Mostrando las entradas para la consulta malefacta ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta malefacta ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXVII, perg 297, 15 enero 1156


LXXXVII
Perg. N° 297. 15 ene. 1156.

Notum sit omnibus quod ego Lupus pampilonensis episcopus propter plurima malefacta et dampna que injuste et sub tregua fuerant facla a Sancio rege Navarre et ab hominibus ejus comiti barchinonensi et aragonensium principi in regno aragonensi videns dampna et pericula que propter hoc iminebant terre Navarre precibus et mandato predicti regis ac nobilium virorum terre illius intravi in ostatico et in manu jamdicti comitis pro redirigendis et restituendis omnibus dampnis et malefactis que post dictam treguam supradictus rex et sui comiti barchinonensi et suis in terra ejus intulerant. Et conveni ei sub fide et ordine meo ne ab eius potestate aliquo modo discederem absque eius licencia vel permissione donec omnia supradicta malefacta in integrum ei restituerentur. Tandem quia visum est comiti quod pacta que facta fuerant sibi secundum tenorem rei non implebatur domino pape super me suam querimoniam fecit. Dominus vero papa per literas suas mihi mandavit quatenus iudicio terrachonensis archiepiscopi ac ilerdensis episcopi sicut conveneram comiti ita sibi atenderem et compelerem visis itaque literis domini pape ego Lupus pampilonensis episcopus ad dominum comitem barchinonensem ad Montem-Pessulanum sine mora perveni. Ibique recognoscens me supradictum sibi fecisse ostaticum misi meipsum in potestate sua per ostaticum et conveni ei in osculo pacis sub fide et ordine meo de manu vel potestate sua aliquo modo exirem sine sua licencia et si quandoque ipse mihi daret licenciam exeundi redirem et starem in sua potestate quocienscumque ipse mihi mandaret per se vel per nuncium aut nuncios suos. Et ut hoc totum firmius ei attenderem et complerem feci hoc totum domino comiti convenire dominum meum terrachonensem archiepiscopum et G. barchinonensem episcopum et Ortalle helenensem episcopum concedens in hoc negocio dominum papam jamdicto comiti etiam choadjutorem et hoc totum fuit factum apud Montem Pessulanum in presencia predictorum episcoporum et Guillielmi Montispessulani atque Guillielmi Raimundi Raimundi Dapiferi et Guillielmi de
Castro-vetulo ac Bernardi de Bello-loco et Raimundi de Podio-alto et Berengarii de Turre-rubea et Arnalli de Lercio ac Raimundo de Vila de mulis atque Orberti de
Castro-vetulo et Ortalli de Castra-novo et aliorum plurimorum nobilium virorum. Anno ab incarnacione Domini millesimo CLVI. XVIII kalendas februarii. - Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Artalli helenensis episcopi. Raimundi abbatis Sancti Rufi. Sig+num Guillelmi Montis-Pessulanis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Raimundi de Vila de mule (o mulc, normalmente pone Muls). Sig+num Arberti de
Castro-vetulo. Sig+num Artalli de Castro-novo. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit. (alphabeto divisa.)

Nota: rei non implebatur: res no, no res, nada + verbo (implebatur).
Montem Pessulanum, Montem-Pessulanum, Montispessulani: (de) Montpellier, Mompeller, etc.
Turre-rubea: Torre roja, Torroja;
Monte Rubeo, Monte-rubeo: Monte Rojo, Monroyo, Mont-Roig, Monroch, etc.

Castro-vetulo: Castellvell, Castillo viejo.
Castra-novo, Castro-novo: Castelnou, castell nou, castillo nuevo (castra: castillos).

Poncii scribe qui hoc scripsit: Poncii escriba que/qui lo escribe; ho (pronunciado u) escriu.

C, perg 30*, mayo 1157


C
Perg. N°30*. Mayo 1157.

Pateat cunctis fidelibus quod ego Lupus Dei gracia pampilonensis episcopus cernens quamplurima dampna destructiones ac cedes que diu in terra Navarre incessanter contigerant propter gravissimam guerram et multis timendam quam Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis ac Sancius rex Navarre diu inter se agitaverant: desiderans et studens tantis malis finem imponere ante presenciam jamdicti comitis veni eumque crebris et indefessis precibus meis rogavi quatenus ipsius pestifere guerre treuam daret. Tandem sicut episcopalis officii est cum ad tantum malum sedandum et mitigandum pacem et treguam a supradicto comite diligenter exquirerem supradictus venerabilis comes ipsam treuam in manu mea dedit et a parte regis Navarre per manum meam accepit: quam treguam cum predictus rex Navarre et sui posmodum fregissent et quamplurima malefacta et maxima dampna jamdicto comiti et terre sue Aragone fecissent ne iniquitas super iniquitatem iterum aponeretur ad supradictum comitem rursum accessi et in potestate sua tam pro restituendis omnibus malefactis quam pro pace reformanda me ipsum obsidem dedi. Postmodum vero cum prephatus rex Navarre et sui jamdicta malefacta et dampna supradicto comiti redirigere vel restituere nollent prenominatus comes ex his me sepius requisivit atque comonuit et ad ultimum per internuncios suos et literas domino pape de me suam querimoniam fecit qui michi propter hoc litteras suas et mandatum direxit. Quapropter ego Lupus Dei gracia parapilonensis episcopus visis litteris domini pape Adriani apud Montem-Pessulanum et audito ejus mandato in mense januario anno Domini millesimo CLVI tam pro fide mea comiti supradicto promissa quam pro mandato domini mei pape cujus preceptis contraire nec possum nec debeo posui me ipsum et tradidi in manu et in potestate suprascripti Raimundi comitis barchinonensis per ostaticum et ei sub fide mea et ordine conveni atque promissi ne de ostatico suo aliqua occasione vel ingenio me subtraherem vel exirem nisi rex pampilonensis me de isto ostatico traheret grato animo et voluntate comitis et comes jamdictus me inde gratis absolveret restitutis et emendatis sibi omnibus supradictis malefactis et dampnis. Unde ego prelibatus Lupus pampilonensis episcopus bona fide ac spontanea voluntate mea convenio tibi supranominato Raimundo comiti aragonensium principi in vera fide et ordine meo et debita romane ecclesie reverencia quod deinceps sim tibi fidelis de corpore tuo et de vita tua et de omni honore quem modo habes vel in antea conquirere poteris et adjuvabo te ac tibi valebo cum omnibus castris meis et villis quos habeo vel habebo et cum omnibus hominibus meis contra omnes homines et feminas sine tuo engan nisi rex pampilonensis jamdictus de tuo ostatico me eduxerit et tu inde me absolveris gratis et sine aliqua vi restitutis tibi et redirectis supradictis omnibus dampnis et malefactis. Et ut suprascripta omnia tibi fidelius ac firmius compleam et atendam interpono tibi dominum meum papam Adrianum in fidejussorem atque patronum ut que superius scripta sunt mente fideli tibi compleam et atendam sine malo ingenio. Et hoc facio tibi asecurari a venerabili B. terrachonensi archiepiscopo sub cujus diocesi sum constitutus et a discretis episcopis barchinonensi atque cesaraugustano me sicut suprascriptum est recta fide et sine aliqua fraude tibi firmiter tenere atque complere. Et ego Raimundus comes barchinonensis princeps arogonensis et marchio convenio tibi jamdicto Lupo per Dei graciam pampilonensi episcopo ut ab hoc die in antea te manuteneam et tibi valeam et contra omnes homines et feminas consilium tibi et auxilium prebeam bona fide sine engan et quod non faciam placitum ullum aut treuam cum supradicto Sancio rege Navarre aut cum imperatore Castelle ac filiis suis regibus absque tuo consilio vel voluntate. Et per easdem personas suprascriptas quibus michi asecurasti facio tibi asecurari ut que superius tibi convenio tibi firmiter compleam et attendam sine malo ingenio. Acta sunt hec in mense maio apud Ilerdam anno Domini millessimo CLVII in presencia episcoporum barchinonensis et Cesarauguste et Arnalli Mironis comitis plearensis et Raimundi de Podio-alto ac Guillelmi de Cervera. - Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Guillelmi de Cervera. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra (alphabeto divisa.)

LXXI, perg 242, 7 agosto 1151

LXXI

Perg. n° 242. 7 ago. 1151.

