Mostrando las entradas para la consulta sacramentum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta sacramentum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 9 de marzo de 2020

secundus - duodecimus articulus simboli.




Secundus articulus
simboli.

(Per auctoritates veteris et novi testamenti probat,
quod Deus habeat filium et quod ipse sit Deus; hoc etiam e miraculis
et resurrectione. Quare dominus noster nominetur): propter
executionem redemptionis nostre in carne assumpta. Unde per hoc
ostenditur, quare univit sibi humanam naturam et facius est homo, non
quod divina natura mutaretur in humanam vel humana in divinam, sed
utraque permanente in sui natura facta est unio associacione
naturarum, non commixtione. Et est aliquo modo simile, sicut spiritus
humanus jungitur humano corpori, nec tamen spiritus efficitur corpus,
nec corpus spiritus, sed utrumque remanet in sui natura, licet ex
hiis unitis efficiatur una persona.

(Tertius articulus).


(Explicat Conceptionem Christi per Spiritum
sanctum
, per auctoritates sacrae scripturae;
adventum ejus praedictum a prophetis; affert etiam Sibyllas.
Tandem demonstrat e ratione quomodo Deum decuerit humanam naturam
assumere): homo, nobilissimum opus creatoris, lapsus est per peccatum
in mortem et damnationem et servitutem diaboli... peccatum originale
in omnes homines transivit... Nulla creatura ad hoc erat idonea, ut
hominem repararet et redimeret... Conveniens fuit, ut Deus hominem
sibi uniret, qui penam sustineret, quam justicia exigebat, et quod
Deus hominem assumeret, et non aliam creaturam ad hujusmodi penam
sustinendam. (2a ratio pro fundamento habet): injuriosus tanto
tenetur ad majorem satisfactionem, quanto major est ille cui infertur
injuria. Deus, qui offensus erat, est infinitus: ergo hominis injuria
fuit infinita, ergo tenebatur ad infinitam satisfactionem. (3a
ratio): Omnis effectus fortior est in sua causa quam in causatis,
sicut patet in calore ignis; fortior est enim calor in igne, quam sit
in aqua calefacta per ignem, et lux major est in sole, quam in aere
illuminato per solem vel a sole, et idem de similibus. Spiritus est
rationalis, simplex, incorruptibilis, immortalis, unitur humano
corpori composito, corruptibili et mortali tanto amore, ut nolit ab
eo naturaliter separari. Cum igitur iste effectus unionis sit in
creato, id est in spiritu rationali, multo magis poterit esse in sua
causa, id est, Deo. Cum ergo spiritus humanus potuerit uniri corpori,
Deus, qui est summa causa, potuit uniri humane nature et sic fieri
homo. Unde unio ad corpus est exemplum unionis del et hominis. Item
divinus amor excedit omnem amorem humanum. Cum igitur effectus amoris
tantus sit in creaturis, quod matres faciat interdum exponi morti pro
filiis: ergo immensitas amoris in Deo potuit ipsum facere subire
mortem pro salvandis hominibus, sicut fuit possible. Sed mortem
subire non potuit Deus nisi in humanitate assumpta: ergo ipsam potuit
et decuit assumere ad ostendendum et complendum effectum sui
amoris... (Demonstrat quare filius, ei non pater vel Spiritus s.
naturam humanam assumpserit).
(Sequitur argumentum contra
Judaeos: «quod jam venerit Christus.»
Demonstrat hoc ex signis, quae praedixerunt prophetae.
Argumentum fortissimum ex prophetia Danielis de 70
hebdomadis): Secundum usum sacre scripture non potest
intelligi ebdomada ad plus nisi vij annorum. Unde Levit.
xxv: numerabit tibi vij ebdomadas annorum. Cum igitur jam
complete sint ille lxx ebdomade, sive sint dierum, sive
mensium, sive annorum, et amplius fluxerint mcclvij anni, sicut
ostenditur regum, qui ab illo tempore usque ad Christum
regnaverunt, constat volenti recipere veritatem et non excecatum
intellectum suum invidia atque malitia, quod prophetia
jam completa est. Et sic patet, quod jam venit Christus. Et
ideo cessavit visio el prophetia et sacrificia.
Si
quis querat, quare Judei non credunt, cum omnia hec scripta sint apud
eos, hoc est propter incredulitatem eorum et excecationem. Et hec
excecatio est maledictio quam predixit Moyses Deuteron.
xxviij dicens: «quia si audire nolueris vocem domini dei tui, nec
custodias et facias omnia mandata... et opprimaris violentia nec
habeas qui liberet te » Istam maledictionem incurrunt Judei. Et hoc
patet, quod ex amentia cordis et cecitate intellectus et furore
mentis contingit eis, quod veritatem manifestam quam tenent et legunt
nolunt intelligere, nec curant. Unde sicut predictum est, palpant in
meridie, sicut palpat cecus in tenebris et non dirigunt vias suas in
veritate querenda, licet satis dirigant in temporalibus; et sustinent
calumniam et opprimuntur violentia ab omnibus nationibus, nec habent
qui liberet eos de captivitate ista in quam ceciderunt post mortem
Christi... Et quia Judei hodie non cognoscunt peccatum suum, ideo
sunt capti sine rege et sacerdote et absque Deo vero et absque
doctore veritatis et sine lege quantum ad intellectum ejus. Unde
Azarias propheta ij. Paralipp xv.: «Transibunt multi dies in
Israel absque Deo vero et absque sacerdote et doctore et absque
lege.» Et sic etiam completa est in eis prophetia (Osce o)
Osee dicentis iij.: «dies multos sedebunt filii Israel sine
rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari
et sine Ephod et sine Theraphin...»
Sequitur
«natus ex Maria Virgine:» (Auctoritates s. scripturae de matre
Dei.)

