Mostrando las entradas para la consulta Tarraconem ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Tarraconem ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 19 de noviembre de 2022

CORRESPONDENCIA CON GERÓNIMO PAU.

CORRESPONDENCIA CON GERÓNIMO PAU.

Fol. 276.

Epistola quibus elementis Barcinona scribi debet solicite inquirens.

Petrus Michael Carbonellus tabellio Barcinonensis Hieronymo Paulo Caesarei iuris profesori contribulo suo P. S. D. Nequeo satis atque satis mirari vir egregie de barbarie quorundam concivium Barcinonensium qui absque ratione aliqua et fundamento peritorum verba plurima non modo inepte scribere et pronuntiare non erubescunt immo si quos emendate scribentes vident ac ab eorum imperitia alienos audent stolidi eos obiurgare ac illorum doctrinam velut haereticam detestari nec tantum profecto doleo quod iniuria docti reprehendantur quam quod ipsi ignorantiam appetentes rudes indoctique persistant. Accidit nuper ex collegio nostro versipellem quempiam (quoniam vidisset me urbis nostrae nomen per C. exile scripsisse) chachinno pene crepuisse. Aiebat enim homo illitteratus usum in ea dictione scribenda servandum esse asserens a septingentis annis citra sic scriptam in publicis instrumentis comperiri sed quare ea tempora semibarbara fuisse sciebam nihili eius fundamentum existimavi sed querens si ante divi Constantini tempora hoc urbis nostre nomen per C. aspiratum apud quenquam auctorum adinvenisset et quoniam in se nescire diceret et si sciret se non curare iratus inscitiae hominis eum reliqui. Nunc te vehementer oro ad me escribas quomodo id urbis nostrae nomen scribendum esse sentias et an aspirari in eo nomine C. littera debeat necne. Vale et me tui observatissimum ama. Barcinonae calendis februariis anno salutis MCCCCLXXV.

Insiguiendo el plan que nos habíamos propuesto de dar a conocer en esta obra solamente la parte inédita de los trabajos debidos a la pluma del infatigable archivero, debiéramos omitir en este punto la importante contestación dada a la carta que antecede por el primo de Carbonell, el reputado jurisconsulto y literato Gerónimo Pau, por haberla dado a luz en su Marca Hispánica, como dato para corroborar la etimología de Barcelona, el sabio Pedro de Marca arzobispo de París, quien al citar el nombre del expresado etimologista, cuya opinión es de tanto peso para Carbonell, lo acompaña con honrosos calificativos, que son la mejor prueba de la importancia que mereciera en el mundo literario: Hieronimus Paulus vir gravis et eruditus (pone erudi-ditus); pero como Carbonell era pródigo en sacar copias de sus escritos, y hayamos observado alguna diferencia entre la reproducida por Marca, que ignoramos de donde la tomaría, y la que existe autógrafa en el códice de Gerona, tratándose precisamente en la misma carta de etimologías y desinencias o terminaciones, para lo que se requiere no omitir ni una sola letra, hemos creído indispensable publicarla aquí, tal como se encuentra en el referido códice, ya porque bajo este punto de vista puede considerarse como original inédito, ya por no interrumpir esta parte de correspondencia, acaso la más interesante de cuantas componen esta sección especial, que consideramos no menos como otro de los interesantes trabajos de Carbonell.

Fol. 276 v.

Epistola quibus elementis Barcinona scribatur prudenter respondens.

Hieronimus Paulus P. Michaeli Carbonello S.

