Mostrando las entradas para la consulta aragonensis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta aragonensis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

domingo, 15 de marzo de 2020

VIII. Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

VIII. 

Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

Omnibus sit manifestum quod ego Ildefonsus rex Aragonensis et comes Barchinonensis consilio meorum hominum muto ipsam villam meam que nunc appellatur Villasalva sicut pater meus mandaverat et stabilierat. Unde volo et mando tibi Petro Berengarii de Villafrancha ut tu mutes predictam villam et edifices et apopules eam in ipsum montem qui est supra hanc villam quam mutari mando qui mons nunc noviter appellatur Muntblanch. Dono itaque tibi predicto Petro Berengarii ipsam vichariam et bujuliam de ipsa populacione de Muntblanc hoc modo scilicet ut habeas tu et tui unus videlicet post alium indivisibiliter predictam vicariam et bajuliam per me et per meos omni tempore propter apopulacionem et edificacionem quam ibi feceris. Dono etiam tibi in predicta apopulacione et in toto ejus territorio omnia estacamenta placitorum omnium et dono tibi quartam partem de omnibus que ibi vel inde aliquo modo michi exierint vel exire debebunt tara de placitis quam de justiciis sive de decimis sive de quarteres sive de furnis ac de mercatis ac de omnibus que inde michi exierint excepto de meis dominicaturis et de meis molendinis que ibi habeo in dominio. Dono insuper tibi in ipso territorio jamdicto de Montblanc terram ad laboracionem trium parium bovum in dominio et unum mulnarium super ipsum embotum et alium mulnar sub ipso embud in termino Terrachone per alodium franchum. Suprascripta omnia tibi dono et omnibus tuis heredibus uni videlicet post alium indivisibiliter cui ea post te dimiseris potenter et integriter propter apopulacionem quam facis de Muntblanc et de ejus territorio ut habeas ea omnia tu et tui sicut superius dictum est imperpetuum per me et per meos salva mea fidelitate et omnium successorum meorum imperpetuum. Et si quis hoc donum disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et donacio firma perenniter maneat. Que facta est apud Barchinonam in mense febroarii anno ab incarnacione Domini MCLXII. - Signum Ildefonsi regis + Aragonensis et comitis Barchinonensis.
- Sig+num domine regine Aragonensis et comitisse Barchinonensis. - Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. - Sig+num Ugonis de Cervilione Barchinonensis sacriste.
- Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Arnaldi de Lercio. - Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. - Sig+num Arberti de Castrovetulo. - Poncius de Osore scriptor domini regis qui hoc scripsit et signum hoc fecit +.


sábado, 24 de diciembre de 2022

Convenientia inter Episcopos Aragonensem et Rotensem an. MLXXX. (1080)

XXXVI. 

Convenientia inter Episcopos Aragonensem et Rotensem an. MLXXX. (1080) (Vid. pág. 145). 

Ex arch. eccl. Rotensis, et ex autentico et coaevo translato in eccl. Illerd. (Lérida) 

In nomine sanctae Trinitatis. Hoc est testamentum pacti quod fecimus nos Episcopi, scilicet, ego Garsias, Aragonensis Episcopus, et ego Raimundus, Rotensis ecclesiae Episcopus. Orta namque contencio fuerat inter nos de antiquis terminis nostri episcopatus, quia olim, Christiana religione expulsa ex nostra patria, invadente impia Ismaelitarum gente Ispaniam, destructis Sedibus, captivata patria, fuerant nobis longa oblivione incogniti. Venientes itaque ante praesentiam excellentissimi ac piissimi Principis nostri Sancii facta ad invicem concordia constituimus causam iudicio eius. At ille divina inspirante clemencia statuit nobis certos finium limites per quos omnis occasio altercationis possit ammoveri et a nobis et a successoribus nostris. Itaque in Suprarbiensi (Sobrarbe) regione constituit terminos, ut sicut surgit illa serra quae vocatur Arvi (super Arvi o Arbi), habens ex septentrionali latere oppida quae vocantur Elson et Avinzanla, et protenditur in orientem contra castrum quod vocatur Civitas, pertingens usque ad fluvium qui dicitur Cincha (río Cinca): omnis haec regio Suprarbiensis ex supradicta parte septentrionalis lateris usque ad Pirineos montes, sicuti dividit supra dictus fluvius Cincha decurrens a Pirineo, sit juris Aragonensis episcopatus. Villa vero quae dicitur Belsa sita inter duos ramos fluminis ad radices eiusdem montis Pirinei totaque provincia ultra praedictum fluvium ad orientalem plagam, sit juris Rotensis ecclesiae. Iterumque constituit ut si miserante Deo fuerit gens Ismaelitarum a nostris finibus expulsa, sicuti ipso largiente in proximo futurum esse credimus et speramus, omnis regio Barbutana, sicuti descenditur ex supra scripta serra Arvi, habens ex meridiano latere castra quae vocantur Nabal (Naval) et Salinas et Alchezar (Alquézaral qsar) et alia quamplura usque ad rivum qui dicitur Alcanadre, simili modo sit juris ecclesiae Rotensis (a). Castrum vero quod dicitur Situli, et villa quae vocatur Biarag simulque omnis regio quae est infra supra scriptum rivum, sit juris ecclesiae Oscensis urbis. Hoc igitur decretum omni tempore ab omnibus Episcopis qui nobis loco et ordine successerint, volumus firmum illibatumque servare, ut pax et concordia sit inter eos, ut nulli deinceps pro supra dictis terminis litigandi occasio oriatur. Facta confirmationis pagina III. idus decembris, anno ab Incarnatione Domini LXXX. era vero C. XVIII. post M. in monasterio Sancti Johannis Babtistae de Penna, (San Juan Bautista de la Peña) anno XVIII. regni supra dicti Principis, (rey Sancii, Sancio, Sancho) consistente Abbate Sancio in eodem monasterio Sancti Johannis, Grimaldus vero Abbas in monasterio Sancti Victoriani, Sancius Galindez, (de Galindo, Sancho Galíndez) Comes in Boltangna (b: In Cartorali Bolutania) (conde en Boltaña) et in Atares (Atarés) et in Sosi (Sos), Centullus Bigorrensis Comes (Céntulo de Bigorra) in Penna et in AraSancius Ranimiriz, (Sancho Ramírezfrater Regis in Benavarre et in Fontova, Guillermus Servi Dei in Capella. = Ego Sancius gratias Deo Rex Pampilonensis et Aragonensis hanc definitionem laudo et proprio signo corroboro. = Signum + Sancii Regis. = Ego Petrus, Sancii Regis filius hanc definitionem laudo et proprio signo corroboro. = + (Firma en árabe) +. = Ego Sancius Porcho jussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et isto signo + feci. 

