Mostrando las entradas para la consulta burgenses ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta burgenses ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXVIII, reg 1904, fol 170, 11 enero 1393

CXXXVIII. 
Reg.n. 1904, fól. 170. 11 ene. 1393.

In nomine Dei eterni. Pateat universis quod nos Johannes Dei gratia rex Aragonum et cetera quoniam per sindicos universitatum civitatum et villarum atque locorum regiorum regni Valencie coram nobis in nostro regali ipsius civitatis Valentie pro prestando nobis ut novo regi eorum ut est moris juramento fidelitatis personaliter constitutos fuit ante ipsam prestacionem juramenti fidelitatis nobis humiliter supplicatum ut privilegium infrascriptum quod in regalis corone conservationis augmentum et totius rei publice fulcimentum illustrissimus dominus Jacobus clare memorie rex Aragonum proavus noster ediderat laudare et confirmare juramento medio dignaremur: quia etiam nos cupimus dicti domini regis Jacobi proavi necnon serenissimorum dominorum Alfonsi avi et Petri genitoris nostrorum gloriose memorie regum Aragonum qui ipsum privilegium in curiis generalibus quas uterque ipsorum regnicolis dicti regni Valencie in principio sui novi dominii celebravit laudaverunt et interveniente juramento etiam confirmarunt vestigia laudabilia imitari: quia demum ad observationem privilegii memorati cum ipsum ad maximum comodum et utilitatem nostri regalis dominii cedat notorie Nos et nostri successores teneamur cujus privilegii series sic se habet:
- In nomine Domini amen. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes quod juxta veritatis eloquium in evangelio recitatum omne regnum in se divisum desolabitur quodque quodlibet regnum debet esse unitum et indivisum ut virtus plurium unita sit forcior et validior ad tenendam justiciam sine qua omnis terra perit et habitatores ejus et plurium etiam viribus conflatis in unum majori potencia deffensio plenius agitur ac fulcitur et publica res adversus hostiles incursus fortifficatur uberius et salvatur et quod divisio regnorum Aragonie et Valencie ac comitatus Barchinone que Dei providencia obtinemus jam preteritis tempuribus a nostris progenitoribus attemptata nimium paravit et induxit scandalum: volentes super hoc et dignitati regali et subditorum nostrorum utilitati ut regio bono congruit officio providere et indempnitati prospicere eorundem: per presentis provisionis nostre paginam perpetuo et inviolabili robore duraturam ex certa sciencia et spontanea voluntate statuimus ordinamus atque sanccimus quod predicta regna nostra Aragonis et Valentie ac comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad nos spectant vel possunt ulterius spectare in regno Majorice et insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis Ceritanie et Confluentis et Vallespirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii sint et maneant perpetuo unita et unum ac sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquid vel aliqua ex eis ab alio vel ab aliis separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonis idem etiam sit rex regni Valencie et comes Barchinone sic quod nos vel aliquis heres seu successor noster vel nostrorum in testamento vel alia qualibet ultima voluntate aut donatione vel alia ordinatione inter vivos aut aliqua alia dispositione nunquam dividamus seu separemus nec dividi seu separari faciamus consenciamus aut permittamus regna predicta et comitatum in se aut a se vel etiam inter se videlicet regnum Aragonie non dividemus seu separabimus in se nec etiam a regno Valencie et comitatu Barchinone nec regnum Valencie dividemus vel separabimus in se nec etiam a regno Aragonis et comitatu Barchinone neque dictum comitatum Barchinone dividemus vel separabimus in se nec etiam a dictis regnis Aragonie et Valencie: et si quid contra predicta vel aliqua predictorum per nos vel nostros fuerit attemptatum illud ex nunc decernimus irritum et inane. Declarantes tamen quod nos et ipsi possimus donare seu dimittere castrum vel castra locum vel loca seu hereditamenta filiis nostris vel ipsorum aut aliis personis ut nobis et eis videbitur unitate predictorum regnorum et comitatus semper stabili et indivisa manente. Et affectantes hujusmodi statutum ordinationem et sanccionem ac provisionem nostram inconcusse et irrefragabiliter perpetuis temporibus observari juramus per nos et nostros solemniter per Deum et crucem domini nostri Jesu-Christi ac ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta tenere complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri et nunquam in aliquo contravenire aliquo jure causa vel ratione: inhibentes expresse sub interminacione divini judicii ac divine maledictionis et nostre heredi nostro universali quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in dictis regnis et comitatu ut observando incorruptibiliter omnia et singula supradicta contra ea vel aliquid eorum non veniant vel attemptent aut fieri consenciant vel permittant dicto verbo vel facto seu alio quovis modo. Et ut omnia predicta et singula tenacius observentur statuimus sanccimus et ordinamus quod quilibet heres et successor noster et nostrorum in predictis regnis et comitatu unus post alium successive tempore sui novi dominii seu nove successionis vel etiam si antea jurari haberent antequam prelati richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognitionem ratione feudorum seu qualibet alia ratione ipse heres vel successor nostri et nostrorum in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret presens statutum ordinationem sanccionem et provisionem nostram et usquequo ipsam laudationem confirmacionem et approbacionem predictorum omnium et singulorum fecerit et juramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico instrumento prenominati vel aliqui ex eis non teneantur ei in aliquo respondere: et si per aliquem cujuscumque condicionis vel status existeret pro predictis vel aliquo predictorum sacramentum fidelitatis vel homagium seu alia quevis obligatio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata approbata et jurata essent per novum quemvis dominum heredem et successorem ut premittitur non valerent et pro non factis penitus haberentur. Hec autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis richis hominibus mesnaderiis militibus civibus burgensibus hominibus villarum et aliis quibuslibet subditis nostris dictorum regnorum et comitatus presentibus et futuris servanda tenenda atque complenda imponimus et injungimus sub debito naturalitatis et sub fide homagio et fidelitate ac juramento quibus nobis astricti existunt. In quorum omnium testimonium ad memoriam sempiternam presens scriptum nostrum fieri mandavimus bulle nostre plumbee munimine comunitum de quo quatuor consimilia scribi jussimus unum tenendum in archivo nostro aliud pro universitate regni Aragonie tenendum per juratos et probos homines civitatis Cesarauguste aliud pro universitate regni Valencie tenendum per juratos et probos homines civitatis Valencie et aliud pro universitate Catalonie tenendum per consiliarios et probos homines civitatis Barchinone. Datum Terrachone nonodecimo kalendas januarii anno Domini M°CCC°XIX. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonis Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone predicti qui hec firmamus concedimus et juramus. - Testes sunt qui presentes fuerunt infans Johannes domini regis filius ac cancellarius ac electus toletanensis Eximinus Terrachone archiepiscopus Berengarius Vicensis episcopus frater Raymundus de Empuriis prior ordinis Hospitalis in Cathalonia frater Poncius abbas monasterii Populeti frater Bernardus abbas monasterii de Benifasano Johannes Burgundi sacrista Majorice consiliarius Vitalis de Villanova Bernardus de Fonollario Petrus de Boyll racionalis magister milites et consiliarii Gondisalvus Garcie miles Martinus Luppi de Rueda miles Dalmacius de Pontonibus judex curie et Guillelmus Aulomarii consiliarii domini regis.
- Sig+num mei Bernardi de Aversone dicti domini regis notarii qui de mandato ipsius domini regis hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - Tenore presentis privilegii seu rescripti cunctis temporibus valituri per nos et omnes heredes et successores nostros gratis et spontanea voluntate et etiam deliberatione consulta privilegium preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudamus approbamus et ex certa scientia confirmamus: et ut cuncta predicta firmitate fulciantur majori et nunquam violentur de cetero promittimus in nostra regia bona fide per nos et successores nostros quoscumque predictis richis hominibus militibus civibus et hominibus villarum regni Valencie supradicti necnon omnibus et singulis aliis quorum sit interesse et notario infrascripto ut publice persone a nobis legitime stipulanti et recipienti pro omnibus illis quorum interest vel interesse poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem ac sancta quatuor ejus evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta cuncta et singula firmiter tenere complere et inviolabiliter observare et nunquam in aliquo contravenire quovis jure causa vel etiam racione. Mandantes firmiter et districte universis et singulis post nos in regnis et comitatu predictis futuris temporibus successuris ut omnia et singula supradicta inviolabiliter observando contra ea vel aliquod eorundem non veniant faciant vel attentent aut consenciant fieri vel permittant dicto verbo vel facto aut alio quovismodo. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et plumbea bulla nostra jussimus comuniri. Quod est datum et actum in quadam aula regalis civitatis Valentie XI die januarii anno a nativitate Domini M°CCC°XC°III regnique nostri septimo. - Guillelmus de Vallesicca. - Signum + Johannis et cetera qui predicta concedimus et firmamus pariter et juramus. - Rex Johannes. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt religiosus frater Berengarius magister milicie beate Marie de Muntesia nobilis Raimundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis Hugo de Cervilione et Olfus de Proxida milites necnon Petrus Dartesio miles magister rationalis ac Guillelmus de Vallesicca legum professor vicecancellarius Julianus Garrius thesaurarius et Sperans in Deo Cardona et Petrus de Berga jurisperiti promotores et consiliarii dicti domini regis et plures alii in multitudine copiosa. - Sig+num mei Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii dicti domini regis regiaque auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfui eaque scribi feci cum rasis in lineis XIIII enniter XXVI Luppi XXIX singulis aliis quorum sit in et ibidem poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem clausi. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Cavasthani in cujus posse firmavit etiam et juravit.


martes, 26 de noviembre de 2019

APÉNDICE AL PARLAMENTO DE CATALUÑA Y COMPROMISO DE CASPE

APÉNDICE AL PARLAMENTO DE CATALUÑA Y COMPROMISO DE CASPE. 

