esto es, plagados de barbarismos y solecismos, y faltos de incisosacentos y, por lo general, de todos los demás signos ortográficos; o bien, si convendría más corregir en la impresión su viciosa ortografía. De este último modo facilitábamos ciertamente su inteligencia y estudio; pero nos han parecido más poderosas las razones que militaban por el primero. Aunque no pueda decirse que la falta de puntuación y otros vicios de la escritura marquen de un modo determinado ninguna época; con todo es indudable que la ortografía no conoció en esta parte reglas algún tanto fijas hasta mucho después de la introducción de la imprenta; pues se descubre aun la mayor incertitud en las primeras ediciones, y si bien en los diplomas y otros manuscritos de este archivo se ven puestas de trecho en trecho, como quien dice, algunas virgulillas, no se observa regla fija en su colocación, ni indican diferencia alguna entre lo que debe ser inciso, punto y coma, etc. Además la diferente colocación de los incisos y demás notas altera muchas veces notablemente el sentido de una cláusula, y para marcarlos nosotros en un documento que en su matriz no los lleva, hubiéramos debido prejuzgar lo que de ningún modo nos incumbe. El arzobispo MarcaCapmany y otros compiladores publicaron, es verdad, sus colecciones en correcta ortografía; pero ellos obraban, si vale decirlo así, por su propia cuenta y riesgo: nuestro cargo y nuestra posición son muy diferentes. A demasiado quizás nos habremos atrevido con poner las correspondientes mayúsculas a los nombres propios y otros análogos, e indicar por medio del punto o dos puntos aquellos signos del manuscrito que no daban lugar a ninguna duda. 

/ Los textos en latín pueden contener más errores, ya que el texto procede de un scan OCR del libro impreso/ 

In eterne pacis et confederationis Actoris nomine cunctis populis patefiat: Quod nos Martinus Dei gratia rex Aragonum etc. vidimus quoddam publicum instrumentum tenorem continens hic insertum. In nomine eterni Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti beate Marie semperque virginis et totius curie celestis amen: Universis pateat evidenter quod cum nichil sit quod lumine clariore prefulgeat quam recta fides in principe nichil quod ita nequeat occasui subjacere quam vera religio nam cum Actorem vitae et luminis utraque respiciant recte et tenebras respuunt et nesciunt subjacere deffectui utrarumque dominationum votis omnibus fuit exorata divina potentia ut mentes earum in hoc ardore pacis in hac devotione quodque integre religionis studio longevis temporibus conserventur: hoc enim regnis cunctisque subditis suis creditur expedire ut sua firmentur imperia et subditorum custodiatur utilitas hec namque facultates protendit mores extollit et alia universa bona componit. Ut igitur inita pacis federa reformentur et ne tanta discordia videatur sub dissimulatione foveri honorabiles et circumspecti viri domini Bernardus de Ponte legum doctor et Guillelmus
Pujada
 cives Barchinone consiliarii ambassiatores et procuratores excellentissimi principis et domini domini Martini Dei gratia regis Aragonum Valentie Maiorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie constituti ab ipso domino rege specialiter ad infrascripta gerenda tractanda et componenda ut patet per publicum instrumentum sigilli ipsius domini regis appensione in cera vermilia munitum subscriptum inferius et insertum ex una parte et nobiles et circumspecti viri dominus Ingus de Grimaldis legum doctor et Anthonius Rex cives januenses sindici ambassiatores et procuratores magnifici domini Johannis Lemeyngre dicti Bociquaut marescalli Francie locumtenentis regii citra montes et gubernatoris januensis pro serenissimo domino rege francorum domino Janue et venerabilis consilii duodecim sapientum ancianorum civitatis Janue constituti a dictis nomine suorum principalium ad infrascripta specialiter gerenda tractanda et componenda ut patet per publicum instrumentum subscriptum a simili et insertum ex parte altera: habitis inter ipsos ambassiatores et procuratores dictis nominibus pluribus et diversis colloquiis tractatibus collationibus discussionibus et recognitionibus pacium inter partes seu dominationes predictas hactenus initarum et reformationum ipsius pacis: tandem videntes et firmiter agnoscentes quod pax seu reformatio pacis alias inite inter nobilem virum dominum
Berengarium de Apilia militem consiliarium et majordomum ac procuratorem recolende memorie domini Petri regis Aragonum etc. ex una parte et nobilem et prudentes viros Luquinum Scarampum et Anthonium de Credentia notarium et comunis Janue cancellarium cives januenses ambassiatores sindicos et procuratores magnifici domini Anthonioti Adurni olim ducis Janue et sui consilii quindecim sapientum ancianorum januensium seu comunis Janue ex parte altera que inita et firmata fuit inter procuratores prenominatos in sala majori palatii regii Barchinone sub anno Domini MCCCLXXXVI (1386) die jovis in tertiis XXII mensis novembris est precipue confirmanda pervenerunt et pervenisse sibi ad invicem et vicissim dicti procuratores nominibus quibus supra confitentur et confessi fuerunt ad infrascripta pacta conventiones et pacis reformationem ut infra. Primo videlicet quod dicti procuratores dictis nominibus et nomine et vice principalium suorum unanimiter et concorditer dictam pacem seu reformationem pacis et confirmationes ejusdem reformaverunt et de novo confirmaverunt et approbaverunt volentes statuentes ordinantes et sibi ad invicem et vicissim promittentes quod dicta pax et confirmationes ejusdem serventur et servari debeant per dictas dominationes et quamlibet