Mostrando las entradas para la consulta honore ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta honore ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLVII, 25


CLVII
Núm. 25.

Raimundo Berengarii comite Barchinone et marchio atque princeps regni Aragonis Reverterius tuo fidelis homo atque miles vicecomite Barchinone salutem in Christo. In rei veritate sciatis quod ego sum vester fidefis homo et vester fidelis amicus et sum paratus ad vestrum servicium facere nocte ac die ubi ego poscham sine nullo engan: et iterum vidi vestras literas quod de mea honore atque de meo castro de Guardia exiebat vobis senior magnum malum et de hoc sum fortiter iratus atque tristis. Et sciatis vos
senior quia non est meum sensum neque meum intellectum ut de me neque de mea honore exiat vobis male quia ego senior tantum sum culpabile Deo non est opus quod de mea honore exiat male ullo homini aut ullo meschino. Et sciatis vos senior quando venit a me meo nepoto Guillelmo et donavi ille castro de Guardia mandavi ille quod non exisset inde nullum malum et ipse convenit mihi cum suas proprias manus mihi juravi et postea in ipsa conveniencia fuit meus homo atque de meo filio. Deinde facio vobis magnas gracias quando vobis placet dicere de ipsa honore que mea est quod ego senior non habeo nichil in ipsa honore nisi pro amore Dei et tua. Et sciatis vos senior quod ipsa mea honore non est mea sed est vestra quia ego vestri bajuli sum de ipsa et rogo vestram mercedem in ipsa tota mea honore ut faciatis ibi totum vestrum libitum sicut potestis facere in vestra dominicatura: et si in ipsa mea honore est nullus homo qui noleat facere vestram voluntatem accipite eum et milite eum in manicis ferreis et mitite eum ad me ad marrochs et ibi facio vobis directum que vobis placuerit. et rogo Deum ut jam non donet mihi nullum avere neque nulla honore neque nullos homines qui non fiant ad tuum servicium atque ad tuum mandamentum. Et facio vobis magnas gracias de consilio quod mihi donastis de ipsa Guardia et ego si Deus vult stabiliero illa ad tuum servicium quando ibit Robertus in vestram patriam. Et rogo vos senior pro Dei amore et summa amicicia de meos nepotos qui sunt captos in tradicione ut sit vestra mercede ut recuperetis eos et mihi donetis quia ego scio senior quia nepoti mei non sunt membrati et sunt stulti et folli sunt vestri milites atque ad vestrum servicium: et preco vos ut sitis memor de ipsa tradicione atque bodia et veniat vobis in mente quia fuit facta in vestra patria unde semper erit in mala fama et fac de ipsa bodia sicut teneant tibi toti tui homines per seniore et potestate ut non rememorent de ista antiqua tradicione et de ipsa parabula quod Raimundus de Castelet vobis dixit ex mea parte non demando vobis per meum servicium sed per meliorare ad vestrum servicium et quod potuisset servicium a Deo facere. Iterum facio vobis senior magnas gracias de toto vestro affectu quod michi missistis scriptum unde mei magnum gaudium est quod si acaptasset magnum avere: et rogo vos ut quando inveneritis vestram faciendam bene super vestros inimicos faciatis mihi scire per vestras literas et mitite ipsas ad Cidamon et ipse mihi mitere faciet et ipsa ora inveniam parabulas quales debeo offerre ante reges et presides sicut miles humilis ad dominum facit. Valeat michi dileccio vestra.

Nota:
parabula, parabola: palabra.

domingo, 15 de marzo de 2020

I. Perg. De Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119.

I. 
Perg. De Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119.

Sub Christi nomine et ejus divina clementia scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti ego quidem Adefonsus Dei gratia imperator facio hanc cartam firmationis et liberationis ad totos homines qui sunt in Belgit et in tota illa honore de Galin Sangiç populati et in antea ibi populaverint. Mando et afirmo ad totos homines de tota mea terra homicieros latrones et malefactores postquam ad Belgit vel in illa honore alia de Galinsangiç venerint populare et ibi populaverint ut non habeant reguardo de nullo homine per nulla malefacta sed sedeant ibi ingenui et liberi sine ullo cisso malo: et mando ut illos populatores habeant tales foros intus eorum causas sicut habent illos de super Çaragoça: et mando postquam ad Belgit vel ad predicta honore de Galinsangiç venerint populare nullo populatore et ibi populaverint per nulla fediatoria nec per debito neque per nulla causa non faciant ad nullo homine directo nisi in Belgit vel in predicta honore de Galinsangiç: et qui pignoraverit ad istos predictos populatores per aliquam causam pectet ipse qui eum pignoraverit mille solidos deinde reddat ad suo domino ipsa pignora solita. Et mando ut pectent omicidio quingentos solidos. Et dono et concedo tibi Galinçangiç et ad posteritas tua ut habeatis
tuos almotalefes et tuas exeas de moros et de christianos et per qualecumque via ierint sedeant salvos de totos homines de mea terra et si nullus homo fecerit ad illos male recuperent illos dominos suo aver et pectent mihi mille solidos et tu Galinçangiç demanda illos per me. Et hoc totum quod mando facio propter amorem Dei et redemptionem anime mee et parentum meorum: et ubi adorabant Mahomath in unitate adorent Deum patrem omnipotentem cum Filio et Spiritu sancto in humilitate et veritate. Et totum hoc placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate concedo atque affirmo istos prescriptos foros ad ista prescripta populatione. Adhuc autem mando ut in tota mea terra non donent lezta neque pontatico neque per terram neque per aquam. Et inter illos et Soria per illorum plectos veniant ad medianeto. Et mando atque affirmo ut sedeant ingenuos et liberos et franchos ipsi et filii eorum et domos eorum atque hereditates eorum ut faciant inde tota eorum voluntate salva mea fidelitate et de omni mea posteritate et de tibi Galinçangiç similiter et de posteritas tua que possedis illa honore per me per secula cuncta. Amen. Et si nullus homo vel de posteritas mea voluerit hoc donativo suprascripto disrumpere sedeat maledictus de domino Jesuchristo et de sua matre beate Marie et de duodecim apostoli et de omnibus sanctis suis et habeat partem cum Sodoma et Gomorra et cum Datan et Abiron et cum Juda traditore. Fuit facta carta ista in era millessima centesima quinquagesima septima in Petruça circa Soccovia in mense dezembris per diem sancte Lucie virginis regnante me Dei gratia in Aragon et in Pampillona atque in Superarbe sive in Ripacurcia atque in Castella bielga sive in tota Estrematura usque ad Toleto et Dei gratia in Çaragoça et in Tutela usque ad Morella et in mea populatione quod dicitur Soria episcopus Stephanus in Oska et in Jaka episcopus Willelmus in Pampilona episcopus Sançius in Nagara episcopus Petrus in Çaragoça episcopus Michael electus in episcopatu de Tarassona senior Caxal in Nagara senior Enneco Galinç in Sos senior Açenar Açenariç in Tutela senior Enneco Ximenones in Sokovia senior Lope Garcez insuper Çaragoça et in Alagon senior Galindo Sangiç de Alkala in Belxit senior Açenar Dat in Morella. - Et ego Rodericus regis scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLII, 7