(a) In Cartorali eccl. Roten., núm. 24. sic: Sit juris ecclesiae Barbutanae urbis quae debet esse episcopalis Sedes loco antiquae urbis Hictosae, quia in suburbio eius est fundata pro ea. Castrum vero, etc. Haec verba desunt in transl. eccl. Illerd.

https://es.wikipedia.org/wiki/Pedro_I_de_Arag%C3%B3n (Petrus, Sancii Regis filius; Pedro I, hijo de Sancho I, Sancho Ramírez)

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVI, reg 1, 18 junio 1164


CLXVI
Reg. I fol. *10 18 jun. 1164. Nota: XIIII (14) kalendas julii anno dominice incarnationis MCLXIIII.

Auctoritate legali decretum est ut res donate si in presenti tradite sunt nullo modo repetantur a donatore. Quapropter in Dei eterni regis nomine ego Petronilla Dei gratis aragonensis regina et barchinonensis comitissa uxor que fui venerabílís Raimundi Berengarii comitis barchinonensis et principis aragonensis libenti animo et promptissma voluntate cum consilio et consensu et providencia Ugonis Dei dignatione terrachonensis archiepiscopi et Petri cesaraugustani episcopi ac Guillelmi barchinonensis episcopi et comitis palearensis atque Petri de Castelazol et Deusajuda et Petri Ortiz et Blascho Romeo et Exemeni de Artosella et Dodonis de Alchala atque Fortunii Maza et Guillelmi Raimundi Dapiferi et Guillelmi de Castrovetulo et Arberti de Castrovetulo aliorumque magnatum tam aragonensium quam barchinonensium dono et laudo et concedo tibi dilecto filio meo Ildefonso regi aragonensi et comiti barchinonensi qui in testamento ejusdem viri mei vocaris R. et omni posteritati tue omne regnum Aragonis integriter civitates quoque et castra villas et ecclesias et monasteria terras cultas et heremas rochas montes et fortitudines et aquas potestates universas milites et homines dominationes et senioraticos tam terrarum quam hominum et cum omnibus terminis et possessionibus et pertinenciis que ad prephatum regnum Aragonis pertinent et quocumque modo pertinere debent et sicut unquam avus et proavus meus melius ipsum regnum Aragonis tenuerunt et habere debuerunt cum introitibus et exitibus suis integriter: similiter cum omnibus augmentationibus et adquisitionibus que Deo auxiliante ad prephatum regnum adquirere et habere potueris per omnia et in omnibus tibi predicto filio meo Ildefonso regi omnique posteritati tue trado et solvo et dono ut melius dici vel nominan poterit humano ore cum omni sua integritate sine ulla voce et aliqua dominatione inibi a me ullo modo retenta. Et ut melius hec mee bone voluntatis donatio firma et stabilis in perpetuum habeatur et teneatur confirmo propria manu mea et laudo et concedo ordinationem testamenti ejusdem viri mei et ultimam voluntatem suam sicut idem vir meus pater tuus de omni predicto regno et de ceteris statuit et ordinavit in suo testamento de quo judicium jurejurando obligatum et corroboratum est a magnatibus suis ut ordinatio et ultima ejus voluntas firma et stabilis nunc et in perpetuum firmiter persistat. Si autem te mori contingerit sine prole legitima sequatur ordinatio testamenti ejusdem viri mei patris tui inter alios fratres tuos. Si quis contra hanc hujus donationis scripturam ad infringendum venire temptaverit nullo modo facere possit sed supradicta omnia in duplo componat et insuper hoc donum omni tempore sit stabile et firmum. Actum est hoc in Barchinona XIIII kalendas julii anno dominice incarnationis MCLXIIII. - Sig+num Petronille Dei gratia regine aragonensis et comitissi barchinonensis que hoc laudo et confirmo et testes firmare rogo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Setrus Dei gratia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Petri de Castelazol. Si+num Deusajuda. Sig+num Petri Ortiz. Sig+num Blascho Romeo. Sig+num Exemeni de Artosella. Sig+rium Dodonis de Alchala. Sig+num Fortuni Maza. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit cum litteris suprapositis in linea XVI et XVIII die et anno quo supra.

CXXII , apen 9, febrero 1161. R. comes barchinonensis et princeps aragonensis

CXXII
Apén. N°  9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonis aiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
dono tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona. Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominus comes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantur sine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori jamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensis abbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in medio me mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidione Bavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comes dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis est manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et Willelmus Montispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supradictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera. 
exitas de Gerunda: Salidas de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes sobre Jaime I el conquistador,

CL, 17


CL
Núm.17. (salta de la 15 a la 17)