ipsarum juxta ipsarum series et tenores una cum additionibus conventionibus et protestationibus infrascriptis: hoc adjecto et inter ipsas partes dictis nominibus expresse et specialiter convento et reservato quod si conventiones aut pacta in presenti reformatione pacis contente et contenta essent contraria seu incompatibilia aliquibus capitulis seu verbis in predicta pace seu reformatione pacis ut supra presentialiter reformata et de novo confirmata appositis seu contentis ista firma remaneant et illsa illa vero quoad hec remaneant invalida et penitüs revocata sed quoad alia in suo remaneant perpetuo robore et vigore. Item cum a tempore dicte pacis seu reformationis pacis ut supra inite inter prefatum dominum regem Petrum seu procuratorem ipsius ex una parte et dictum magnificum dominum Anthoniotum Adurnum olim ducem et suum consilium ancianorum nomine comunis Janue seu procuratores ipsorum ex altera et presentialiter reformate fuerint per subditos dictarum dominationum hinc inde illata data facta comissa et perpetrata multa damna prede et raubarie et exinde per ipsas dominationes et quamlibet ipsarum fuerint date facte et concesse multe marche laudes represalie seu pignerationes ac executiones earum dicti ambassiatores et procuratores dictis nominibus ordinaverunt et convenerunt quod dicta omnia damna necnon marche laudes represalie seu pignerationes ac executiones earum fiende ac omnes et singule petitiones et requisitiones que pro ipsis damnis marchis represaliis seu pignerationibus ac executionibus et occasione ipsarum facte seu que fieri possent hinc inde suspendantur et suspense esse habeantur teneantur et reputentur usque ad annos IIII or proxime sequuturos a die ratificationis presentis reformationis pacis continue computandos. Interim vero dicto tempore durante voluerunt et ordinaverunt quod per dictum serenissimum dominum regem Aragonum eligantur et nominentur duo probi viri cathalani vel januenses qui in civitate Janue habeant facere infrascripta et per dictum magnificum dominum gubernatorem et suum consilium etiam nominentur et eligantur alii duo probi viri januenses vel
cathalani qui in civitate Barchinone habeant facere infrascripta: et dicti sic per utramque dominationem electi et nominati habeant et habere debeant a dictis dominationibus largam et amplam potestatem et bayliam, scilicet dicti duo per prefatum serenissimum dominum regem Aragonum electi audiendi omnes januenses districtuales et subditos dicti domini regii gubernatoris et comunis Janue qui dictos duos adhierint: et dicti duo per dictum magnificum dominum gubernatorem et consilium electo habeant potestatem et bayliam audiendi omnes cathalanos et subditos dicti domini regis Aragonum: et habeant potestatem discutiendi que damna sint illata et a quibus et qui legittime teneantur et ipsa taxandi et taxata adjudicandi et taxata judicata si qua jam sint denuo recensendi etiam si marche adjudicate essent vel si non essent adjudicate et de et super
omnibus et singulis dependentibus emergentibus accessoriis annexis et connexis ab eis et a quolibet predictorum: et super ipsis damnis raubariis et offensis habeant et debeant inquirere informationem liquidationem et discussionem facere summarie et de plano sine strepitu et figura judicii sola veritate inspecta malitiis dilationibus et omnibus juris solemnitatibus pretermissis et super ipsis


diffinire et justitiam facere: et qui etiam sic electi et nominati ut supra per dictas dominationes et quamlibet earum habeant potestatem et bayliam providendi et ordinandi super indemnitate et satisfactione fienda dictis damnificatis ut supra tam per modum et viam impositionis alicuius drictus seu juris vel gabelle quam per alium modum et viam: et tempus dictorum IIII. or annorum prorogandi prout et sicut eis videbitur: et demum in predictis et circa predicta et quodlibet predictorum providere et ordinare prout et sicut eis videbitur opportunum ita tamen quod super
dicti juris impositione et temporis prorogatione habeant dicti quatuor unanimiter concordare. Item voluerunt ordinaverunt et expresse convenerunt non obstante dicta suspensione quod si forsitan dicte dominationes vel altera ipsarum cum litteris sigillatis vel aliis publicis instrumentis effeete fuerint seu essent debitrices aliquorum subditorum ipsarum dominationum vel ostendi poterit legittime quod ipse dominationes vel aliqui officiales earum aliquid ceperint vel occupaverint a subditis ajterutrius dominationum predictarum et illud conversi fuerint in utilitatem ipsarum
dominationum vel alterius earum seu illud receperint de mandato seu ratihibitione ipsarum dicta talia debita in predicto capitulo nullatenus comprehendantur sed remaneant in eorum jure prout et sicut erant ante presentem pacis reformationem. Item convenerunt et ordinaverunt quod libertates et immunitates antique subditis utriusque partis serventur et servari debeant et si contra ipsas immunitates et libertates vel jus fíat directe vel indirecte seu imponatur vel impositum esset aliquod drictum seu gravamen illi dricto seu illi gravamini simile in quantitate imponatur vel imponi possit per alteram dominationem in onere et gravamine illorum subditorum illius dominationis qui ultra libertates et immunitates predictas seu jus vel alias gravabit vel gravaberit pro his que jam sunt imposita vel que ulterius imponerentur seu aliqualiter exhigerentur rata tamen pace manente que si contra predictas immunitates et libertates fieret nullatenus infringatur. Item convenerunt et