Barcelona,
en el establecimiento litográfico y tipográfico de
D. JOSÉ EUSEBIO MONFORT.
1848.

APÉNDICE.
Núm 1.
Arch. de la Dip. Diet. De 1411, fol. 25.

Dimars a 28 de juny de 1412 en Barchinona. - Aquest jorn se feu la publicacio per les nou persones del infant de Castella don Ferrando rey Darago en la vila de Casp.
- Dimecres á 29 de juny. - Aquest dia vench la nova vers hora de completes en Barchinona com les nou persones havien feta la publicacio en la vila de Casp quel infant don Ferrando de Castella fos rey Darago. - Aquest dia parti de Casp lo bisbe Doscha mossenyer Francesch Daranda lo don de Cartuxa e micer Pere Bertran. - Dijous á 30 de juny en Barchinona. - Aquest dia partiren de Casp lo senyor archabisbe de Terragona maestre Vicens Ferrer micer Bernat de Gualbes e micer Guillem de Vallsecha. - Digmenge á 3 de juliol en Barchinona. - Aquest dia partiren de Tortosa segons relacio den Francesch Manresa deputat lochal de Tortosa los sis missatgers qui foren anedits als altres sis qui anaren per part del principat de Cathalunya per fer reverencia al senyor rey: e lo dit dia fo començat a fer compta a tots los dotze missatgers cor del temps passat que los sis stigueren a Casp per oyr la publicacio los fo fet compte tro per tot lo segon dia del dit mes.
- Dissapte a 9 de juliol en Barchimna. - Aquest jorn vench micer Bernat de Gualbes: lo dit dia feren gran festa per lo senyor rey e lo dia seguent.

Núm. 2. Reg. 2401. Fol. 1.

Rey muyt caro e muy amado tio. Nos el rey Daragon vos enviamos muyto a saludar como aquel para quien querriemos que Dios diesse tanta de vida e salut quanto vos mesmo deseades e nos pera nos mismo querriemos. E porque en muy de buena voluntad fariemos todas las cosas que vos fuessen en plazer rey muyt caro e muy amado tio fazemosvos saber que havemos recebido la carta que nos enviastes con la qual sabe Dios que havemos havido singular plazer por saber de vuestra salut e buen stamiento e de la reyna nuestra muy cara e muy amada tia e senyora e de la infanta duenya Isabel nuestra muy cara et muy amada filla. E porque somos cierto rey muy caro e muy amado tio que por semblant vos plazera saber de nos: vos certificamos que al tiempo de la presente nos e la reyna nuestra muy cara companyera e los infantes nuestros fillos eramos en buena sanidat e disposicion de nuestras personas. E otrosi rey muy caro e muy amado tio a lo que nos enviastes dezir que nos rogavades que en los negocios tocantes a don Anton de Luna nos plaziesse de no procehir a otra rigor daqui a tanto que vos nos scriviesedes mas largament sobre esto rey muy caro e muy amado tio vos respondemos que sabe Dios que en todas las cosas que nos podiesemos buenament fazer vos complazeriemos de grant corazon: empero rey muy caro e muy amado tio a nos conviene e es forçado por la dignidat real de havernos en los ditos feytos en tal manera que justicia dreyto e egualdat sian servados car en otra manera a nos seria grant carrego de consciencia. Porque vos rogamos rey muy caro e muy amado tio que sobre esto nos querades haver por scusado como noy podamos otra cosa fazer salvo aquello que sera de dreyto justicia e razon. E si otras cosas algunas rey muy caro e muy amado tio de part daqua vos plazen que nos fazer podamos por honra vuestra enviadnoslo a dezir car nos las faremos de muy buen grado. E tiengavos rey muy caro e muy amado tio la santa Trinidat en su guarda. Scrita en Çaragoça dius de nostro siello secreto a XII dias dagosto en lanyo MCCCCXII. - Rex Ferdinandus. - A nuestro muy caro e muy amado tio el rey de Navarra. - Dominus rey mandavit michi Didacio Ferdinandi de Vadillo.  

Núm. 3. Reg. 2401. Fol. 2.

Memoriale eorum que ambassiatores domini nostri regis Aragonum missi in Franciam ex parte dicti domini regis debent facere et dicere. - Primo cum presenti memoriali portabunt secum literam salviconductus domini nostri regis patentem directam illis partibus per quas debent transire et incolis earundem. Item portabunt literas de credentia ex parte domini regis pro domino rege Francie et pro domina regina uxore sua. Item pro domino delfino duce Aquitanie eorum filio. Item pro dominis duce Biturre duce Burgundie duce Aurelianensi duce Borboni duce Britanie duce Barensi comite Armaniaci comite de Lauçonio domino de Lebreto domino Petro de Navarra duçe de Brabant comite Sancti Pauli duce de Baviera comite de Peyntebre comite de Henaut comite de Don Marti comite de Carovila pro comite Fuxi. Item ibunt recta via Parisius vel ubi scient personam domini regis Francie esse et in intinere informabunt se de statu patrie continue et ubi sciverint aliquod periculum iminere requirent officiales et gentes patrie quod dent eis societatem et securitatem suficientem. Item quando aplicabunt ad regem Francie facient sibi reverentiam debitam et dicent ei quod dominus rex Aragonum frater ejus eum salutat cordialiter et desiderat scire salutem et bonum statum ejus ac domine regine uxoris sue et filiorum suorum ideoque precatur eundem quatenus de his velit cerciorare continue dominum nostrum regem in quo sibi faciet complacentiam specialem: et quia dominus noster rex credit quod ipse dominus rex Francie complacenter audiet bona de statu suo dicti ambaxiatores explicabunt sibi qualiter per Dei gratiam dominus noster rex ac domina regina uxor sua et dominus Alfonsus primogenitus ac dominus Johannes necnon magistri sancti Jacobi et Alcantare et dominus Petrus infantes et filii ac infantissa domina Maria filia eorundem sunt hic Cesarauguste ad presens sani sospites et leti. Item dicent ulterius qualiter post obitum inclite memorie dompni Martini regis Aragonum patrui seu avunculi domini nostri regis quamvis dominus noster rex habuerit consilium et determinationem concordem plurimorum doctorum in utroque jure et magistrorum in theologia tam de regno Castelle quam de aliis partibus mundi quod regnum Aragonum de jure et justitia pertinere deberet ad eum et posset per se ipsum possesionem ejusdem recipere actualem: nichilominus deliberavit spectare quod naturales de dicto regno se legitime informarent examinarent et publicarent si eum vel alium habere deberent in dominum et in regem prout fecerunt: et pro faciendo imformationem examinationem et publicationem predictas naturales corone regie Aragonum concorditer elegerunt certas personas idoneas et de suficientioribus que pro tali negocio reperiri potuerunt inter eos quibus dederunt super dicto negocio plenariam potestatem: que quidem persone sic electe audiverunt et intellexerunt plenarie totum et quidquid pro parte competitorum in dicto regno procuratores et advocati eorundem ac alie persone in eorum favorem et juvamen voluerunt dicere allegare et in scriptis offerre: de quibus omnibus premissa debita examinatione et collatione tandem dicte novem persone cum magna solempnitate libere et concorditer publicaverunt quod secundum jus et justitiam omnes naturales dicti regni Aragonum omnesque regnorum terrarum et provinciarum subjectarum regali corone Aragonie tenebantur facere et prestare fidelitatis juramentum dicto domino nostro regi tunc infanti Castelle tanquam domino et regi naturali eorundem. Et facta dicta declaratione statim fuit intimata eidem domino regi tunc existenti in Castella et pro parte regnorum et terrarum submissorum dicte corone fuerunt ad eum transmisse magne et solempnes ambaxiate de pluribus personis magni status et fecerunt sibi reverentiam tamquam ipsorum regi et domino naturali suplicantes etiam eidem quod vellet dictorum regnorum et principatus possessionem recipere actualem: quam possessionem idem dominus rex statim incepit recipere et continuavit veniendo cum regina et liberis suis usque ad civitatem Cesarauguste in qua ut prefertur residet de presenti tanquam in illa que est caput corone Aragonie: et tam in ipsa quam in aliis locis insignibus per que transitum fecit idem dominus rex ac domina regina dominusque primogenitus et alii liberi sui fuerunt recepti processionaliter et valde solempniter cum magnis affectione guadio et consolatione omniumque naturalium dictorum regnorum et principatus et exinde prelati magnates barones et milites et nuntii civitatum et villarum submissarum dicte corone singulariter venerunt ad impendendam reverentiam eidem domino regi ut eorum domino naturali. Et predicta omnia dominus noster rex intimat domino regi Francie ut illa sciat habendo pro firmo quod habebit complacentiam de honore domini nostri regis et de sciendo predicta. Et in conclusione dicti ambaxiatores ex parte domini nostri regis rogabunt dominum regem Francie quod sicut temporibus preteritis inter regna et dominia Aragonie et Francie fuit bona concordia et amicitia dominus rex Francie vellit illas pro sua parte conservare et manutenere cum ad id debeat inclinari multo plus nunc quam temporibus retroactis rationibus sequentibus et aliis que induci possent. Primo propter bonam amicitiam hactenus habitam que adhuc durat inter dicta regna et dominia Aragonie et Francie. Secundo propter specialem amicitiam habitam inter dominos reges Castelle avum patrem domini nostri regis cum domo Francie. Tertia propter opera singularia exhibita per dominum nostrum regem cum magna afectione in favorem dicte domus Francie in his que habuerunt fieri in Castella. Quinto propter opportunitatem quam dominus rex habet majorem quam quivis alius ad proficiendum domino Francie et laborandum pro ejus honore existens rex Aragonie ac tutor regis et rector regni Castelle una cum domina regina Castelle sicut et ante et ita intendit dominus noster rex complere et facere erga dominum Francie operis per effectum. Et omnia supradicta prout cuilibet spectabunt et convenient dicti ambaxiatores explicabunt domine regine Francie domino duci Aquitanie dominis ducibus comitibus et magnatibus supradictis presentando cuilibet literas de credentia ex parte domini nostri regis. - Serenissimo ac magnifico principi Carolo Dei gratia regi Francorum consanguineo nostro carissimo Ferdinandus Dei gratia rex Aragonum salutem et prosperos ad vota successus. Serenissime princeps consanguinee nobis precare: super aliquibus arduis negotiis statum nostrum ac totius reipublice regnorum et terrararum nostrarum utrique concernentibus dilectos consiliarios et ambassiatores nostros Ferdinandum Vazquez in legibus licenciatum et Dalmacium de Darnius milites informavimus per extensum serenitatem vestram affectu intimo deprecantes quatenus hiis que dicti ambassiatores vestre serenitati e parte nostri retulerint dignemini fidem eredulam indubie adhibere ac si per nos ea vobis oretenus proferrentur offerentes nos serenissime princeps consanguinee nobis precare ad omnia vobis grata. Data Cesarauguste sub nostro sigillo secreto XXII die augusti anno a nativitate Domini MCCCCXXII. - Rex Ferdinandus. - Serenissimo principi Carolo Dei gratia regi Francorum consanguineo nostro precaro. - Dominus rex mandavit michi Didacio Ferdinandi de Vadillo. - Similis littera fuit missa mutatis mutandis illustrissimo ac magnifico viro... domino delfino Francie ac duci Aquitanie primogenito serenissimi principis regis Francie consanguinei nostri precari. - Similis littera fuit missa serenissime principisse Isabeli regine Francie consanguinee nostre precare. - Similes litere fuerunt misse mutatis mutandis ducibus sequentibus. - Inclito duci Biturriensi consanguineo nostro carissimo tanquam pri... - Inclito duci Burgundie consanguineo nostro carissimo. - Inclito duci Aurelianensi consanguineo nostro carissimo. - Inclito duci Borboni consanguineo nostro carissimo. - Inclito duci de Bavera consanguineo nostro carissimo. - Inclito duci Barensi consanguineo nostro carissimo. - Inclito duci de Barbant consanguineo nostro carissimo. - Inclito duci Britanie consanguineo nostro carissimo. - Similes litere fuerunt misse comitibus sequentibus mutatis mutandis. - Egregio viro dilecto et devoto comiti de Henaut amico nostro carissimo. - Egregio dilecto et devoto comiti Armaniaci amico nostro carissimo. - Egregio viro dilecto et devoto comiti de Foxio. - Egregio viro dilecto et devoto comiti Sancti Pauli amico nostro carissimo. - Egregio viro dilecto et devoto comiti de Peyntebre amico nostro canssimo. - Egregio viro dilecto et devoto comiti de Carovila amico nostro carissimo. - Egregio viro dilecto et devoto comiti de Lauconio amico nostro carissimo. - Egregio viro dilecto et devoto comiti de Don Martin amico nostro carissimo. - Egregio et potenti viro Petro de Navarra consanguineo nostro carissimo. - Egregio et potenti viro domino de Lebret amico nostro carissimo. - Serenissimo ac magnifico principi Ludovico Dei gratia regi Jherusalem et Neapolis consanguineo nostro carissimo ut supra in litera regis Francie in proxima pagina mutatis mutandis et sub eadem data. - Dominus rex mandavit michi Didaco Ferdinandi de Vadillo.