Hoc est translatum fideliter translatatum III idus junii anno Domini MCCXC tercio a quadam carta percamenea cujus tenor talis est. Incipit ab obitu Adefonsi regis post obitum Adefonsi magni regis aragonensis surrexerunt navarri et inierunt consilium Latro filius de sennior Enneco Veliz Guillelmus de Acenarz de Orteza et Semen Acenarz de Torres et episcopus pampilonensis Sancius de Larossa isti cum multis aliis et erexerunt regem in Pampilona civem Garsia Remiriz sine consilio aragonensium. Aragonenses vero hoc audientes quia sine eorum consilio navarri fecerunt sibi regem ne genus aragonensium regum deficeret erexerunt Ranimirum sibi in regem fratrem Adefonsi regis defuncti filium Sancii regem bone memorie. Super hoc surrexit guerra inter aragonenses et pampilonenses: tandem anno transacto ne guerram haberent aragonenses cum pampilonensibus et pampilonenses cum aragonensibus quia urgebantur germanitate et consanguinitate probi et sapientes viri hinc et inde inierunt consilium ex parte Aragonis Lexal et Ferriz de Osca et Petro Atereza ex parte vero Navarre Latro suprascriptus et Guillelmus Acenarz et Semen Acenarz et coadunaverunt se in Vado Longo et tractaverunt quo modo haberent pacem aragonenses cum navarris et navarri cum aragonensibus et facerent amicos ambos reges et esset rex Raimundus pater et rex Garsias Remiriz filius tamen unusquisque cognosceret suum regnum: et ut rex Ranimirus esset super omnem popolum et rex Garsias Remiriz super omnes milites et ipse ageret bella et faceret prelia. Ab utraque parte bonum visum est consilium et ab utraque parte fuit laudatum et firmatum inter omnes. Ad regem Ranimirum venierunt Latro et Guillelmus Acenarz et Semen Acenarz et Lexal et Ferriz et Petro Atareza et tot et tanta dixerunt ei quod placuit sibi et adquievit consilio eorum. Diem statuerunt et venit rex Ranimirus ad Pampilonam cum istis suprascriptis in die sabati et rex Garsias Remiris cum militibus suis exivit ei obviam et recepit eum cum magna honorificencia: et similiter episcopus cum suis canonicis et multis aliis clericis recepit eum honorifice cum magna processione. Tota die illa statuerunt et firmaverunt hoc quod superius scriptum est et diviserunt regnum aragonensem a regno pampilonensi sicut divisit eum Sancius rex major excepto illas tenenzas quas dedit regi Garsie in Aragone el regi Ranimiro in Navarra de Sancta Garsia usque Biezal cum toto Roncali: statuerunt ad Aragonem sicut semper fuit honor de Rosta et de Biozali sicut currit Sarasazo usque cadit in Iola et inde sicut currit aqua ad pontem Sancti Martini et de ponte Sancti Martini sicut vadit Iola et dividit Navarra et Aragona usque cadit in fluvio Aragonis. Inde vero per medium pontem usque Vadum Longum et de Vado Longo usque Galipenzo et de Galipenzo vero sicut currit fluvius Aragonis usque ingerit se cum Anga et cadit in Ebro flumine magno et inde sicut currit Iber usque Tutelam. Hec omnia fuerunt firmata et colaudata a rege Ranimiro aragonensi a rege Garsia Remiriz pampilonensi erant utraque parte. Hoc peracto rex Garsia Remiriz cum Lexal et Ferriz et Petro Atereza et Latrone jamdicto et Guillelmo Acenarz deprecatus est regem Ranimirum quia ex quo ita erat pater et filius ut daret ei aliquid de regno suo sicut pater dat ad filium suum et teneret illum pro eo: petunt illi Renoal et Alasos et Quadrerra et Balterra qui persuasus a deprecatoribus concessit ei et dedit illi Roncal usque Brozal et Alasos et Quadrerra et Balterra ut teneret eas per manum ejus et hoc in vita sua scilicet in vita regis Garsie Remiriz: et fecit ei nomenage de hoc quod ita recognosceret ei et ut post mortem suam non se posset alzare filius ejus cum isto honore. Et tunc in illa die firmaverunt amicicias inter se et paces: in eadem vero nocte venit quidam de consilio regis Garsie Remiriz ad Remirum regem aragonensem dicens ei secrete sciens in veritate quia rex Garsias Remiriz accepit consilium cum quibusdam de suis ut in crastinum faciat tibi persolvere nomenage quod fecit tibi de Roncal et Alasos et Quadrerra et Balterra quod datum est ei consilium quod modo potest habere regnum tuum quia monachus es et non convenit tibi regnum et si persolvere nolueris ei nomenage non dimitat te donec illud persolvas ei et regnum Aragonis ei creddas et hoc pro certo habeas: super hoc vide quid sis facturus. Renimirus vero rex audiens talia expavit putans se esse deceptus a suis: tamen convocans a se Caxal et Ferriz et Petro Attereza retulit eis omnia que sibi dicta fuerant qui vix credere potuerunt quo modo talia facere posset tamen timuerunt et habito consilio clam nocte et caute recesserunt et per totam noctem equitantes mane illuscescente de dominica ad ligerense pervenerunt monasterium cum paucis: et receperunt Garsias abbas Sancti Salvatoris et omnes monachi ligerenses honorifice cum magna devocione et magna processione sicut regem suum et dominum naturalem et dederunt ei ensem de Lop Johan qualis in toto regno inveniri non poterat et mansit ibi tribus diebus expectans illos quos dimisserat in Pampilona. Mane autem facto ut comperit rex Garsias Remiriz ita esse videns se esse illussum ab aragonensibus iratus est valde: et convocans ad se episcopum et obtimates suos quos ibi coadunaverat petiit ab eis consilium qui dederunt ei consilium ut faceret comitem in terra sua et faceret milites et abtaret ut posset se defendere de inimicis adjungentes hoc quia totum quod factum fuerat ab aragonensibus totum fuerat factum per consilium de Caxal erat enim tunc temporis consilium de Caxal quasi consilium archicofelicis et si aliqua occasione vel quolibet modo posset fieri ut caperetur Caxal destrueretur penitus consilium aragonensium et etiam de thesauro de Caxal posset abtare ducentos et trecentos milites de omnibus armis et quod in presenti acciperet thesaurum Sancte Marie pampilonensis et abtaret milites. Placuit regi Garsie Remiriz valde consilium et eadem die fecit Latronem filium de senior Enneco Veliz comite in Pampilona et impetravit thesaurum Sancte Marie ab episcopo et canonicis et missit insidias quomodo posset capere Caxal. Factum est autem quod Ranimirus rex Aragonis miteret Caxal ad imperatorem: Caxal vero putans se habere amiciciam cum quibusdam obtimatibus Navarre missit si posset habere transitum per Navarre duo obtimates navarros venerunt et ibant cum Caxal per Navarram et inter Zirauchi et Ochoren fuit captus Caxal. Erat enim Caxal valde amicus Garsie abbatis legerensis qui postea mandato Ranimiri regis aragonensis dedit thesaurum Sancti Salvatoris pro redemptione per Caxal. Caxal etiam per mandatum domini regis aragonensis dedit Sancto Salvatori totum quod habebat in Tutela in Sancto Adriano de Vado Longo totum quod habebat excepto hoc quod dederit de Cluniacenses.

martes, 17 de marzo de 2020

XV. Col. de cód. t.9.fol.80.1° feb. 1173.

XV. 

Col. de cód. t.9.fol.80.1° feb. 1173.

In Christi nomine cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis et marchio Provincie dono et concedo vobis omnibus hominibus de Alguadera totos illos terminos de Alguadera sicut pater meus vobis donavit et tenuistis eos in vita sua et mea scilicet de parte Secriari sicut dividunt eos seniores milicie Templi et ipsum Seccatrum ad partem llerde sicut diviserunt Aimericho milicie Templi et Petrus de Illaaclusa et Japhia meo bajulo et Petrus de Ramon Bernadi et sicut vadit usque ad caminum qui vadit ad Tamarit ubi est ipsum puteum de ipsa haera et exiit ipsum caminum usque ad ipsam esponnam. Et ex parte Almanara sicut tenuistis in vita patris mei et modo tenetis eum. Et ex parte meridie usque ad Turrem Longam et ipsam turrem unde habetis contentiones cum hominibus Villaratera. Intus in istis terminis sicut predicte affrontationes includunt et dividunt ita dono vobis omnibus hominibus de Algayra et concedo atque laudo vobis ad vestris propriis terminis de Alguadera salva nostra fidelitate et de omni mea posteritate omni tempore. - Signum Ildefonsi + regis Aragonensis comitis Barcinone et marchionis Provincie. - Sig+num Xemenus de Artusella. - Sig+num Dodoni de Alchala. - Sig+num Arbertus de Castrovetulo. - Sig+num Geraldus de Jorba. - Facta carta kalendas februarii apud Almanaram anno Domini M°C°LXXIIII era MCCXII regnante me Dei gratia in Aragone et in Barcinona et in Provincia. - Ego Kardellus precepto Domini nostri regis hanc cartam scripsi et de manu nostra hoc signum + feci (Véase la nota puesta al pie del documento núm IV).