ordinaverunt quod capitanei et gubernatores castrorum et locorum de Callerii et Alguerio vel presidentes eis in dictis locis qui sint et pro tempore fuerint prestent et prestare teneantur sacramentum et homagium facere et subire debeant de servando tenendo et custodiendo omnia et singula capitula presentís reformationis pacis et ad ipsam spectantia et pertinentia: et si aliquis januensis subditus vel districtualis dicti regii gubernatoris et comunitatis januensis fuerit damnificatus quod absit per aliquem seu aliquos habitatores dictorum castrorum et locorum de Callerii et Alguerio vel per receptatos seu qui receptarentur in eis sit in electione damnum passi seu damnificati querelam facere de damno sibi illato coram dictis gubernatoribus et capitaneis et ipsorum altero vel presidente seu presidentibus in dicto loco seu locis videlicet coram illo sub cujus jurisdictione dicti damnificantes seu damnum committentes reperti fuerint seu inventi vel coram prelibato domino rege Aragonum: et si dictus gubernator vel dictus presidens requisitus querelantibus predictis justitiam non fecerit expeditam quod puniatur et puniri debeat in bonis propriis de quibus fiat satisfactio et restauratio dicto seu dictis damnum seu damna passo seu passis: et ipso facto perdat et amoveatur a dicto ejus officio nec ullatenus possit ad illud admiti seu remiti immo sit factus perpetuo inhabilis ad illud ulterius obtinendum: et versa vice quod potestates
et castellani Bonifaci et Monaci vel alii presidentes eis in dictis locis qui sunt et pro tempore fuerint prestent et prestare teneantur sacramentum et homagium facere et subire debeant de servando tenendo et custodiendo omnia et singula capitula presentis pacis reformationis et ad ipsam spectantia et pertinentia. Et si aliquis cathalanus subditus vel distrietualis prefati serenissimi domini regis Aragonum fuerit damnificatus quod absit per aliquem seu aliquos habitatores dictorum castrorum et locorum de Bonifacio et Monacho vel per receptatos seu qui receptarentur in eis sit in electione damnum passi seu damnificati querelam facere de damno sibi illato coram dictis potestatibus et castellanis seu eorum altero vel presidente seu presidentibus in dicto loco seu locis videlicet coram illo sub cujus jurisdictione dicti damificatores seu damnum commitentes reperti fuerint seu inventi vel coram dicto domino gubernatore et suo consilio comunitatis Janue. Et si dictus potestas et castellanus requisitus vel dictus presidens quered lantibus predictis justitiam non fecerit expeditam quod puniatur et puniri debeat in bonis propriis de quibus fíat satisfactio et restauratio dicto seu dictis damnum seu damna passo seu passis et ipso facto perdat et amoveatur a
dicto ejus officio nec ullatenus possit ad illud admitti seu remitti immo sit factus perpetuo inhabilis ad illud ulterius obtinendum. Item convenerunt et ordinaverunt dicti ambassiatores et procuratores dictis nominibus quod omnes et singuli subditi et districtuales dictarum dominationum et cujuslibet ipsarum habentes tenentes vel custodiente castra villas terras seu loca extra territorium seu cohereionem dictarum dominationum vel alterius earum qui et que sint sub dominio alterius cujusvis domini sint et teneantur obligati et astricti ad tenendum et eñectualiter observandum et custodiendum prcsentem reformationem pacis et confirmationes ipsius prout et sicut in capitulis ipsius seriosius continetur et per dictas dominationes et per utramque ipsarum ad hec compellantur omnino salva semper fidelitate dominorum superiorum pro quorum dominio dicta castra villas terras seu loca teneant et custodiant in casibus a jure licitis et permissis et salvo alio quocumque casu a jure licito et permisso. Item ut ipsa reformatio pacis valeat melius observari et custodiri dicti ambassiatores et procuratores dictis nominibus voluerunt et convenerunt quod per utramque dictarum dominationum videlicet quamlibet in jurisdictionc sua eligantur constituautur et ordiiientur et eligí constitui et ordinari debeant duo probi viri qui nominentur et nominari debeant protectores defensores et conservatores presentis pacis reformationis et quorum proprium sit ofíicium requirere prosequi et protestari et quecumque alia demum facere que sint vel fuerint necessaria vel utilia seu opportuna ad conservationem executionem et effectualem observatmaem pacis perpetue supradicte et hujusmodi reformationis ejusdem et omnium et singulorum contentorum in eis: quibus quidem protectoribus defensoribus et conservatoribus pacis predicte per utramque dictarum dominationum detur et concedatur plena potestas et baylia faciendi et exequendi omnia et singula supradicta: et ut dicti eligendí ut supra sint solliciti et diligentiorem curam habeant in predictis omnibus et singulis et in dependentibus emergentibus incidentibus annexis et connexis ab eis et eorum quolibet voluerunt et ordinaverunt quod per dictas dominationes et utramque carum eis constituatur certum salarium prout ipsis dominationibus videbitur et placuerit. Item actum et conventum est inter prenominatos ambassiatores sindicos et procuratores dictis nominibus quod prefatus serenissimus dominus rex Aragonum infra menses duos proxime venturos a die presentis pacis reformationis per dictos ambassiatores dictis nominibus fírmate incoandos per publicum et solemne instrumentum approbabit et ratifficabit omnia et singula supradicta et infrascripta et jurabit ad sacrosancta quatuor Dei evangelia manibus suis propriis tacta predicta tenere custodire et firmiter observare et facere observari: et similiter quod dictus magnificus dominus regius gubemator anciani et consilium comunitatis Janue per publicum et solemne instrumentum approbabunt et ratifficabunt omnia et singula supradicta et infrascripta et jurabunt ad sacrosancta quatuor Dei evangelia manibus eorum propriis tacta predicta tenere custodire et firmiter observare et lacere observan hoc tamen adjecto et