(Quartus articulus simboli).

(Auctoritates s.
scripturae de passione Domini: Isaias liij. Modus passionis
ostenditur in tribus, scilicet in multiplici illusione, in clavorum
affixione, et in felis et aceti potatione. Haec omnia praedicta
sunt, ut etiam mors Christi pro peccatis) ..
Et
quia in crucifixione ejus non solum fuerunt presentes apostoli et
discipuli, sicut dicitur in Evang. Luc. xxiij, sed et Judei et
gentiles, ideo per continuam successionem remansit apud christianos,
apud Judeos et apud plures ex gentilibus, quod illa persona,
que dicta est Christus, crucifixus est. Unde quidam
Judeus sic opponebat Sarraceno: «Si aliquis percutit
alium multis presentibus, et percussus conqueritur coram judice, et
percutiens confitetur se percussisse, et presentes testificantur se
vidisse, et alius superveniens qui tunc presens non erat, dementitur
omnes, dicens, eos falsum dixisse, cui credendum est?» Respondit
Sarracenus; «percusso et percutienti et testibus presentibus». Et
Judeus intulit: «nos confitemur, quod patres nostri occiderunt
Christum, quem credunt Christiani, et Christiani,
qui acceperunt fidem ejus, confitentur hoc idem. Et Mahometus
post DC annos veniens, qui nec presens fuit nec aliquid de re
gesta vidit, ausus est dicere et scribere, quod non fuit
crucifixus
. Nos vero respondemus, quod credendum est
crucifigentibus e: illis qui affuerunt»... (Tandem
auctoritates de sepultura.)

(Quintus articulus simboli.)

(Textus s. scripturae de descensu ad inferos et resurrectione.)

(Sextus articulus simboli.)
(Textus s. scripturae de
ascensione et «sedet ad dexteram Dei patris.»)
(Septimus
articulus simboli).
(Textus s. scripturae «Venturus est judicare
vivos et mortuos» et de judicio.)





Octavus
articulus simboli.

Octavus articulus simboli est de tercia
persona, que est Spiritus sanctus. De qua dicit: Credo et in Spiritum
sanctum. id est, credo Spiritum sanctum unum esse Deum cum patre et
filio, sicut supra ostensum est in tractatu de trinitate.

(Demonstrat e s. scriptura, quod Spiritus s. Deus sit et procedat
a patre et filio.)

Nonus articulus simboli.