martes, 24 de diciembre de 2019

LXXII, perg 243, 30 noviembre 1151


LXXII
Perg. N°243. 30 nov. 1151.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris. Qualiter ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio ob remedium anime mee et parentum meorum dono atque concedo ecclesie de Uliano ut omnem honorem illum quem habet vel in antea Deo annuente juste et legaliter adquisitura est in Gerunda et comitatu gerundesi bisullunensi barchinonensi et in omni honore qui ad dominium nostrum pertinere videtur libere quiete et absque ulla diminutione omnium casuum qui in predicto honore evenerit habeat et possideat. Quam ecclesiam cum omnibus que nunc habet vel ex collatione fidelium vel etiam ex adquisitione eorum qui in eadem ecclesia Deo deserviunt ipso annuente jure adquisivit et adquisitura est in defensione nostra ponimus et propter Deum suscipimus ne ulla deinceps persona res illius ecclesie ulterius audeat inquietare diminuere aut temerario ausu invadere. Actum est hoc III kalendas november anno XV regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimudi comes. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Bernardi Guilielmi de Luciano. Sig+num Guilielmi Raimundi Dapifer. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Raimundi Vilemulorum. Sig+num Guilielmi de Castro-vetulo. Sig+num Poncii scribe +. Petrus presbiter hoc rogatus scripsi die annoque prefixo. + Ildefonsi regis aragonensis comitis barchinonesis et marchionis provincie.

domingo, 15 de marzo de 2020

VI. Reg.n.2.fol. 117. mar. 1155.

VI.

Reg.n.2.fol. 117. mar. 1155.

Omnibus hominibus sit notum quoniam ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis ac Tortose marchio dono tibi Petro Berengarii de Villafrancha ipsam vicariam et ipsam bajuliam de ipsa populatione den Duas Aquas quam tu ipse populasti que noviter appellant Villasalva ut habeas tu et tui predictam vicariam et bajuliam per me
et per meos omni tempore propter apopulacionem et edificacionem quam ibi fecisti et facis. Dono etiam tibi in predicta apopulatione et in toto ejus territorio omnia estachamenta placitorum omnium et dono tibi quartam partem de omnibus que ibi vel inde aliquo modo michi exierint vel exire debebunt tam de placitis quam de justiciis sive de decimis sive de quarteres sive de furnis ac de mercatis ac de omnibus que inde michi exierint excepto de meis dominicaturis et de meis molendinis que ibi habeo in dominio. Dono insuper tibi in ipso territorio jamdicto de Villasalva terram ad laboracionem trium parium bovum in dominio et unum molnarium super ipsum embotum et alium mulnare sub ipso embud in termino Terrachone per alodium franchum. Suprascripta omnia tibi dono et omnibus tuis heredibus quibus ea post te dimiseris potenter et integriter propter apopulacionem quam fecisti et facis de Villasalva et de ejus territorio ut habeas ea omnia tu et tui imperpetuum per me et per meos salva mea fidelitate et omnium successorum meorum imperpetuum: et si quis hoc donum disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et hec donacio firma perhenniter maneat. Que facta est apud Narbonam in mense marcio anno ab incarnacione Domini millesimo CLV°.
- Sig+num Raimundi comes. - Sig+num domine regine Aragonensis. - Sig+num Bernardi de Bellog. - Sig+num Arnaldi de Lercio. - Sig+num Raimundi de Vilademuls. - Sig+num Arnalli vicarii et bajuli de Moyo. - Sig+num Guillelmi de Castro Vetulo.
- Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefixo.


VII Barchinone

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIII , perg 250, 4 abril 1152


LXXIII
Perg. n. 250. 4 abr. 1152.

Ad cunctorum noticiam volumus pervenire quoniam ego Peronella regina aragonensis jacens et in partu laborans apud Barchinonam. Concedo dono et firmiter laudo infanti meo qui est ex utero meo Deo volente processurus totum regnum aragonensem cum omnibus comitatibus et episcopatibus et abbatiis et cum omnibus eidem regno pertinentibus sicut rex Andefonsus melius unquam tenuit et habuit. Ea videlicet conditione ut dominus et maritus meus Raimundus comes barchinonensis habeat teneat et possideat integriter et potenter sub imperio et dominatione sua totum predictum regnum cum omni sibi pertinente honore omni tempore vite sue. Post obitum vero suum remaneat totum supradictum regnum integriter filio meo jamdicto. Quod filius meus jamdictus obierit absque legitimo filio totum supradictum regnum et honorem prephatum sicut habuit et tenuit nobilissimus rex Adefonsus concedo similiter et dono jamdicto viro meo Raimundo comiti barchinonensi ad omnem suam voluntatem ex inde faciendum. Si autem filia ex utero meo processerit maritet eam honorifice jamdictus vir meus comes jamdictus cum honore et pecunia sicut melius ei placuerit et remaneat viro meo prenominato solide et libere totum supradictum regnum cum omnibus sibi pertinentibus ad omnem voluntatem suam perficiendam absque alicujus hominis vel femine blandimento. Etiam dono pro anima mea et dono II milia morabetinos mille ad ecclesias Aragonis et mille ad ecclesias Barchinonensis comitatus Girundensis Bisullensis necnon et Ausonensis. Et pono meos manumissores videlicet Guilielmum barchinonensem episcopum et Berengarium girundensem episcopum ac Bernardum cesaraugustanum episcopum necnon et Dodonem oscensem episcopum et Garciam Ortiz et Ferriz de Oscha et Guilielmum de Castelvel et Arnallum de Lertio qui dividant et distribuant supradictos morabatinos per ipsas ecclesias sicut melius et utilius ejus fuerit visum quos morabetinos prenominatos donet vir meus Raimundus comes jamdictus supradictis manumissoribus meis. Facta carta II nonas aprile anno Dominice incarnationis millessimo CLII. - Sig+num Peronelle regine aragonensis que hoc donum feci firmavi et hoc totum laudo atque confirmo in vita et in morte et testibus firmare mandavi. Sig+num Guilielmi barchinonensis episcopi.+Sig+num Lup Enegonis de Luna. Sig+num Guilielmi de Castelvel. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Primicherii. Sig+num Rodberti archidiaconi pampilonensis. Sig+num abbatis Olive. Sig+num Calvetti prioris tirasonensis. Sig+num Poncii Scribe qui hoc rogatus scripsit die et anno quo supra.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXVII, perg 85, 13 noviembre 1137


XXVII

Perg. N° 85. 13 nov. 1137.