Non mediocriter mea sententia errare videntur mi Carbonelle jureque reprehendendi sunt immo nec inter cives habendi qui nomina urbium in quibus nati alitique sunt scire haud impudenter negligunt. Quis enim non eum merito vituperet qui patris sui aut genitricis verum nomen ignoretur. Cum igitur patriam nostram nobis parentem esse sciamus et multa nos ei debere veterum scriptis manifestum sit turpissimum esse arbitror nomen parentis nostrae hoc est urbis in qua quotidie versamur pudentius ignorare. Et cum id scire omnibus profecto expediat omnesque contingat litteratis tamen viris id non ignorare per necessarium est tibique praecipue cum tabellio sis publicus et dietim nomen urbis istius te in instrumentis apponere contingat die de more adiectis et anno. Hac fortasssis ipse occasione adductus tuis litteris petitis et obsecratis admodum ad te scribam quo nomine urbem istam a majoribus appellatam esse comperiam et an in ea dictione aspirari C littera debeat. Ad responsionem ergo veniens et primo (ut mihi videtur) absoluto postremum etiam (quod petis) notissimum fiet cum altero dubium ex altero (ni fallor) pendeat. Sed potius mihi quedam praenotanda videntur quo liquidius ordinatiusque ad solutionem petitionis descensus fiat. Propria igitur nomina animalium locorumve quae neque Graecam neque Latinam derivationem aut analogiam habent a nostris grammaticis eo modo nobis scribenda esse traduntur quo apud priscos approbatosque auctores sive Graecos sive Latinos diligentius scripta invenerimus et id non sine ratione cum in barbaris dictionibus nec analogiam facilem cognoscamus neque etiam derivationem aut etymologiam. Auctoritati ergo antiquorum necessario standum est qui cum proximiores fuerint aetati qua nomina ipsa barbara initium habuerunt praesumitur juxta eorum pronuntiationem litteris mutatis in Graecum aut Latinum vertisse quandoque eas nostro more flectentes quandoque litteris tantum mutatis eas inflexas more barbaro reliquiisse ut credendum sit antiquissimos ipsos Graecorum veteres ubi videbant a barbaris nomen aliquot aspirate proferri id in Graecam vertentes litteraturam eo loco quo et barbari aspirari solitos esse. Testis est horum et Calagurritanus noster et prisci Latinorum grammatici referentes saepius nostre aetatis orthographiae autore Tortellio. Cum ergo nomen istud nostrae urbis constet barbarum esse et non Graecum et ejusdem pene nominis legamus in Aphrica fuisse urbem quam jam Barcinonium caput appellant et Hastrubali etiam a quo forte urbs ista condita fuit Barcino cognomen fuisse Livius scripserit. Querendum nunc ergo est quo nomine ab Graecorum et Latinorum majoribus haec barbara urbs fuerit appellata ut eo etiam (per ea quae supra memoravimus) a nobis appelletur. Sed prius ordo exigit his respondere qui audacius praedicant anilibus imbuti fabulis nomen istius urbis Latinum esse et ab Hercule cum Gerionem peteret conditam fuisse affirmant ab eo a nona ut aiunt barca cum ad ea litora sorte appulisset Barcinonam appellatam extitisse. Quae omnia longe a veritate aliena esse arbitror cum nusquam haec legantur et tamen ejus Ducis introitus in Hispaniam urbesque ab eo conditae ab Diodoro Siculo et Pompeio Trogo diffusius scribantur. Nulla tamen apud eos hujus oppidi mentio habetur. Nec verissimile praeterea est Herculem ipsum Graecum patrii forsitan sermonis oblitum nomine barbaro et Latino urbem in Hispania appellavisse. Barca enim non Latinum esse sed Afrum nemo ambigit pro eo dictum quod Latini musculos aut actuarias naves appellant. Nona fateor Latinum esse. Et ideo minime credendum est Graecum Ducem hujusmodi nomen urbi indidisse liciter et aliter contra hanc fabulam sequentes argui possit quod scilicet Barcino et Barcilon non Barcinona ut jam videbimus ab antiquis scriptum inveniamus. Superest hac insana opinione repulsa enarrare antiquos omnes auctores qui aut historias aut cosmographiam scripserint qua appellatione hanc urbem de qua quaerimus nuncuparunt. Primus omnium ut ipse comperio Pomponius Mela qui Augusti temporibus scripsit hujus urbis in secundo de cosmographia libro meminit sub his verbis Inde inquit ad Tarraconem parva sunt oppida Blande Luro Betulo Barcino et rursus Rubricatum in Barcinonis littore. Plinius postea Veronensis in quarto naturalis historiae Hispaniarum oras discurrens sequentia scribit In ora autem colonia Barcino cognomino FaventiaIn quibusdam autem antiquis Plinii codicibus Barcine invenitur et non Barcino. Et Paulus iurisconsultus Barcinonenses inquit juris Italici sunt et paulo post idem jus et Valentini. Et Dionysius Alexandrinus de Balearibus insulis loquens in haec fere verba cecinit. Altera que major est Tarraconam civitatem versus habet. Altera vero quae minor Barcilonam contra potissimum septentrionem versa. Claudius etiam Ptolomeus Graeco sermone scribens sequentia edidit Rubricati fluvii (Llobregat) hostia deinde *(palabra en griego; página 372) Occurrunt et recentiorum auctoritates. Antoninus Pius in Itinerariis Hierunda (Ierunda, Gerunda, Gerona) Barcinonae M. P. LXVI. Et alio loco Praetorio Barcinonae M. P. XV. Divus etiam Hieronymus in libello quem de illustribus viris edidit Patianus inquit in Pyrinei jugis Barcilone Episcopus. Et Paulus Orosius de Atphaulfo (Ataúlfo rey godo) Gotorum Rege loquens ait Apud Barcilonam a suis interfectus est. Et Ilarius Papa hujus nominis primus ad Scanium Tarraconensem Archiepiscopum scribens ut in regestis Pontificum legitur meminit dicens Remoto ab Ecclesia Barcinonensi et ad suam remisso Ireneo Episcopo sedatis per sacerdotalem modestiam voluptatibus quae per ignorantiam ecclesiarum legum desyderant quod non licet obtinere talis protinus de clero proprio Barcinonensibus ordinetur Episcopus qualem te praecipue frater Ascani oporteat eligere. Ausonius etiam poeta ad Paulinum filium scribens ita locutus est Quanto me affecit beneficio non delata quidem sed suscepta querimonia mea Pauline fili veritus displicuisse oleum quod miseras munus iterasti addito etiam Barcinonensis murae condimento cumulatus praestitisti. Vidi et ipse Bononiae mundi figuram tabulis antiquissimis et pene vetustate consumptis litteris quae vix legi poterant in oris citerioris Hispaniae scriptum Barcino atramenti colore non rubro quo arguitur oppidum istud tempore quo tabule ille depictae fuerunt exiguum fuisse cum ibi Tarracon et Emporiae (Empuries) minio scripte cernerentur quo colore magnarum civitatum nomina etiam hodie signari solent. Ex his omnibus apparet variae hoc urbis nostrae nomen a priscis auctoribus terminatum fuisse ut et Barcino inveniamus et Barcinon quod saepius ab antiquis in nominibus propriis tertiae in omnibus desinentibus teste Prisciano usurpatum est ut dicatur Ruscino et Ruscinon Tarraco et Tarracon Narbo et Narbon Castulo et Castulon sicut plerunque in alia etiam terminatione fit cum inveniamus Arar et Araris Hispal et Hispalis Tolos et Tolosa Nicia et Nicea Carcaso et Carcasona. Et inde etiam Barcino et Barcinona qua plurimum terminatione Christiani auctores gaudent in urbium magnarumque civitatum nominibus ut pro Vlyxippone dicatur Vlyxibona et pro Tarracone Tarracona et pro Ancone in Piceno Ancona inveniatur etiam (ut vidimus) rarius tamen Barcilon et Barcilona a Graecis prolatum quam appellationem et recentiores et vulgus sequitur n liquida in l muta quod quandoque fieri Caesariensis etiam grammaticus firmat. Apud neminem autem scriptum comperio quod c littera aspiranda in ea dictione sit cum apud Graecos non per K sed per X scribatur. Sive ergo dicamus Barcinonam sive Barcilonam nunquam c aspirari debet.