expresse convento quod si aliqua ex dominationibus supradictis nolens ratifficare seu approbare presentem pacis reformationem illam possit reprobare et omnia et singula in ea contenta: quam reprobationem et improbationem teneatur et debeat intimare alteri dominationi de qua intimatione constare debeat publico instrumento alias elapso dicto tempore duorum mensium presens pacis reformatio et omnia et singula in ea contenta remaneant in sui roboris fimamento. Et cum per lapsum dictorum duorum mensium improbatione seu reprobatione non secutis per alteram dominationem nec alteri intimatis ut est dictum dicta pax pura remaneat atque firma est conventum quod infra teutium seu alium mcnsem sequentem quelibet ipsarum dominationum habeat confirmare solemniter et expresse dictam pacem ut supra in presentí capitulo continetur nisi infra dictos duos menses fuerit solemniter cum juramento confirmata: et dictam confirmationem in publico instrumento redactam debeat altera dictarum dominationum intimare et mittere alteri et infra dictum mensem per loca sólita et assueta suarum dominationum dictam pacem et contenta in ea voce preconia facere publican. Tenore igitur presentís publici instrumenti retento prius et protestato expresse per procuratores dicti domini regis Aragonum hoc videlicet quod ídem dominus rex Aragonum per snpra vel infrascripta non vult nec intendit nec dieti procuratores ejus nomine aliqualiter approbare aliqua pronunciata per magnificum dominum Johannem marchionem Montisferrati quondam in pace per marchionem eundem dudum pronunciata inter dictum dominum regem et magnificum dominum tune ducem et comune Janue in quantum concernant locum de Alguerio Sardinie insule in quacumque parte pronunciatorum per ipsum marchionem fuerint collocata nec alia pronunciata per dictum marchionem in ultima ejus sententia: et retento expresse et protestato per dictos procuratores regii gubernatoris et comunis Janue hoc videlicet quod dicti procuratores regii gubernatoris et comunis Janue nolunt nec intendunt per supra vel infrascripta parari aliquod per judicium dictis principalibus suis super juribus sibi competentibus contra dictum dominum regem in dicto loco de Alguerio vel alias quomodocumque pronunciata per marchionem jamdictum in quacumque parte dictorum pronunciatorum fuerint collocata: prenominati sindici ambassiatores et procuratores nominibus quibus supra gratis et ex certa scientia et deliberatione diligenti prehabita laudaverunt approbaverunt atque firmaverunt preinserta capitula et quodlibet eorundem et omnia et singula in eisdem et eorum singulis expressata juxta sui seriem pleniorem videlicet dicti circumspecti viri dominus Bernardus et Guillelmus ambassiatores et procuratores dicti domini regis quatenus eundem dominum regem obligant et astringunt et dicti nobilis et circunspecti viri dominus Ingus et Anthonius ambassiatores procuratores et sindici prefati domini regii gubernatoris et comunis Janue quatenus ipsos dominum gubernatorem et comune Janue utique obligant et astringunt. Et convenerunt sibi ad invicem ac etiam promisserunt bona fide per stipulationem solempnem firmam et validam quod sui principales prefati predicta omnia et singula grata rata et firma habebunt tenebunt et inviolabiliter observabunt et facient a suis subditis et districtualibus inviolabiliter observan. Et si dictus dominus rex Aragonum forsitan non observare vel facere observari faciendo vel veniendo adversus predicta vel aliquod predictorum dicti ejus ambassiatores et procaratores voluerunt et convenerunt ac etiam promisserunt jamdictis procuratoribus et sindicis prefati domini regii gubernatoris et comunis Janue stipulantibus nomine suorum principalium prelibatum dominum regem Aragonum incidere in penam centum milium florenorum auri de Florentia pro observatione premissorum que pena in tantum taxata et conventa sit et esse debeat pro damno et interesse partis observantis et totiens comittatur et exigi possit per dictos dominum regium gubernatorem et comune Janue quotiens fuerit per prefatum dominum regem Aragonum contrafactum seu ipsum contingerit incidere in eandem. Et si predicti dominus regius gubernator et comune Janue forsitan non observarent vel facerent observari faciendo vel veniendo adversus predicta vel aliquod predictorum dicti sui sindici et procuratores voluerunt et convenerunt ac etiam promisserunt sepedictis procuratoribus et ambas siatoribus prefati domini regis Aragonum stipulantibus nomine et vice dicti domini sui regis dictum dominum regium gubernatorem et comune januensium incidere in penam centum milium florenorum auri de Florentia pro observatione premissorum que pena in tantum taxata et convenia sit et esse debeat pro damno et interesse partis observantis et totiens comittatur et exigi possit per dictum dominum regem Aragonum quotiens fuerit per dictum dominum regium gubernatorem et comune Janue contrafactum seu ipsos contingerit incidere in eandem. Quibus tamen penis comissis solutis etiam vel non solutis nichilominus rata firma et valida permaneant omnia et singula supradicta et proinde et ad sic observandum complendum et attendendum dicti procuratores sindici et ambassiatores dictis nominibus sibi ad invicem et vicissim stipulantibus et recipientibus nomine et vice principalium suorum et omnium et singulorum cujus vel quorum poterit interesse omnia et singula ipsorum dictis nominibus et cuiuslibet eorum bona habita et habenda pignoraverunt obligaverunt et hypothecaverunt.