Omnibus est manifestum quod ego Ranimirus Dei gratia rex Aragonensis dedi filiam meam Raimundo comiti Barchinonensi simul cum omni regni mei honore. Nunc ergo spontanea voluntate ac firmo cordis affectu volo precor et mando cunctos homines meos milites scilicet clericos ac pedites quatenus castra et municiones sive alios omnes honores ita per eundem Raimundum comitem deinceps teneant et habeant sicut per regem debent tenere et habere et ei tamquam regi in omnibus sub continua fidelitate obediant. Et ut in hoc nullum ocasionis vel pessime machinacionis ingenium ab aliquo possit intelligi totum ei dimito dono atque concedo quicquid retinueram in ipsa alia carta donationis regni quam ei antea feceram cum filiam meam ei dedissem. Supradicta quoque omnia ego Ranimirus Aragonensium rex dono et firmiter laudo prephato Raimundo comiti barchinonensi ut hec que illi presentialiter dono et omnia alia que habebat semper habeat ad servicium meum et fidelitatem omni tempore. Quod est actum insuper Saragoza idus novembris in presentia multorum nobilium hominum regni Aragonensis inibi asistencium anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum era millessima CLXXV. Supradicta omnia illi dono et firmiter laudo sicut melius unquam habuit frater meus Andefonsus et habeat ea omnia ad fidelitatem meam omni tempore. Sig+num regis + Ranimiri. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit domini regis precepto.

XXIV, perg 86, 11 agosto 1137


XXIV
Perg. N°86. 11 ago. 1137.

In Dei nomine: Ego Ramimirus Dei gratia rex Aragonensis dono tibi Raimunde Barchinonensium comes et marchio filiam meam in uxorem cum totius regni Aragonensis integritate sicut pater meus Sancius rex vel fratres mei Petrus et Hildefonsus melius unquam habuerunt vel tenuerunt ipsi vel utriusque sexus homines per eos salvis usaticis et consuetudinibus quas pater meus Sancius vel frater meus Petrus habuerunt in regno suo. Et comendo tibi omnes prephati regni homines sub hominio et juramento ut sint tibi fideles de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent sine omni fraude et decepcione et ut sint tibi fideles de omni regno pretitulato et universis omnibus ad illud regnum pertinentibus salva fidelitate mei et filie mee. Hec autem omnia superius scripta ego prephatus rex Ranimirus taliter facio tibi Raimundo Barchinonensium comes et marchio ut si filia mea mortua fuerit prephata te superstite donacionem prephati regni libere et inmutabiliter habeas absque alicujus impedimento post mortem meam. Interim vero si quid augmentacionis vel tradicionis de honoribus vel municionibus prephati regni me vivente facere tibi voluero sub prephata hominum fidelitate firmum et inmobile permaneat. Et ego prephatus rex Ranimirus sim rex dominus et pater in prephato regno et in totis comitatibus tuis dum mihi placuerit. Quod est actum III idus augusti anno incarnationis Dominice CXXXVII post millesimum era millesima centesima LXXVI prephato rege Ranimiro regnante. - Signum Ranimiri+regis. - Ut omnia superius scripta fideliter et incomutabiliter observentur prenominatus rex Ranimirus comendavit comiti Barchinonensi suos barones subscriptos suo hominio et juramento. In primis comitem Palearensem. R. Petri de Eril. Petrum filium ejus. P. Raimundi de Stada. Gomballum de Benavent. Blasc Furtuno Dazlor. Guillelmum de Capela filium Berengarii Gomballi. Bernardum Petri de Laguarces. Petrum Lobic Sancti Stephani. Gali Garces Sancti Vincentii. Petrum Mironis de Entenza. Gomballum de Entenza. Lop Garces Laita. Frontinum Gomez Ferriz. Pelegri de Castelazol. Arpa. Sansanc Darsu. Maza. Furtudat de Barbastro. Furtun Garcez fratrem de Maza. Garciacez Doscha. Garcia de Radelar. Lopo Blasc de Pomar Porchet. Petrum fratrem ejus. Ramon de Larbes. Michael Dalbera. Sanc Daudilone. Gali Sanc de Grads. Lop Sanc de Lacha. Gaiet. Pedro Lobic de Lusia. Gali Xemenons Dalcala. - Poncius scriptor hoc scripsit domini regis precepto die annoque prephato qui solito more hic suum posuit Sig+num.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXV, perg 253, 27 diciembre 1152


LXXV
Perg. N° 253. 27 dic. 1152.

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus: Quod ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis et marchio et princeps aragonensis laudo et concedo ecclesie Sancte Marie de Stagno et priori et habitatoribus ejus ipsam donationem quam Raimundus bone memorie quondam ausonensis episcopus et pater meus et ego fecimus eidem ecclesie de ecclesia Sancte Marie de Meholiano sicut in ipsa carta quam inde fieri jussimus et firmavimus resonat. Iterum sit omnibus notum quod ego stabilio in ipsa villa de Modeliano mercatum ita ut ibi sit in perpetuum feria III. Similiter stabilio in eadem villa medio augusto nundinas que vulgo voccantur fira. Ipsum vero mercatum et fira retineo ad meum dominium preter hoc quod jam donavi et concessi jamdicte ecclesie Sancte Marie de Stagno scilicet mediam quarteriam salis in unoquoque mercato et omne decimum tam mercati quam fire. Concedo namque et licenciam dono priori sepedicte ecclesie Sancte Marie de Stagno ut ipse ipsam villam et terram que in circuitu ipsius ecclesie de Modeliano est et sua est ordinet et edificet et dividat ad utilitatem ipsarum ecclesiarum et in unamquamque domum non mittat censum nisi unum par caponum quem ipse accipiat. Et ego pono ipsam villam de Modeliano in tali salvitate et securitate quod neque castellani de Clerano nec aliquis infra januas illarum domorum que ibi sint vel fuerint aliquam vira vel emparationem sine fortiam faciat nisi prior sepe nominate ecclesie de Stagno per suam justitiam. Quod si forte aliquis hoc meum stabilimentum sive mandamentum fregerit et in manu jamdicti prioris redirigere noluerit ipse prior per excomunionem eum constrigat et insuper per meum aquundatum se teneat. Retineo iterum in jamdicto mercato ipso die quo fuerit et in ipsa fira similiter districtum et mandamentum et estacamentum mii et meis quibus ego jussero. lterum dono eidem ecclesie de Stagno ipsum palacium de Modeliano cum domibus et casalibus et curtali sicut ego habeo in dominium tali pacto ut prior ipsius ecclesie redirigat quia fere totum destructum est et ut mihi ibi faciat unam domum in qua teneam panem meum et vinum et in quandocumque ibi veniam in ipso palacio maneam cum mea expensa. Retineo vero in supradicta villa servitium et justitiam sicut in ceteris meis villis. Et propter hoc nullomodo perdat supradicta ecclesia Sancte Marie de Stagno supranominatum censum et dominationem et ecclesiasticam justitiam set habeat et possideat in perpetuum sicut ego superius ei donavi et concessi sine engan. Quandocumque itaque ipse prior in jamdicto palacio operari velit bajulus meus faciat ibi venire operam meam. Et ego Guillelmus predictus prior ecclesie Sancte Marie de Stagno et omnis ejusdem ecclesie conventus concedente Deo damus tibi societatem et participationem in omnibus beneficiis ecclesiarum nostrarum et propriam orationem tam in morte quam in vita. - Sig+num Raimundi comes. Si quis hoc dirumpere voluerit agere non valeat set in duplum componat et insuper firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc VI kalendas januarii anno XVI regni regis Lodovici junioris. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Bernardi de Scintillis. Sig+num Berengarii de Montda (Mont-da en dos lineas). Sig+num Bernardi de Belloco. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernardi de Minorisia. Sig+num Raimundi de Medaia bajuli. Sig+num Guillelmi Raimbali. Sig+num regine aragonensis uxoris comitis barchinonensis. Raimundus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quo supra. Bernardus sacerdos qui hoc translatum scripsit die VI kalendas marcii anno XLI regni Lodovici junioris.