Sanctam
ecclessiam catholicam
. Et conjungitur hic articulus precedenti.
Unde est sensus. Credo in Spiritum sanctum sanctificantem sanctam
ecclesiam catholicam. Ecclesiam appellat societatem universalem
sanctorum, ubicunque sint. Unde catholica idem est ac universalis. Et
hanc ecclesiam, id est sanctorum societatem, Spiritus sanctus
sanctificat. Unde Math, iij: «Ipse, scilicet Christus, baptizabit
vos spiritu sancto et igni»; baptizabit, id est mundabit sive
sanctificabit, Baptizare enim abluere est vel sanctificare. Et hoc
facit in Spiritu sancto et igni, scilicet divini amoris.

(Decimus
articulus simboli.)

Decimus articulus sic est: Sanctorum
communionem. Et est triplex comunio: primus sacramentorum. Et
secundum hoc est sensus: Credo sanctorum communionem, id est
sacramenta, in quibus communicant sancti, esse sanctam. Et tunc
«sanctorum» tenetur neutraliter pro sacramentis. Et quare dicuntur
sancta, ostenditur, cum subjungitur; remissionem peccatorum, que
scilicet fit in sacramentis. Secunda comunio est donorum spiritus
sancti. Unde apostolus Rom. v. b. «Karitas dei diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.»

(Deinde de septem donis ex Isaia). Tertia comunio est
bonorum operum, in quibus boni comunicant sibi ad invicem. Unde de
hoc dicitur in psalmo: «particeps ego sum omnium timentium te et
custodientium mandata tua». Hec autem participatio acquiritur per
amorem, quia dum homo diligit bonum, quod in *al o* cernit, ipsum per
karitatem suum efficit (Auctoritates S. Gregorii et S. Augustini).

Prima itaque comunicatio est sacramentorum, in quibus *
comunicant, licet differenter. Nam quedam sunt comunia omnibus,
quedam quibusdam secundum exigentiam et electionem, baptismus
enim et confirmatio et eucharistia et extrema unctio
sunt cunctis comunia, penitentia vero, ordo et
conjugium sunt comunia differenter. Nam penitentia comunis est
omnibus qui peccaverunt, ordo autem ministris ecclesie, conjugium
vero volentibus nubere.
Primum igitur sacramentum est baptismus,
in quo gratia confertur in remissionem peccatorum (Textus s.
scripturae). Forma autem verborum, quibus fit baptismus, hec
est; « Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus
sancti.» Errant Sarraceni credentes, se mundati
a peccatis per lavacrum solius aque, cum aqua
sine verbo non lavet... Errant etiam
frequentantes multociens idem lavacrum, cum sicut unus Deus
est, et una fides, ita et unum sacramentum fidei...
2um
Sacramentum est sacramentum confirmationis, in quo spiritus s.
datur ad robur (Textus s. scripturae).
3um Sacramentum est
eucharistia, id est sacramentum corporis domini, quod
dicitur eucharistia, id est bona gratia, quia ibi suscipitur
ille, qui est plenus gratia et veritate (Textus s. scripturae, etiam
de sacrificio novi testamenti). Quia vero dupplicis sumus nature
compositi, scilicet ex corpore et anima, dupplicem escam et
compositam dedit nobis, constamus enim ex spiritu et corpore, et ideo
ipse Christus, Deus et homo, qui est panis vite, dedit seipsum nobis
in escam, ut ejus divinitate et humanitate nostra duplex natura
reficeretur. Unde Augustinus in libro de spiritu et anima: duo
sensus in homine sunt, unus interior, et unus exterior. Propterea
enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se beatificaret, ut
tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio esset in
illo...
(Demonstrat non esse impossibilem conversionem
panis et vini in Corpus et sanguinem Christi ratione et
exemplo; et primo, quia Christus dixit).
Item si
natura hominis per comestionem panem et vinum et aquam potest in
corpus et sanguinem comedentis et bibentis mutare, et non sit aliud
corpus a corpore, quod prius habebat: multo magis verbum Dei, cui nil
est impossibile, potest panem et vinum supernaturaliter transmutare
in corpus suum et sanguinem, et non sunt duo, sed unum et idem
corpus. (Deinde exempla. Reducit omnia ad omnipotentiam Dei.)