Haec sunt quae de nostrae urbis nomine non segnius ab antiquis auctoribus scrutatus ad te scribere volui cum enim particeps mecum amoris sis participem te etiam doctrinae esse convenit. Nunc te pro nostra amititia moneo atque obtestor ut istic diligentius explores si forte nomen urbis istius in antiquis marmoribus quae plura intus vetus oppidum plura intelligo sculptum invenies ut et marmorum antiquorum auctoritas quae non lenis habetur memoratis accedat auctoribus. Epigrammata etiam si qua repereris ad me antiquitatum amatorem mittito. Vale. Romae idibus junii anno salutis MCCCCLXXV.

Fol. 278 v.

De fide marmorum quibus elementis Barcino et Tarraco scribi debeant epistola accuratius respondet Carbonellus.

P. M. Carbonellus publicus tabellio Barcinonae Hieronymo Paulo viro imprimis litterato P. S. D. Etsi mihi tuae litterae iocundissimae sunt tamen jocundius fuit quod nomen urbis nostrae Barcinonis a pseudographis post divi Constantini tempora corruptum id suscitatum impresentiarum videatur quoniam antea huiuscemodi urbis insignis nomen ut auctoritatibus antiquorum qui in pretio habentur luculentissime apperuisti per C. haud aspiratum litterati scribebant tum etiam auctoritates ipse liquido corroborantur in antiquissimis marmoribus Barcinonis et Tarraconis intra oppida vetera reconditis que (ut ibi legerim) temporibus divi Aurelii Antonini in scripta fuere quem longe ante Constantinum imperasse exploratum habeo. Nam litteris tius (tuis) perlectis ut tuae morem gererem voluntati ad vetus oppidum Barcinonensium me contuli e vestigio et ad concivium sedes quaspiam ubi in pervetustissimis marmoribus non modo nostre urbis nomen absque aspiratione sed etiam Tarraconis duplicator et. a. ante et post sculptum comperitur. Quo sit ut ex inde in notis codicibus in et scripturis conficiendis tam per mei quam per alios qui hanc veram orthographiam servare imitarique voluerint huiusmodi nomina ut scripsistis scribentur. Tacebitur igitur homo ille neotericus ac versipellis quippe que procacius asserebat usum in ea dictione scribenda servandum esse meque novum eius auctorem dictionis per vicos et plateas praedicare non cessabat verum si tacere noluerit eum cum sua barbarie relinquemus postea quam te summum cosmographum et rerum antiquarum apprime studiosum aliosque doctissimos et approbatos viros in tuis litteris exaratos ad rem nostram tutandam in testes produxerim. Praeterea (ut spero) venient eminentiores viri imposterum qui tua et illorum doctrinam eximia commendationes dignissimam suscipere aequo animo curabunt. Ego vero indoctus tuam doctrinam mihi et posteris meis salutiferam tanquam matrem summis laudibus extollendam impresentiarum ac perdiu maximo cum honore reverentiaque amplecti non desinam. Sed si quod reconditum magis erit meque discere et scire opus esse putaris ad has litteras statim mihi rescribe. Vale et me tantum ama quantum te a me amari intelligis. Barcinone pridie nonas julias anno salutis MCCCCLXXV.

Fol. 237.

Jesus Christus.

Huiusmodi epistolam Petrus ipse Michael Carbonellus Barcinonius tabellio lucubratione una edidi adeo quod morem gererem voluntati amicissimi contribulisque mei Hieronymi Pauli jure consulti Barcinonensis qui me suis litteris monuit ut fingerem epistolam a se editam (ut infra post hanc a me edita et mihi directa) subscriptum Theseum ad me dedisse. Cuius rei causam is Theseus impresentia ignorat.

Theseus Benetus Ferrandus Valentinus Balearis juri Pontificio iugiter vacans Bononiaeque scholaris Petro Michaeli Carbonello Catalano Tabellioni et nostri Hieronymi Pauli legum professoris contribuli et amicissimo integerrimo. P. S. Diebus haud longe dimissis (1: Id ornatius dicendum puto superioribus diebus et non diebus non longe dimisis.) Tabellarius quispiam unas mihi reddidit litteras nostri suavissimi Hieronymi Pauli arguto omni artificio et claro ingenio ac doctrina maxime pollentes quae non solum mihi sed circumspectioni tantorum doctorum et oratorum huius felsinae antiquitus sic Bononia appellata est ut in antiquis codicibus comperitur. Urbis oblactamento et etiam prodigio fuere. Jam equidem de nostro Hieronymo dicendum puto speculum et decus Haesperiae totus est cuncta rimatur peraccuto et eleganti stylo quicquid vult dicit et ordinat absque labore. Qui vero cupit humanitatis studia et iuris Pontificii ac civilis doctrinam exhaurire pergat ad hunc Hieronymum ab eius quidem fonte sitibundus bibat et sitis citius extinguetur neminem ita adulescentem video sibi parem nec forte maiore aetate confractum.