Hoc est iuditium quod datum est in curia Raimundi barchinonensis comitis ab episcopis videlicet Berengario gerundensi Guielmo barchinonensi Petro viscensi Artallo elenensi Gaufrido tortosensi abbate Sancti Felicis et a militibus Bernardo de Bello-loco Raimundo de Podio-alto Guielmo de Castello-vetulo de querelis quas habebant ad invicem Bernardus tarrachonensis archiepiscopus et clerici ejus et Rodbertus et Guielmus de Aquilone. Conquestus archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone quia fregerat molendina sua et suum reg tribus vicibus quod Guillelmus de Aquilone dicebat se fecisse propter fadigam de dret. Unde iudicatum est quod si poterit hoc probare Guilielmus per testes archiepiscopus suferret dampnum suum et si archiepiscopus aliquod malum propter hoc fecit Guielmo emendet illi. Quod si Guillelmus deffecerit in probacione emendet archiepiscopo malefactum. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo qui auferebat illi quandam fexam que est infra dominicaturas suas quam Guilielmus dicebat se habere per compram et juste possideret propter libertatem quam habent habitatores Tarrachone. Sed iudicatum est quid non licet Guilielmo emere aliquid de dominicaturis archiepiscopi sine ejus consensu archiepiscopo licet aliquid emere de dominicaturis Rodberti et Guilielmi sine eorum consensu. Conquestus Guilielmus de Aquilone de archiepiscopo qui auferebat ei suas justicias et suos rectos et totum quod habet in Tarrachona et in territorio ejus quo totum archiepiscopus plane negavit. ludicatum est archiepiscopum emendare Guilielmo quicquid Guilielmus poterit probare archiepiscopum sibi abstulisse de justiciis suis seu de usaticis vel rectis suis et si Guilielmus in probatione deffecerit archiepiscopus non debet facere Guillielmo aliquod escundit quia dominus ejus est. Conquestus est archiepiscopus de Guilielmo quia abstulerit suo armigero domum suam et in ea furnum fecerat. Guielmus respondit se hoc fecisse quia armiger ille non venerat ad habitandum domum illam ad terminum ad quem promisserat se venturum et quia tertiam partem habebat in Tarrachona. Judicatum est quia propter has rationes non debuit hoc facere Guilielmus et si armiger redierit habeat domos et si non venerit non emparet eas Rodbertus vel Guilielmus donec determinetur de cujus sorte debeant esse. Conquestus est Rodbertus de archiepiscopo quia expulerat monachos de ecclesia Sancti Fructuosi quam Sanctus Oldegarius concesserat Rodberto ut eam daret ecclesie Sancti Martini de Saixs et propter hoc Rodbertus dederat ecclesie Sancti Fructuosi alodia et quasdam possessiones. Archiepiscopus vero dicebat hoc non esse credendum quoniam Sanctus Oldegarius retinuerat sibi sicut carta ejus testatur omnes ecclesias et possesiones earum. Judicatum est quod Rodbertus probet hoc per testes et archiepiscopus restituat ecclesiam et quicquid inde habuit monachis. Et si Rodbertus hec probare non poterit remaneat ecclesia et omnes ejus possessiones in potestate archiepiscopi propter cartam Sancti Oldegarii in quam ecclesias et earum possessiones sibi retinuit. Iterum conquestus est Rodbertus de archiepiscopo quem dicebat se suscepisse in suo consilio et in suo ducatu de negotiis Tarrachone et per engan abstulerat illi justitias Tarrachone et totam Tarrachonam et se duxerat eum ut faceret cartam per quam auferebat illi totam Tarrachonam. Archiepiscopus respondit hoc non esse verum sed cartam illam per quam Rodbertus conquestus est Tarrachonam perdidisse ipse eam firmavit spontanea voluntate sua et consilio uxoris sue et amicorum qui etiam in hanc cartam subscripserunt et maxime consilio Guielmi de Aquilone qui eam suo signo corroboravit. Unde iudicatum est et cartam bonam et omnia firma esse debere que in ea scripta sunt quoniam et a Rodberto et ab uxore ejus et a Guilielmo de Aquilone firmata est. Conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui dederat quasdam domos Ospitali in Tarrachona. Guielmus de Aquilone dicebat se hoc fecisse concessione archiepiscopi: quod archiepiscopus negavit. Judicatum est quia si Guielmus probaverit hanc concessionem factam esse per testes firma sit et si non irrita sit secundum cartam Sancti Oldegarii. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui in villa Constantini quam ad dominicaturam suam retinuit Sanctus Oldegarius suum proprium bovarium et multos alios verberavit et vulneravit et quandam partem illius ville emparavit. Guielmus de Aquilone respondit illam partem non esse de terminis illius ville. Ad hoc respondit tarrachonensis archidiaconus quod Rodbertus illam partem mostraverat esse infra terminos prefate ville quando pedoavit terminus illius. Unde iudicatum est ut archidiaconus probaret hoc esse sicut dicebat per testes et si hoc posset facere teneretur integre villam sicut Rodbertus pedoaverat et Guilielmus emendaret malefacta salvo tamen suo jure si quod habet in illo vilari. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui contra cartam Sancti Oldegarii qui sibi omnes res ecclesiasticas retinuit. Auferebat honorem ecclesie Viscensi et de Sent Seles et aliarum ecclesiarum. Guielmus de Aquilone respondit se dedisse I anulum aureum episcopi Viscensi pretio CXII morabetinorum pro isto honore et dicebat se fecisse hanc compram assensu Rodberti a quo episcopus habebat hunc honorem per feudum. Judicatum est quoniam si Guilielmus poterit hoc probare per scripturam vel per testes quod iste honor ita esset alligatus Rodberto vel per feudum vel per alium vinculum quod non posset remanere sue ecclesie habeat Guilielmus. Si vero non poterit hoc probare recuperato pretio quod dedit pro hoc honore ab ecclesia Viscensi ne ipse enganatus sit predictum honorem recuperet ecclesia Viscensis. Nichilominus etiam iudicatum est et de ecclesiis et de possessionibus earum secundum cartam Sancti Oldegarii quod Rodbertus vel Guilielmus de Aquilone nichil inde sibi vendicare possint. Preterea conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui accusavit eum de tali crimine propter quod si probari posset incurrere periculum honoris et ordinis. Affirmabat enim quod Guilielmus Aquilonis imposuerat ei accusans eum coram omni curia comitis quod archiepiscopus abstulerat cuidam homini suam uxorem quam legitime habebat et alteri dederat unde habuit X morabetinos de quibus non dederat ei partem suam. Guielmus vero de Aquilone dicebat se non ita dixisse. Judicavit curia quoniam si archiepiscopus poterit probare per testes quod Guilielmus de Aquilone predictum crimen sibi imposuerit quia Guilielmus homo suus erat et sibi juraverat et ex hoc crimine si verum esset nullum comodum sibi contingebat preter hoc etiam si alius hujusmodi crimen archiepiscopo imponeret Guielmus quia fidelitatem illi juraverat de suo corpore et honore debuisset eum defendere. Ideo judicavit curia quod quicquid beneficii vel comodi Guilielmus de Aquilone ab archiepiscopo fuerat adeptus ammitteret et scripturam illam quam prefatus Guilielmus proferebat ab archiepiscopo subsignatam et subscriptam invalidam et irritam esse in perpetuum salvo tamen jure Guilielmi de Aquilone et Rodberti de civitate Tarrachone et ejus territorio secundum tenorem scripture inter beatum Oldegarium et Rodbertum factae. Dato juditio Tarrachone VII idus augusti anno ab incarnatione Domini millessimo CLI anno XV regni Ledovici junioris. (alphabeto divisa.)

domingo, 15 de marzo de 2020

X. Perg. N°20. Alfonso I. 11 nov. 1164.

X. 

Perg. N°20. Alfonso I. 11 nov. 1164.


(Nota: Alfonso II - Actum est hoc III idus november sub era milesima CCII).