Quartum sacramentum est penitentia, que est sacramentum
tam veteris quam nove legis. Est autem penitencia, ut ait
Ambrosius, mala preterita plangere et plangenda
iterum non comittere, supple: <in proposito.» Unde idem
ait; vera penitentia est a peccato recedere... Sunt autem tres partes
penitentie: contritio, confessio, et operis
satisfactio
. Est autem contritio dolor de peccatis ..
confessio est peccatorum revelatio coram sacerdote
.. (Affert rationes cum homo confiteri debeat, inter alias : Cum homo
naturaliter sibi compatiatur et parcat, non debet judicari judicio
proprio in penitentia, cum sibi parceret plus debito; unde oportet,
quod stet judicio alterius. Item, sicut delicta corporalia judicantur
per legem et judices seculi: sic peccata animarum judicari debent per
judices spirituales et legem Dei. Sed judices spirituales, qui per
legem Dei judicant, sunt sacerdotes: ergo ad sacerdotes pertinet
judicium animarum. Sed non possunt juste judicare, nisi noticiam
habeant de peccatis, nec noticiam habere possunt nisi per
confessionem delinquentium: necessaria est ergo confessio peccatorum.
Item cum sufficienter providerit sue reipublice, sicut
constituit judices manifestorum criminum. qui sint reges et
principes et constituti sub eis: ita constituit judices
peccatorum occultorum. Et quia nemo libenter confitetur illi, qu*m
scit punire ad mortem, ut ait philosophus ideo statutum est, ut judex
occultorum non puniat morte, sed injunctione penitentie, ne
aliquis timent peccatum suum confiteri. Unde sicut dicitur in libro
dicto Albuchan et in libro dicto Muslim: quia
Machometus fecit lapidari voluntarie confitentes sibi
se peccantes in fornicatione, avertit sarracenos a
confessione.
Satisfactio est emenda debita pro peccatis. Nam cum
peccatum sit injusticia, necessario exigit justificationem et
tormentum ipsius peccantis et emendam faciendam injuriam passo. Ista
satisfactio consistit in tribus, scilicet in jejunio,
oratione et eleemosyna... Sunt et multa alia opera, per
que potest satisfieri de peccatis, scilicet peregrinationes,
vigilie, discipline, et similia.
Quintum
sacramentum est extrema unctio infirmorum. Istam
unctionem inceperunt apostoli facere ante Christi
passionem Unde in evangelio Marci vi. dicitur de ipsis
apostolis: ungebant oleo multos egro*os et sanabantur. Unde
Jacobus apostolus archiepiscopus Jerosolvmitanus
statuit postea, ut hoc fieret in ecclesia, dicens in epistola sua
cap. v.: infirmatur quis...
Sextum sacramentum est ordo.
Est autem ordo sacrum signaculum, quo spiritualis
potestas traditur ordinato et officium. Ista vero potestas et
officium consistit in ministris ecclesie et maxime in sacerdotibus.
(Textus s. scripturae.)
Septimum sacramentum est matrimonium.
Est autem matrimonium sacramentum comune illis, qui fuerunt
ante legem et sub lege et sub evangelio, et diffinitur sic:
matrimonium est legitima societas sive vinculum
maris et femine in genere humano individuam vite
consuetudinem retinentem. (Demonstrat quod unica debeat esse
unius: et insurgit contra multiplicationem
uxorum et concubinarum, ut est apud Sarracenos.
Inter alia affert) i. Cor. vij: mulier potestatem sui corporis
non habet sed vir. Similiter autem et vir corporis potestatem non
habet, sed mulier. Et ideo non potest istud dare duabus
vel quatuor, sicut dicit Mahometus. (Contra
divortium)..
Quam
etiam verecundum sit et nefandum, quod aliquis dimissa uxore
sua ter, non possit eam recuperare secundum Alchoranum, nisi
prius ab alio cognoscatur, satis patet hominibus sani intellectus
inde obviantibus veritati, cum etiam ipsa mulier, que parvi
est intellectus, si sit nobilis cordis ei generosa, nullo modo
vult se submittere tali vilitati, ut ab alio per istum modum
cognoscatur...