CXLII
Núm.7.

Nota de Ramón Guimerá Lorente:
Es la primera vez que se ve rex Aragon y no princeps en estos textos refiriéndose a Ramón Berenguer IV; Barcellonia; Raimon; vexcomte, barchilonensis, hay muchas palabras en romance mezcladas con latín. No hay firmas en el texto. Tiene que ser un dictado: et illo dicet vobis de parabola quod ego non posso scribere.

In nomine Domini. Raimon Belengarius comes Barcellonia et rex Aragon et ego Reverterius vexcomte barchilonensis fidele tuo et amico tuo et vassallo tuo salutem et
dilectam amiciciam conmo a domino meo et seniore meo et amico meo. Sciatis quia sum vestro amico et fidelem vestro ubi sum: et sciatis quia ego mitto vobis Roberto
vestro homo et meo fidele et illo dicet vobis de parabola quod ego non posso scribere. De parte meo honore hoc est Granera precor te ut revertet in raanus de Roberto si commo la prese de sua man Belenger: et rogo vos carisimo domino meo de Granera et de toto meo onore ut faciatis poderoso Roberto ut mandet omnia a tuo servicio et meo: quod se Roberto manda meo honore ego mando et se Roberto non mandat hoc quod scripsimus ego non mando. Et sciatis carissimo domino meo et seniore meo quia quando vidi vestro clamor de parte meos nepotos et meos homines de vestra contraria certe sciatis quia ego sum inde multo dolente quia tibi facer contraria non est de me. Et de parte Dapiera ego habeo preso conscilio commo seia redemuda ad tuo servicio; et rogo te ut defendas illa sicommo est opus. Et sapiatis quia Roberto ad imparare Zaguardia et se ego non poseo a tuo servicio tenere illas quas sed mihi testes ut deribet illa: et clamor vos domino meo de parte meo forno qui est in Barcellona quia imparavet iilo filios de Petro Bernar Marcux a torto quia la frachera quod illi dizere que debet ibi habere et pan cozere certemente quia fecere ibi casa in dies patris me et non atorgavit illo unquam neque lo forno neque las casas: et rogo vos ut me adobetis illo quia ego comonivi ad Wilielmus Raimon Moneder por cui illos lo demandavi davanter vestro patre: et ego voleo quod Roberto impare toto meo honore Castelnovo et tuto lo altero ut mittas in illos meos homines que quando Roberto tornera a me que ego scia ut meos homines teneant meo honore a tuo servicio. Et rogo vos domino meo de Cabreira quod vos mihi mandasti ut liberetis illa ad Roberto a servicio de Dei et tuo: et rogo vos ut me liberetis illa de Mir Wilielmus et Robert lo pagaro a vostro mandamento. - Valete.


Nota:
Nepotos: sobrinos. Nebots.
Zaguardia: ipsa Guardia, sa Guardia, ça Guardia, castillo de Guardia junto a Montserrat.
Davanter vestro
patre: davant (del) vostre pare; delante de vuestro padre.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXV, perg 249, 30 abril 1151


LXV
Perg. N° 249. 30 abr. 1151.

Hec est memoria que facta est inter Raimundus comes barchinonensis et princes aragonensis et domina Taresa de Boria. Convenit namque domina Taresa ad jamdictum comitem ut donet ei potestatem de Boria et de toto alio honore irata et pagata per quantas vices ei comes demandaverit per se aut per suos nuntios vel nuntium per bonam fidem sine engan sine ullo retinimento excepto sancta cruce. Et convenit dominus comes ad jamdicta domna Taresa que teneat eam illo honore in vita sua et post obitum suum ad qualicumque dimiserit de suos parentos vel parentas que habeant et teneant eam pro illo comite. Similiter convenit dominus comes ad predicta domna Taresa que faciat eam soltare ad seniores milicie Templi et seniores Ospitali usque ad festivitatem Sancte Marie de mediante agusto prima qui veniat. Et si illos supranominatos seniores noluerint advenire cum dominus comes quod comes stet eis ad directum et si illos noluerint accipere directum domna Taresa stet ad comite in supradicta convenientia. Et si dominus comes non putuerit guarire per rationem vel directum de senioribus prenominatis quod soltet ad domna Taresa Boria cum sua honore et illo hominio quod ei fecit. Et domna Taresa que reddat ad comite ipso honore et avere que accepit de illo. Facta memoria era millessima (falta la C) LXXXVIIII in illa azuta de Boria die jovis postero de aprile. Sunt visores et auditores et testes de hoc super scriptum comite de Paliars et Bertran Reimbal et Rostan Porcellet et Guillelmum de Castel vielg et Garssia Ortiz et Raimon de Pui alto et Fortunio Acenariz de Tarazona et Bernard de Mont esquivo Robert de Matalon et Alaman de Luna et Petro Medalia justicia de Tarazona et Ennec Sanz de Burbacana et Rodlan de Squels et Fortunio Sanz de Bera et Petro de Sancta Cruce et Sancio Abarca et Gazco de Fulera et Ato Bauzones et Ennec Sanz de las Serras et Belenguer Arnal et Pere de Montagut et multi alii qui ibi aderant. Et ego Andreo scriptor hanc cartam scripsi et hoc signum + feci.