Manifestum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Ildefonsus dei gratia rex Aragonensis et comes Barchinonensis ad devitandas pravorum homines terre mee perversitates et ad devitanda multa malefacta que in terra mea cotidie patrantur et multas fractiones mee pacis christianorum seu sarracenorum host per totum meum regnum Aragone fieri mandavi et in civitate Cesarauguste festivitate Sancti Martini coadunare feci et cum consilio dompni Ugonis Terrachonensis archiepiscopi et Guillelmi Barchinonensis episcopi et Petri Cesaraugustani episcopi et aliorum episcoporum et magistri milicie Templi et consilio baronum meorum regni mei Aragonis et consilio civitatum videlicet Cesarauguste et de Darocha et de Calataiub et de Oscha et de Jacha. Juro per Deum et hec sancta IIII evangelia ab hac die in antea quousque miles fiam si aliqua persona cujuslibet dignitatis vel ordinis potestatem castrorum meorum et honoris mei dare noluerit ex omni terra mea exiet et honorem et hereditatem perdet. Similiter si aliqua persona cujuslibet dignitatis vel ordinis treguas meas et paces christianorum seu sarracenorum infregerit et caminos meos et stratas et ea quo a me consilio nostre curie affidata fuerint depredaverit et meas justicias meosque directos mihi vel meis aufferre presumserit et terra mea predam vel ropariam fecerit si infra XX dies postquam per me aut per literas meas certosque nuncios meos amonitus fuerit et hoc emendare contempserit deinde nostre regie magestatis reus erit et ex omni terra mea exiet et honorem et hereditatem perdet. Et ego predictus rex Ildefonsus convenio ut hoc suprascriptum attendam et adimplebo secundum meum bonum posse salvis equidem meis directis et justiciis in omnibus. Et ego Petrus de Castel-azol voluntate mea juro quod sicut dominus noster rex Ildefonsus et comes Barchinone propiis manibus suis totum hoc suprascriptum juravit ita attendam et attendere faciam secundum meum bonum posse per me et cunctos meos homines per bonam fidem sine omni malo ingenio per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Marchus de Oscha similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere et tenere per bonam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Blasch majoridomo similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere et tenere per bonam et rectam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Matalon similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere et tenere per bonam et rectam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Rodrichus de Stada similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere per bonam et rectam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Arnaldus de Alascun similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Michael Petreç similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Gomballdus de Benavent similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Garsias de Albero similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Petrus Maza similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Lopzanz de Fos similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Arpa similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Galin-Garçeç similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Petrus de Arbanes similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Petrus Xemenez de Rodelar similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Ximinus de Atrosela Alferiz similiter juro. Et ego Johannes de Tramaset similiter juro. Et ego Sancius Garçeç de Sancta Eulalia similiter juro. Et ego Blascho de Torres similiter juro. Et ego Portoles de Fos similiter juro. Et ego Galindus de Fos similiter juro. Et ego Romeu de Gallur similiter juro. Et ego Ferdinandus de Alagon similiter juro. Et ego Galin Xemenz de Belgid similiter juro et hoc totum attendere faciam secundum meum bonum posse per me et cunctos meos homines per bonam fidem sine omni malo ingenio per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Sanz Palazin similiter juro. Ego Petrus Arzec de Astaun similiter juro. Et Gemen Garçeç frater ejus similiter juro. Et ego Garner similiter juro. Ego Aloman de Atrosil similiter juro. Ego Berengarius de Tamarit similiter juro. Ego Bertrandus de Larbasa similiter juro. Ego Asta Nova similiter juro. Ego Bernardus de Benavent similiter juro. Ego Atto de Fos similiter juro. Ego Sancius de Orta similiter juro. Ego Deus-ajuda similiter juro. Ego Petro Lopeç de Lusia similiter juro. Ego Dominicus de Pomar similiter juro. Ego Petrus de Fons similiter juro. Ego Vales filius de Frontin similiter juro. Ego Peregrinus de Castel Azol similiter juro. Ego Fortunius de Stada similiter juro. Ego Petrus de Alcala similiter juro. Ego Fortun Xemenos de Posaneto similiter juro. Ego Martinus de Grades similiter juro. Et nos omnes adelantados de concilio Cesarauguste videlicet P. Medaia et P. Zavazechia et Lopxemenz et R. Petri et S. de Stada et Guillermus de Jorva et P. Bord et P. Aimirich et Gaufred de Calataiub et Fortun Zanz et Garçia Johannes et Geralldus de Darocha et Gilo de Alagon et Geraldus Laner et Johannes de Avai et Johannes de .... asensu et voluntate et mandamento tocius concilii Cesarauguste quia vidimus et recognoscimus hoc utile esse domino nostro regi lldefonso et toti terre sue et nobis hominibus juramus hoc totum quod dominus noster rex Ildefonsus propriis manibus suis juravit quod nos ita attendamus et attendere faciamus toto nostro predicto concilio et adimplere per bonam et rectam fidem sine engan per Deum et hec sancta IIII evangelia secundum nostrum bonum posse. Et nos omnes adelantatos de concilio de Darocha videlicet Johannes Garcia et Domingo Martino et Stephanus Johannes et Sebastian de Lagorola et Comes Argischo et Domingo Garcia et Xemeno Navarro hoc totum similiter juramus per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et nos omnes adelantados de concilio de Oscha videlicet Stephane Cappetit et Bernardus Carbon et del Bispe et P. de Seier et Galin de Lozars et Garcia Dat de Belhoc totum similiter juramus per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et nos alfaches de Uno Castello similiter juramus Johannes Garçeç Alcal Garcia Arzeç de Orvita Petrus Fortunnos Roio Zanzanz de Alvello Sanz Fortonons de Altar Johannes Garzez filius de Alcal Garcia Canot rich-homo Fertun Fortonns de Vado Fertunecons de Firizana Ilrei Calbo Dominico Tornero Garcia Necons de Rocalbo Petro Belitiz Fertun de Rivero Fertun Ariol Sanz Ennecons Ennecho Bermud Roger Ciprian Forts Dominico Tornero Sanz Fortunonis Carnarero. Et nos omnes adelantados de concilio de .... de Videlicet Sancius Arrahena et Michaele Abingabron Dominicus de Sebastiano Abengubi Johannes Petrez de Sancto Michaele Johannes Zanz M. Sanz Domingo Melendo Petro Petrez hoc totum similiter juramus per Deum et hec sancta IIII evangelia. Actum est hoc III idus november sub era milesima CCII. - Ego Dominicus scriba Domini nostri regis Ildefonsi precepto ejus et Baronhis episcopi predicti hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci.


lunes, 23 de diciembre de 2019

LVIII, perg 223, enero 1149


LVIII
Perg.n° 223. Enero 1149.

Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII. Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis atque llerde et Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelli qui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus llerde civitatis tam presentibus quam futuris casas et casales et ortos et ortales et totam civitatem llerde tam constructam quam destructam tam infra muros quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansiones edificetis: et damus vobis totum territorium civitatis llerde tam cultum quam heremum cum omnibus terminis et pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandum vel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis prata et paschuas fontes et aquas boschos et legnamina et venationes plana et montana ad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascenda et conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in civitate llerde et in termino ejus non donetis leudam nec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel castlanus sive vicarius aut bajulus llerde homo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut ullus senior vel bajulus llerde non possimus vel possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore vel bajulo llerde bataiam: et quod sitis deinceps securi liberi et franchi cum omnibus hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum. Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceam adversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut manum perdat: qui autem prendiderint latronem suas causas ei furantem tandiu eum teneat donec sua recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussor totum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerde habeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri captus in adulterio cum uxore alterius currant ambo vir et femina per omnes plateas civitatis llerde nudi et verberati nec aliud dampnum honoris vel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes pariter populatores atque statores llerde civitatis majores et minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villam Ilerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo centessimo XLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. - Signum Adefonsis + regis aragonensium et comitis barchinonensium. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. - Sig+num Ermengaudí filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. - Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Bernardi de Belloloco. - Sig+num Geralli de Jorba.
- Sig+num Guillelmi de Cervera. - Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. - Sig+num Berengari Arnalli de Anglerola. - Sig+num Gomballi de Ribeles. - Sig+num Arnalli de Ponts. - Sig+num Berengarii de Torroja. - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto. - Sig+num Petri de Betesa presbiteri ecclesie de Villanova. - Guillelmus Palentianus scripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. - Sig+num mei Arnaldi Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autentico comprobavi: Qui hujus translati sunt testes. - Berengarius de Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis suprapositis in Xa linea.