Tenor instrumenti procuratorii facti per dictum dominum regem Aragonum predictis domino Bernardo et Guillelmo talis est. In nomine regis pacifici et potentis cunctis gentibus patefiat: Quod nos Martinus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie de legalitate et industria vestri fidelium consiliariorum nostrorum Bernardi de Ponte legum doctoris et Guillelmi Pujada civium Barchinone ab experto confisi plenarie tenore presentis publici instrumenti omnibus jure via modo et forma quibus melius possumus facimus constituimus et etiam ordinamus nostros certos et veros nuncios et procuratores et loco nostri etiam ponimus vos dictos Bernardum et Guillelmum ad petendum exigendum recipiendum et procurandum vice et nomine nostri ac pro nobis et subditis nostris ab egregio viro gubernatore consilio et comuni Janue et subditis seu districtualibus dicti comunis restitutionem emendam et salisiactionem de quibuseumque pecuniarum quantitatibus bonis et rebus ablatis captis retente seu quomodocumque et qualitercumquc debitis nobis et subditis nostris tam per prefatos gubernatorem consilium et comune Janue vel officiales suos quam per subditos et districtuales eorum quacumque rationc occasione seu causa et tam cum cartis et scripturis quam sine usque in diem et horam presentes: et ad quitandum liberandum et absolvendum prefatos egregium gubernatorem consilium et comune Janue curiam officiales et subditos ac districtuales eorum et vos bene quitios et solutos seu tácitos et contentos vocandum de his que vos dicti nuncii et procuratores nostri habueritis et perceperitis vel etiam de bis de quibus nomine supradicto composueritis cum eisdem vel promisseritis seu pactum dicto nomine feceritis de ulterius non petendo et propterea instrumenta et scripturas cassandum jura rationes et actiones cedendum transhigendum componendum et prout vobis dictis procuratoribus et nunciis nostris dictis nominibus videbitur faciendum: preterea ad componendum tractandum ineundum et reformandum cum sepedicto egregio gubernatore et comuni vel curia seu oíficialibus suis nomine et vice nostris et subditorum nostrorum veram et sinceram pacem concordiam stabilem et bonam voluntatem de et super quibuscumque offensionibus cedibus rapinis violentiis injuriis inimicitiis et rancoribus ac demum quibuslibet damnis realiter vel personaliter hactenus illatis datis seu procuratis nobis et subditis nostris in quavis mundi parte tam in térra quam in mari et qualicumque modo facto opere vel tractatu utriusque partis seu quacumque causa vel ingenio que dici vel excogitari possint: necnon ad ipsas offensiones cedes rapinas violentias injurias inimicitias et rancores ac damna realia et personalia Deo propitio bine inde sedandum terminandum et sopienduin perpetuo vel per treugam et usque et tempus et tempora et sub pactis modis formis conventionibus compositionibus transactionibus remissionibus promisionibus stipulationibus et obligationibus de quibus et prout vobis videbitur et placuerit faciendum: et de seu pro premissis omnibus et singulis atlendendis et firmiter observandis cum dependentibus emergentibus acccsoriis et connexis nos et omnes subditos nostros solemniter obligandum in publico vel publicis instrumentas inde conficiendis promissionibus obligationibus penarum adjectionibus juramentis in animam nostram hypothecis solemnitatibus clausulis et cautelis necessariis debitis et opportunis. Dantes et concedentes vobis dictis procuratoribus et nunciis nostris in predictis et circa predicta et in dependentibus coherentibus accesoriis et connexis plenum liberum et generale mandatum cum plena libera et generali administratione promittentes vobis in manibus atque posse nostri secretarii et notarii infrascripti tamquam publice et autentice persone stipulantis et recipientis nomine dicti comunis et officialium et subditorum suorum necnon omnium et singulorum quorum interest intererit vel interesse poterit nos perpetuo babituros ratum gratum et firmum quicquid per vos dictos procuratores et nuncios nostros in premissis et circa premissa actum gestum factum compositum tractatum initum reformatum conventum stipulatum promissum obligatum seu quomodolibet procuratum fuerit eisque nunquam contrafacturos seu venturos aliquo jure ratione vel causa sub hypotheca et obligatione omnium bonorum nostrorum presentium et futurorum. Quod est datum et actum in palatio nostro regali civitatis Valentie duodecima die julii anno a nativitate Domini millessimo CCCC secundo regnique nostri septimo. Signum + Martini Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui hec laudamus concedimus et firmamus huicque instrumento nostrum pendens sigillum apponi jubemus in testimonium premissorum. REX MARTINUS. Testes sunt qui fuerunt ad premissa presentes egregii viri Jacobus de Prades conestabulus regni Aragonum et Bernardus de Capraria magister
justitiarius regni Sicilie milites consiliarii et camerlengi domini regis predicti. Sig+num Guillelmi Poncii secretarii serenissimi domini regis Aragonum supradicti auctoritateque regia notarii publici per totam terram et dominationem suam qui mandato ejusdem premissis interfuit eaque scribi fecit et clausit.
Tenor etiam instrumenti procuratorii facti per dictos dominum regium gubernatorem januensium predictis domino Ingo et Antonio talis est. In nomine domini amen. Illustris et magnificus dominus dominus Johannes Lemeyngre dictus Bouciquaut marescallus regni Francie locumtenens regius et gubernator januensium etc. pro serenissimo rege francorum domino Janue in presentia consilio voluntate et consensu sui venerabilis consilii duodecim sapientum ancianorum dicte civitatis Janue: et dictum consilium et consiliarii dicti consilii in presentia auctoritate et decreto dicti illustris domini regii januensium gubernatoris in quo consilio interfuit legittimus et sufficiens numerus ipsorum ancianorum et illorum qui inter fuerunt nomina sunt hec Johannes de Vallebella notarius prior Laurentius Marruffus Albertus Grillus Clemens de Prementorio Nicholaus de Zolasco Nicholaus de Merato Ambrosinus de Marinis Simon Marabotus Octobonus Spinulla et Jacobus Salvaigus agentes nomine et vice prefati serenissimi francorum regis domini Janue et comunis Janue et pro ipsis rege et comuni confisi de discretione fidelitate et prudentia sapientis et providi virorum domini