Nota: millessima CLXXXVIIII : 1189, 30 abr. 1151.

martes, 10 de diciembre de 2019

Unión del condado de Barcelona con el Reino de Aragón

PARTE PRIMERA. 

Unión del condado de Barcelona con el Reino de Aragón.

Don Ramón Berenguer IV y doña Petronila.

I.
Perg. N° 6 (1) 19 de julio 1131.
(1) Las citas marginales se refieren a la colección de pergaminos de don Ramon Berenguer IV; y la letra A. que aparece en algunas, indica que el documento ha sido sacado del apéndice de dicha colección. Los documentos que no llevan anotada al margen su fecha, pertenecen a la colección de los de su clase, que tiene dicho reinado, y a ella se refiere el número que llevan. Las fechas notadas al margen espresan el año de la encarnación.

Postquam a paradisi gaudiis propter inobedientiam suam humanum genus exclusum est et juste mortis incurrit periculum ne eternaliter hoc vinculo detineretur semper Conditor pie miseratus ammonuit. Quod ego Raimundus Berengarii gratia Dei barchinonensis comes et marchio multum mecum retractans tantique sententiam judicis propter enormitatem meorum peccaminum valde pavescens dum vivo et valeo et loqui possum credidi ordinandas omnes res meas prout ipse inspirare dignatus est Igitur in nomine sancte et individue Trinitalís Patris et Filii et Spiritus sancti facio hoc meum testamentum et eligo manumissores meos scilicet dominum Ollegarium tarraconensem archiepiscopum et Berengarium gerundensem episcopum et Raimundum episcopum ausonensem et Aymericum fratrem meum et Guillermum Raimundi Dapiferum et Berengarium
de Cheralt
et Gaucerandum de Pinos et Guillermum de Cardona et Raimundum Bernardi de Guardia et Guillermum Gaufredi de Cerviano et Riamballum de Baseia et Raimundum Bernardi ut isti distribuant omnes res meas sicut hic invenerint scriptum. In primis dimitto Sancte Marie Rivipullensis cenobii corpus meum ut ibi sepeliar ubicumque me mori contigerit. Et dimitto ei villam de Isogol ab integro cum omnibus pertinentiis et afrontationibus ac terminis suis sine blandimento ullius hominis vel femine
cum omnibus adempramentis que ibi habuit vel habere ullo modo potuit unquam potestas cum molendinis molendinariis aquis aquarum vieductibus vel reductibus pratis pascuis silvis garricis et cum omnibus que ad se pertinent sive infra sive extra terminos ejus contineantur ut nec senioraticum neque bajuliam nec quicquam omnino aul servicii aut usatici vel ullius hereditatis quicquam ibi habeat ullus homo nec bonum nec malum nisi Sancta Maria et monaci ejus in perpetuum secundum illorum voluntatem ut semper offerant Deo sacrificia et libamenta pro anima mea et parentum meorum. Item dimitto eidem Sancte Marie dominicaturas meas de Septem Casis et de Lanars cum suis omnibus pertinentiis et cum omnibus meis equabus quas habeo ubicumque sint. Item dimitto sedi Sancte Crucis Sancteque Eulalie omnem decimam navium barchinonensium ex meis directis: et ad canonicam ipsius sedis ipsas meas franchedas de Curtibus et ipsa molendina de Stadella que habuit Ricardus Guillermi pro remedio anime mee. Item dimitto eidem sancte sedi omne ipsum directum et voces et auctoritates quas querelabam in domibus que fuerunt Raimundi Dalmacii pro emendatione illius turriç et muri quod addidi meo palatio. Item dimitto Sancto Petro Puellarum illam pariliatam quam Raimundus Poncii tenet in pignus pro me pro L morabatinis: et redimant illam puelle. Cenobio Sancti Cucuphatis dimitto omnes meas franchedas quas habeo intra suum honorem pro emendatione illius tabule quam inde habui et pro remedio anime mee simul cum Monte Majori qui est super Calidas sicut ego illum habeo et per directum habere debeo et in scripturis Sancti Cucuphatis terminatur et resonat. Cenobio Sancti Laurentii Montis unum de melioribus mansis quos habeo in Terraza. Sancte Marie Montis Serrati unum de melioribus mansis quos habeo in Apiera. Sancte Marie de Calidis unum de melioribus mansis quos ibi habeo ut una lampas semper ibi ardeat pro anima mea. Sancto Michaeli de Fallio unum de melioribus mansis quos habeo in Villa majore. Sancto Sebestiano Penitensi unum de melioribus mansis quos habeo in Avinione. Canonice Sancti Petri sedis Vici ipsum mansum quem Berengarius capud scole tenuit per laborationem ut prius restauretur ecclesie argentum quod inde habui et postea habeat illum prefata canonica pro remedio anime mee. Sancto Petro de Castris-serris unum de melioribus mansis quos habeo in Franciag prope villam Albini. Sancto Petro de Cervaria ipsum moIendinum quod dicitur de Vergos et vineas quas habeo in Molnellis. Sancto Petro de Archellis ipsum campum qui est ante ipsum locum prope viam que transit per transversum de Monte Pavoni. Sancto Benedicto de Badiis dimitto vineas que erant in contentu in termino Cervarie in valle de Molnellis et unum mansum in Minorisa et vineas que sunt in contentu inter me et ipsum locum. Sancte Cecilie MontisSerrati unum mansum in Terracia. Dimitto etiam Sancte Marie sedis Gerunde omnes capellanias quas habeas in episcopatu gerundensi solide et libere et ad ipsius canonicam ipsam ecclesiam de Buada cum decimis et primiciis et oblationibus universis tali modo ut cum victus in ipsa canonica quacumque occasione defecerit prefate ecclesie de Buada fructus habeant prefate sedis canonici in victum comunem. Cum vero per Dei gratiam in ipsa canonica victus more solito habundaverit prefate ecclesie de Buada fructus omnes sint ad restauramentum ipsius ecclesie et altaris Sancte Marie. Et Sancto Felici Gerunde et Sancte Marie sedis dimitto ipsam vineam que fuit Bernardi Raimundi sacriste. Cenobio Sancti Petri Gallicantus ad operam ipsius ecclesie dimitto tertiam partem gerundensis monete ita ut predicti mei elemosinarii faciant eam mittere in opera ipsius ecclesie usque habeant ibi missos ducentos morabatinos. Sancto Daniheli Puellarum unum mansum in Calidis. Sancte Marie Amerensi unum mansum in Calidis qui fuit de Artallo Vitallis. Sancto Michaeli de Crudilliis unum mansum in Palacio Frugelli. Sancti Felici Guissalis unum mansum cum vineis que erant in contentu inter me et illum. Sancto Salvatori de Breda illam terram totam quam Gaufredus Bonissimi dimisit eidem Sancto Salvatori cum vinea. Sancto Paulo de Maritima unum mansum in Monte Palatio. Sancto Paulo