Quicquid in eo est optimum censetur. Morali neque naturali philosophia indiget. Gratus est non modo diis deabusque sed etiam cunctis mortalibus qui ob tanti ingenii et doctrinae suae praestantiam uno ore hic predicant Beatus venter qui eum portavit et ubera quae lactarunt vivat igitur in eum is jubar ecclesiae quem fore expectamus cum secundorum ubertate successuum. De his quidem satis. Cupio magnopere me tibi si non amicum saltem benivolum esse quum vera amicitia non sit latens ac inter ignotos causari nequit. Tu autem mihi innotus es et ipse tibi. Interim vero licet facie ad faciem te videre expetam sum paratus tuae morerem gerere voluntati quotiens ad me scripseris. Et quamquam cardiaci aegrotatione laboro quae mihi ad scribundum impedimento est tamen ut particeps mecum doctrinae amorisque sis eam epistolam quam memoravi (cuius exemplum penes me est) tibi interclusum sub presenti mitto. Non mireris si is indignis elementis hanc meam epistolam transcriptor famulus meus scripserit quum ob meam invalitudinem scribere non valui sed eam emmendatissimam a me aeditam comperies. Bene vale Felsinae XVII calendas septembrias 1475.

Epigramma premissae epistolae tale erat.

Viro nasuto Petro Michaeli Carbonello tabellioni apostolico dignissimo Barcinonae.

Epistole Hieronymi Pauli in premissis Thesei litteris enarrate tenor talis est quam is Hieronymus edidit per hec verba.

Hieronymus Paulus Barcinonensis Thesei Valentino Baleari S. Maxima laetitia amicorum suavissime superioribus diebus afectus sum quum tuas litteras receperam quibus scripsisti te studiis litterarum deditissimum esse quod non tantum ex tua assertione quantum ex epistolae tuae lepore et ornatu mihi notissimum extitit vehementius etiam gavisus sum quod te sacrarum legum studio cunctis viribus vacare intelligam et iure pontificio quandoque oblectari in quo quidem peritissimum fuisse Ateium Capitonem auctor est Macrobius libro VII Saturnalium nunc obnixius oro frater humanissime accuratius prosequaris. Multa nam apud veteres de iuris civilis laudibus tradita plurima periculo ipso singularia esse cognoscimus. Quid enim ad istius disciplinae commendationem satis esse potest quum per eam scire liceat ac intelligere quid aequum quid iustum quid sanctum quid religiosum quid utile quid honestum quid denique imitandum aut fugiendum sit. Per huiusmodi etiam studium Deum colere parentes revereri patriam tutari amicos servare inimicos ipsos tolerare hostes repellere quae sua sunt tueri alienis non inhiare per id quoque bonis premia proponuntur mali autem ab iniquis studiis et facinoribus coercentur. Ideo traditum est leges ipsas non hominum sed deorum inventum esse nihil etenim mortales ipsos inmortali Deo coniungere potest quam haec legum veneranda necessitudo quae cum ipso traditae sint nihil in se continent quo Deo dignum censeri non possit nec immerito sacrarum legum ministros antiqui sacerdotes appellarunt quasi sacra quaedam heroicaque tractantes. Optime igitur adulescens clarissime a te optatum est sanctissimeque electum. Scio etiam nihil gratius aut iucundius (se lee iucundins) parenti tuo nuntiari posse quam te ad haec nostra studia divertisse. Sed quaedam nunc pro nostra amicitia moneo quae in rem tuam in dies esse cognosces ea sunt ut postquam quinque quae tantum supersunt ex deplorandis legum antiquis codicibus diligenti cura perlegeris horum quos enumerabo auctorem libellos revolves scio nam ad Ro. legum notitiam et eruditionem plurimum conferent eodem nam pene tempore fuerunt hystorici hi et jurisperitorum nostrorum clarissimi inde fit ut plura communia pertractent multarumque legum ortus explicent ac si qua obscura sint declarent et expediant imprimis tibi habende sunt Caii instituciones quas temporibus gloriosi principis divi Hadriani scripsit et Helii Pauli commentarii qui nuper Patavii inventi esse feruntur habendus praeterea est historiarum pater Livius Ciceronis libri lectitandi omnes Quintilianus Tranquillus Cornelius Tacitus Lampridius Spartianus Capitolinus Gallicanus non omittendi nec salebrosus etiam Amnianus. Ex graecis vero Polybius et Appianus Alexandrinus et commentarii quidam graeci qui in Justinianum codicem scripti sunt. Ex recentioribus autem meo concilio pauci tibi deligendi sunt praeter nam eorum semibarbarum ac solutissimum dicendi genus multae etiam ineptissimae interpretationes ab eis aeditae sunt quae liberalem quenque et ingenium ab eorum doctrina non immerito dimoveant nec mirum ita interpretati sint eorum nam aetate non modo dicendi elegantia sed litteratura ipsa vandalorum et gotorum eversione prope deperierat e contra juris consultorum aetas florida passim fuit et eloquentiae fecundissimis fontibus emanans quo modo igitur credendum est tersissima illa et elegantisima digestorum volumina ab hominibus omnis eloquentiae expertibus. Immo pene ut dixi barbaris recte exposita ac comentata esse. Causidicos ergo excellentis ingenii plures fuisse et esse nunc quoque fateor jurisconsulti autem et que iura Romanorum percalleant nusquam invenientur que numero Thebanas portas exuperent. Bartolus ergo tantum dinus et Paulus quem Castrensem cognominant tibi pertractandi sunt hi nam ut pluribus videtur minus ab antiquiorum sententiis aberrant. Coeteri autem ambagiosis quibusdam districtionibus sese implicantes confusum quoddam et inexsolubile cahos pro doctrina contexerunt et more incirculatorum ac phanaticorum hinc inde debacchari divinare conantur. Postremo nec ipsi se se intelligunt neque misserrimi ipsi lectores solidae ut aiunt doctrinae quicquam exhauriunt sed superfluis ac inextricatis allegationibus glomerati perpetua ignorantia irretiti continentur. Sed quum plura dicere vellem finem imponere coegit Tabellarius noster Polibarbarus. Mitto ad te libellum de fluminibus et montibus Hispaniarum quem ipse edidi eum transcribi facies modico aere id fiet. Deinde cures obsecro praeclaro poetae Franc. Puteolano tradatur cui plurimum me commendabis phamigerato etiam praeceptori Andreae Barbatiae Messanenssi optime de me merito et salutes plurimas et eventus prosperos verbis meis dicito Joanni quoque Garzoni oratori perfacundo et dulcissimis amicis Nicolao Emporitano et Hieronymo Lupio Valentino non vulgares salutes dicito Juliae ac Theodorae sororibus praeclaris et litteratissimis mulieribus me enixissime commendato et memineris rogo si quos ediderint libellos ad me mittere. Hic et salubritas aeris est per totam urbem et prospera valitudo paucissimi peregrinorum sonticis morbis laborant. Tu bene vale et me ama. Romae calendas augusti anno christianae religionis MIIIICLXXV fervente canicula.