martes, 24 de diciembre de 2019

XCIX, perg 305, 29 abril 1157


XCIX
Perg. N° 305. 29 abr. 1157

Hoc est judicium quod dederunt judices a domno Raimundo Berengarii comite barchinonensi electi in civitate llerda coram quamplurimis nobilibus viris Ermengaudo videlicet urgellensi et Arnaldo Mironis palearensi comitibus et Raimundo Fulchonis vice-comite et Guillelmo Raimundi Dapifero et Gaucerando de Pinos et Guillelmo de Castro-vetulo et Raimundo de Villa-mulorum comitoribus et episcopis barchinonensi et ilerdensi et aliis multis tam barchinonensibus quam aragonensibus seu urgellensibus clericis militibus atque burgensibus super querimoniis et responsis raciocinatis et placitatis inter vice-comitem Barchinonensem et Petrum de Podio-viridi. Judices quidem fuerunt supradicti episcopi et palearensis comes et Borrellus gerundensis judex et Guillelmus de Castro-vetulo et barchinonensis sacrista et Raimundus de Villa-mulorum et Raimundus de Podio-alto et Berengarius de Turre-rubea et Bernardus de Mossed elenensis archidiaconus et Bernardus Marcueii et Petrus Arnalli vicarius Barchinone et ex parte comitis sue racionis assertores et defensores Guillelmus Raimundi Dapifer et Petrus vicensis sacrista et ex parte Petri contra istos Guillelmus urgellensis sacrista et Gaucerandus de Pinos et Miro Guillelmi de Podio-viridi. Primum conquestus est dominus comes de supradicto Petro quod auferebat ei suum alodium quod multo labore et magnis expensis recuperaverat de manibus sarracenorum castrum videlicet de Penna-freta et de Apiera cum terminis suis addens etiam quod turpiter et percuciendo ejecerat suos homines ex isto alodio ipse Petrus. Ad hoc respondit Petrus quod quidam avunculus suus Arnallus Petri videlicet adquisierat castrum de Penna-freta per donum Raimundi Berengarii vetuli comitis barchinonensis et uxoris sue Adalmodis et filiorum suorum Raimundi Berengarii et Berengarii Raimundi ad fidelitatem ipsorum quatuor successorumque suorum sicut in scriptura adquisicionis et conveniencie resonare cognitum fuit quam in placito ostendit: castrum vero de Apiera ipse idem Arnallus Petri adquisierat a comite urgellensi Ermengaudo in alodium qui Ermengaudus adquisierat illud castrum de Apiera cum castro de Barberano per donum Berengarii Raimundi supranominati asserens hoc esse verum per scripturas quas in placito demonstravit. et in scriptura quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo continebatur quod per istum donum prefatus Ermengaudus faceret ei adjutorium et defensionem contra cunctos homines vel feminas juste sive injuste: et ob hoc defuncto Arnallo Petri predicto et filio suo evenisse hanc adquisicionem Vidiano patri suo et ex ipso per testamentum ad ipsum Petrum: asserens etiam has adquisitiones per supradictas voces longa possessione habuisse et modo in presenciarum habere ad ipsam eandem fidelitatem que in scripturis resonare videtur. Et dominus comes respondit ad hoc infirmando priorem scripturam Raimundi Berengarii vetuli videlicet ob hoc quia nomina auctorum non erant inibi subsignata manibus propriis sicut in aliis scripturis quas ipsi fecerant inveniri poterat: ipsam vero scripturam quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo comiti urgellensi dicebat et credebat non esse veram tum quia vocabit se regem Barchinone cum non esset nec locus regalis tum quia erat rasa ad dampnum auctoris tum quia non erat subsignata propria manu auctoris sicut in aliis scripturis facere solitus fuerat tum quia fuerat facta scriptura ipsa in diebus Raimundi Berengarii vetuli patris Berengarii Raimundi secundum tenorem annorum sicut resonat in ipsa eadem scriptura: et etiam dicebat Berengarium Raimundi hunc honorem neque alium habuisse vivente patre suo immo hanc eandem scripturam si veram stare constiterit factam fuisse post mortem Raimundi fratris sui quem ipse Berengarius Raimundi injuste et fraudulenter occidi fecerat (1) et ex hoc et propter hoc fuit convictus et comprobatus ad homicidam et traditorem in curia Eidefonsi regis castellanorum sicut multi hujus terre homines noverunt:

(1) Como el indulgente P. Diago quiso en su historia de los Condes de Barcelona lavar a don Berenguer Ramon II de la mancha de fratricida de Ramon Berenguer II Cap de estopa pondremos por vía de nota otra prueba de la certeza de este hecho, sacada del Cartulario grande, n.°13, del monasterio de San Cucufate del Vallés, que actualmente se custodia en este Archivo general, y dice así:
- "Cunctorum notitie significare necessarium videtur qualiter ego Raymundus Berengarii comes Del gratia barchinonensis et marchio divinis auctoritatibus obtemperare cupiens monasterium Sancti Laurentii quod a progenitoribus meis constructum ad me usque hereditaria successione pervenit ob remedium anime mee vel parentum meorum offero et dono Domino Deo et Sancti Cucuphatis octavianensi cenobio in cujus alodio vertis scripturarum indiciis probatur esse conditum. Hoc itaque Sancti Laurentii de Ipso Monte monasterium quod a principio monachos et abbatem ipsius loci fundatores habuisse constat ab ipso Sancti Cucuphatis cenobio cum omnibus ad se quocumque modo pertinentibus barchinonensi episcopo Berengario ejusdem sedis canonicis faventibus
justumque fore indicantibus sub illius jure debere permanere a quo conditionis et religionis principia noscitur suscepisse reddo et trado subdo juri et potestati pretaxati Sancti Cucuphatis cenobii quatenus ipsum Sancti Laurentii monasterium cum omnibus que in presentiarum habet vel in futurum habiturus est sub dispositione sive tuitione atque dominio abbatis monachorumque Sancti Cucuphatis in perpetuum consistat et quidquid inde facere vel judicare voluerint quod ab ecclesiastica non discrepet regula liberam in omnibus secundum Deum habeant potestatem monastica religione ibidem perpetuo vigente. Donum autem illud quod a fratricida Berengario post parricidium Tomeriensi abbati inde dicitur esse factum justitie obvium condempnatione dignum meo meorumque nobilium generali judicio habetur semper irritum. Si qua etiam cujuscumque dignitatis vel mediocritatis persona hoc nostre munificentie donum disrumpere vel inquietare presumpserit XXX purissimi argenti libras cenobio se predicto Sancti Cucuphatis componat et in antea hec donatio firma persistat contra cujus temerariam presumptionem me defensorem et ultorem atque in omnibus protectorem esse promitto et confirmo domino Deo et sancto Cucuphati ejus martyri. Actum est hoc anno dominice incarnationis LXXXXVIIII post M VII kal. Novembr.- Berengarius barchinonensis episcopus salvo jure ejusdem sedis. Sig+num Raimundi levita atque praepositus. Sig+num Stephanus levita. Sig+num Raymundi levita. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri presbyteri et primicherii. Sig+num Guillelmi Raimundi Castri-vetuli. Sig+num Dorce. Sig+num Poncii Geraldi. Sig+num Bernardi Berengarii de Barberano. Sig+num Berengarii Raymundi Montiscateni. Sig+num Raymundi Raynardi.- Petrus Monachus qui hec scripsit die et anno prenotato.“ (Vide los Condes de Barcelona vindicados, tomo 2.°, pág. 116 y siguientes.)