Núm. 4. Proceso de Cort. 23. fol. 78.

Et el dito senyor rey stando assentado en su solio e cadiella real present el dito justicia de Aragon e jutge en las ditas cortes e presientes los quatro brassos del dito regno el sobredito muyt reverend vispo de Huescha en nombre et voz de toda la dita cort e quatro brassos de aquella entre otras cosas propuso en effecto tales o semblantes paraulas: que como por el dito senyor rey fuessen stados monestados e requeridos todos los del dito regno que elleyos prestassen a ell sagrament de fieldat assi como a senyor e rey suyo natural e per part de tota la dita cort le fuesse stado ya repuesto que plazia a la dita cort e a los quatro brassos de aquella de fazer e prestar el dito sagrament empero que el dito senyor rey ante todo aquesto jurasse e prestasse sagramiento en la dita cort de servar fueros privilegios usos e libertades a los del regno de Aragon e a los del regno de Valencia poblados a fuero Daragon e encara a los de Teruel e de Albarracin sus fueros en la forma acostumbrada: por aquesto dixo que supplicaba e supplico en nombre e voz de toda la dita cort e quatro brassos de aquella que ell queriesse e li plaziesse fazer e prestar ante todas cosas la dita jura la qual le era ya stada dada ordenada e por ell vista e reconocida: e aquella por el senyor rey feyta dixo que toda la dita Cort e los IIII brassos de aquella en nombre et voz de todo el dito regno por ello e sus successores eran parellados de fazer e prestar humilment el dito senyor rey sagramiento de fieldat assin como a senyor e rey suyo natural. Et encontinent el dito senyor rey a humil supplicacion e a instancia de toda la dita cort e quatro brassos de aquella benignament e graciosa present el dito justicia Daragon e jutge en las ditas cortes juro e fizo sagrament sobre la cruz de nuestro senyor Jesuchristo los sanctos quatro evangelios devant ell posados e por el dito senyor rey manualment tocados en poder e manos del dito vispo de Huescha en nombre et voz de toda la dita cort e por la dita cort e quatro brassos de aquella la dita jura ricibient la qual yes dius la forma siguient:
- Nos Ferdinandus Dei gratia rex Aragonum Sicilie Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comes Barchinone dux Athenarum et Neopatrie ac etiam comes Rossillionis et Ceritanie promittimus in bona fide regali et juramus super crucem Domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et per nos manueliter tacta in bona fide et sine omni fraude et maxinatione quacumque vobis memoratis prelatis religiosis baronibus mesnaderiis militibus infançonibus civibus et hominibus villarum et aliorum locorum regni Aragonum et etiam prelatis religiosis baronibus mesnaderiis militibus infançonibus civibus et hominibus villarum et aliorum locorum regni Valentie qui forum Aragonum volunt presentibus et futuris quod in nostra propia persona custodiemus observabimus et per nostros officiales et alios quoscumque custodiri et observari mandabimus et faciemus inviolabiliter observari et custodiri foros editos in curia generali quam dominus rex Petrus eximie recordationis avus noster celebravit in civitate Cesarauguste anno Domini millessimo CCCXXXXVIII (1348) necnon et alios foros privilegios et libertates usus et consuetudines dicti regni Aragonum et locorum ipsius et omnia instrumenta donationum permutationum et libertates universas que habetis et habere debetis et per nos in propria persona vel per aliam interpositam personam vel alium seu alios pro nobis mandato nostro vel nomine nobis ratum habentibus absque cognitione judiciaria et debita secundum forum non occidemus nec extemabimus nec exiliare mandabimus nec faciemus nec captum vel captos aliquem vel aliquos contra forum privilegia libertates usus et consuetudines Aragonum supra fidantia et directo oblata retinebimus nec retineri faciemus nunc nec aliquo tempore: et vobis hominibus Turolii et Albarracini et aldearum vestrarum servabimus et servari faciemus foros vestros ac usus consuetudines et privilegia et omnia instrumenta donationum permutationum et libertates universas prout aliis in dicto regno Aragonum constitutis et vobis concesse sunt que habetis et habere debetis cum sitis infra regnum Aragonie constituti et non contraveniemus per nos vel per aliquam interpositam personam modo aliquo sive causa. - Item juramus imperpetuum per nos et successores nostros quod moneta jaccensis que nunc est in omni firmitate maneat secundum quod nunc est impertuum et currat firmiter per totam Aragoniam et in aliis locis ubi currere consuevit ita videlicet quod a nobis nec ab heredibus vel successoribus nostris destrui valeat vel mutari minui vel augeri aut de novo cudi. Insuper etiam firmamus confirmamus et juramus statuimus et ordinationem perpetuam factam per illustrissimum dominum regem divine recordationis abavum nostrum per quam idem dominus rex Jacobus statuit et ordinavit et sancciit quod regna Aragonum Valentie et comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad ipsum dominum regem tunc expectabant vel poterant spectare in regno Mojoricarum et in insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis et Ceritanie Confluentis Vallispirrii et in vicecomitatibus Omelladesii et Carladesii queque per exelse memorie dominum regem Petrum avum nostrum et justitie debito fuerunt et sunt corone regie applicata et per ipsum dominum regem Petrum avum nostrum unita et alligata et etiam integriter reducta prout ea nunc nos tenemus potenter et integre cum eorum juribus universis dictis regnis Aragonum Valentie et comitatui Barchinone sint et maneant perpetuo unita et unum et sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquod vel aliqua ex eis ab alio vel aliis separentur ita quod quicumque sit rex Aragonum idem etiam sit rex regnorum Valentie et Majoricarum ac comes Barchinone Rossiliotiis et Ceritanie Sardine et Corsice: ut hec et alia tam in dicto statuto privilegio ac ordinatione perpetua antefati domini regis Jacobi ejus bulla plumbea communito quam in alio privilegio dicti domini regis Petri avi nostri facto de dicta reintegratione et nova unione corone regie per dictum deminum regem Petrum avum nostrum factis similiter bulla plumbea communito predicta et alia latius et seriosius enarrantur: quamvis jam antea prout tenebamur ipsa statutum et ordinationem perpetuam firmaverimus et juraverimus die martis secunda augusti anni presentis. A prestatione autem juramenti predicti excipimus donationes et permutationes assignationes et alias alienationes per predecessores nostros factas a prima die mensis aprilis anni a nativitate Domini MCCCLXXX (1380) citra quas sub hujusmodi juramento de voluntate dicte curie volumus non comprehendi nec ad id ipsum extendi. Presentes testes reverendus archiepiscopus Callari Franciscus Daranda comes Cardone et Raimundus Fivallerii. - Nos Dominicus episcopus oscensis habita delliberatione et diligenti tractatu per nos et successores nostros juramus per Deum et crucem Domini Jhesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et per nos corporaliter tacta vos illustrissimum ac magnificum principem et dominum dominum Ferdinandum Dei gratia regem Aragonum Valentie Majoricarum
Sardine et Corsice
comitemque Barchinone Rossilionis et Ceritanie habere et tenere vos in dominum nostrum et in regem et pro rege ac domino nostro naturali et quod de cetero obediemus et fidelitatem vobis dicto domino Ferdinando ut domino et regi nostro naturali servabimus ut vassalli el naturales suo domini naturali debent et tenentur fidelitatem et obedientiam servare tanquam regi et suo domino naturali: in quorum testimonium prefatus dominus rex mandavit et prenominati prelati religiosi et richi homines mesnaderii milites infanciones et procuratores superius nominati requisiverunt de predictis fieri unum et plura publica instrumenta tradenda illis hominibus et singulis quibus habere voluerint per notarium infrascriptum.
- Et feyta la dita jura por el dito senyor rey toda la dita cort e los quatro brassos de aquella protestaron o fizieron su protestacion en la forma e manera qui se sigue:
- Et illico prestito dicto juramento preffati prelati religiosi barones ac procuratores eorundem mesnaderii milites infanciones et procuratores civitatum villarum et locorum regni Aragonum in dicta curia congregrati dixerunt voluerunt ac expresse protestati fuerunt quod propter juramentum per dictum dominum regem prestitum de servando privilegia libertates usus et consuetudines locorum dicti regni et locorum Turoli et Albarrazini et aldearum suarum non paretur aut parari possit aliquod prejudicium quatuor brachiis dicte curie aut alicui seu aliquibus ex eis nec per ipsum juramentum jus aliquod adquiratur predictis brachiis personis civitatibus villis locis et universitatibus et singularibus personis earundem vel alicui seu aliquibus ex eis adversus alium seu alia brachia aut adversus personam seu personas civitates villas loca et universitates earundem et singulares personas earum nec adversus aliquam vel aliquas ex eis nec in plus validentur in prejudicium ipsorum brachiorum personarum et aliorum predictorum vel alicujus seu aliquorum ex eis misi si et prout erant ante dicti juramenti prestationem sed remaneant predicta brachia persone civitates et alii pretacti et eorum quilibet conjunctim et divisim super dictis privilegiis libertatihus usibus et consuetudinibus eorundem in eo jure quo erant ante dicti juramenti prestationem.