Epigramma in premissa epistola tale erat.

Viro egregio Theseo Beneto Ferrando Valentino Baleari scholari peritissimo catalano Bononiae.

jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXVI, reg 1906, fol 132, 2 octubre 1392

CXXXVI. 
Reg. n. 1906, fól 132. 2 oct. 1392.

Nos Johannes Dei gratia rex Aragonum etc. reducentes ad memoriam grandeva et multiplicia subsidia ordinaria et extraordinaria aliaque servicia quamplurima que olim aljama judeorum civitatis Barchinone per nos certis ex causis dissoluta noviter et etiam abolita cum carta nostra data in monasterio Sancti Cucufatis Vallensis decima die proxime preteriti mensis septembris predecessoribus nostris gloriose memorie et nobis etiam prestitit et prestare consuevit retroactis temporibus suis et nostris necessitatibus
sucurrendo tam ut in hac parte augeamus vel potius conservemus nostrum patrimonium lesum non modicum ex dissolucione et abolicione predicte aljame quam ut decoretur ex hoc civitas Barchinone que ex abolicione et dissolucione predictis aliquantulum extitit diminuta: tenore presentis carte nostre seu privilegii cunctis temporibus duraturi de certa sciencia nostra novam judeorum aljamam in dicta civitate Barchinone immunem liberam et exemptam ab omnibus et singulis debitis et oneribus quibus dicta olim aljama ante suam dissolucionem tenebatur modo quolibet facimus et creamus eamque nomen aljame habere ac universitatem et collegium per se facere providemus: volentes ac disponentes ac etiam ordinantes quod omnes et singuli judei tam singulares dicte aljame noviter ut predicitur dissolute quam quivis alii qui undecumque ad dictam civitatem Barchinone venire et in ea morari seu habitare voluerint faciant per se aljamam et universitatem nulli alii aljame aut universitati judeorum subjectam quodque gaudeant et utantur ac gaudere et uti possint tam universaliter quam particulariter omnibus et singulis honoribus privilegiis libertatibus et immunitatibus cerimoniis et ritibus concessionibus provisionibus ac usibus et consuetudinibus quibus dicta olim aljama ante sui dissolucionem et abolicionem ac ejus aliqui singulares gaudere et uti poterant et consueverant qualitercumque. Et ut singulares judei dicte nove aljame certum locum pro habitatione et alia eorum usui publico necessaria habeant assignamus eidem nove aljame et ejus singularibus pro habitatione totum callum vocatum den Sanahuja subtus et satis propre castrum novum dicte civitatis Barchinone situm ac undique clausum cum omnibus hospiciis et habitationibus et cum sinagoga in ipso callo constructis que jam fuerunt ad usum judeorum deputata temporibus retroactis et etiam cum ademprivio dicti castri novi et omnium hedificiorum et habitationum intus et subtus dictum castrum existentium ac cum passagio ad ipsum castrum de novo fiendo cum competenti apertura si et prout dicta olim aljama et ejus singulares ipsa castrum et passagium habebant et possidebant. Assignamus etiam nove aljame totum fossarium judaycum situm in Montejudaico Barchinone pro sepeliendo mortuos et planellam sive la posa que in itinere ipsius fossarii est propre quandam turrem den Mijavila ultra monasterium Sancti Pauli: in quibus quidem callo sinagoga castro novo et habitationibus ejusdem fossario et planella sive la posa dicta nova aljama et ejus singulares quicumque possint habitare orationes et officia juxta eorum ritum facere mortuos sepelire et alia omnia exercere que dicta olim aljama et ejus singulares facere poterant ac etiam consueverunt. Mandantes per eandem expresse et de certa sciencia universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris ac dictorum officialium loca tenentibus quatenus predicte nove aljame creacionem et assignacionem ac alia omnia et singula suprascripta firmiter teneant et observent ac teneri et observari faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua racione. Quicumque autem ausu ductus temerario contra premissa vel eorum aliqua facere vel venire presumpserit iram et indignacionem nostram ac penam mille florenorum auri nostro erario irremisibiliter applicandorum se noverit absque aliquo remedio incursurum damno et injuria illatis primitus et plenarie restitutis. In cujus rei testimonium hanc fieri et sigillo majestatis nostre in pendenti jussimus comuniri. Data in monasterio Sancti Cucufatis Vallensis secunda die octobris anno a nativitate Domini millessimo CCC nonagessimo secundo regnique nostri sexto. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comitisque Rossilionis et Ceritanie. - Rex Johannes. - Testes sunt Raimundus episcopus Barchinone Hugo comes Pallariensis Petrus Latronis vicecomes de Villanova Raimundus Alamanni de Cervilione Hugo de Angularia milites. - Sig+num mei Bonanati Egidii predicti domini regis scriptoris qui de ejus mandato hec sribi feci et clausi cum raso et correcto in lineis VII dicte nove aljame et decima que. - Dominus rex mandavit michi Bonanato Egidii. - Dominus cancellarius vidit eam et dixit posse expediri. - Franciscus Fonolleda. - Viderunt eam thesaurarii dominorum regis et regine (-gine es lo que falta en el texto anterior). - Bonanatus Egidii.