foris murum Barchinone unum mansum in Avinione. Sancto Petro Campirotundi dimitto campum ipsum quem tenet Guillermus Udalardi cum consilio rivipullensis abbatis et G. prioris. Sancto Michaeli Coccanensi dimitto omnes albergas et toltas et forcias quas in honore ejusdem monasterii ubi ut habui cum uno de melioribus mansis quos habeo in Frumigera et villa de Eu cum omnibus pertinentiis suis quam habet in pignus Raimundus Bernardi per DC solidos monete melgurensis, Et si ego non recuperabo illam ante mortem meam donet illi abbas Sancti Michaelis DC solidos et habeat villam ad integrum. Excipio tamen ab hac laxatione Sancti Micbaelis illud quod habeo in Ariano et in Centens. Sancte Marie Celsone dimitto medietatem decime de Meresana quam Raimundus Mironis de Pugalt tenet in pignus per C morabatinos quam ipsi redimant tantum et habeant illam cum vinea quam clericus Cervarie dimisit eidem loco. Sancto Martino de Canigone unum mansum in Corneliano. Sancte Marie Bisulluni unum mansum in Moio. Sancto Petro Bisulluni unum mansum in Moione. Sancto Micheli Fluviani unum mansum in Palatio Frugelli propter violationem quam feci in ejus sacraria. Sancto Petro Rodensi duos mansos in Palatio Frugelli pro emendatione mali quod ei feci et ut cotidie celebrent missas pro anima mea. Ad Sanctam Mariam de Stagno dimitto cum consilio domini Raimundi ausonensis episcopi ipsam capellaniam de Modeiano cum omnibus alodiis eidem ecclesie Sancte Marie pertinentibus tali conditione ut in ipsa congregatione de Stagno addatur unus regularis canonicus qui semper celebret Deo missas pro anima mea. Sancto Stephano de Balnoles totum quod est comitale et quod habeo ad integrum in villa Savarres. Ad Sanctum Laurentium super Bisulle omnes albergas et toltas et forcias quas habeo in ejus honore dimitto et unum de melioribus mansis in Pratis. Cenobio Sancti Johannis totum meliorem mansum de Pratis. Sancte Marie Villebertrandi unum mansum in Palatio Frugelli. Sancte Marie Arularum albergas quas habeo in ejus honore de Plano de Curtis. Sancte Marie de Corneliano unum mansum in Corneliano. Ad Sanctum Sepulcrum Domini unum de melioribus mansis in Langostera. Ad cavalleriam Jherusalem equum meum Danc cum omni armatura mea. Ad Hospitalem Jherusalem dimitto unum mansum in Villa Majore juxta alium quem dedi ei et equum meum nigrum quem redimat filius meus Raimundus mille solidis. Dimitto etiam Deo omnes leudas et malos usaticos quos noviter misi in civitatibus meis. Omnem alium meum honorem dimitto Raimundo Berengarii filio meo et Barchinonam et comittatum barchinonensem cum omnibus sibi pertinentibus et cum omni honore marchiarum et Hispaniarum et episcopatum predicte civitatis et comitatum tarraconensem et archiepiscopatum ejus cum omnibus sibi pertinentibus et castrum de Stopagnano et de Podeo Rubeo et de Castris-serris et de Pinzano et de Camarasa et de Cubellis et castrum de Barberano et alia castella et omnia alia que pertinent ad ista supradicta et quod avus meus Raimundus Berengarii reliquit mihi in Cardona et in Guardialada in suo testamento et comitatum ausonensem et episcopatum ejus cum omnibus sibi pertinentibus et castrum Cervarie cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum Minorise cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum et episcopatum gerundensem cum omnibus sibi pertinentibus et ipsam dominationem et bajuliam quam habeo in Petralata et comitatum bisullunensem vallespirensem foliolitensem petrapertusensem cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum ceiritaniensem et confluentensem berchitanensem cum omnibus sibi pertinentibus et Castel Follit de Rivo Meritabili et Malacara et ipsam dominationem et bajuliam quam habeo in Petralata cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum carcasonensem et episcopatum cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum redensem cum omnibus pertinentibus suis. Berengario Raimundi filio meo dimitto omnem meum honorem Provincie et comitatum et archiepiscopatus et episcopatus et abbatias et omnia que ibi habere debeo et illum quem habeo in Rotensi patria et in Gavallano (Gaval-lano en dos lineas) et in Karlateso cum civitatibus et archiepiscopatibus et episcopatibus et castellis et omnibus ad predictos honores pertinentibus ita ut ipse maritet sorores suas honorifice cum consilio archiepiscoporum et episcoporum et magnatuum Provincie. Si autem evenerit alterum horum obire sine filiis de legitimo conjugio revertantur predicta omnia ad illum qui superstes extiterit. Omnes honores meos sicut superius testatus sum dimitto filiis meis exceptis illis quos sanctis Dei dimisi. Et dimitto Sancto Petro de Roma et domino
pape C morabatinos et ad Sanctam Mariam de Podio L et ad Sanctum Jachobum de Gallesia L et mando ut mei elemosinarii teneant medietatem de dominicaturis et usaticis meis donee persolvant omnia ista debita et alia que hic scripta non sunt et induant CCC pauperes de tunicis. Si filii mei dederint vel vendiderint aliquid de honoribus a me sibi dimissis usque habeant XXV annos non valeat. Et dimitto filios meos in potestate Dei et sancte Dei genitricis Marie et bajulia beati Petri apostolorum principis et domini pape seu omnium archiepiscoporum et episcoporum et magnatuum totius mee dominationis ac terre qui juste et fideliter voluerint agere erga me et filios meos. Si filie mee ipsa de Castella et illa de Fuxo reverse fuerint in terra mea filius meus Raimundus Berengarii cum consilio magnatum meorum maritet eas honorifice cum meo honore et meo avere et interim ipsa de Castella stet in Lagostera et ipsa de Fuxo in Ripis et Berengarius Raimundi de Provincia faciat similiter de aliis. Si Raimundus Berengarii et Berengarius Raimundi filii mei obierint sine filiis de legitimo conjugio remaneant omnis honor quem relinquo filio meo Raimundo ad filiam meam de Castella et ad filios ejus et omnis honor quem relinquo Berengario Raimundi filio meo remaneat aliis filiabus meis. Adhuc dimitto Sancte Marie de Crassa pro emendatione de suo avere quod habui ipsam albergam de Pediano quousque Raimundus filius meus donet ei in pace ipsam albergam de Astagel et tam ibi quam in aliis sanctis locis a me hereditatis omni tempore Deum exorent pro anima mea habitantes in eis. (1)