dicens ob hoc dominus comes scripturam aliam quam Ermengaudus Arnallo Petri fecerat nec possessionem per vocem istarum scripturarum invalidarum possessam nullum valorem habere nec habuisse. Ad hec respondit Petrus de Podio-viridi scripturam Raimundi Berengarii vetuli et Berengarii Raimundi filii sui non esse minus bonas quia non erant subsignate propriis manibus auctorum quia ipsi multas alias scripturas consimilibus signis subsignatas fecerant quas firmas et stabiles ex jure stare constabat: et de rasura respondit ipsam non fecisse nec aliquem se sciente ad dampnum auctoris: et de hoc quod dominus comes dicebat scripturam factam fuisse vivente Raimundo Berengarii vetulo respondit Petrus hoc se nescire affirmando si factum foret Berengarium Raimundi prephatum honorem per donum patris sui adquisivisse. Et quia comes dicebat in sua defensione scripturam ipsam esse factam post mortem Raimundi Berengarii quem frater suus Berengarius Raimundi occidi fecerat negavit hoc Petrus asserens scripturam esse factam in vita prefati occisi facta divisione istius honoris et ob hoc valere scripturas cum sua possessione. Iterum dominus comes addidit in sua defensione quia filius Arnalli Petri
obierat intestatus et sterilis prefatum honorem ad dominum qui ipsum dederat vel ad suos heredes debere reverti secundum suam cognicionem vel secundum mores curie
Barchinonensis. Tandem auditis utriusque partis racionibus cum suis objeccionibus et deffensionibus judicaverunt predicti judices quod si dominus comes infirmare potuerit
scripturas sibi objectas per aliarum scripturarum contropaccionem manibus propriis subsignatarum vel potuerit probare scripturam a Berengario Raimundi factam ut asserit in vita patris sui Raimundi Berengarii vetuli vel potuerit probare tostibus vel scriptis fuisse iactam post mortem fratris Berengarii Raimundi prefatum honorem comiti juro debere reverti et in sua possessione manere absque aliquo impedimento libere et quiete: comite vero in his deficiente si Petrus de Podio-viridi suas scripturas confirmare potuerit per aliarum scripturarum contropaccionem sicut superius in sua defensione proposuit vel per illas alias raciones idem quod Raimundus Berengarii vetulus dedisset ipsum honorem qui continetur in ipsa scriptura a Berengario Raimundi comiti Ermengaudo facta in vita sua vel Berengarius Raimundi fecisset hoc donum vivente fratre suo facta divisione racionabiliter ipsum Petrum in sua possessione manere salvo jure comitis secundum mores barchinonensis curie de intestatis et exorchis militibus constitutos. Deinde conquestus est Petrus de domino suo comite quod ivit cum eo in narbonenses partes et in Aragonem et fecerat ibi multas perdedas et non erat paccatus neque de servicio neque de ipsis perdedes. Et dominus comes respondit quod secundum suam estimacionem per donum et emendas quas sibi fecerat Petrum debere remanere paccatum vel si non esset ad judicium stare. Super hoc judicaverunt Petrum debere probare per testes vel per averamentum secundum morem barchinonensis curie quod sibi deficit de istis perdidis et quod probaverít vel averaverit reddat ei domnus comes. Iterum conquestus est Petrus super ipso comite quod iverat secum in exercitu Lorcha cum X militibus et fecerat ei convenienciam quod daret unicuique militi XXX morabatinos per unumquemque mensem. Hoc negavit comes addens in sua defensione quod de convenienciis quas sibi fecerat pro ipso exercitu ita paccaverat eum ex suo avere quod facta paccacione nullam querimoniam ex isto exercitu super ipsum retinuit se sciente. Et Petrus respondit de predicta conveniencia comitis nullo modo fore paccatum nec confiteri se esse paccatum. Super hoc judicaverunt quod si comes probare potuerit Petrum de predicta conveniencia fore paccatum vel confiteri se fuisse paccatum comitem ex hoc in nullo sibi debitorem existere: sin autem predictus Petrus dicat per sacramentum ista duo non esse vera et facto sacramento quicquid probare potuerit quod dominus comes sibi conveniret pro isto exercitu compleat ei comes quod factum non esse constiterit. Ad ultimum conquestus est comes super predicto Petro quod fregerat suos caminos et rapuerat suis mercatoribus vel in sua defensione positis suos trossellos et suum avere et omnia que secum portabant ad dedecus et obprobrium comitis valens XX milia solidorum: quod Petrus non negavit sed dixit hoc fecisse ex absolucione criminis consilii tam comitis quam episcoporum et magnatum seu nobilium hujus patrie virorum. Et comes respondit fecisse absolucionem de conducto et armis que mitebantur in Ilerda sed de aliis causis nunquam fecisse. In hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit comitem hanc promissionem fecisse vel promisisse ita plenarie ut ipse asserit ex omnibus causis comes super ipsum nichil requirat ex hoc: si vero in probacione defecerit redirigat Petrus omnia malefacta preter cibum et arma ipsis qui perdiderunt vel comiti secundum quod ipse comes judicare fecerit et obprobrium comitis secundum mores Barchinonensis curie. Conquestus iterum comes de quodam milite suo Arnallo videlicet de Uliula qui fregerat ei suos caminos et fecerat ei multa mala ex suis castris et cum suis hominibus: quod Petrus omnino de suis castris et suis hominibus se sciente negavit inferens hanc querimoniam ipsi Arnallo a domno comite esse finitam quod domnus comes de fine negavit. Judicaverunt ergo quod si Petrus de fine querimonie comitis probare potuerit nichil comes ab ipso Petro amplius ex hoc requirere debet: Petro in probacione deficiente quicquid mali domnus comes probare potuerit factum fuisse sibi vel suis ex castris Petri vel cum suis hominibus redirigat ei Petrus vel faciat ei Arnallum ad justiciam stare. Set si comes probare voluerit dicat Petrus per sacramentum non esse verum quod comes obicit. Iterum quidam milites videlicet .... conquesti sunt de supradicto Petro quod auferebat eis suas adquisiciones quas antecessores sui fecerant ex comitibus barchinonensibus sicut in scripturis quas protulerunt resonabat loca et terminos demostrantibus: et Petrus respondit suos antecessores quod ipsi clamabant a comitibus barchinonensibus per scripturas anteriores et longa possessione usque ad istud tempus tenuisse scripturas suas in placito ostendens: et prefati milites his scripturis responderunt non esse bonas nec stabiles ex objectionibus a comite illis scripturis objectis nec possessionem quam asserebat antecessores suos nec ipsum Petrum legaliter tenuisse. Super hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit hoc esse verum quod asserebat tam de scripturis quam de possessione juste tenere quod possidet salvo jure comitis superius scripto secundum mores barchinonensis curie de intestatis et exorchiis militibus constitutos: si vero in probacione defecerit predicti milites habeant illud quod amitunt et querunt sicut in scripturis eorum resonare videtur. Super his omnibus judicaverunt predicti judices Petrum debere facere securitatem domino suo comiti in sua manu vel alterius et consimilem securitatem accipere ad complenda et accipienda ea que juste judicata sunt in supradicto judicio secundum legem illam in qua dicitur «ut ambe causancium partes placito distringantur que lex est in libro juris secundo titulo secundo capitulo llII° incipiens ita "Sepe negligencia judicum vel saionum." Datum fuit judicium in civitate Ilerda III kalendas maii anno incarnationis Dominice MCLVII regisque francorum Leduici junioris XX°. - Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Villa-mulorum. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi de Mosseto elenensis archidiachoni. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Borrelli sacrista et judex. Petrus sacrista +. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.

martes, 17 de marzo de 2020

XII. Perg. n. 307. Alfons. I. Febre. 1169.

XII. 

Perg. n. 307. Alfons. I. Febre. 1169.

In Christi nomine. Ego lldefonsus Dei gratia rex Aragone comes Barchinone y marchio Provincie vestigia predecessorum meorum sequens eorumque bonos et pios mores imitari cupiens laudo et in perpetuum valitura concedo cuncta privilegia omnesque libertates quas predecesores mei Cesaraugustane ecclesie concesserunt. Insuper etiam bono animo et spontanea voluntate hanc libertatem eidem memorate ecclesie et tibi Petro ejusdem ecclesie episcopo tuisque successoribus omnibus dono atque concedo ut nullus canonicus ecclesie sancti Salvatoris Cesarauguste nec ullus alius clericus ipsius ville vel tocius episcopatus Cesarauguste ecclesie cujuscumque ordinis sit pro personis aut pro prediis ecclesiasticis aut pro eorum patrimoniis vel aliquibus emptionibus aut quibuscumque adquisicionibus vel aliis rebus pro comunibus negociis civitatis vel episcopatus Cesarauguste quacumque occasione aliquid dare vel facere sive mutuo sive dono ullatenus compellatur nec aliqua ab eis extorqueatur exaccio. Preterea volo atque precipio et precipiendo firmiter concedo ut omnes predicti clerici tocius episcopatus Cesarauguste ab expedicione omnique seculari exaccione liberi sint in perpetuum et semper immunes. Hec omnia supradicta omni tempore sic esse precipio atque concedo sicut melius ad utilitatem clericorum potest vel debeat intelligi et factum meum nichilominus in eternum valeat: statuens etiam ut si qua persona hec in aliquo temptaverit irrumpere extra meam fiduciam et amorem posita et pro sata presumpcione aureos mille michi vel meis successoribus exsolvat et malefacta in duplum componat. - Sig+num Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinonensium et marchionis Provincie. - Facta carta apud Cesaraugustam mense februarii anno ab incarnatione Domini MCLXVIIII regnante me rege et dominante in Aragone et in Barchinona ac in Provincia Stephano episcopo stante in Oscha Blascho Romeo majordomo stante seniore in Cesaraugusta Petro de Arazuri in Daroca et in Oscha comite Palarensi in Ricla Blascho Maza in Borja Artallo in Alagone Fortunio Azenariz in Tirassona Galindo Exemenes in Belchit Xemino de Orreia in Epila Petro Ortiz in Aranda. - Sunt testes et auditores Guillelmus episcopus Barchinone Stephanus episcopus Oscensis Arnaldus Mironis comes Palarensis et Petrus de Arazuri. - Poncius de Osore scriba domini regis scripsit hoc et fecit hoc Sig+num.


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVII, 24 octubre 1173

CLXVII

Reg. 1, fol. 11. 5 y 24 octubre de 1173.

Hec est sacramentales conditio ac legalis publicatio ultime voluntatis nobilis regina aragonensis Petronille nomine verbis tantummodo edite cujus ordo infra VI menses coram sacerdote et judice Mirone legaliter actus est. Nos scilicet magister Guillelmus et Raimundus Dalmacii presbiteri testes et juratores sumus testificamur namque jurando per Deum vivum et verum in personis trinum et in deitate unum super altare Sancti Felicis martiris quod est constructum in ecclesia beatorum martirum Justi et Pastoris infra menia urbis Barchinone supra cujus sacrosanctum altare has conditiones manibus propriis juramus quia vidimus et audivimus et presentes adfuimus quando jamdicta testatrix egritudine detenta unde obiit suis verbis ordinavit suam ultimam voluntatem de honore suo et de rebus suis. Concessit domino Ildefonso filio suo regi aragonensi omne suum regnum Aragonis integriter. Dimissit barchinonensi sedi suum corpus ad sepeliendum et mandavit familiam suam induere unumquemque secundum suum valorem. Hoc totum ita ordinavit jamdicta testatrix III° idus octobris anno XXXVII regni Ledoici junioris. Deinde ingravescente languore quo detinebatur migravit ad Dominum eodem die et anno. Hanc igitur ipsius testatricis ultimam voluntatem nos prescripti testes sicut vidimus et audivimus in proscripto altari coram sacerdote et judice Mirone et aliis testibus clericis ac laicis veram esse fideliter corroboramus et jurando confirmamus. Hoc adjecto ut omnia sua debita et malefacta de suis rebus solvantur. Late conditiones VIIII kalendas novembris et anno prefixo. Sig+num magistri Guillelmi presbiteri. Sig+num Raimundi presbiteri. Nos hujus rei testes et juratores sumus. Sig+num Petri de Rivopulli. Sig+num Guillelmi de Alfodio. Sig+num Raimundi primicherii. Sig+num Petri Arberti Poncii. Sig+num Burgetus. Sig+num Geralli de Fexa. Sig+num Mironis judicis. Nos qui huic sacramento presentes adfuimus. - Sig+num Petri de Corron junioris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

//

Nota:

Petri de Corron junioris: En otros textos vemos a Petri de Corron, este es junior.