Montjuic o Montjuich (en catalán moderno inventado Montjuïc [ˈmun̪ʒuˈik]) es una montaña de Barcelona (España), con una altura de 173 metros sobre el nivel del mar, que alberga un barrio homónimo, en el distrito de Sants-Montjuic.

La atribución tradicional de la etimología de Montjuich es la de "Monte de los judíos", supuestamente del catalán medieval, motivada por la existencia, confirmada por los documentos y la arqueología, de un cementerio judío en la montaña. Igualmente se contempla la posibilidad de que este topónimo venga de la forma latina Mons Iovis, es decir, Monte de Júpiter, nombre mencionado por Pomponio Mela en su obra Corografia:
«Inde ad Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Baetulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo, iuxta Iovis montem Rubricatum in Barcinonis litore, inter Subur et Tolobin Maius».
Se traduciría como: "Desde aquí hasta Tarraco se encuentran las poblaciones de Blande, Iluro, Baetulo, Barcino (Barchinona, Barcinonis, etc, Barcelona), Subur, Tolobi; los pequeños ríos Baetulo, el Rubricatus, al lado del Monte de Júpiter, en la costa de Barcino, y el Maius, entre Subur y Tolobi.

Se han encontrado los restos de un poblado ibérico del siglo III a. C. y siglo II a. C.

Siempre ha sido un lugar estratégico desde el cual defender la ciudad, por lo que desde la antigüedad ha habido una fortaleza en su cima. En 1751 se construyó el actual castillo, obra de Juan Martín Cermeño, que durante la Guerra de la Independencia Española fue ocupado por los franceses.

Es internacionalmente conocido por haber servido de referencia para la estimación de la primera definición del metro: los comisionados ante la petición de la Asamblea Nacional Constituyente, Jean Baptiste Joseph Delambre y Pierre Méchain, midieron la longitud de arco del meridiano que pasa por Francia, de Dunkerque a Montjuich Barcelona, entre 1792 y 1798; los resultados de la medición sirvieron para establecer el sistema métrico decimal.

Al igual que ha sido un punto estratégico para la defensa de la ciudad, lo ha sido para mantenerla bajo control, junto con la fortaleza de la Ciudadela en el otro extremo de la ciudad. En diciembre de 1842, las tropas dirigidas por el General Espartero durante su regencia bombardearon la ciudad desde el castillo; y el general Juan Prim la volvió a bombardear entre septiembre y noviembre de 1843 para poner fin a la revolución popular de la jamancia.

El castillo también ha sido utilizado numerosas veces como prisión para presos políticos hasta los tiempos de la dictadura de Franco, y lugar donde posteriormente eran fusilados y enterrados en el cementerio del lado suroeste de la montaña. Durante el siglo XIX y XX fue escenario de numerosos fusilamientos: varios anarquistas (entre ellos el pedagogo Francisco Ferrer y Guardia), los generales Manuel Goded Llopis y Álvaro Fernández Burriel, ambos por el alzamiento en contra de la República, y en 1940 Lluís Companys, el asesino de ERC presidente de la Generalidad de Cataluña.

Con motivo de la Exposición Internacional de Barcelona de 1929, se completó la urbanización de algunas áreas de la montaña, diseñándose como el espacio central de la misma, motivo por el cual se construirían los diferentes pabellones que se alzan por las faldas de la montaña y a ambos lados del paseo que lo conduce desde la plaza de España, en el Barrio de Sants-Montjuic, y desde donde se pueden disfrutar unas grandes vistas.


Palacio Nacional de Montjuic.
En 1969, 1971, 1973 y 1975 se disputó el Gran Premio de España de Fórmula 1 en el Circuito de Montjuïc, que era un trazado urbano, pero debido a un accidente que costó la vida a cinco espectadores en 1975 la FIA decidió que Montjuich era un lugar peligroso para disputar un gran premio de Fórmula 1.


En el cementerio judío de Montjuic.
Con fecha 15 de marzo de 2007, la Dirección General de Patrimonio de la Generalidad de Cataluña, de conformidad a la Ley del Patrimonio Cultural Catalán (Ley 9/1993, de 30 de septiembre), declaró una zona de Montjuic Bien Cultural de Interés Nacional (BCIN), por la existencia del cementerio judío medieval de Barcelona, considerado el más grande de Europa de su época.3​4​

El cementerio judío de Montjuic se localiza en un pequeño campo ubicado en la vertiente nororiental de la montaña de Montjuich, a unos 100 m sobre el nivel del mar, desde donde se dominaba toda la ciudad medieval de Barcelona, en cuyo interior se ubicaba la judería. Las primeras noticias escritas que existen sobre la necrópolis judía de Barcelona, datan del siglo XI (1091), cuando el conde Ramón Berenguer restituyó unas viñas en la Canonja de la Santa Creu y Santa Eulalia de Barcelona, localizadas en Montjuich (Monte judaico) y que limitaban al este por unas antiguas sepulturas judías (veteres iudorum sepulturas). Esta necrópolis perduró hasta el fin de la judería en el año 1391, momento en el que sufre su devastación y el saqueo de las lápidas funerarias.