Factum est translatum V kalendas aprilis anno ab incarnatione Domini MCCIIII (1204 !!). Anno dominice incarnationis MCXXXI (1131). Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Aimerici de Narbona. Sig+num Guillermi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raiambaldi de Baseia. Sig+num Guillermi Gaufredi de Cerviano. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Ollegarii archiepiscopus. Sig+num Berengarius Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus. Sig+num Bernardi de Bellog. - Sig+num Raimundi Comes. - Petrus scriptor translatavit hoc testamentum in anno ab incarnatione dominice MCCIIII V kalendas aprilis cum literis rasis et emendatis in VII et XXI linea et suprascriptis in XXXVII et quadragesima prima +.

(1) En este traslado se advierte que el escribiente puso inadvertidamente la fecha del traslado antes que el año 1131, en que el conde otorgó el testamento; del mismo modo que el nombre del conde y de los testigos que lo presenciaron; y por consiguiente no debe estrañarse la repetición de aquella fecha. En lo demás dicha copia o traslado está exacta, menos en algunas variantes de poca monta y de ortografía, con las que han publicado algunos escritores, especialmente con la del arzobispo Marca, que la sacaría del mutilado libro grande de los feudos de este archivo.

Sigue en el II

martes, 24 de diciembre de 2019

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.

viernes, 20 de diciembre de 2019

XX, perg 66, 24 julio 1136


XX

Perg. N° 66. 24 jul. 1136.

Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum comitem Barchinonensem et Deusde. Donat namque prelibatus comes Raimundus jamdicto Deusde decimum de ipsis pariis Ispanie que amodo inde exierint comiti nominatim per ipsam pacem ad fevum. Tali quoque modo ut ipse Deusde vadat aut mitat nuntium suum illuc ad ipsas parias fideliter recipiendas et faciat ex eis quicquid comes ei mandaverit secundum posse suum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum jamdictus Deusde est homo ejus et convenit ei ut sit ei inde fidelis et serviat ei bene. Iterum convenit prephatus comes prelibato Deusde ut quando Deus dederit ei de terris Ispanie multum aut parum vadat donando de ipsis terris secundum esse ipsius honoris ad ipsum Deusde tandiu donec habeat ei completas quinquaginta cavallarias in honore usque ad partes Valencie. Propter hoc totum donum suprataxatum prephatus Deusde convenit seniori suo Raimundo comiti ut bene serviat ei et sit ei fidelis: et cum compleverit ei comes jamdictus prephatas quinquaginta cavallerias in honore usque Valenciam prephatus Deusde sit suus et sit ei fidelis de omni honore ejus contra omnes homines et feminas excepto vicecomite Cardone et quod tunc ei faciat convenientias et sacramentalia laudimio curie comitis nobilium hominum. Quod est actum VIIII kalendas augusti anno XXVIII regniLedovici regis. Et quod jamdictus Deusde non habeat licentiam dimitendi predictum honorem nisi filio suo: et si predictus comes veniret ad discordiam cum vicecomite Cardone filius Deusde vel homines ipsius honoris valeant comiti per fidem sine engan. Et comes accipit de Deusde morabatinos CC in auro. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Deusde qui hanc convenientiam fecit firmavit firmarique mandavit. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Bernardi de Casteleto. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prescripto.

Nota:

Ispanie : https://www.raco.cat/index.php/Recerca/article/view/27107



















miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLIII, 21


CLIII
Núm. 21.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. Raimundus Dei gratia Barchinonensium comes et marchio et princeps aragonensis Raimundo Dei gratia militie iherosolimitane magistro et cunctis fratribus cismarinis et ultramarinis partibus Deo militantibus salutem et eternam gloriam. Qualiter Adefonsus rex aragonensis tempore sui obitus imminente totum regnum suum tripartite reliquerit Sepulcro videlicet Domini et Hospitali atque Templo militie satis omnibus est manifestum. Unde ego succesor illius in regno volo eidem militie omnibus modis deservire et eam honorificare et honorifice magnificare. Vestre siquidem considerans ordinem professionis michi videtur ut sicut in primis sub beato Petro per apostolorum predicationem Ecclesia Dei fundata letatur ita et nunc per officium vestrum eadem Ecclesia deffendatur. Vestram itaque fraternitatem nos et omnis patrie ispaniensis clerus et populus modis omnibus deprecamur quatinus Ecclesie Dei provideatis et ejus necessitatibus in quantum potestis subveniatis ut saltem X de fratribus vestris quos aptos ad hoc benignitas vestra decreverit nobis concedat et dirigat sub quorum obedientia in partibus nostris et milites et alii fideles qui huic exercitio pro salute animarum suarum se tradiderint regantur et tueantur. Necessaria autem vite et militie ipsis X militibus fratribus vestris quos nobis misseritis ego illis sufficienter tamdiu aministrabo de meo donec de meo honore tantum eis retribuam unde se bene conducere valeant. Hoc vero excepto dono eis civitatem Darocham cum omnibus habitatoribus suis et cum omnibus terminis et apendiciis suis cum rivis et aqueductibus et reductibus et cum omni dominatione quam ibi habeo vel habere debeo omnia in omnibus sicut melius ad utilitatem prefate militie intelligi vel nominari potest. Dono etiaro illis Lopesancium de Belgit cum suis duobus castellis Osa et Belgit et cum suo honore scilicet Cotanda cum omnibus suis pertinentiis. Addo etiam illis in Cesaraugusta civitate unum christianum et unum maurum et unum judeum cum omnibus honoribus et possessionibus eorum et terras annuatim laborandas duobus paribus bovum. Dono iterum illis quartam partem unius ville juxta Oscham existentis que dicitur Quart. Item illis concedo decimam partem omnium que in Ispania adquirere potero tam in censu quam in honore vel in aliquibus rebus. Predicta vero omnia illis libere et solide et firmiter trado ad eorum propriam voluntatem inde complendam sine ullo retentu quem ibi non facio. Si vero fraternitas vestra huic nostro petitioni diligentiam dederit hec vobis complere et majora quam litteris intimamus addere satagemus. Laudo etiam vobis atque confirmo donum ipsius honoris quem scripto feci Arnaldo de Bedocio in partibus Barchinone. Predictos vero X milites fratres vestros tamdium teneam de meis redditibus et usaticis de Jacha et de Oscha et de Cesaraugusta donec illis tantum honorem concedam unde se bene regere et conducere possint. Super hiis omnibus vestram fraternitatem humiliter imploramus ut ad tanti triumphi gloriam festinare curetis et a tanto Dei servicio vos nullo modo subtrahatis et vestrum responsum cicius inde nobis mitatis. Cum majus tardaveritis majus Ecclesie Dei dampnum facietis. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de
Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui vitiato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tamquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de
Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea octavadecima ubi dicitur vobis et rasis et emmendatis in linea vicesima prima ubi dicitur majus.

Nota:
Lopesancium de Belgit: ? de Belchite.
Osa: Huesa (del común) ?
Cotanda: Cutanda.
duobus paribus bovum: dos pares o parejas de bueyes (toros).
Quart junto a Huesca: Cuarte ?
Arnaldo de Bedocio: Arnallus de Bello-loco, Belloloco, Belog, Belloch, Belloc ?
millessimo CCC undecimo, millessimo trecentessimo undecimo:
1311 !!

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII
Perg. N° 80. 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo comiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus erradicare castrum Rochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncins comes contra prephatum comitem tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi portinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt
ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici. - Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum. Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat. Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas. Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I. Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano. Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXI, perg 242, 7 agosto 1151

LXXI

Perg. n° 242. 7 ago. 1151.