CXIX, perg 342, julio 1160


CXIX
Perg. Nª 342. Julio 1160.
Nota: millessimo CCC septimo: 1307. era MCLXXXXVlII: 1198. millessimo CLX : 1160.

Noverint universi quod anno Domini millessimo CCC septimo die jovis scilicet II nonas julii coram reverendo patre et domino domno Eximino miseratione divina cesaraugustano episcopo et venerabili dompno Guillelmo de Cavaldos çalmedina civitatis ejusdem comparuit discretus vir dompnus Bernardus de Aversone scriptor excellentissimi domini regis Aragonis et tenens sigilla ipsius domini regis et nomine ejusdem domini regis peciit quod cum idem dominus rex indigeat seu necessarium habeat transumptum autenticum instrumenti seu privilegii infrascripti mandari per predictos dominum episcopum et çalmedinam fieri transumptum autenticum de eodem. Et exhibuit coram eisdem et per me notarium presentibus testibus subscriptis legi fecit ipsum privilegium non viciatum non cancellatum nec in aliqua sui parte abolitum cujus tenor inferius continetur. Predicti autem domnus cesaraugustanus episcopus et çalmedina civitatis ejusdem viso ipso privilegio et perlecto mandaverunt michi infrascripto notario quod de ipso privilegio facerem transumptum autenticum et publicum: ipsi enim eidem transumpto auctoritatem suam et decretum impenderunt ac etiam prestiterunt. In quorum testimonium jusserunt hujusmodi transumptum sigillorum ipsorum munimine roborari. Tenor vero dicti privilegii sive instrumenti quod quidem erat per alphabetum divisum hic est (El documento que sigue está encabezado con un monograma):
- In nomine domini nostri Jhesu-Christi: Ego Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis facio hanc cartam donationis et confirmationis tibi Petro cesaraugustano episcopo et omnibus successoribus tuis cesaraugustanis episcopis in perpetuum. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate dono et concedo tibi castrum de Deus-lo-vol quod tempore sarracenorum vocabatur Mezimeeger cum omnibus suis terminis et pertinenciis et adempramentis scilicet sotis et pratis et pascuis et acequiis et aquis ex omnibus partibus et montaneis et planis et cultis et heremis cum ingressibus et egressibus et quiquid pertinet vel pertinere debet ad eundem castrum regali jure sicut melius dici vel intelligi potest: tali pacto ut tu et successores tui post te cesaraugustani episcopi habeatis et possideatis et teneatis et expletetis supradictam donacionem omni tempore ad vestrum profectum et fidelitatem meam successorumque meorum qui regnum aragonensem sunt habituri: et ut tu et successores tui cesaraugustani episcopi post te donetis michi et successoribus meis irati sive paccati potestatem de predicto castro quantas vices per nos vel per nuncium nostrum a vobis requisierimus secundum morem et consuetudinem barchinonensis patrie. Hoc vero donativum sicut superius scriptum est dono et concedo tibi jamdicto Petro cesaraugustano episcopo et omnibus tuis successoribus cesaraugustanis episcopis ut habeatis et teneatis et possideatis et explectetis salvum et liberum et quietum et ingenuum salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula seculorum amen. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Regine aragonensis et comitisse barchinonensis que hanc donationem concedo laudo et confirmo. - Facta carta in era MCLXXXXVlII anno ab incarnatione Domini millessimo CLX in mense julii in civitate que vocatur Barchinona: dominante me Raimundo comite in Barchinona in Aragone in Cesaraugusta in Superarbe in Ripacurcia Tortosa atque Illerda: episcopo Dodone in Oscha: episcopo Martino in Tirassona: episcopo predicto Petro in Cesaraugusta: episcopo Guillelmo Petri in Illerda: Petro de Castelazolo in Calataiub: Sancio Neconis in Darocha: comite palearensis in Ricla: Xemeno de Orreja in Epila: Petro Ortiz in Aranda: Blascho de Oscha in Borga: Fortunio Acenariz in Tarazona et in Uno-castello (en dos líneas): Palacino in Cesaraugusta et in Alagon et in Petrola: Galindo Xamenez in Belgit: Garcia Almurabit in Exeia: Deoadjuda in Sos: Petro Lobez in Lusia: Lo Ferrench in Aguero: Petro Lobez fratre ejus in Luna: Arpa in Loarre: Arnaldo de Alascun in Beloia: Marcho filius Ferriz in Oscha et in Rosca: Galindo Xemenonis in Alcala: Fortunio Dato in Barbastro: fratribus milicie templi in Montsone. - Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Gueraldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Arberti de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Munellis. Sig+num Berengarii de Munellis. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista.
- Ego Guillelmus Petri jussu domini mei comitis hauc cartam scripsi et propria manu mea hoc signum + feci (Alphabeto divisa).
- Acta sunt hec Cesaraugusta in palacio domni cesaraugustani episcopi die et anno in prima linea contentis. Nos Eximinus episcopus supradictus huic transumpto auctoritatem nostram impendimus et decretum. Ego Guillelmus de Cavaldos çalmedina Cesarauguste huic transumpto auctoritatem meam impercior et decretum in quorum testimonium hoc transumptum mandavi sigilli curie çalmedinatus appensione muniri per notarium infrascriptum testibus ad predicta adhibitis specialiter et rogatis Egidio Martin de Camacurta Petro de Ayles rectore ecclesie de Riello et Johanne de Mercuello filio Garsie de Mercuello quondam vicinis Cesarauguste. - Sig+num mei Guillelmi de Porta notarii publici Cesarauguste et auctoritate illustrissimi principis domini regis Aragonis per totam terram et dominationem suam qui hoc translatum ab originali privilegio bene et fideliter de verbo ad verbum sumptum propria manu scripsi et sigillo curie çalmedinatus Cesarauguste mandato çalmedine prehabiti sigillavi.
(Penden de este documento dos sellos de bula con cintas de seda encarnada.)