III° idus octobris anno XXXVII regni Ledoici junioris. (aún se calendaba con los reyes de Francia, el 37 del reinado de Luis, Loys, junior, Ludovico, Ludovicus, etc, hay muchas variantes)

sábado, 11 de mayo de 2019

LA RECONQUISTA DE ALCAÑIZ, siglo XII

2.60. LA RECONQUISTA DE ALCAÑIZ (SIGLO XII. ALCAÑIZ)

 
Los ejércitos de Alfonso I el Batallador —que para entonces ya se había apoderado de la ciudad de Zaragoza—, con una fuerza incontenible fueron reconquistando una tras otra todas las poblaciones del Bajo Aragón, que estaban fuertemente arabizadas y pobladas por musulmanes, aunque pervivían en ellas pequeños grupos de mozárabes que veían llegar la hora de su liberación.
 
No obstante, en alguna de estas plazas bajoaragonesas el rey aragonés no tuvo ni siquiera la necesidad de usar las armas ni de derramar ni una sola gota de sangre, puesto que se pactaron capitulaciones. Ese fue el caso, por ejemplo, de Alcañiz cuando le tocó su hora.

Cuando don Alfonso llegó a tierras alcañizanas, la población musulmana, que naturalmente era mayoritaria en la ciudad, se concentraba en las quebradas y estrechas callejuelas del llamado Alcañiz Viejo, al amparo de una ciudadela muy bien defendida y casi inexpugnable.

Deseoso el rey aragonés de reconquistar tan importante enclave, pero conocedor, asimismo, de la dificultad que entrañaba la empresa si sus defensores oponían resistencia, acampó con sus huestes y, en lugar de intentar el asalto, comenzó a construir de manera acelerada un castillo frente por frente de la población mora, con el fin de dejarla aislada de sus correligionarios del alcázar moro.

Los sarracenos, que veían crecer, allá en lo alto, de manera acelerada los muros de una nueva y magnífica fortaleza cristiana, se sintieron amenazados. Por eso, muerto entre tanto su alcaide, y antes de proceder al nombramiento de un sucesor, como era costumbre, decidieron, por el contrario, destruir o esconder sus tesoros y derribar sus propias casas, quedando todo absolutamente arrasado.
Luego, formando interminables colas y cargados sus carros y acémilas con los enseres más imprescindibles, fueron saliendo todos por la puerta principal de los muros del Alcañiz Viejo, desapareciendo del lugar, aunque llevándose las llaves de las casas que acababan de destruir, anidando la esperanza de retornar un día no muy lejano que nunca llegó.

Alfonso I el Batallador, que había logrado no derramar ni una sola gota de sangre, tomó posesión de Alcañiz en nombre de la cristiandad.

[Caruana, Jaime de, «El castillo de Alcañiz», Teruel, 13 (1955), págs. 13-14.]
 
 
Alcañiz: Descripción histórica, artística, detallada y circunstanciada de la Ciudad de Alcañiz y sus afueras (Nicolás Sancho)
 
 
 
LA RECONQUISTA DE ALCAÑIZ (SIGLO XII. ALCAÑIZ)
 
 
Alcañiz es una ciudad y un municipio español de la comarca del Bajo Aragón, provincia de Teruel, en la comunidad autónoma de Aragón.
 
El municipio está formado por el núcleo urbano de Alcañiz y las pedanías de Valmuel y Puigmoreno.
En el año 2014 tenía 16.333 habitantes, según los datos del INE y es, junto con Andorra y la capital de la provincia, uno de los pocos municipios que cuenta con un incremento de población notable en la provincia de Teruel, en contraposición a la despoblación que sufre la mayor parte de ese territorio.
 
Es, asimismo, la capital y sede de la actual comarca oficial del Bajo Aragón, así como capital tradicional del territorio, más amplio, que forma el Bajo Aragón histórico. La construcción del circuito de velocidad de Motorland a las afueras de este municipio es una de las obras más destacadas del municipio.
 
Carta de Población de Alcañiz otorgada por el Príncipe D. Ramon Berenguer, en 1157.

En el nombre de Cristo y del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo. Amen. 
Esta es la Carta de Población, que Yo Raimundo Berenguer, Conde de Barcelona, Príncipe de Aragón y Marqués de Provenza, expide en favor de todos vosotros los pobladores de Alcañiz, así los que al presente la pobláis, como los que antes la habéis poblado.

Doy, pues, a todos vosotros y concedo de buen grado y libre voluntad todos los fueros de Zaragoza. Igualmente os concedo los términos siguientes; desde Alloza, hasta Estercuel: desde Estercuel, hasta el collado de las Turbanas (que está cerca de Aliaga): desde las Turbanas, hasta la sierra de Pitarque; y desde Pitarque, todo lo que comprende aquella sierra entre los Puertos de Meritescat y Santella (esto es, entre Aliaga y Villarroya). 

Igualmente os concedo los términos que cruza aquella sierra desde el nacimiento del río de las Truchas (que tiene su origen encima de Pitarque), y marcha por Montoro hacia la sierra de la Cañada o Fortanete en dirección a la Muela de Aras encima de Cantavieja; y según se va al Portell, a la Alberca, Avinsilona (Moll) Vallibona y Benifazá, hasta llegar al punto de Traseras. Y finalmente, os concedo los términos que recorre el río Algás desde su nacimiento hasta el Ebro: y subiendo éste su canal, hasta el término de Escatrón: y desde el término de Escatrón, hasta la loma de Puimoreno: y desde esta, hasta Andorra; y desde Andorra hasta Alloza.

Os doy, pues, y concedo a vosotros los pobladores de Alcañiz todo lo sobredicho, en la forma y manera que hemos fijado y deslindado los mencionados términos que os hemos concedido y señalado, para que los pobléis según los fueros de Zaragoza, y no de otro modo; y construyáis casas y habitaciones, guardándome fidelidad en todo tiempo a Mí y a mis Sucesores. Me reservo, sin embargo, para Mí y mi posteridad el Castillo de Alcañiz, y la heredad que conservaba para mi uso y el del Castillo sobredicho. Mas los otros castillos que se hallan dentro de los términos expresados debéis poblarlos vosotros los pobladores de Alcañiz, o cualesquiera otros hombres que vinieren a poblar; cuyas tierras o término trabajaréis y podréis tener y conservar íntegros y completos sin detrimento alguno, y guardarlos con la fidelidad debida a mi persona y a mis sucesores, entregándolos de buen grado y sin resistencia alguna, siempre que Yo os los pidiese o mis sucesores, bien sea por nosotros mismos, o por medio de nuestros comisionados. 

Todo aquel que estorbase a alguno de los que vengan a poblar a Alcañiz, o quitase alguna cosa suya, devolverá lo robado y pagará mil sueldos; quinientos a Mí y quinientos al demandante. Y si algún malhechor (de cualquiera daño que fuese) viniese a poblar a Alcañiz, no responda del daño hecho hasta el presente, esto es, hasta el 25 de octubre, a no hallarse en su poder los daños causados. Pero si se hallasen en su poder, deberá restituirlos al que se los exija, y lo mismo pagar al acreedor las deudas que sean manifiestas y estén reconocidas. 
Si desde el día de hoy en adelante causase algún daño y viniese a poblar a Alcañiz con los daños hechos, se acudirá con el reclamante ante mi Justicia, según los fueros de Zaragoza.

De cequia ita sit, quod azud, el ex exemel in simul faciamus (es decir, que concedido por el Rey el derecho de las aguas ordena que el cuidado de ellas, del azud, y de la limpia de la acequia, deba correr por entrambas partes, según lo que a cada uno tocare), debiendo tener un Celacequia vecinalmente de vuestra parte, tanto en vuestras posesiones como en las mías, y un Zalmedina que represente las que me tocan. ZABALMEDINA.

Concedo finalmente a todos los pobladores de Alcañiz la franquicia del derecho de lezda y de peaje por todo el Reino de Aragón, y hasta Cervera de Cataluña. 
Todo hombre que privase de su derecho y voz a cualquier poblador de Alcañiz, pagará mil sueldos, a saber quinientos a Mí, y quinientos al agraviado.