Núm. 5. Proceso de Cort. 23. Fol. 78.

E el dito senyor rey stando en su solio e cadilla real presient el dito inclito don Alfonso filio e primogenito suyo e presientes el dito justicia de Aragon e jutge en las ditas cortes e presientes los quatro brassos del dito regno el dito muy reverent vispo de Huescha en nombre e voz de toda la dita cort e quatro brassos de aquella entre otras cosas propuso en effectu tales o semblantes palauras: que como por el dito senyor rey fuessen seydos rogados todos los del dito regno que ellos jurassen al dito inclito don Alfonso filio e primogenito suyo de present en senyor e apres dias suyos en rey e por rey suyo natural e por part de toda la dita cort le fuesse el martes mas cerca pasado seydo respuesto que plazia a la dita cort e a los IIII brassos de aquella fazer el dito sagrament empero quel dito inclito don Alfonso fillo e primogenito suyo ante todas cosas jurasse los privilegios de la union de los regnos e prestasse sagrament en la dita cort e servar fueros privilegios e libertades a los del regno de Aragon e a los del regno de Valencia poblados a fuero Daragon e encara a los de Teruel e de Albarrazin sus fueros en la forma acostumbrada: por aquesto dixo que queriendo exequir las rogarias a ellos feytas por el dito senyor rey supplicava e supplico en nombre e voz de toda la dita cort e quatro brassos de aquella que ell quiziese e mandasse prestar al dito inclito don Alfonso fillo e primogenito suyo et ante todas cosas luego de present fiziesse la jura la qual li era stada ya ordenada: e por ell vista e reconoscida e aquella por el dito don Alfonso fillo e primogenito suyo feyta que toda la dita cort e todos los quatro brassos de aquella en nombre e en voz de todo el dito regno por ellos e sus successores eran parellados de jurar al dito senyor don Alfonso fillo e primogenito del dito senyor rey en senyor de present e apres dias del dito senyor rey en rey e senyor suyo natural. - E el dito senyor rey stando assin en su solio e cadilla real e presentes todos los sobreditos de la dita cort mando al dito don Alfonso fillo e primogenito suyo qui present era que fiziesse si quiere prestasse el dito sagrament a los del dito regno segund que ellos lo demandavan e por ellos le era stado dado ordenado. - Et incontinent el dito muyt inclito don Alfonso fillo e primogenito del dito senyor rey stando alli present de mandamiento del dito senyor rey e volundat suya presentes los sobreditos e toda la dita cort e IIII brassos de aquella benignament e graciosa present el dito justicia de Aragon e jutge en las ditas corts juro e fizo sagrament sobre la cruz de nuestro senyor Jesuchristo e los IIII sanctos evangelios delant dell posados e por ell manualment tocados en poder e manos del dito reverent vispo de Huescha en nombre e voz de la dita cort e IIII brasos de aquella la dita jura recibient la qual yes dins la forma siguient. - Invocato divino auxilio a Domino. Noverint universi quod die et anno inferius denotatis congregata curia generali in civitate Cesarauguste in ecclesia sancti Salvatoris sedis ejusdem quam curiam illustrissimus ac magnifficus princeps et dominus dominus Ferdinandus Dei gratia rex Aragonum Sicilie Valentie Majoricarum Sardine et Corsice comes Barchinone et dux Atenarum et Neopatrie ac etiam comes Rossilionis et Ceritanie aragonensibus celebrat idem dominus rex presentibus aliquibus exhortationibus et sanctorum patrum dictis aliisque justis rationibus sive causis eleganter per eum propositis rogasset prelatos religiosos barones mesnadarios milites infanciones procuratores civitatum villarum et aliorum locorum Aragonum qui erant in dicta curia congregati quod ipsi prelati et alii proxime nominati jurarent inclitum ac magnifficum dominum Alfonsum ipsius domini nostri regis primogenitum tunc ibidem presentem in dominu statim et in regem et successorem suum et dominum regni Aragonum post dies tamen ipsius domini nostri regis sicut alii infantes Aragonum primogeniti et heredes jurari consueverunt et etiam dictus dominus primogenitus qui ibidem presens erat instantissime suas preces apud dictos prelatos et alios predictos effudisset: et quia tamen in furo novo Aragonum et etiam in quodam statuto et ordinatione factis per illustrissimum dominum Jacobum bone memorie regem Aragonum abavum ipsius domini regis de quibus inferius expresse mentio habetur continetur inter alia quod quilibet heres et successor in predicto et aliis regnis et comittatibus unus post alium successive tempore sui novi dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati riqui homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel aliquam recognitionem ipse heres vel successor quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et aprobet et publice juret dictum forum et ipsum statutum necnon quod observabit et faciet observari fueros usus consuetudines Aragonum privilegia et omnia instrumenta donationum permutationum et libertates universas prout inferius latius et seriosius est contentum: ideo nos Alfonsus primogenitus predictus volentes dictis foro et statuto satisfacere juramus ad sancta Dei evangelia per nos corporaliter tacta in posse et manibus reverendi in Christo patris Dominici divina providentia episcopi oscensis nomine et vice omnium curie memorati recipientis omnia et singula supra dicta in hunc modum. Nos Alfonsus dicti domini regis primogenitus per crucem domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et per nos manualiter tacta in bona fide et sine omni fraude et maxinatione quacumque et etiam firmamus prelatis religiosis baronibus mesnaderiis militibus infancionibus civibus et aliis hominibus villarum et aliorum locorum regni Aragonum et prelatis baronibus mesnaderiis militibus infancionibus civibus et aliis hominibus regni Valentie qui forum Aragonum habent quod observabimus et observari faciemus eis foros usus consuetudines Aragonum privilegia et omnia instrumenta donationum permutationum et libertates universas que habent et habere debent et hominibus civitatum Turolii et Albarrazinii et suarum aldearum forum suum ac usus et consuetudines privilegia et omnia instrumenta donationum permutationum et libertates universas prout aliis in dicto regno Aragonum constitutis et eis sunt concessa que habent et habere debent cum sint intra regnum Aragonum constituti et non contraveniemus per nos vel per aliam interpositam personam modo aliquo sive causa: et juramus quod moneta jaccensis que nunc est in omni firmitate maneat secundum quod nunc est in perpetuum et currat firmiter per totamAragoniam et in aliis locis ubi currere consuevit ita videlicet quod a nobis heredibus et successoribus nostris destrui non valeat vel mutari minui vel augeri aut de novo cudi. Insuper etiam firmamus et juramus statutum et ordinationem perpetuam factam per illustrissimum dominum Jacobum dive recordationis tritavum nostrum per que idem dominus rex Jacobus statuit ordinavit et sancciit quod regna Aragonum Valentie et comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad ipsum dominum regem tunc expectabant vel poterant expectare in regno Majoricarum et in insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis et Ceritanie Confluentis Vallispirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii quecumque per excelse memorie dominum regem Petrum avum dicti domini nostri regis et abavum nostrum ex justitie debito fuerint et sunt corone regie applicata et per ipsum dominum regem unita et alligata ac etiam integriter reducta prout ea nunc tenet dictus dominus noster rex potenter et integre cum eorum juribus universis dictis regnis Aragonum Valentie et comitatus Barchinone sint et maneant perpetuo unita et unum et sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquod vel alique ex eis ab alio vel aliis separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonum idem etiam sit rex regnorum Valentie et Majoricarum Sardine et Corsice ac comes Barchinone Rossilionis et Ceritanie ut hec et alia tam in dicto statuto privilegio ac ordinatione perpetua antefati domini regis Jacobi ejus bulla plumbea comunito quam in alio privilegio per dictum dominum regem Petrum facto et dicta reintegratione et nova reductione et unione corone regie per dominum regem Petrum factis similiter bulla plumbea comunito predicta et alia latius et seriosius enarrantur. A prestatione autem juramenti predicti excipimus donationes et permutationes assignationes et alias assignationes per predecessores dicti domini regis factas a prima die mensis aprilis anni a nativitate Domini MCCC septuagesimi quinti (1375) quas sub hujusmodi juramento de voluntate dicte curie volumus non comprehendi nec ad id ipsum extendi. In quorum testimonium prefatus dominus rex mandavit ac dictus dominus Alfonsus primogenitus et alii prelati et religiosi riqui homines mesnaderii milites infanciones et procuratores superius nominati et instrumentum de predictis fieri unum vel plura instrumenta tradendo illis omnibus et singulis qui habere voluerint per notarium infrascriptum.
- Et prestito autem juramento predicto memorati prelati religiosi riqui homines barones masnaderii milites infanciones procuratores civitatum villarum et aliorum locorum regni Aragonum infrascripti qui erant in dicta curia congregati habentes specialia mandata ad infrascripta gratis et voluntarie presente dicto domino nostro rege hoc rogante et requirente et hoc assensum suum prebente jurarunt dictum inclitum dominum Alfonsum filium et primogenitum dicti domini regis ibidem presente ipso tamen tenente crucem et librum missale in manibus suis sub forma sequenti. (Sigue la lista de los concurrentes que prestaron el juramento de fidelidad, del tenor siguiente). - Habita delliberatione et diligenti tractatu per nos et successores nostros juramus per Deum et crucem domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et per nos corporaliter tacta vos inclitum dominum Alfonsum domini nostri regis primogenitum quod tenemus et tenebimus habemus et habebimus vos in dominum confestim et in regem et pro rege Aragonum post dies dicti domini regis presentis patris vestri: et quod de cetero obediemus et fidelitatem vobis domino Alfonso primogenito servabimus in vita ipsius domini regis patris vestri et etiam post ut vassalli et naturales suo domino naturali debent et tenentur fidelitatem et obedientiam servare tanquam primogenito et heredi universali domini nostri regis predicti. In quorum testimonium prefatus dominus rex mandavit ac dictus dominus Alfonsus primogenitus et alii prelati religiosi riqui homines mesnaderii milites infanciones et procuratores superius nominati requisiverunt de predictis fieri unum vel plura publica instrumenta tradenda illis omnibus et singulis qui habere voluerint per me notarium infrascriptum.