Inghi de Grimaldis legum doctoris et Anthonii Regis dilectorum suorum civium Janue ipsos dominum Inghum et Anthonium licet absentes tamquam presentes fecerunt constituerunt creaverunt et elegerunt eorum dicto nomine et dicti serenissimi regis domini Janue et comunis Janue ambassiatores procuratores síndicos actores factores et nuncios speciales et quioquid et prout de jure melius fieri potest loco ipsorum dominorum constituentium dicto nomine posuerunt et ponunt ad eundum et sese personaliter confcrendum ad presentiam serenissimi et excellentissimi regis Aragonum Valencie Majorice etc. et coram quibuscumque ambassatoribus procuratoribus comissariis auditoribus et officialibus dicti serenissimi regis constitutis et deputatis seu deputandis et constituendis et tam conveniendis in civitate Massiliensi quam alibi ubicumque etiam in terris ipsius serenissimi regis Aragonum si sic disposuerint faciendum: et ad dicendum proponendum et explicandum nomine et pro parte ipsorum magnificorum dominorum constituentium dicto nomine omnem ambassatam et ambassatas quam et quas ipsi sindici ambassatorcs et procuratores voluerint et elegerint exponendas: et ad tractandum ineundum componendum faciendum et firmandum cum prefato serenissimo rege Aragonum etc. seu ejus ambassatoribus et procuratoribus nomine ipsius et pro se et quibuscumque ipsius regis subditis ejusque civitatibus terris et castris oppidis atque locis bonam et sinceram pacem seu pacis reformationem ac bonum verum et sincerum concordium Deo propitio perpetuo duraturam et duraturum sub illis pactis modis formis obligationibus promissionibus clausulis capitulis et cautelis de quibus et quemadmodum dictis domino Ingho et Anthonio ambassatoribus et sindicis predictis videbitur et placuerit: et cum ipso serenissimo rege seu ejus ambassatoribus et procuratoribus seu deputatis vel deputandis ab eo paciscendum transhigendum et componendum pro ipso serenissimo rege Aragonum ejusque subditis etiam super damnis que utrique hactenus illata dicerentur quomodocumque: et ad instrumentum et instrumenta unum et plura de et super dictis pace seu pacis reformatione et sincero concordio ac pactionibus transactionibus et compositionibus faciendum et fieri faciendum sub illis omnibus et singulis confessionibus renunciationibus promissionibus obligationibus juramentis penis hypothecis clausulis et cautelis sub quibus dictis constitutis videbitur et placuerit: et demum ad omnia et singula faciendum et fieri faciendum que in predictis et circa predicta vel occasione predictorum dictis ipsorum ambassiatoribus sindicis et procuratoribus placuerint vel opportuna seu necessaria
videbuntur et que ipsi magnifici domini constituentes possent facere si adessent. Dantes et concedentes nomine et vice dicti serenissimi et excellentissimi regis francorum domini Janue et comunis Janue dictis eorum ambassiatoribus sindicis et procuratoribus in predictis et circa predicta et in dependentibus emergentibus accesoriis annexis et connexis predictis et a prcdictis et cuilibet et a quolibet predictorum plenum largum liberum et generale mandatum ae etiam specialc in casibus in quibus de jure mandatum exigitur speciale cum plena larga et libera potestate baylia et administratione promittentes prefati illustris dominus dominus regius januensium gubernator etc. et consilium ancianorum et solemniter convenientes nomine et vice dicti serenissimi francorum regis domini Janue et comunis Janue ac subditorum et districtualium dicti regis et comunis Janue michi Anthonio de Credentia notbario et ipsorum magnificorum dominorum constituentium cancellario
infrascripto tamquam publice persone officio publico stipulanti et recipienti nomine et vice dicti serenissimi domini domini regis Aragonum et subditorum ejusdem et cujus et quorum intercst intcrerit vel interesse poterit sese dicto nomine habere perpetuo et tenere ratum gratum et firraura attendere custodire et inviolabiliter observare quid- quid per dictos ipsorum dominorum constituentium ambassiatores et síndicos et procuratores vigore et auctoritate presentis sindicatus et baylie in predictis et circa predicta et in dependentibus accesoriis et connexis ab eis actum gestum factum fuerit seu quomodolibet procuratum sub hypotheca et obligatione omnium bonorum ipsorum dicto nomine seu dicti comunis Janue presentium et futurorum: quam quidem bayliam et mandatum supradictum voluerunt et mandaverunt et volunt et mandant in firmitatis robore duraturam et duraturum usque ad menses octo proxime venturos. Et de predictis mandaverunt confici debere publicum instrumentum per me jamdictum Anthonium de Credentia notarium et ipsorum magnificorum dominorum constituentium et comunis Jaime cancellarium inírascriptum. Actum Janue in camera superiori magna angulari palatii comunis in quo habitat prefatus illustris regius januensium gubernator etc. anno dominice nativitatis millessimo CCCC° secundo inditione nona secundum cursum Janue die luna duodecima mensis junii presentibus testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis Aldebrando de Corvaria Juliano Paniçario et Masimo de judicibus notariis
et comunis Janue cancellariis . E+go Anthonius de Credentia quondam Conradi publicus imperiali auctoritate notarius et dictorum illustris domini regii gubernatoris januensium et consilii et comunis Janue cancellarius predictis omnibus interfui et rogatus suprascriptum presens instrumentum composui et scripsi pluribus tamen agibilibus publicis occupatus per alium notarium coadjutorem meum extrahi transcribí et in hanc publicam formam reddigi fi- deliter feci extractumque ut supra vidi legi correxi et diligenter ascultavi cum autentico et originali scripto manu mea et utrumque concordare inveniens me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis in testimonium premissorum. De quibus omnibus supradictis per me Baptistum de Rocha notarium infrascriptum presente etiam Matheo de Montesono notario et scriptore prefati domini regis Aragonum dictis dominis ambassiatoribus sindicis et procuratoribus lectis et recitatis in posse quorum predicta omnia et singula fuerunt firmata dicti domini ambassiatores comisserunt et voluerunt per me dictum Baptistum una cum dicto Matheo claudi et a simili scribi duo publica consimilia instrumenta unum unicuique ipsarum partium in publica forma tradendum.