S. + R A Y Mundo, Conde. Dada esta Carta H. C. MCXCV. H. En el mes de Noviembre, en Zaragoza, hallándose presente el obispo Martín; y reinando Yo Raimundo Conde de Barcelona, en Aragón y Sobrarve: siendo Obispo de Lérida, Guillelmo de Pedro; en Huesca Dodono; Pedro en Zaragoza, y Martín en Tarazona: y siendo Seniores o Ricos-hombres, Feriz en Huesca, Galindo Jimeno en Albalate; Fortunato en Barbastro; Sancho de Boria en Ayerbe; Ferrench en Aguero; Pedro López en Lucia; García Almoravit en Egea; Fortun Aznarez en 
Tarazona; el Conde Pallarés en Ricla; Pedro Ortiz en Aranda; Pedro Castellazol en Calatayud; Sancho Necones en Daroca; Palacin en Zaragoza, en Alagón y en Ariza; y Galindo Jiménez, en Belchite.

Sello del Rey +



Confirmación del Rey D. ALONSO II, en 1162.

Alfonso, hijo del Rey Conde de Barcelona, autorizo esta Carta-puebla, guardándose fidelidad a mi persona y posteridad. Son testigos, el Arzobispo de Tarragona, el Obispo de Barcelona, el Obispo de Zaragoza, el Conde de Pallarés, D. Pedro Castellazol, Fortuño Aznarez de Tarazona, el Señor Pelegrin y Pedro Ortiz en Calatayud. 

Día primero de Setiembre, Era MCC. - La escribió Andrés, por mandato del Rey. 
Sello, Confirmo, + de Pedro Rey de Aragón y Conde de Barcelona, que apruebo lo arriba dicho, salva la fidelidad a mi persona y posteridad, en todo tiempo. 
En la Era MCCXXXVL.
Carta-puebla de Alcañiz por el Príncipe D. Ramon Berenguer, en 1157.

In Cristi nomine, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Haec est Carta Populationis, quam Ego Raymundus Berenguer, Comes Barchinonensis, et Princeps Aragonum, facio vobis omnibus populatoribus de Alcanicia, qui modo populatis, ut in antea, ibi, populavistis. Dono namque vobis omnibus, et concedo, bono animo, et spontanea voluntate totos illos fueros de Saragoza. Similiter dono vobis terminos videlicet de Alloza usque al Estrequel, et de Estrequel ad Collado de las turbanas; et de las turbanas usque in serram de Pitarch. Et de Pitarch quomodo vadit illa Serra inter illos puertos de Meritescat, et Santella. Et quomodo vadit illa Serra in Cap de rivo de las truitas, et exit ad Serram de Alcorba, / Corbó? / et quomodo vadit ad molam darás / Ares /. Et sicut vadit ad illum Portum de prunellas. Et vadit ad Serram de moxaca; et vadit ad albercam avinsilona, et sicut ad vallibonam.
Et sicut vadit ad Bel. Et de Bel usque ad Beniazau. Et sicut vadit illa Serra usque ad traseras. Et quomodo nascit ribus de Algars, et discurrit usque in iberum, et usque ad terminum de scatron. El de illo termino de scatron usque ad podios de Confratribus. Et de podiis de Confratribus usque ad Andorram. Et de Andorra usque ad allozam. Praefata autem omnia dono vobis omnibus populatoribus de alcanicia, sicut abentur et terminantur et continentur infra iam dictos terminos. Hoc modo ut populetis ibi ad fuerum de Saragoza. Et faciatis ibi casas, salva mea fidelitate, et de omni mea posteritate, per secula cuncta. Excepto, quod retineo mihi, et succesoribus meis ipsum Castrum de Alcanicia ad meam voluntatem. Et ipsam hereditatem, quam ad opus mei et castri retinui. Et duo molendina extra cequiam, unum ad opus mei, et aliud ad opus Castri. Alia vero Castra, quae infra iam dictos terminos sunt, quos vos populatores de alcanicia populabitis, vel alii homines qui ibi advenerint populare, quorum terras vel terminos laborabitis, habeatis, et teneatis ea bene constructa, sincera et integra, et custodita ad meam fidelitatem, et omnium succesorum meorum. Et donetis et succesoribus meis citati, et pacati potestatem fideliter de ipsis Castris, quandocumque eam voluero vobis demandare ego, vel mei successores, per nos vel per nuncios nostros. Quisquis vero aliquem venientem ad Populationem de alcanicia deturbaverit, vel sua abstulerit, vel mea perhibuerit, ablata redat, et pectabit mille solidos.

Michi quingentos, et clamanti quingentos. Si vero aliquis malefactor cuiuslibet malefacti, qui ad alcaniciam populare venerit, de ipso malefacto quod usque hodie fecit, scilicet, VIII kallendas Novembris exactori suo non respondeat, nisi ipsa malefacta fuerint inventa cum eo; si autem ipsa malefacta habuerit, restituat ea exactori suo. De debitis etiam quod sunt manifesta et recognita, debitori suo respondeat. Si quis ab hodierna dia, et deinceps aliqua malefacta alicui fecerit, et cum ipsis malefactis populare ad alcayniciam venerit, faciet ibi directum clamanti suo ante meam justitiam. secundum fueros de Saragoza.
De cequia ita sit quod azud et ex exemel in simul faciamus, secundum ipsam partem, quam unusquisque habuerit ibi. Et ut habeatis ibi Zabacequiam vicinaliter, per manum vestram, tam in meo quam in vestro Dominatu, et Zabalmedinam per manum meam habeatis.

Dono, etiam, et concedo omnibus populatoribus de alcagnicia, ut sicut Regnum Aragonis concluditur, et continuatur, et á me venere, et habere videtur, et usque ad Cerberam ullam lezdam, vel pedagium, aliquo modo non donetis. Quisquis homo extallaverit populatorem de alcanicia suam vocem, pectet mille solidos, mihi quingentos, clamanti quingentos.
S. + R A Y Mundus Comes: facta Carta H. C. M. C. L. XXXXV. H mense novembris, in
Cesaraugusta. Epo. Martino. Dominante me Raimundo Comite barchinonensi in aragone, et in suprarbi. Episcopo Guillermo Petri in Lérida. Episcopo Dodono in Oscha. Episcopo Petro in cesaragusta. Episcopo Martino in tarazona. Feriz Seniore in Oscha. Galindo Exemenos in albalá. Fortumdat in Barbastro. Sancio de Boria in aierb. Lo ferrench in aguero. Petro Lopez in Lusia. Garsia almoravit in egeia. Blascho doscha in Boria. Fortun Aznarez in tazarona. Comite paliarensi in Ricla. Petro Ortiz in aranda. Petro Castellazol in Calalayub. Sancio necones in Daroca. Palacino in Saragoza. in alagon, et in fariza. Galindo exemenez in belxit. Signum Regis. +

Confirmación del Rey D. Alonso II, en 1162.

Ildefonsus filius Regis Comitis Barchinone qui hoc autorizo, salva mea fidelitate, et de omni mea posteritate. Sunt testes Archiepiscopus Tarragone, et Episcopus Barchinone, et Episcopus Cesaraguste. Et Comite de Pallars. Et Don Petrus de Castellazolo. Et Fortunio Aznarez de Tarazona. Et Dognus de Pelegrin. Et Petrus Ortiz in Calatayub. Primo die Septembris. Era M. C. C. Andreas scripsit, iussu Domini Regis. SIGNVM Confirmo + Petri Regis Aragonum et Comitis Barchinone qui supra dicta laudo, et salva mea, meorumque fidelitate tempore omni. Sub Era. MCCXXXVI. (1236)

 

In nomine Sancte trinitatis, et in divine maiestatis. Pateat omnibus hominibus presentibus atque futuris: quod ego Ildefonsus Dei gratia Rex aragonensis, Comes Barchinonensis, et Marchio Provincie facio hanc cartam donacionis Domino Deo et fratribus de Kalatrava presentibus atque futuris. Placuit in bono, et spontanea voluntate, et pro remediis anime mee, el Patris, et Matris mee, et aliorum parentum meorum, ad defensionem, et exaltationem Christianitatis, et opositionem paganorum, quod dono, atque in perpetuum concedo Domino Deo, et preceptori, domui et fratribus ibidem Deo servientibus, presentibus atque futuris Castrum et Villam de Alcañiz cum his terminis inferius anotatis. Ex parte sciliter Sancti Petri de Calanda sicut termini de Alcañiz dividuntur cum terminis Sancti Petri de Kalanda et usque ad podium confratrum, et usque ad Casp. Et sicut habet iam suos terminos usque in iberum, et sicut predicti termini de Alcañiz; et sicut predicti termini de Alcañiz dividuntur cum terminis de Archon, et per fluvium de Algars ad pinam de bené, el sicut vadit ad penas de Aznar la gayona, et ad Forespalda.

http://www.fuentespalda.es/el-pueblo-2/historia/lengua-catalana-en-fuentespalda / 
en catalán de Pompeyo se tiene que escribir FonTdespaTla, dice el idiota de Daniel Vives Albesa de esa localidad que las t se pronuncian, si escuchas bien.
Pues en Forespalda igual se pronuncian también las T. 