Núm. 6. Reg. 2401. Fol. 35.

Lo Rey. - En Ramon Fivaller: com per rao de la entrada per nos Deu migençant e en breu faedora en aquexa ciudat vullam haver aquella jornada per servey de nostra persona una cota un manto e un juppo de drap daur de aquell tall e manera e semblants que eren les cota manto et juppo ab que entra novellament com a rey en aquexa ciutat lo senyor rey en Marti de bona memoria oncle nostre e per aquesta rao nos trametam aqui lo feel sastre nostre mestre Johan Dalvernia: pregamvos et manam que decontinent donets recapte que sia comprat tant drap daur com a aço sia manester et axi mateix arminis per afolradures et que prestament se façan los dits manto cota et juppo a fi que un dia abans de la nostra entrada aqui nos puscam haver les dites robes acabades: car en Barthomeu Gras regent nostra tresoreria dara o fara donar bon recapte aqui sobre la paga dels dits drap e arminis e altres coses a aço necessaries. E en aço dats aquella bona cura et diligencia ques pertany. Dada en Tortosa sots nostre segell secret a XVII dies de noembre del any MCCCCXII. - Rex Ferdinandus. - Gabriel Mascaroni mandato domini regis facto ad relationem Didaci Fernandez de Vadillo secretarii.  

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXV, perg 76, 24 agosto 1137

XXV
Perg. N° 76. 24 ago. 1137.

Juro ego .... tibi Raimundo Berengarii comiti Barchinonensi quod de ista hora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent per fidem sine engan: et fidelis ero tibi de ipsa civitate de Oscha et de omni regno Aragonensi quod nec ego illud tibi tollam nec inde tollam nec homo nec femina per meum consilium vel assentimentum et ero tibi fidelis adjutor contra omnes homines et feminas per fidem sine engan salva fidelitate regis Ranimiri et filie sue. Sicut superius scriptum est ita tenebo et atendam per Deum et hec sancta IIII evangelia. - Hoc juramentum fecerunt omnes burgenses oscenses Raimundo comiti Barchinonensi ex precepto regis Ranimiri in sede Oscensi super altare sancti Egidii et super IIII evangelia
Vllll kalendas septembris anno MCXXXVII ab incarnatione Domini.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVII, 13


CXLVII
Núm. 13.