Nota: Montsone: Monzón (hay mucha variedad en estos textos).
Petrola: Pedrola.
Roscha: ?
Beloia: ?
Aguero: Agüero ?
Riello: ?

lunes, 23 de diciembre de 2019

LII, perg 12, 25 agosto 114*


LIl
Perg. N° 12*. 25 ago. 114*

Manifestum sit omnibus qualiter Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis sepe conquestus est super ipsa casa quam dicunt Forteda quia facta erat contra ventum et comonimentum suum. Tandem in presentia multorum nobilium virorum prenominatus comes Raimundus venit super hoc ad finem et concordiam cum dompna Sibilla et cum Alaman et cum Amallo Sord sicut in hac carta subterius legitur ita. Ego igitur Raimundus Berengarii barchinonensis comes et princeps aragonensis dono laudo et firmo vobis supradictis Sibilla et Alaman atque Arnallo illam chasam que nominatur Forteda cum suis terminis et illa Corbela tali quoque modo ut deincebs habeatis hec omnia ad alodium proprium vos et omnes vestra projenies per omnia tempora. Retineo namque ibidem et omnibus meis successoribus intrare exire et guerrejare contra omnes homines et feminas et sint jamdicte chase in guarda et bajulia mea successorumque meorum omni tempore et habeam ibi intrare et exire et guerrejare contra omnes homines vel feminas pro mea propria facienda per omnia tempora. Accepi a vobis pro hoc dono CCC solidos monete Barchinone. Facta ista carta VIII kalendas septembris anno X regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Raimundi de Podioallo. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de Cervaria. Sig+num ....Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto.

martes, 24 de diciembre de 2019

XCIII, reg 9 fol 18 , 1157


XCIII
Reg. 9. fol. 18. 1157.

Quod nos Jacobus etc.a Vidimus instrumentum donationis quam Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis olim fecit Gascheto de tribus partibus castri de
Flixio cujus tenor talis est. - Notum sit cunctis quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps regni aragonensis donavi ad Bonifacium duas partes de Flixio et sicut dedi ei illas duas partes de Flexio sic dono et filio suo nomine Gascheto et eredi suo illas tres partes de Flexio integriter et dono ei in Matarramam Almozug et medietatem et Avorram et LX cafiz de seminatura in .... et illam Almuniam quam Alfaquimus provisu meo patri suo tradidit et demonstravit. Actum est hoc anno ab incarnacione Domini (MCL) septimo. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetero. Sig+num Arberti de Castro-vetero. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Petri Aicardi qui hoc scripsit cum literis emmendatis in linea tercia. - Ut igitur in posterum de ipsius tenore plena pateat certitudo ipsum hic de verbo ad verbum nichil addito vel mutato fecimus adnotari volentes et concedentes quod presens pagina tanquam ipsum
originale plenam imperpetuum in judicio et extra judicium roboris obtineat firmitatem. Datum apud Dertusam nonas februarii anno Domini millesimo CCL septimo.

Dertusam : Tortosa.
anno Domini millesimo CCL septimo : 1257.
anno ab incarnacione Domini (MCL) septimo: 1157.

XCVII, perg 302, abril 1157


XCVII
Perg. N° 302. Abril. 1157.

Sit notum omnibus hominibus quoniam ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis regnique princeps aragonensis dono tibi Garcie Moravid totam ipsam villam que dicitur Ronzas-valles integriter et potenter cum omnibus directis et usaticis suis et cum omnibus leztis et justiciis suis et cum omnibus pertinenciis suis et cum omnibus terminis cultis et eremis cum aquis et paschuis cum omnibus in se existentibus et ad eandem villam qualicumque modo pertinentibus et cum omnibus ad regiam dignitatem pertingentibus. Et iterum dono tibi firmiter et integriter totam ipsam villam que dicitur Urruoz cum omnibus suis terminis et pertinentiis cum mercatis et leztis suis et cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus que ad regalia pertinent vel pertinere debent. Itemque dono tibi totam ipsam villam que dicitur Ovanus cum omnibus terminis et pertinenciis suis cum aquis et paschuis et cum omnibus ad regalia pertinentibus. Et dono tibi in Galipenz totam ipsam laboracionem bovum firmiter et integriter quam rex Adefonsus ibi tenebat in dominio. Omnia vero superius scripta ego jamdictus comes Barchinonensis princeps aragonensis dono tibi supranominato Garcie Moravit et omni generacioni tue sive posteritati salva mea fidelitate et de omni mea posteritate in perpetuum per secula cuncta. - Facta isla carta mense aprilis apud llerdam civitatem quando comes venit de Provincia superato Ugone de Baucio et sociis eius in era milesima CLXXXXIIII anno ab incarnacione Domini millesimo CLVII regnante sive dominante me Raimundo comite in Aragone in Suprarbe in Ripacurza et in Cesaraugusta et in Calataju et in Darocha: episcopo Dodone in Oscha: episcopo Petro in Cesaraugusta: episcopo Lupo in Pampilona: Furtun Acenarez in Tarazona et in Unocastello: Frontino in Elsone. Sunt testes Arnailus Mironis comes palearensis: Ferriz: Arpa: Deusajuta: Alamannus de Luna. - Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Geralli de Jorba. - Poncius scriptor comitis hoc scripsit et hoc sig+num de manu sua fecit suprapositis litteris in linea VIIa.

Nota: Ronzas-valles: Roncesvalles.
Ripacurza: Ribagorza.
Calataju: Calatayud.
Suprarbe: Sobrarbe.
Darocha: Daroca.
Elsone: Ausonia ?


http://www.roncesvalles.es/

http://www.turismo.navarra.es/esp/organice-viaje/recurso/Localidades/2495/OrreagaRoncesvalles.htm

https://magicospirineos.com/roncesvalles




sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXII, perg 116, septiembre 1140