JA JA JA, qué idiotas son estos catalanistas aragoneses !

Et sicut dividit terminos cum monte rubeo / MONROCH / et dein ad balbona, et ad jaganta, et ad serram de Molinos, et de Exulve, et vadit ad mezquitam, usque ad arannonal. Et sicut dividit terminos cum monte albano, et Obon, et Olieth, et de arinnyo, et de Albalat, et de Hijar. Predictam, autem, donacionem, cum omnibus consignatis terminis, hermis, et populatis plantis, adque montanis, paschuis aquis aquarumque decursibus, graniciis, lignaribus, piscationibus, venacionibus, et aliis omnibus, que ad usum hominum et ius meum pertinet dono, et hac presente Scriptura in perpetuum valitura concedo domino Deo, etiam dicte domui de Kalatrava, et fratribus presentibus atque futuris, ibidem Deo sevientibus, ut habeant, et posideant liberum et franchum, atque ingenuum absque omni diminucione ad suam propriam hereditatem, et ad defensionem, et exaltacionem Cristinitatis, et oprimendam terram, et gentem paganorum. Ita etiam ut de Castro predicto et terminis suis faciat pacem, et guerram contra paganos, per me et succesores meos, salva etiam semper mea fidelitate, et de tota mea posteritate per secula cuncta amen.

Signum Ildefonsi Regis aragonensis, Comitis Barchinonensis et Marchionis Provincie. +

Facta carta huius donacionis, apud farizam mense martii. Era M. CC. XVII. In manu magistri Martini Pedriz tunc temporis de Calatrava, et fratrum suorum Sancii Pedriz. Regnante me, Dei gracia Rege Ildefonso in aragonia, et in barchinone, et in provincia. Episcopo Petro in
Cesaraugusta. Episcopo Joanne in tarassona. Episcopo Sthefano in Oscha. Blasco Romen Seniore in Cesaraugusta. Artallo Alferez Regis in Allagone. Blasco Maza in Borria.
Ximeno Romen in Tarrasona. Petro Ortiz in Aranda. Ximeno de Orreya in Epila. Petro de Castellozol in Calalayub. Michael de Santa Cruz in Daroca et Therol. Petro Ladron in Belchit. Petro de Sos in Sos. Gombalth de Benabent in Bel. Marco Ferriz in Oscha. Fortunio de Stada in Statela. Peregrino de Castellazol in Alchecer. Sancio de Orta stante mayordomo regis. Ego Fernandus de Caldis scriba Domini Regis scripsi hanc Cartam et feci hoc Signum. +


Confirmación de la Población, hecha por el Maestre Nuño Perez, en 1190.

Sit notum cunctis hominibus populatoribus de Alcanicia, et de totis suis terminis, qui modo populatis, vel in antea populavistis, ibi usque ad finem seculi. Quod Ego frater Nunus Magister de Calatrava dono vobis omnibus et concedo bono animo, et spontanea voluntate, cum mandamentum et consensu Domini Rex Aragonis et Princeps barchinonensis, et Marchio Provincie, ut habeatis et posideatis vos, et filios, et generacio vestra per secula cuncta, terras, vineas, cassas, que in alkaniz sunt, vel in totis suis terminis, post annum et diem, teneritis et habueritis, sine mala voce habeatis et possideatis illa hereditate sincera, et firma de totos homines removentes, et non respondeatis vos, et vestri ad ullum clamantem in secula seculorum. Extra Comanda et pignus que habeat unusquisque. Et ego dominus furtado Comendator de alkaniz sub manu magistro nunno de Calatrava, et omnibus fratres del kaniz qui hodie sunt ibi, vel in antea veniant in alkaniz placuit nobis et placet, et autorizamus istum donativum que fecit domino Rex aragonis, et illo magistro de Calatrava, per secula cuncta amen. Facta Carta de istum donativum vel foro in mense Ianuario Era MCCXXVIII. (1228)

Confirmación del Maestre Martin Fernandez de Quintana, en 1219.

Ego frater Martinus Ferrandi magister milicie Calatrava laudo et confirmo omne supra scriptum donativum, et omnes supra scriptos foros, quos Raimundus Berengarii Comes Barchinonensis, et Princeps aragonensis dedit omnibus populatoribus dal kaniz, et meus antecesor frater nunus, magister milicie Calatrava conccessit et confirmavit. Huius rei sunt testes, qui hoc viderunt et audierunt Frater martinus morant, et frater Martinus Diaz, et frater tello, et frater Sancius Lupi preceptor aliaga et do ato osella, et domnus astallit de Gudar, et domno Blasco Petriz. Facta Carta mense Februarii: Era millesima duo-centessima quinquagessima septima.


Confirmación del Rey D. Jaime I el Conquistador, en 1219.

Sig + num Jacobi Dei gracia regio aragon Comitis Barchinone et dominus montis plani, qui predicta omnia et singula concedimus, et confirmamus, salva fidelitate nostra et nostrorum. Testes de Aragon Domnus Arnaldus Palacin, et domnus Blasco de Alagone. De Catalonia Domnus Guillermus de Cerveria, et Domnus Raimundus de Moncada. Factum fuit hoc tercio idus Decembris. Era millessima duocentessima quinquagessima septima.

domingo, 15 de marzo de 2020

I. Perg. De Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119.

I. 
Perg. De Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119.

Sub Christi nomine et ejus divina clementia scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti ego quidem Adefonsus Dei gratia imperator facio hanc cartam firmationis et liberationis ad totos homines qui sunt in Belgit et in tota illa honore de Galin Sangiç populati et in antea ibi populaverint. Mando et afirmo ad totos homines de tota mea terra homicieros latrones et malefactores postquam ad Belgit vel in illa honore alia de Galinsangiç venerint populare et ibi populaverint ut non habeant reguardo de nullo homine per nulla malefacta sed sedeant ibi ingenui et liberi sine ullo cisso malo: et mando ut illos populatores habeant tales foros intus eorum causas sicut habent illos de super Çaragoça: et mando postquam ad Belgit vel ad predicta honore de Galinsangiç venerint populare nullo populatore et ibi populaverint per nulla fediatoria nec per debito neque per nulla causa non faciant ad nullo homine directo nisi in Belgit vel in predicta honore de Galinsangiç: et qui pignoraverit ad istos predictos populatores per aliquam causam pectet ipse qui eum pignoraverit mille solidos deinde reddat ad suo domino ipsa pignora solita. Et mando ut pectent omicidio quingentos solidos. Et dono et concedo tibi Galinçangiç et ad posteritas tua ut habeatis
tuos almotalefes et tuas exeas de moros et de christianos et per qualecumque via ierint sedeant salvos de totos homines de mea terra et si nullus homo fecerit ad illos male recuperent illos dominos suo aver et pectent mihi mille solidos et tu Galinçangiç demanda illos per me. Et hoc totum quod mando facio propter amorem Dei et redemptionem anime mee et parentum meorum: et ubi adorabant Mahomath in unitate adorent Deum patrem omnipotentem cum Filio et Spiritu sancto in humilitate et veritate. Et totum hoc placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate concedo atque affirmo istos prescriptos foros ad ista prescripta populatione. Adhuc autem mando ut in tota mea terra non donent lezta neque pontatico neque per terram neque per aquam. Et inter illos et Soria per illorum plectos veniant ad medianeto. Et mando atque affirmo ut sedeant ingenuos et liberos et franchos ipsi et filii eorum et domos eorum atque hereditates eorum ut faciant inde tota eorum voluntate salva mea fidelitate et de omni mea posteritate et de tibi Galinçangiç similiter et de posteritas tua que possedis illa honore per me per secula cuncta. Amen. Et si nullus homo vel de posteritas mea voluerit hoc donativo suprascripto disrumpere sedeat maledictus de domino Jesuchristo et de sua matre beate Marie et de duodecim apostoli et de omnibus sanctis suis et habeat partem cum Sodoma et Gomorra et cum Datan et Abiron et cum Juda traditore. Fuit facta carta ista in era millessima centesima quinquagesima septima in Petruça circa Soccovia in mense dezembris per diem sancte Lucie virginis regnante me Dei gratia in Aragon et in Pampillona atque in Superarbe sive in Ripacurcia atque in Castella bielga sive in tota Estrematura usque ad Toleto et Dei gratia in Çaragoça et in Tutela usque ad Morella et in mea populatione quod dicitur Soria episcopus Stephanus in Oska et in Jaka episcopus Willelmus in Pampilona episcopus Sançius in Nagara episcopus Petrus in Çaragoça episcopus Michael electus in episcopatu de Tarassona senior Caxal in Nagara senior Enneco Galinç in Sos senior Açenar Açenariç in Tutela senior Enneco Ximenones in Sokovia senior Lope Garcez insuper Çaragoça et in Alagon senior Galindo Sangiç de Alkala in Belxit senior Açenar Dat in Morella. - Et ego Rodericus regis scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.