Acta fuerunt predicta omnia in villa Taraschoni comitatus Provincie in sala domus habitationis Johannis Bresa de Carpentraix burgensis dicte ville anno dominice nativitatis MCCCC secundo indicione decima secundum Janue cursum XI a vero secundum cursum Provincie die sabbati XVI mensis decembris post vesperas presentibus testibus nobili viro Jacobo de Carcasona burgensi Montispesulani honorabile viro Marcho Riera rectore ecclesie sancti Jacobi civitatis Barchinone Conrado Philipi de Piscorio Olivario Natalis burgense Montispesulani et Bernardo de Fonte
scriptore domini regis Aragonum vocatis specialiter et rogatis. Sig+num mei Mathei de Montesono serenissimi domini regis Aragonum scriptoris et auctoritate illustrissimi domini domini Ludovici secundi regis Iherusalem etc. ducisque comitatuum Provincie et Foqualquerii etc. notarii
publici per totam terram comitatuum predictorum qui una cum notario infrascripto predictis interfui eaque scribi feci et cum raso et correcto in prima linea ubi legitur et luminis utraque respiciant et in XIII a ubi corrigitur presentialiter reformata et de novo confirmata appositis seu contentis ista firma remaneant et illesa illa vero quoad hec remaneant invalida et penitus revocata sed quo clausi. E+go
Baptistus de Rocha quondam Oberti civis Janue imperiali auctoritate notarius publicus de collegio notariorum civitatis Janue predictis interfui et rogatus una cum suprascriptís Matheo de Montesono notario scripsi testavi et clausi licet per alium extractum fuerit. Et constat michi de suprascriptis correctionibus cum raso videlicet in prima linea ubi legitur et lumirtis utraque respiciant et in XIII a ubi corrigitur presentialiter reformata et de novo confírmate appositis seu contentis ista firma remaneant et illesa illa vero quoad hec remaneant invalida et penitus revocata sed quo: de quibus correctionibus etiam facta est mentio per dictum Matheum ut snpra.
Quod bene et cum maturo digesto et deliberato consilio recognovimus examinavimus et repperimus fore laudabile utile et totius orbis reipublice proficuum et etiam opportunum una cum universis et singulis capitulis et clausulis in eo appositis et contentis tamquam de nostro speciali consensu et mandato expresso per dictos nostros procuratores tractatis concordatis etiam et firmatis. Quare scientes quod omnia quiescunt sub pace et quod pax Domini sine pace proximi nemini confert beneficium requiei tenore presentis publici instrumenti ut fideles nostri subditi vivere valeant in tranquillo divinasque et mundanas quietudinis gratias feliciter adipisci instrumentum preinsertum et omnia et singula capitula et clausulas in eo apposita et contenta per nos et succesores nostros laudamus ratificamus aprobamus et confirmamus et confirmationis nostre presidio roboramus juxta sui seriem et tenorem illaque promittimus in nostra regia bona fide et sub virtute juramenti quod nunc prestamus super sanctis quatuor Dei evangeliis nostris manibus propriis tactis tenere custodire et perpetuo observare ac custodiri et observan facere firmiter et expresse: jubentes et expressius injungentes fideli secretario nostro et notario infrascripto tamquam publice et autentice persone hec omnia a nobis pro dictis gubernatore et comuni januensium et officialibus ac districtualibus eorundem et aliis quorum interest vel potest aut poterit interesse legittime stipulanti paciscenti et recipienti quatenus de predictis laudatione ratificatiohe approbatione et confirmatione conficiat publicum instrumentum incontinenti mittendum per fidelem nuncium ad gubernatorem et comune
Janue supradicte. Quod estactum et datum in nostro regali palatio civitatis Valentie XV a die januarii anno a nativitate Domini MCCCC tertio regnique nostri octavo. Nicholaus de Canyell regens cancellariam. Signum + Martini Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec concedimus et firmamus pariterque juramus et huic publico instrumento sigillum majestatis nostre jubemus appendicium apponendum in testimonium omnium premissorum. REX MARTINUS.
Testes sunt qui ad predicta presentes fuerunt nobiles Eximinus Petri de Arenosio Geraldus Alamanni de Cervilione Berengarius Arnaldi de Cervilione Berengarius de Vilarioacuto minor
diebus Petrus Torrelles milites camerlengi et Nicholaus Pujada bajulus generalis regni Valencie consiliarii nostri.
Sig+num Guillelmi Poncii secretarii serenissimi domini regis Aragonum supradicti auctoritateque regia notarii publici per totam terram et dominationem suam qui mandato ejusdem premissis interfuit eaque scribi fecit et clausit. Dominus rex in ampio consilio mandavit michi Guillelmi Poncii in cujus posse firmavit et juravit.  

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVII, 13


CXLVII
Núm. 13.