Ya desde el siglo XVII se tienen referencias históricas del conocimiento de la ubicación, bastante precisa, del cementerio judío. No fue hasta 1898, debido a la construcción de unas baterías de defensa costera en pleno recinto del cementerio, cuando se tuvo constancia de la primera actuación arqueológica efectuada dentro del recinto, de manera más o menos controlada. Este hecho permitió confirmar que la necrópolis se extendía a ambos lados del camino que conducía al castillo de Montjuic, y que se corresponde con la actual carretera del Castillo. Los trabajos de excavación arqueológica de los años 1945 y 2001 han permitido documentar una parte de la necrópolis con más de 700 tumbas.

A partir de la tipología sepulcral (características de la fosa, su orientación, la posición de los cuerpos) y de la relación espacial entre las sepulturas se puede establecer una cronología de la necrópolis que va del siglo IX al XIV.

De esta necrópolis existe un importante conjunto epigráfico con más de 74 unidades, recogidas en la Series Hebraica de la Monumenta Paleographica Medii Aevi fica. Dentro de este conjunto se debe añadir una nueva lápida epigráfica de un carácter excepcional localizada in situ durante la intervención arqueológica de 2001.

Se trata, por sus características, del conjunto más grande, más significativo y más representativo de la memoria y la cultura de la comunidad judía durante la época medieval en el ámbito de Cataluña y, muy probablemente, del Mediterráneo occidental.

En la actualidad, se encuentra íntimamente relacionada con el deporte, debido a la gran cantidad de instalaciones deportivas que acoge.


Torre de telecomunicaciones.
En la montaña se encuentran diversas instalaciones olímpicas que acogieron los Juegos Olímpicos de Barcelona 1992, como el Estadio Olímpico Lluís Companys (junto al cual se encuentra el Museo de la Fundació Barcelona Olímpica), el Palau Sant Jordi, las Piscinas Bernat Picornell, el INEFC y la Piscina Municipal de Montjuic, mientras que en su falda se encuentra el antiguo Palacio de los Deportes de la calle Lleida, ahora reconvertido en el Barcelona Teatre Musical, que acoge espectáculos teatrales y musicales. La oferta de instalaciones deportivas la completan el Estadio de atletismo del Parc del Migdia, el Campo Municipal de Béisbol Carlos Pérez de Rozas, el Complejo Deportivo Municipal Pau Negre, el Estadio de atletismo Joan Serrahima, el Camp Municipal de Rugby La Foixarda, el Complejo deportivo La Báscula, El Campo de tiro con arco del Castillo de Montjuic, el Campo municipal de fútbol La Satalia, el Campo de fútbol Julià de Capmany y las instalaciones de clubs privados como el Tiro Nacional de Montjuic, la Real Sociedad de Tenis Pompeya y el Club Natació Montjuïc, amén de otras utilizadas esporádicamente o ya en desuso como el antiguo Circuito de Montjuïc (automovilismo, motociclismo y ciclismo), el Golf Montjuïc (Pitch&Putt), el Salón Oval del Palacio Nacional (hockey patines) o los pabellones de la Fira de Barcelona (atletismo indoor, esgrima y fútbol-sala).

En Montjuic se encuentran también lugares de interés turístico como el Pueblo Español, un recinto construido para la exposición de 1929 y que recoge calles, plazas y lugares característicos de toda España, tal y como se puede apreciar en su entrada con las Torres de Ávila, o un típico patio andaluz, con sus calles llenas de flores, además de estar poblado de restaurantes, bares y lugares de ocio y espectáculo, así como la Torre de telecomunicaciones de Montjuic diseñada por Santiago Calatrava. Asimismo, la montaña acogió antiguamente diversos parques de atracciones: el Parque de atracciones de la Foixarda (1929-1930), el Maricel Park (1930-1936), y el Parque de atracciones de Montjuic (1966-1998), ahora reconvertido en parque público con el nombre de Jardines de Joan Brossa.


Las Fuentes de Montjuic.
La montaña es sede igualmente de importantes instituciones culturales. Además de los ya mencionados "Barcelona Teatre Musical" y "Museu Olímpic i de l'Esport Joan Antoni Samaranch", se hallan aquí el Teatre Lliure, el Mercat de les Flors, el Teatro Griego, la Fundación Joan Miró, el centro cultural CaixaForum Barcelona, el MNAC, el Museo Etnológico de Barcelona y el Museo de Arqueología de Cataluña. Corona la montaña el Castillo de Montjuic, antigua fortaleza y museo militar, estando prevista su conversión en centro cultural en fecha indeterminada.

En la avenida María Cristina, entrada principal a la montaña de Montjuich desde la plaza de España, se encuentran diversos pabellones construidos con motivo de la Exposición Internacional de 1929, la mayoría de los cuales forman ahora parte de la Fira Barcelona, que organiza algunos de los salones, muestras y exposiciones más importantes de España. Perteneciente a la misma época pero no integrado en la Fira se encuentra el Pabellón Alemán de la Exposición de 1929, uno de los hitos en la historia de la arquitectura moderna, obra de Mies van der Rohe. El itinerario de la avenida se encuentra jalonado de columnas de agua a ambos lados de la misma, culminando en la Fuente Mágica y las cascadas de Montjuic, que durante los viernes, sábados y domingos muestran un espectáculo único en el mundo de agua, luz, música y color.

Por último, es también un lugar ideal para el descanso y el paseo, debido a las grandes extensiones de jardines, y las espectaculares vistas que ofrece de la ciudad de Barcelona. Entre los primeros, destacan el Jardín Botánico Histórico de Barcelona, que dispone de una colección única de cactus, y el nuevo Jardín Botánico de Barcelona especializado en la flora de las zonas mediterráneas del mundo.

Desde el año 2006 se han recuperado gran parte de las escaleras ornamentales y espacios originales de la montaña construidos para la Exposición Internacional de 1929. También se ha remodelado el antiguo teleférico para poder subir hasta la cima de la montaña y desde el Castillo ver una de las más impresionantes vistas de Barcelona.