Hoc est iuditium quod datum est in curia Raimundi barchinonensis comitis ab episcopis videlicet Berengario gerundensi Guielmo barchinonensi Petro viscensi Artallo elenensi Gaufrido tortosensi abbate Sancti Felicis et a militibus Bernardo de Bello-loco Raimundo de Podio-alto Guielmo de Castello-vetulo de querelis quas habebant ad invicem Bernardus tarrachonensis archiepiscopus et clerici ejus et Rodbertus et Guielmus de Aquilone. Conquestus archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone quia fregerat molendina sua et suum reg tribus vicibus quod Guillelmus de Aquilone dicebat se fecisse propter fadigam de dret. Unde iudicatum est quod si poterit hoc probare Guilielmus per testes archiepiscopus suferret dampnum suum et si archiepiscopus aliquod malum propter hoc fecit Guielmo emendet illi. Quod si Guillelmus deffecerit in probacione emendet archiepiscopo malefactum. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo qui auferebat illi quandam fexam que est infra dominicaturas suas quam Guilielmus dicebat se habere per compram et juste possideret propter libertatem quam habent habitatores Tarrachone. Sed iudicatum est quid non licet Guilielmo emere aliquid de dominicaturis archiepiscopi sine ejus consensu archiepiscopo licet aliquid emere de dominicaturis Rodberti et Guilielmi sine eorum consensu. Conquestus Guilielmus de Aquilone de archiepiscopo qui auferebat ei suas justicias et suos rectos et totum quod habet in Tarrachona et in territorio ejus quo totum archiepiscopus plane negavit. ludicatum est archiepiscopum emendare Guilielmo quicquid Guilielmus poterit probare archiepiscopum sibi abstulisse de justiciis suis seu de usaticis vel rectis suis et si Guilielmus in probatione deffecerit archiepiscopus non debet facere Guillielmo aliquod escundit quia dominus ejus est. Conquestus est archiepiscopus de Guilielmo quia abstulerit suo armigero domum suam et in ea furnum fecerat. Guielmus respondit se hoc fecisse quia armiger ille non venerat ad habitandum domum illam ad terminum ad quem promisserat se venturum et quia tertiam partem habebat in Tarrachona. Judicatum est quia propter has rationes non debuit hoc facere Guilielmus et si armiger redierit habeat domos et si non venerit non emparet eas Rodbertus vel Guilielmus donec determinetur de cujus sorte debeant esse. Conquestus est Rodbertus de archiepiscopo quia expulerat monachos de ecclesia Sancti Fructuosi quam Sanctus Oldegarius concesserat Rodberto ut eam daret ecclesie Sancti Martini de Saixs et propter hoc Rodbertus dederat ecclesie Sancti Fructuosi alodia et quasdam possessiones. Archiepiscopus vero dicebat hoc non esse credendum quoniam Sanctus Oldegarius retinuerat sibi sicut carta ejus testatur omnes ecclesias et possesiones earum. Judicatum est quod Rodbertus probet hoc per testes et archiepiscopus restituat ecclesiam et quicquid inde habuit monachis. Et si Rodbertus hec probare non poterit remaneat ecclesia et omnes ejus possessiones in potestate archiepiscopi propter cartam Sancti Oldegarii in quam ecclesias et earum possessiones sibi retinuit. Iterum conquestus est Rodbertus de archiepiscopo quem dicebat se suscepisse in suo consilio et in suo ducatu de negotiis Tarrachone et per engan abstulerat illi justitias Tarrachone et totam Tarrachonam et se duxerat eum ut faceret cartam per quam auferebat illi totam Tarrachonam. Archiepiscopus respondit hoc non esse verum sed cartam illam per quam Rodbertus conquestus est Tarrachonam perdidisse ipse eam firmavit spontanea voluntate sua et consilio uxoris sue et amicorum qui etiam in hanc cartam subscripserunt et maxime consilio Guielmi de Aquilone qui eam suo signo corroboravit. Unde iudicatum est et cartam bonam et omnia firma esse debere que in ea scripta sunt quoniam et a Rodberto et ab uxore ejus et a Guilielmo de Aquilone firmata est. Conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui dederat quasdam domos Ospitali in Tarrachona. Guielmus de Aquilone dicebat se hoc fecisse concessione archiepiscopi: quod archiepiscopus negavit. Judicatum est quia si Guielmus probaverit hanc concessionem factam esse per testes firma sit et si non irrita sit secundum cartam Sancti Oldegarii. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui in villa Constantini quam ad dominicaturam suam retinuit Sanctus Oldegarius suum proprium bovarium et multos alios verberavit et vulneravit et quandam partem illius ville emparavit. Guielmus de Aquilone respondit illam partem non esse de terminis illius ville. Ad hoc respondit tarrachonensis archidiaconus quod Rodbertus illam partem mostraverat esse infra terminos prefate ville quando pedoavit terminus illius. Unde iudicatum est ut archidiaconus probaret hoc esse sicut dicebat per testes et si hoc posset facere teneretur integre villam sicut Rodbertus pedoaverat et Guilielmus emendaret malefacta salvo tamen suo jure si quod habet in illo vilari. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui contra cartam Sancti Oldegarii qui sibi omnes res ecclesiasticas retinuit. Auferebat honorem ecclesie Viscensi et de Sent Seles et aliarum ecclesiarum. Guielmus de Aquilone respondit se dedisse I anulum aureum episcopi Viscensi pretio CXII morabetinorum pro isto honore et dicebat se fecisse hanc compram assensu Rodberti a quo episcopus habebat hunc honorem per feudum. Judicatum est quoniam si Guilielmus poterit hoc probare per scripturam vel per testes quod iste honor ita esset alligatus Rodberto vel per feudum vel per alium vinculum quod non posset remanere sue ecclesie habeat Guilielmus. Si vero non poterit hoc probare recuperato pretio quod dedit pro hoc honore ab ecclesia Viscensi ne ipse enganatus sit predictum honorem recuperet ecclesia Viscensis. Nichilominus etiam iudicatum est et de ecclesiis et de possessionibus earum secundum cartam Sancti Oldegarii quod Rodbertus vel Guilielmus de Aquilone nichil inde sibi vendicare possint. Preterea conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui accusavit eum de tali crimine propter quod si probari posset incurrere periculum honoris et ordinis. Affirmabat enim quod Guilielmus Aquilonis imposuerat ei accusans eum coram omni curia comitis quod archiepiscopus abstulerat cuidam homini suam uxorem quam legitime habebat et alteri dederat unde habuit X morabetinos de quibus non dederat ei partem suam. Guielmus vero de Aquilone dicebat se non ita dixisse. Judicavit curia quoniam si archiepiscopus poterit probare per testes quod Guilielmus de Aquilone predictum crimen sibi imposuerit quia Guilielmus homo suus erat et sibi juraverat et ex hoc crimine si verum esset nullum comodum sibi contingebat preter hoc etiam si alius hujusmodi crimen archiepiscopo imponeret Guielmus quia fidelitatem illi juraverat de suo corpore et honore debuisset eum defendere. Ideo judicavit curia quod quicquid beneficii vel comodi Guilielmus de Aquilone ab archiepiscopo fuerat adeptus ammitteret et scripturam illam quam prefatus Guilielmus proferebat ab archiepiscopo subsignatam et subscriptam invalidam et irritam esse in perpetuum salvo tamen jure Guilielmi de Aquilone et Rodberti de civitate Tarrachone et ejus territorio secundum tenorem scripture inter beatum Oldegarium et Rodbertum factae. Dato juditio Tarrachone VII idus augusti anno ab incarnatione Domini millessimo CLI anno XV regni Ledovici junioris. (alphabeto divisa.)

LXXII, perg 243, 30 noviembre 1151


LXXII
Perg. N°243. 30 nov. 1151.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris. Qualiter ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio ob remedium anime mee et parentum meorum dono atque concedo ecclesie de Uliano ut omnem honorem illum quem habet vel in antea Deo annuente juste et legaliter adquisitura est in Gerunda et comitatu gerundesi bisullunensi barchinonensi et in omni honore qui ad dominium nostrum pertinere videtur libere quiete et absque ulla diminutione omnium casuum qui in predicto honore evenerit habeat et possideat. Quam ecclesiam cum omnibus que nunc habet vel ex collatione fidelium vel etiam ex adquisitione eorum qui in eadem ecclesia Deo deserviunt ipso annuente jure adquisivit et adquisitura est in defensione nostra ponimus et propter Deum suscipimus ne ulla deinceps persona res illius ecclesie ulterius audeat inquietare diminuere aut temerario ausu invadere. Actum est hoc III kalendas november anno XV regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimudi comes. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Bernardi Guilielmi de Luciano. Sig+num Guilielmi Raimundi Dapifer. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Raimundi Vilemulorum. Sig+num Guilielmi de Castro-vetulo. Sig+num Poncii scribe +. Petrus presbiter hoc rogatus scripsi die annoque prefixo. + Ildefonsi regis aragonensis comitis barchinonesis et marchionis provincie.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXIV, perg 122, 31 diciembre 1140

XXXIV

Perg. Nº 122. 31 dic. 1140.