XXXII

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus Aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit in suo testamento dimisit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sacrosancto sepulcro necnon et sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post obitum ejus hoc firmum et ratum haberetur suos homines jurare fecit. Qua de causa venerandus patriarcha domnus Guillelmus iherosolimitanus cum comuni capitulo totius sepulcri rogavit domnum Raimundum magistrum ospitalis Iherusalem rogandoque precepit et in suo arbitrio misit ut quicquid de parte hujus regni ad ospitale pertinente faceret similiter de alia parte que pertinet dominico sepulcro fecisset. Igitur supradictus Raimundus dum ad partes Ispanie venit hoc suprascriptum regnum tenentem Raimundum comitem barchinonensem invenit quem utilem ac necessarium ad regendam ac defendendam terram cognovit. Ideoque comunicato consilio cum omnibus cannonicis sepulcri quos invenire potuit cum Guillelmo videlicet priore Castelle cum Alexandro priore Gronii aliisque quampluribus ad utilitatem dominici sepulcri cannonicorum sicut fecit ad opus sue domus hanc cartulam sive hoc pactum facere jussit et hanc scripturam subtus scriptam in persona domini patriarche scribere fecit et firmavit ut dominus patriarcha hoc factum confirmet et sigillo suo assignet. Igitur ego supramemoratus Guillelmus Iherosolimitanus Dei gratia patriarcha una cum omni conventu totius ecclesie dominici sepulcri atque consilio et assensu nobilium militum Aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi suprascripto comiti barchinonensi Raimundo tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet dominico sepulcro suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evuo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Et ego prenominatus Iherosolimitanus patriarcha Guillelmus una cum omnibus dominici sepulcri cannonicis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiud in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante acquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis paschuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usalicis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usalicis ut superius scriptum est. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere (o fraugere) temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millesimo centessimo XL. - Sig+num Raimundi magistri hospitalis. Sig+num Martini Prioris. Sig+num Frontini. Sig+num Ferriz. Sig+num Arpa. Sig+num Maza. Sig+num Fortun Garcez. Sig+num Garciacez. Sig+num Gali Xemenons. Sig+num Fortun Guerra. Sig+num Michael de Albero. Sig+num Lopo Blasco. Sig+num Lop Arcez Actani. Sig+num Cornelii Depespenen. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in secunda in quinta et sexta linea et suprapositis in linea
VIII ubi dicitur prole.

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro ejusque salutifero sepulcro necnon etiam sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post ejus obitum hoc ratum ac firmissimum perpetuo teneretur suos homines jurare fecit. Ea de causa Raimundus ospitalis predicti venerandus magister consilio ac precepto domini patriarche iherosolimitani totiusque conventus suprascripti ospitalis ad partes Ispanie venit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem Barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnum cognovit. Igitur ego supramemoratus Raimundus licet indignus ospitalis Iherusalem custos una cum Martino priore et Caexalo priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarum atque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo Barchinonensi tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem ospitalis predicti partem que pertinet ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo ospitali jamdicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante poteris adquirere singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate simililer retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius est scriptum. Quin etiam retinemus in Jacha tantum spatium terre quo domus et ecclesia ad opus ospitalis possint confici. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millessimo CXL. - Signum Raimundi ospitalis magistri. Sig+num Martini Prioris. Fortunius abbas Montis Aragonis. Signum Frontini . Signum Ferriz. Signum Arpa. Signum Maza. Signum Fortun Garcez. Garci Garcez . Galind Xemenons. Fortun Guerra. Signum Michaelis Dalbero . Signum Lope Blasco. Signum Lop Garciaz Daitan . Signum Cornelii. Sig+num Raimundi comes. - Poncius scriptor comitis notavit. (alphabeto divisa) (1).

(1) Llamábanse escrituras partidas por alfabeto (alphabeto divisae) las que, escritas por duplicado en un mismo pergamino, llevaban trazado un alfabeto en el espacio en blanco que mediaba entre ambas copias. De este modo, cortando el pergamino, y dando una copia a cada una de las partes, las letras partidas servían de comprobante de la legitimidad de la escritura.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLIII, 21


CLIII
Núm. 21.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. Raimundus Dei gratia Barchinonensium comes et marchio et princeps aragonensis Raimundo Dei gratia militie iherosolimitane magistro et cunctis fratribus cismarinis et ultramarinis partibus Deo militantibus salutem et eternam gloriam. Qualiter Adefonsus rex aragonensis tempore sui obitus imminente totum regnum suum tripartite reliquerit Sepulcro videlicet Domini et Hospitali atque Templo militie satis omnibus est manifestum. Unde ego succesor illius in regno volo eidem militie omnibus modis deservire et eam honorificare et honorifice magnificare. Vestre siquidem considerans ordinem professionis michi videtur ut sicut in primis sub beato Petro per apostolorum predicationem Ecclesia Dei fundata letatur ita et nunc per officium vestrum eadem Ecclesia deffendatur. Vestram itaque fraternitatem nos et omnis patrie ispaniensis clerus et populus modis omnibus deprecamur quatinus Ecclesie Dei provideatis et ejus necessitatibus in quantum potestis subveniatis ut saltem X de fratribus vestris quos aptos ad hoc benignitas vestra decreverit nobis concedat et dirigat sub quorum obedientia in partibus nostris et milites et alii fideles qui huic exercitio pro salute animarum suarum se tradiderint regantur et tueantur. Necessaria autem vite et militie ipsis X militibus fratribus vestris quos nobis misseritis ego illis sufficienter tamdiu aministrabo de meo donec de meo honore tantum eis retribuam unde se bene conducere valeant. Hoc vero excepto dono eis civitatem Darocham cum omnibus habitatoribus suis et cum omnibus terminis et apendiciis suis cum rivis et aqueductibus et reductibus et cum omni dominatione quam ibi habeo vel habere debeo omnia in omnibus sicut melius ad utilitatem prefate militie intelligi vel nominari potest. Dono etiaro illis Lopesancium de Belgit cum suis duobus castellis Osa et Belgit et cum suo honore scilicet Cotanda cum omnibus suis pertinentiis. Addo etiam illis in Cesaraugusta civitate unum christianum et unum maurum et unum judeum cum omnibus honoribus et possessionibus eorum et terras annuatim laborandas duobus paribus bovum. Dono iterum illis quartam partem unius ville juxta Oscham existentis que dicitur Quart. Item illis concedo decimam partem omnium que in Ispania adquirere potero tam in censu quam in honore vel in aliquibus rebus. Predicta vero omnia illis libere et solide et firmiter trado ad eorum propriam voluntatem inde complendam sine ullo retentu quem ibi non facio. Si vero fraternitas vestra huic nostro petitioni diligentiam dederit hec vobis complere et majora quam litteris intimamus addere satagemus. Laudo etiam vobis atque confirmo donum ipsius honoris quem scripto feci Arnaldo de Bedocio in partibus Barchinone. Predictos vero X milites fratres vestros tamdium teneam de meis redditibus et usaticis de Jacha et de Oscha et de Cesaraugusta donec illis tantum honorem concedam unde se bene regere et conducere possint. Super hiis omnibus vestram fraternitatem humiliter imploramus ut ad tanti triumphi gloriam festinare curetis et a tanto Dei servicio vos nullo modo subtrahatis et vestrum responsum cicius inde nobis mitatis. Cum majus tardaveritis majus Ecclesie Dei dampnum facietis. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de
Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui vitiato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tamquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de
Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea octavadecima ubi dicitur vobis et rasis et emmendatis in linea vicesima prima ubi dicitur majus.

Nota:
Lopesancium de Belgit: ? de Belchite.
Osa: Huesa (del común) ?
Cotanda: Cutanda.
duobus paribus bovum: dos pares o parejas de bueyes (toros).
Quart junto a Huesca: Cuarte ?
Arnaldo de Bedocio: Arnallus de Bello-loco, Belloloco, Belog, Belloch, Belloc ?
millessimo CCC undecimo, millessimo trecentessimo undecimo:
1311 !!