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem civitatis Dertose sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus portionis que eum contingebat ei se tradiisse ex integro asseverabat. Illius autem portionis quam januenses in predicta civitate habebant seu fratres milicie Templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat se in parte januensium nichil querere sed tantum tertiam partem Dertose sicut in sua carta continebatur. Quicquid vero comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipsi per se ipsam suam partem et expugnasse et cepisse ac sic sua auctoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portione non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus partis que ad eum minime pervenit nec ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quod minus perveniret partem sibi donare nec debuit nec potuit. Hoc idem de parte quinta Templariorum asseverabit ea scilicet ratione quia sicut diximus eidem Guillelmo Raimundo consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessionis que ipsis templariis ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie que illis eodem Guillelmo Raimundo mediante facta est super hoc sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenienciam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur: de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus totam partem quod in suam potestatem pervenit donare ac tradere potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus vero Guillelmus Raimundus tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertose proveniebant inter eximenta computabat: diffinivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium ac fiscum regis pertinent sive ea in leudis questis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hi clerici sint sive milites sive burgenses nullo modo inter eximenta computari precipue quia ipse in eis districtum senioraticum vel ademprimentum et mandamentum habet. De hereditatibus aliorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu voluntate date sunt debet ei comes emendam facere. Preterea conquestus est predictus Guillelmus Raimundo quia dominus comes estacamentum ei de militibus seu peditibus quos in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat aufferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit igitur predicta curia quod si familia comitis inter se litem aut aliquam contentionem haberet estacamentum de hoc Guillelmo Raimundo vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Id erit si aliquis de civibus aliqua familia placitare voluerit: si vero aliquis de familia cum aliquo ex civibus causam super qualibet re habuerit in manu predicti Guillelmi Raimundi vel ejus vicarii firmabit directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ei occasione illius tertie partis januensium quosdam honores imparaverat. Judicavit curia dominum comitem illos honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit deinceps omnia secundum eorum cartas recte expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra eorum fieri mandaverat in qua partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Diffinivit curia Guillelmum Raimundum in eo molendino partem
secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito cum quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte januensium in qua nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et imo de hoc ei partem dare nolebat. Diffinivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presentia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cunctum fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat. Comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manulevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promisserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum hanc peccuniam judeis ac sarracenis reddidisset quia de suis manuleutis partem cum alicui facere nec dicebat nec justum erat nichil exinde predicto Guillelmo Raimundo dare debere: sin autem quia vidimus hoc quistam esse quocumque nomine ipsa eam appellet debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de zaalmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo enecto alium sine ejus consilio eligi preceperat. Comes cartam quam eis consilio ac voluntate januensium et ipsius Guillelmi Raimundi fecerat proclamabat unde curia cartam exibere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de almostalafia quam comes cuidam burgensi Dertose comendaverat et de eo quod ab eo acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi homini non tantum almostalafiam Dertose comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia almoslalafia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que ad civitatem vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea peccunia que ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quam ipse almostalaf pro almostalafia donat partem accipiat. Item conquestus est quod comes sibi partem dare nolebat de ea pecunia quam ab hominibus Dertose habuit qui pacem ac treguam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium spectare dicebat ac sic totam illam causam suam proprium affirmabat quod nihil usquam exinde alicui hominum dedit nec juxta consuetudinem sue terre se cuique dare credit. Judicavit propterea curia quia malefacta principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelrao Raimundo dare nullo modo debebant tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia nunquam in sua regione partem ex hoc alicui nec ipse nec pater suus dederat. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertosa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere emptione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento. Comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. - Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt he. In primis conquestus est de Guillelmo Raimundo quod ei zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum fedum seu beneficium ei habendum concesserat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullo modo debere zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia seu guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat: tenere autem zudam hoc est potestatem de ipsa habere ita ut per eam posset totam civitatem distringere et quotienscumque comes qui eam sibi comendaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur immo comes de predicto Guillelmo Raimundo quia zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro falimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se imo guardam ipsius zude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat nec partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei assignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum suum eum adducere vel super hoc ipsum audire numquam amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam delationem super hoc fecit semper eam cum assensu Guillelmi Raimundi fecit tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilatio sibi quid incomodum prefato vero Guillelmo comodum afferebat. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat quia hujusmodi assensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilatiom magis ex necessitate quam ex voluntate assensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam viderint eorum voluntates de aliqua re etiam inviti consentire. Proptee hoc judicavit predicta curia quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quod in domino suo comite supradictam fadigam fecisset imputet sibi comes supradictas expensas LX milium aureorum et omne illud incomodum quod sibi evenisse dicebat propterea quia Guillelmus Raimundus ipsam zudam non custodierat quum ille assensus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia vidimus quod magis fuit districtus quam voluntarius et cognoscimus quia comes in mora fuit et mora semper ad se periculum trahit: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum quantum defuit de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius zude minus quinta. De cetero autem ita faciat guardam ipsius zude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam zudam: eo videlicet tenore ut pro hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedit faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse. Similiter faciat guardam illius tercie partis que fuit januensium si aliquo tempore poterit terciam illius tercie a comite consequi quocumque modo vel ratione. - Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo Raimundo dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet zahalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam voluntatem videlicet ut ipse comes amiteret sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines set potius Bernardus de Belloloco qui propter justiciam et judicium ipsius alcaid de Tortosa fecit eum capite truncari. Et Bernardus de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si Guillelmus Raimundus vel idem Bernardus de Belloloco potuerint hoc testibus approbare videlicet quod propter judicium alcaid sit interfectus hujuscemodi mors nullatenus a comite requiratur: sin autem faciat inde Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrasse. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo Raimundo pro eo quod ipse et sui graves injurias et minas bajulis suis et saionibus intulerant insuper eos verberaverant el propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. Guillelmus Raimundus respondebat se nunquam bajulis suis vel saionibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente: et dicebat quia erat paratus in duplum vel in quadruplum emendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes supradicta testibus approbare vidilicet ut propter minas seu timorem Guillelmus Raimundus dampnum aliquod quoquo modo habuisset emendet ei hoc totum Guillelmus Raimundus sicut fuerit approbatum: similiter omnes malefactas quas ipsi bajuli vel saiones potuerint approbare. Et si Guillelmus Raimundus graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit emendet quidem ei desonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo desonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundo quoniam novos usaticos ac novas consuetudines mississet in civitate Dertosa videlicet jovas tragins et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque Ilerdam: et de aliis multis superfactis conquerebatur comes que omnia scripta ostendebat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quos sui bajuli ibi posuerant et acceperant. Et in his omnibus pejus faciebat suus bajulus quam aliquis homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando zudam tenebant videlicet gallinas et ligna et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova stabilimenta debuerunt unquam poni seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut voluntate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non.


Nota: superbiam : soberbia.