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem civitatis Dertose sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus portionis que eum contingebat ei se tradiisse ex integro asseverabat. Illius autem portionis quam januenses in predicta civitate habebant seu fratres milicie Templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat se in parte januensium nichil querere sed tantum tertiam partem Dertose sicut in sua carta continebatur. Quicquid vero comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipsi per se ipsam suam partem et expugnasse et cepisse ac sic sua auctoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portione non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus partis que ad eum minime pervenit nec ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quod minus perveniret partem sibi donare nec debuit nec potuit. Hoc idem de parte quinta Templariorum asseverabit ea scilicet ratione quia sicut diximus eidem Guillelmo Raimundo consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessionis que ipsis templariis ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie que illis eodem Guillelmo Raimundo mediante facta est super hoc sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenienciam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur: de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus totam partem quod in suam potestatem pervenit donare ac tradere potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus vero Guillelmus Raimundus tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertose proveniebant inter eximenta computabat: diffinivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium ac fiscum regis pertinent sive ea in leudis questis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hi clerici sint sive milites sive burgenses nullo modo inter eximenta computari precipue quia ipse in eis districtum senioraticum vel ademprimentum et mandamentum habet. De hereditatibus aliorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu voluntate date sunt debet ei comes emendam facere. Preterea conquestus est predictus Guillelmus Raimundo quia dominus comes estacamentum ei de militibus seu peditibus quos in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat aufferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit igitur predicta curia quod si familia comitis inter se litem aut aliquam contentionem haberet estacamentum de hoc Guillelmo Raimundo vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Id erit si aliquis de civibus aliqua familia placitare voluerit: si vero aliquis de familia cum aliquo ex civibus causam super qualibet re habuerit in manu predicti Guillelmi Raimundi vel ejus vicarii firmabit directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ei occasione illius tertie partis januensium quosdam honores imparaverat. Judicavit curia dominum comitem illos honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit deinceps omnia secundum eorum cartas recte expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra eorum fieri mandaverat in qua partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Diffinivit curia Guillelmum Raimundum in eo molendino partem
secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito cum quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte januensium in qua nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et imo de hoc ei partem dare nolebat. Diffinivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presentia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cunctum fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat. Comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manulevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promisserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum hanc peccuniam judeis ac sarracenis reddidisset quia de suis manuleutis partem cum alicui facere nec dicebat nec justum erat nichil exinde predicto Guillelmo Raimundo dare debere: sin autem quia vidimus hoc quistam esse quocumque nomine ipsa eam appellet debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de zaalmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo enecto alium sine ejus consilio eligi preceperat. Comes cartam quam eis consilio ac voluntate januensium et ipsius Guillelmi Raimundi fecerat proclamabat unde curia cartam exibere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de almostalafia quam comes cuidam burgensi Dertose comendaverat et de eo quod ab eo acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi homini non tantum almostalafiam Dertose comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia almoslalafia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que ad civitatem vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea peccunia que ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quam ipse almostalaf pro almostalafia donat partem accipiat. Item conquestus est quod comes sibi partem dare nolebat de ea pecunia quam ab hominibus Dertose habuit qui pacem ac treguam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium spectare dicebat ac sic totam illam causam suam proprium affirmabat quod nihil usquam exinde alicui hominum dedit nec juxta consuetudinem sue terre se cuique dare credit. Judicavit propterea curia quia malefacta principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelrao Raimundo dare nullo modo debebant tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia nunquam in sua regione partem ex hoc alicui nec ipse nec pater suus dederat. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertosa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere emptione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento. Comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. - Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt he. In primis conquestus est de Guillelmo Raimundo quod ei zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum fedum seu beneficium ei habendum concesserat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullo modo debere zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia seu guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat: tenere autem zudam hoc est potestatem de ipsa habere ita ut per eam posset totam civitatem distringere et quotienscumque comes qui eam sibi comendaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur immo comes de predicto Guillelmo Raimundo quia zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro falimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se imo guardam ipsius zude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat nec partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei assignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum suum eum adducere vel super hoc ipsum audire numquam amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam delationem super hoc fecit semper eam cum assensu Guillelmi Raimundi fecit tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilatio sibi quid incomodum prefato vero Guillelmo comodum afferebat. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat quia hujusmodi assensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilatiom magis ex necessitate quam ex voluntate assensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam viderint eorum voluntates de aliqua re etiam inviti consentire. Proptee hoc judicavit predicta curia quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quod in domino suo comite supradictam fadigam fecisset imputet sibi comes supradictas expensas LX milium aureorum et omne illud incomodum quod sibi evenisse dicebat propterea quia Guillelmus Raimundus ipsam zudam non custodierat quum ille assensus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia vidimus quod magis fuit districtus quam voluntarius et cognoscimus quia comes in mora fuit et mora semper ad se periculum trahit: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum quantum defuit de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius zude minus quinta. De cetero autem ita faciat guardam ipsius zude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam zudam: eo videlicet tenore ut pro hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedit faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse. Similiter faciat guardam illius tercie partis que fuit januensium si aliquo tempore poterit terciam illius tercie a comite consequi quocumque modo vel ratione. - Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo Raimundo dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet zahalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam voluntatem videlicet ut ipse comes amiteret sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines set potius Bernardus de Belloloco qui propter justiciam et judicium ipsius alcaid de Tortosa fecit eum capite truncari. Et Bernardus de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si Guillelmus Raimundus vel idem Bernardus de Belloloco potuerint hoc testibus approbare videlicet quod propter judicium alcaid sit interfectus hujuscemodi mors nullatenus a comite requiratur: sin autem faciat inde Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrasse. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo Raimundo pro eo quod ipse et sui graves injurias et minas bajulis suis et saionibus intulerant insuper eos verberaverant el propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. Guillelmus Raimundus respondebat se nunquam bajulis suis vel saionibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente: et dicebat quia erat paratus in duplum vel in quadruplum emendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes supradicta testibus approbare vidilicet ut propter minas seu timorem Guillelmus Raimundus dampnum aliquod quoquo modo habuisset emendet ei hoc totum Guillelmus Raimundus sicut fuerit approbatum: similiter omnes malefactas quas ipsi bajuli vel saiones potuerint approbare. Et si Guillelmus Raimundus graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit emendet quidem ei desonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo desonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundo quoniam novos usaticos ac novas consuetudines mississet in civitate Dertosa videlicet jovas tragins et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque Ilerdam: et de aliis multis superfactis conquerebatur comes que omnia scripta ostendebat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quos sui bajuli ibi posuerant et acceperant. Et in his omnibus pejus faciebat suus bajulus quam aliquis homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando zudam tenebant videlicet gallinas et ligna et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova stabilimenta debuerunt unquam poni seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut voluntate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non.


Nota: superbiam : soberbia.