Juro ego Gaucerandus de Sales filius qui fui Ermessendis femine tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi et bisullunensi ac aragonensium principi quod ab hac ora et deinceps quamdiu vixero fidelis ero tibi de vita tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie ubique terrarum habes vel in antea adquisieris et adjuvabo te contra cunctos homines vel feminas qui voluerint vobis tollere honorem vestrum aut aliquod de predicto honore sine malo ingenio et omni enganno. Iterum juro tibi quod tidelis ero tibi de ipso castro de Ribes et de omnibus fortedis que in tota valle de Ribes sunt vel esse poterint condirectis et dirutis et dabo tibi inde potestatem quotiescumque requisieris me inde potestatem michi scilicet aut meis castellanis per me per vos vel per vestros nuncios vel nuncium et non vetabo me inde videri vel comoneri et ero in omnibus causis vester fidelis sicut fidelis hommo debet esse suo meliori seniori et de omnibus vestris honoribus ubicumque sint condirectis vel eremis podiis et rochis quos modo habetis vel habere debetis vel in antea adquisieritis. Quod si guerram haberetis cum aliquo homine per quem predictum castrum et fortedas guardare conveniat ego guaridabo illud castrum et fortedas cum meis hominibus. Omnia in hoc sacramentali scripta tenebo fideliter et atendam quandiu vixero vobis prenominato comiti et successoribus vestris per Deum et hec sancta. Actum est hoc II kalendas januarii anno IIII Ledovici junioris.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XV, perg 63, 7 julio 1134

XV
Perg. N° 63. 7 jul. 1134.

Hoc est translatum fideliter translatatum cujus series sic se habet. Juro ego Guillelmus Raimundus filius qui fui Agnetis femine tibi seniori nostro Raimundo Berengarii filio qui fuisti Dulcie comitisse quod ab hac hora et deinceps fidelis ero tibi de vita tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent per directam fidem sine fraude et malo engano et ulla deceptione et non decipiam te sed fidelis ero tibi de ipsa civitate quam dicunt Barchinonam et de ipso barchinonensi comitatu et de ipso episcopatu Sancte Crucis Sancteque Eulalie et de ipsis abbaciis que in eorum episcopatu sunt et de omnibus castris vel castellis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt et de ipsis rochis et podiis condirectis vel discondirectis que in prephato comitatu vel episcopatu sunt. Et fidelis ero tibi de ipsa civitate quam vocant Gerundam et de ipso episcopatu gerundensi Sancte Marie ac de ipso comitatu gerundensi et de ipsis castris vel castellis rochis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt simul cum omnibus abbaciis que ibi sunt. Et fidelis ero tibi de ipsa civitate quam dicunt Minorisam et de ipso comitatu quem vocant Ausonam et de ipso episcopatu Sancti Petri sedis ipsius comitatus et de ipsis castris aut castellis rochis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu penitensi et de ipso castro quod vocant Cardonam cum omnibus suis terminis et pertinentiis et de ipsis castris Cervarie et Tarrega cum eorum terminis et pertinentiis suis et de ipsis castris Camarara Cubels et Estopanna cum eorum terminis et pertinentiis et de ipsis pariis de Hispania quas inde qualicumque modo habebis. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu bisullunensi et de ipsis castris vel castellis rochiis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu sunt vel erunt et de omnibus abbaciis et eclesiis que in predicto comitatu sunt. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu cerritaniensi et de omnibus castris vel castellis rochis podiis condirectis vel discondireclis que in predicto comitatu sunt vel erunt et de ipsis abbaciis et eclesiis que in predicto comitatu sunt. Et ego predictus Guillelmus Raimundi dabo tibi seniori meo Raimundo comiti prelibato potestatem de ipso castro de Todela et de Sobreporta et de Stella et de Besora et de Torejo et de Curul et de Tonna et de Fornels et de Medaja et de Clera et de Monte-cada et de Vacherises et de Ribataiada et de Castelar cum omnibus eorum edificiis et forticiis que modo sunt in predictis castris vel terminis aut deinceps fuerint quantascumque vices michi requisieris ipsam potestatem per te ipsum aut per tuum nuncium vel nuncios: et post obitum tuum similiter hoc faciam et atendam ipsi cui tu dimiseris predictum honorem testamento vel verbis vel illi filio vel filiis cui vel quibus predictus honor advenerit legali successione et non vetabo me videri vel comoneri de omnibus supradictis. Et nuntius vel nuntii qui hoc michi demandaverint in eundo vel redeundo reguardum non habebunt. Et de omni supradicto honore non tollam tibi nec inde aliquid tollam nec ego nec homo nec homines femina vel femine per me vel per meum consilium vel ingenium. Et fidelis adjutor ero tibi de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo dante adquisieris tenere et habere defendere et guerrejare contra cunctos homines vel feminas qui inde tibi aliquid tulerint vel tollere voluerint per directam fidem sine engan. Sicut superius scriptum est ego supradictus Guillelmus si o tenre et o atendre sine tuo engan tibi seniori meo supradiclo Raimundo comiti excepto quantum tu comes jamdictus me inde absolveris tuo gradiente animo per Deum et hec sancta. 
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Quod est actum nonas julii anno XXVIII regni Lodovici regis. Sig+num Poncii qui hoc scripsit.


Nota: hoc michi : me ho, m´ho : me u, mu en chapurriau. // hodie : huyhuiavuiavuyhoy