Prácticamente la totalidad de la ladera sur de la montaña de Montjuic ocupa el Cementerio de Montjuic, que fue inaugurado en 1883.

La montaña de Montjuic contiene numerosos jardines, la mayoría gestados durante el siglo XX. Un primer intento de ajardinar la zona se produjo en 1894, con un proyecto elaborado por Josep Amargós que finalmente no fue llevado a término. En 1905 otro proyecto preveía la retirada de la distinción de plaza militar y la creación de un parque con jardines, pero no fue aprobado. En 1914 se hizo la primera actuación efectiva con la apertura de una avenida que conducía desde la Gran Vía hasta la zona de Miramar, a cargo nuevamente de Josep Amargós. Finalmente, el impulso definitivo se produjo con la celebración de la Exposición Internacional de Barcelona de 1929: en 1917 comenzaron las obras de urbanización de la ladera norte de la montaña, a cargo del ingeniero Marià Rubió i Bellver, mientras que el proyecto de ajardinamiento corrió a cargo del paisajista francés Jean-Claude Nicolas Forestier —que contó con la colaboración de Nicolau Maria Rubió i Tudurí, director de Parques y Jardines de Barcelona entre 1917 y 1937—, que realizó un conjunto de marcado carácter mediterráneo, de gusto clasicista, combinando los jardines con la construcción de pérgolas y terrazas. Las obras se prolongaron hasta 1924, y consistieron principalmente en la constitución de los Jardines de Laribal, de estilo hispanoárabe, que a través de una serie de terrazas con pérgolas, plazoletas y fuentes (como la famosa Font del Gat) desembocan en el Teatro Griego, un teatro al aire libre inspirado en los antiguos teatros griegos —especialmente en el de Epidauro—, proyectado por Ramon Reventós; también diseñaron los jardines del Umbráculo. Por último, en la fachada marítima de la montaña se situaron los Jardines de Miramar. También en los años 1920 se situó en la vertiente noroeste de la montaña el Vivero de Tres Pins, donde se cultivaban plantas para abastecer los jardines de la ciudad; en sus terrenos se instaló en 1993 el Jardín de Petra Kelly, en homenaje a esta ecologista alemana.6​

En 1930 se creó, sobre dos hondonadas de la antigua cantera Foixarda situadas detrás del Palacio Nacional de Montjuic, el Jardín Botánico de Barcelona (hoy Jardín Botánico Histórico de Barcelona), con una magnífica colección de plantas exóticas recopilada por el botánico Pius Font i Quer. En los años 1940 se trasladó aquí el Instituto Botánico de Barcelona, y se instaló el Jardín de Aclimatación. En 1960, con la donación a la ciudad del Castillo de Montjuic, se instaló en sus aledaños el Mirador del Alcalde, con una fuente diseñada por Carles Buïgas. Entre los años 1960 y 1970 se efectuaron diversas actuaciones encaminadas a suprimir el chabolismo producido con la inmigración en la posguerra, y se crearon diversos jardines de tipo temático, como los Jardines Mossèn Costa i Llobera, especializados en cactáceas y suculentas, y los Jardines de Mossèn Cinto Verdaguer, dedicados a las plantas acuáticas, bulbosas y rizomatosas. Ambos fueron obra de Joaquim Maria Casamor, arquitecto jefe del departamento de Parques y Jardines de Barcelona, en colaboración con el botánico Joan Pañella Bonastre. De esta época son también los Jardines de Joan Maragall, ubicados en torno al Palacio de Albéniz, residencia de la Familia Real Española durante sus visitas a la ciudad condal, de estilo neoclásico.

Un último impulso a la jardinería en la zona se produjo con la celebración de los Juegos Olímpicos de 1992, en que se abrió el Mirador del Migdia y se instaló un nuevo Jardín Botánico, de 14 hectáreas, dedicado a plantas de clima mediterráneo de todo el mundo, obra de Carlos Ferrater y Bet Figueras. Poco después se abrió también el Mirador del Poble Sec, así como el Jardín de Esculturas anexo a la Fundación Miró, con obras de escultores como Tom Carr, Pep Durán, Perejaume, Enric Pladevall, Jaume Plensa, Josep Maria Riera i Aragó, Erna Verlinden y Sergi Aguilar. Por último, en 2003 se inauguraron los Jardines de Joan Brossa, situados en el terreno anteriormente ocupado por el Parque de atracciones de Montjuic, con una remodelación efectuada por Patrizia Falcone en estilo paisajista.

En la montaña de Montjuic destacan especialmente los diferentes medios de transporte turístico existentes para acceder a la misma desde la ciudad, o bien para desplazarse por su extensa superficie. Transportes originales como el Funicular de Montjuic, que comunica la montaña con el barrio del Pueblo Seco, el ya mencionado y remodelado Teleférico de Montjuic que recorre la parte superior de la montaña, o el Transbordador aéreo de Barcelona que la comunica con el Puerto de Barcelona.

Metro
Estación de Paral·lel - (L2) y (L3).
Estación de Plaza España - (L1), (L3), (L8).
Estación de Fira 1-MNAC - (L2). Estación por construir.
Estación de INEFC - (L2). Estación por construir.

Funicular
Estación de Paral·lel - (Funicular de Montjuic) .
Estación Parque de Montjuic

Teleférico
(Teleférico de Montjuic).
(Teleférico del puerto).

Bus (sin actualizar)
Línea 13. Mercado de San Antonio - Parque de Montjuic.
Línea 23. Pl. España - Parc Logístic.
Línea 55. Pl. Parc Montjuic - Pl. Catalana.
Línea 125. La Marina - Pl del Nueve.
Línea 150. Pl. España - Castillo de Montjuïc