miércoles, 26 de febrero de 2020

XCVII, reg 1538, fol 62, 21 marzo 1354

XCVII. 
Reg. N° 1538, fol. 62. 21 mar. 1354.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod die et anno inferius denotatis congrégala curia generali in civitate Valencie in ecclesia sedis ejusdem quam curiam excellentissimus ac magnificus princeps et dominus dominus Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie regnicolis regni Valencie celebrabat idem dominus rex preeuntibus aliquibus exortationibus monicionibus et dictis sanctorum patrum aliisque justis causis et rationibus per eum propositis eleganter inter alia proposuit: quod cum inclitus ac magnificus infans Johannes primogenitus suus esset jam in regno Aragonum per incolas ejusdem regni juratus in dominum statim et in regem et successorem suum regnorum Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies ipsius domini regis ideo rogavit monuit et requisivit prelatos capitula religiosos et alios de brachio clericali necnon barones nobiles milites et alios de brachio generosorum ac etiam procuratores seu sindicos civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie et singulares eorum qui erant in dicta curia congregati seu ad ipsius celebrationem fuerant evocati quod ipsi pro se et aliis universitatibus ac toto generali regni Valencie et singularium ejusdem jurarent inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem ipsius domini regis primogenitum in dominum statim et in regem ac successorem suum et dominum regni Valencie post dies tamen ipsius domini regis sicut alii infantes illustrium regum Aragonis et Valencie primogeniti et heredes in regnis Aragonum et Valencie jurari consueverunt. Preterea subjunxit idem dominus rex regnicolis antedictis quod licet idem infans de civitate Barchinone in qua tunc alebatur duceretur ex ordinacione regia ad dictam civitatem Valencie ut hujusmodi juramentum sibi personaliter prestaretur et in itinere veniendo usque ad civitem Terrachone venisset: attamen quia clare scivit idem dominus rex at dixit quod ex hoc dictus dominus infans propter teneritatem etatis sue in persona sua fuit nimis vexatus ita quod persona sua laborem tanti itineris non poterat absque periculo sustinere et sic ejus adventus periculosus existeret: rogavit eos quod ad dictum periculum evitandum absque fori privilegiorum et usanciarum ipsius regni prejudicio et quod hoc nequiret in futurum ad consequenciam trahi juramentum ipsum prestarent eidem domino regi tanquam patri et legitimo administratori dicti domini infantis Johannis primogeniti sui et ipsius nomine et pro eo et quod sub modo et forma suppra et inferius denotatis ipse reciperet juramentum predictum. Ceterum idem dominus rex continuando verba sua subjecit: quod cum in quodam statuto et ordinatione factis per illustrissimum dominum regem Jacobum clare memorie avum ipsius domini regis nunc regnantis de quibus inferius expressa mencio habetur contineatur inter alia quod quilibet heres et successor in predicto et aliis regnis et comitatibus unus post alium successive tempore sui dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati richi homines mesnaderi milites cives et burgenses ac homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel aliquam recognicionem ipse heres vel successor quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret dictum statutum necnon quod observabit et faciet observari fora usus consuetudines privilegia et omnia instrumenta donacionum vendicionum permutacionum et libertates universas prout inferius lacius et seriosius est contentum: idcirco idem dominus rex volens dictis statuto et ordinacioni satisfacere pro majori securitate et cautela incolarum regni predicti juravit ad sancta Dei evangelia per eum corporaliter tacta omnia et singula supradicta tanquam pater et legittimus aministrator dicti incliti infantis Johannis primogeniti sui propter defectum sue etatis in hunc modum: Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie supradictus tanquam pater et legittimus aministrator dicti infantis Johannis primogeniti nostri promittimus per firmam et sollemnem stipulationem vobis infrascriptis prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis sindicis et procuratoribus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie supradicti nos facturos et curaturos cum effectu quod quando dictus inclitus infans Johannes primogenitus noster quatuordecimum annum sue etatis compleverit infra unum annum ex tunc inmediate sequentem jurabit et firmabit prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis civibus et aliis hominibiis civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie quod observabit et faciet observari eis foros usus et consuetudines regni Valencie prout eos habent nunc et habere debent in generali et speciali cuilibet in gradu et condicione sua necnon privilegia et alia instrumenta donacionum vendicionum et permutationum et libertates universas que habent et habere debent et eis sunt concessa et non contraveniet per se vel aliam interpositam personam modo aliquo sive causa. Insuper firmabit et jurabit statutum et ordinationem perpetuam factam per illustrissimum dominum regem Jacobum dive recordationis avum nostrum per que idem dominus rex statuit ordinavit et sancxit quod regna Aragonum Valencie et comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad ipsum dominum regem tunc expectabant vel poterant spectare in regno Majorice et in insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis et Ceritanie et Confluentis Vallispirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii queque per nos dictum regem post dictum statutum et sanccionem ex justicie debito sint et fuerint nostra curie regie applicata et per nos noviter unita et alligata ac etiam integriter reducta prout ea tam in dicto statuto et privilegio antefati domini regis Jacobi avi nostre ejus bulla plumbea comunito quam in alio privilegio per nos facto de dicta reintegracione et unione corone nostre regie per nos factis similiter bulla nostra plumbea comunito predicta et alia lacius et seriosius enarrantur. Et pro predictis omnibus et singulis per dictum inclitum infantem Johannem attendendis plenius et complendis nos idem rex Petrus ut pater et legittimus administrator predictus prestamus ad sancta Dei evangelia per nos tacta et crucem Domini corporaliter juramentum in posse et manibus venerabilis in Christo patris Hugonis divina providencia episcopi Valencie cancellarii nostri dilecti nomine et vice omnium curie memorate recipientis et presente etiam notario infrascripto tanquam publica persona recipiente et stipulante nomine omnium illorum quorum interest vel poterit quomodolibet interesse. Insuper nos dictus rex Petrus attendentes quod in dicto statuto et ordinatione dicti domini regis avi nostri continetur specialiter et expresse quod quilibet heres et successor dictorum regnorum et comitatuum unus post alium successive tempore sui novi dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati religiosi richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu Barchinone sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognicionem ipse heres et successor in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet et confirmet et approbet ac publico juret ipsum statutum et usquequo hoc fecerit prenominati non teneantur sibi in aliquo respondere: et si per aliquem sacramentum fidelitatis vel homagium aut quevis alia obligacio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata et approbata et jurata essent non valerent et pro non factis haberentur ut hec et alia in privilegio de dicto statuto confecto per dictum dominum regem Jacobum avum nostrum lacius continentur: ideo recognoscentes quod propter defectum etatis dicti infantis Johannis primogeniti nostri qui non potest ad presens jurare statutum predictum antequam per vos dictos prelatos nobiles et alios juretur secundum formam statuti ipsius: propterea concedimus vobis dictis prelatis nobilibus militibus generosis civibus et aliis supradictis quod propter hoc nullum fiat vel fieri intelligatur tacite vel expresse prejudicium vobis vel vestris successoribus super contentis in privilegio supradicto et aliis privilegiis de hoc loquentibus imo privilegia ipsa et omnia contenta in eis in sua plenissima permaneant firmitate: et quod propter hoc adversus dicta privilegia imposterum aliquid allegari non possit. Prestito autem juramento predicto per ipsum dominum regem nomine predicto et factis ac reservatis dictis regnicolis suis juribus predictis memorati prelati religiosi richi homines barones milites generosi procuratores et sindici civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie infrascripti qui erant in dicta curia congregati habentes specialia mandata ad infrascripta gratis et voluntarie presente dicto domino rege hoc rogante et requirente et ad hoc assensum suum prebente et tanquam patre et legittimo aministratore ipsius domini infantis Johannis primogeniti sui recipiente jurarunt dictum dominum infantem Johannem licet absentem tanquam presentem: quod juramentum ejus nomine recepit dictus dominus rex Petrus pater ejus tanquam pater et legittimus administrator ipsius domini infantis sub forma sequenti: Nos Hugo divina providencia Valencie episcopus Geraldus de Montebruno archidiaconus de Culla tanquam vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus venerabilis in Christo patris Sthefani divina providencia Dertusensis episcopi Petrus de Flumens rector ecclesie de Altura tanquam vicarius generalis venerabilis in Christo patris fratris Sancii divina providencia Sugurbiensis episcopi frater Petrus de Tous magister Sancte Marie de Muntesia Miguel Martorelli ut procurator generalis magistri de Calatrava frater Bernardus abbatis monasterii de Valldigna frater Guillelmus abbas monasterii de Benifaça frater Berengarius majoralis de Quart pro me et abbate de Populeto Ferdinandus Roderici comendator major Montis Albani Vitalis de Vilanova prepositus Gonbaldus de Castronovo decanus Antonius de Alpicat canonicus nominibus propriis et ut procuratores capituli sedis Valencie Geraldus de Fonte procurator incliti infantis Petri comitis Ripacurcie et Montanearum de Prades Jacobus Donat procurator incliti infantis Raimundi Berengarii comitis Impuriarum Antonius Romei procurator egregie Sicilie comitisse Urgelli tutricis egregii Petri comitis Urgelli et vicecomitis Agerensis nobilis Petrus dominus de Exericha nobilis Alfonsus Rogerii de Loria Sanccius de Exea procurator nobilis Luppi comitis de Luna et domini civitatis Sugurbii Guillelmus Columbi procurator generalis nobilis Nicholai de Jamvilla comitis Terrenove in remotis agendis Sanccius de Legor procurator Petri Ferdinandi militis tutoris heredis nobilis Gondissalvi Didaci de Arenosio cum instrumento procuracionis confecto in Villa Fermosa XVII die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto clauso per Antonium Pri notarium publicum dicti loci nobilis Petrus Maça de Lizana nomine propio et tanquam tutor nobilis Gondisalvi Eximini domini de Andilla nobilis Jazpertus de Castelleto nobilis Olfo de Proxida nobilis Raimundus de Rivosico Raimundus de Perexeres ut procurator nobilis Gilaberti de Cintillis Garcias de Loriç miles Petrus de Vilanova Raimundus de Boxados Rodericus Sancii de Calatajuvio miles Rodericus Didaci miles Raimundus Castellani miles Johannes Scribe miles Matheus Mercerii miles Alfonsus Martin Dalbero Raimundus de Villanova miles Galcerandus de Tous miles Guillelmus Gasconi miles Johannes Eximini Romei miles Arnaldus Guillelmi Catalani miles Bernardus Ferrarii miles Bonafonatus de Valleleporario miles: generosi Arnaldus Scribe Joffre de Tous Johannes Gasca Berengarius Dalmau nomine proprio et tutorio filiorum Guillelmi Jafero Jacobus Scribe Petrus Caldo minor dierum Petrus Eximini de Lumbierri Raimundus de Castellsenet Rodericus Sancii de Calatajuvio minor dierum Eximinus de Lobera et Johannes Fabre Franciscus de Spelluncis Arnaldus Johannis legum doctor Berengarius de Codinachs Ferdinandus de Monteacuto Berengarius Fabre Andreas Guillelmi Scribe Rodericus Lançol Berengarius Ferrarii legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Eximinus Petri de Calatajuvio Berengarius Mercader Berengarius de Ripoll Alfonsus de Castronovo Martinus Luppi Dorna Berengarius Mercerii Johannes Ferdinandi Munionis Raimundus Costa Petrus de Rippullo Garsias Luppi de Setisia Petrus Çapata de Tous Berengarius de Perapertusa Eximinus Doriç Petrus Boyl cujus est locus de Mizlata Petrus Boyl cujus est locus de Picacen Johannes Fabre Ludovicus Boyl Rodericus Martin de Sancto Adriano Petrus Roderici de Corella Geraldus de Fonte Romeus de Ablitis Eximinus Sancii de Tirasona generosi: de Exativa Johannes de Bellvis Galcerandus de Montsoriu Sancius Gizmar: item de alii locis dicti regni Petrus Luppi de Espejo Petrus Galcerandi de la Serra nomine proprio et nomine patris sui .... Eximini de Tolsana et Luppus Eximini ejus filius Ferdinandus de Cascant: item officiales et sindici civitatis Valencie Jacobus Scribe justicia in criminali Franciscus Martin justicia in civili Guillermus Gasco Arnaldus Scribe Berengarius Tapioles Guillelmus Abello Franciscus Marrades et Jacobus Palma jurati dicte civitatis: item sindici seu procuratores dicte civitatis Raimundus Castellani Johannes Scribe Petrus Caldero minor dierum Franciscus Desplugues Rodericus Martin de Sancto Adriano Arnaldus Johannis legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Berengarius Mercatoris Petrus Guillelmi Catalani Johannes Solanes Justus de Miraveto Vincencius dez Graus Miguel de Palomar Pascasius Mazani Guillelmus Despigol Luppus de Apiaria Nicolaus de Valleriola Jacobus de Clarmont Guillelmus Majancosa Andreas Servia Johannes Suau Andreas Caver Laurencius Johannes notarius Bernardus de Apiaria sartor Petrus Bernesii argenterius Jacobus Geraldi perayre Dominicus Fontanes pelliparius cum procuracionis instrumento in quo habent ad hec speciale mandatum confecto Valencie XIIII chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII per Raymundum de Costa notarium generalem et scriptorem juratorum civitatis predicte: preterea de qualibet parrochia dicte civitatis videlicet de Sancta Maria Guillelmus Caver Laurencius Vidal Bonanatus Batist Franciscus Feriol: de parrochia Sancti Thome Jacobus Cortit Berengarius de Peramola Petrus Miro Guillelmus Juncar: de parrochia Sancti Andree Dominicus Borraç notarius Simon ça Creu Petrus Palomer Balagarius del Seus: de parrochia Sancti Martini Petrus Lambert Berengarius Vidal Simon de Tona Petrus Castell: de parrochia Sancte Catarine Bartholomeus Castellar Raimundus Fraxenet Bernardus Daer Johannes Çaraynou: de parrochia Sancti Nicolai Jacobus Donat Bonanatus Longuet Berengarius de Fluvia Miguel Gasco: de parrochia Sancti Bartolomei Petrus Rovira Miguel Just Nicolaus de Villaspinosa Bernardus Andree: de parrochia Sancti Laurentii Filipus de Rossello Dominicus Domenech Antonius dez Clapers Johannes Simonis: de parrochia Sancti Salvatoris Dominicus Aragones Garcias Gomecii Jacobus Rossinyol Johannes Çafont medicus: de parrochia Sancti Sthefani Berengarius Ballester Bartholomeus Badia notarius Guillelmus de Rechs Franciscus Pasadores: de parrochia Sancti Johannis Guillelmus Mir Petrus Masco Andreas Danglesola Petrus Cabanyeles: de parrochia Sancte Crucis Petrus Calbo Arnaldus Boix Petrus Cardona Jacobus Bagis: item de officiis et ministralibus videlicet de draperiis Luppus Juanes Simon Boneti Johannes de Sales Petrus dez Omet: de notariis Johannes Signa Guillelmus Roca Franciscus Martorelli Dominicus Meya: de argenteriis Romeus de Solerio Johannes Oliverii Guillelmus Serra Petrus Bonasenya: de freneriis Garcias de Xarch Petrus Cabrit Laurentius Martin Petrus Borracii: de çabateriis en Bornoy Petrus Çamarra Bartholomeus Planell Jacobus Fares: de sartoribus Matheus Ivanyez Jacobus Folqueres Vincencius Castell Berengarius Corral: de pelliceriis Petrus Foch Johannes Dosat Petrus Garcie Petrus Sancti Martini: de carniceriis Arnaldus Griffa Simon de Vallibus Gondisalvus Petri Raimundus de Sent Just: de pelleriis Petrus Arufat Johannes Ivanyez Nicolaus de Podio Monçonus de Ribera: de corrigiariis Guillelmus Maço GuiIIelmus Roig Nicolaus Dura Raimundus Serra: de marineriis Petrus Rull Guillelmus Vinyoles Petrus Broll Marianus Bono: de fusteriis Miguel Pellicer Jacobus Franquea Arnaldus Çavila Guillelmus Crespi: de barbitonsoribus Bernardus Cases Raimundus Tarrago Antonius qui moratur in carraria den Masco Petrus Plana: de fabris Franciscus Torres Bartholomeus Esmolador Vincencius Gargallo Dominicus de Montalba: sindici et procuratores civitatis Xative Bernardus de Turribus Jacobus Colivera jurati Berengarius Dalmacii Guillelmus Poncii de Fenolleto cum instrumento procurationis confecto in civitate Xative XV chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII clauso per Jacobum Jaufridi notarium auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Morella Petrus Ricart et Dominicus Johannis notarius cum instrumento procurationis confecto Morelle quinto idus marcii anno Domini MCCCLIII et clauso per Dominicum Dalmenara auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores ville Muriveteris Petrus de Tamarito et Bartholomeus Leo cum instrumento procuracionis confecto in Muroveteri XVII chalendas aprilis anno proxime dicto per Johannem Petri de Monteacuto auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores de Borriana Guillelmus Celoni et Petrus de Monço cum instrumento procuracionis confecto Burriane XVII chalendas aprilis anno predicto per Arnaldum de Podioviridi notarium publicum ejusdem et auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castilionis Campi de Burriana Antonius Pedrosa jurisperitus et Berengarius Sala notarius cum procuracionis instrumento confecto in Castilione XVII chalendas aprilis anno prefacto per Michaelem Eximini notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Aljazira (Alzira) Berengarius Venrelli et Remirius Março cum instrumento procuracionis confecto Aljezire XV chalendas aprilis anno predicto per Michaelem de Nulla notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castri Habib Egidius Roderici de Castro Albo miles et Johannes Petri de Ruyola notarius cum instrumento procuracionis confecto XIX die marcii anno Domini MCCCL tercio per Gondisalvum Luppi notarium publicum dicte ville: item sindicus et procurator de Ontiñen (con ñ) Bernardus Cirera vicinus dicti loci cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Andream de Castellario notarium et regentem scribaniam curie dicti loci: item sindicus et procurator de Ademuç Sanccius Roderici de Lihori cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Raimundum de Riu notarium dicti loci: item sindicus et procurator de Penaguila Bartholomeus Seguerii habitator dicti loci cum instrumento
procurationis confecto Penaguile XII chalendas aprilis anno predicto per Petrum Andree de Pujacones notarium publicum dicti loci: item sindicus et procurator loci de Cascalla Raimundus Balagarii vicinus dicti loci cum instrumento procuracionis confecto XIII chalendas aprilis anno proxime dicto per Garsiam Moratins auctoritate regia notarium publicum: habita deliberatione et diligenti tractatu per nos et successores nostros et nominibus propriis et procuratoriis supradictis et successorum nostrorum et illorum quorum sumus procuratores juramus videlicet nos dictus episcopus positis manibus ante pectus
propter nostram dignitatem ut moris est et nos alii superius nominati per dominum Deum et crucem domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et corporaliter per nos tacta vos inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem jamdicti domini regis primogenitum licet absentem tanquam presentem: quod etiam juramentum dicto domino regi Petro patri vestro et legittimo administratori nomine vestro et pro vobis recipienti ad vestri utilitatem propter vestre eratis defectum prestamus: et per firmam sollempnem stipulacionem promittimus notario infrascripto tanquam publice persone stipulanti et recipienti nomine et vice vestri dicti domini infantis Johannis et aliorum quorum interest vel in futurum poterit quomodolibet interesse quod tenebimus et habebimus vos dictum infantem in dominum confestim et in regem et pro rege Aragonum Valencie Majorice Sardine et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies tamen dicti domini regis Petri patris vestri presentis: quod de cetero obediemus et fidelitatem servabimus vobis dicto domino infanti in vita ipsius domini regis patris vestri et etiam post ut vassalli et naturales suo domino naturali debent et tenentur fidelitatem et obedienciam observare tanquam primogenito et heredi universali domini regis predicti prout ad nostrum quemlibet juxta condicionem et statum personarum nostrarum noscitur pertinere. Et nos rex predictus volumus et mandamus de predictis fieri unum et plura publica instrumenta per subscriptum notarium tradenda eidem inclito infanti et universis ac singulis prelatis nobilibus ac universitatibus antedictis illa habere volentibus sigillo nostre magestatis munita. Quod est actum in ecclesia sedis Valencie XXI die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt reverendus in Christo pater frater Johannes de Aragone Callaritanus archiepiscopus frater Bernardus insularum Fortune episcopus nobilis Bernardus de Capraria Petrus Pujol miles Nicholaus de Ruppefracta jurisperitus et alii plures assistentes in dicta curia in multitudine copiosa. - Post hec die jovis XXVII die marcii anno eodem in civitate Valencie eodem domino rege in regali suo generalem curiam celebrante comparuerunt coram eo in dicta civitate Valencie Jacobus Guasch et Petrus Colomer nuncii et procuratores hominum universitatis Ville Regalis (Vila Real, Villa Real) cum instrumento procuracionis confecto in Villa Regali decimo chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Ferrarium Sentandina publicum auctoritate regia notarium per totam terram et dominacionem domini regis: et Paschalius de Lobregat notarius sindicus et procurator universitatis de Bocayren cum instrumento procurationis confecto in Bocayren X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Johannem Laurencii notarium publicum per totam terram et dominationem domini regis: et Paschasius Molina nuncius seu procurator universitatis de Biar cum instrumento procuracionis confecto in dicto loco de Biar XV chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Nicholaum de Luna notarium dicti loci: et Antonius Celom sindicus seu procurator universitatis de Sexona (Jijona) cum instrumento procurationis confecto Sexone X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillermum Venrel notarium publicum Sexone: et Rodericus Paris juratus necnon Egidius Sanccii de Gada sindici et procuratores universitatis de Alpuent cum instrumento procurationis confecto in dicto loco de Alpuent XXIII die mensis marcii anno Domini MCCCL tercio et clausum per Johannem Sancii Çaragoçano notarium publicum de Alpuent: necnon Berengarius Dalçamora generosus habitator ville Castilionis Campi de Burriana nomine proprio et procuratorio Bernardi de Alçamora fratris sui cum instrumento procuracionis confecto XI chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillelmum de Ripullo auctoritate regia notarium publicum: insuper venerabilis Ferdinandus Roderici comendator Montis Albani Thomas Vives de Caynamars et Petrus Ferdinandi Dartieda de villa Castilionis: constituti personaliter ante presenciam dicti domini regis dictam generalem curiam celebrantis jurarunt per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia prenominatum dictum infantem Johannem primogenitum ipsius domini regis eo modo et forma quibus per alios regnicolas dicti regni juratus extitit ut superius continentur. Que juramenta idem Dominus rex in fine dicti instrumenti jussit apponi prout superius continetur presentibus testibus ad
hec ultimo factis et juratis venerabili in Christo patre Hugone divina providencia Valencie episcopo nobili Raimundo de Rivosicco et nobili Olfo de Proxida ac aliis pluribus in ipsa curia existentibus. Que sunt acta diebus et anno predictis. - Examinavit Romeus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui predicta concedimus firmamus et juramus. - Sig+num mei Francisci de Prohomine notarii et sigilla tenentis dicti domini regis et auctoritate regia notarii publici per ipsius omnem terram et dominacionem qui predictis omnibus et singulis dum concederentur fierent et jurarentur una cum prenominatis testibus presens fui et hec in publicam formam redigens scribi feci et clausi cum literis rasis et emendatis.