(Undecimus articulus simboli).

Carnis
resurrectionem (textus s. scripturae) Boni immutabuntur ad gloriam
etiam quantum ad corpus, que gloria quadruplex est: claritas,
agilitas, impassibilitas, subtilitas.
Quoniam vero aliqui
sapientes Sarracenorum negant resurrectionem
corporum, ponentes beatitudinem hominis tantum in anima,
necesse est, ui ejus veritas rationibus ostendatur... Quod
autem
in errorem induxit sapientes Sarracenorum, ut
non crederent resurrectionem corporum, videtur
processisse ex Alcorano, cum ibi contineatur, quod post
resurrectionem habebunt delectationes corporales, ut delectatio cibi,
potus et coitus, que in veritate, si in alia vita essent, intellectum
a cogitatione et dilectione summi boni impedirent. Unde quia visum
est eis hoc esse inconveniens, sicut est in veritate, negaverunt
corporum resurrectionem, ponentes tantum beatitudinem hominis in
anima, non intelligentes, quod corpus humanum possit vivere sine
cibo; cum... efficietur impassibilis et immortalis, non indigebit
alimonia. Delectatio enim glorie, que influetur a Deo in anima, per
redundantiam glorificabit ipsum corpus.

(Duodecimus articulus
simboli).

Vitam eternam, suple: credo esse. Hec autem vita
eterna consistit in cognitione Dei. (Textus s. scripturae.)
Preeminentiam autem delectationum spiritualium et divinarum ad
corporales delectationes necnon et comparationem earum ad invicem
ponit Avicenna in libro de scientia divina, tractatu
ix, c. vij de promissione divina, loquens de felicitate anime.
Sapientibus theologis multo magis cupiditas fuit ad
consequendam hanc felicitatem. quam felicitatem corporalem.. Item
Algazel firmat idem in libro intentionum philosophicarum
tercio tractatu, v. c; Differt apprehensio intelligentie ab
apprehensione sensus modis multis. Apprehensa enim a sensibus sunt
corpora et accidentia, que sunt vilia et vana; apprehensa vero ab
intelligentia est quidditas universalis, eterna essentia, quam
permutari est impossibile. (Per longum integram sententiam affert.)
Eandem etiam sententiam confirmat in libro, qui dicitur, Vivificatio
scientiarum
in demonstratione, quod gloriosior et excellentior
delectationum est cognitio Dei excelsi et contemplatio vultus ejus,
et in libro, qui dicitur Trutina operum in capitulo
probationis, quid sit beatitudo ultima. Hoc idem etiam confirmat
Alpharabius in libro de auditu naturali tractatu ij.
circa finem, et in libro de intellectu. Ex hiis patet, quod
etiam apud philosophos Sarracenorum beatitudo eterna
consistit in cognitione et amore Dei, non in delectatione corporali:
(Textus s. scripturae ex novo et vet. testamento contra
Mahometum, sec. quem in cibo, potu, mulieribus,
beatitudo consistit). Quod ergo Sarraceni aliqui nituntur
probare per auctoritates evangelii, quod ibi comedetur
et bibetur, non est verum.
(In fine demonstrat poenam aeternam e
s. scriptura et rationibus. Concludit librum): Item Math. iij et Luc.
iij: veniet fortior me post me, cujus non sum dignus soluere
corrigiam calceamentorum ejus, Et infra: cujus ventilabrum in
manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit
triticum in orreum suum, paleas autem comburet igne
inextinguibili. Item Dan. xij: «Multi de hiis qui dormient in terre
pulvere, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium, ubi
videant semper».
Explicit.






martes, 24 de diciembre de 2019

CXIII, perg. 333, 21 abril 1160

CXIII.

Perg. N° 333. 21 abr. 1160.

Notum sit omnibus quoniam domnus Raimundus comes barchinonensis requisivit estachamentum
de directo a Berengario vicario suo ob multas querimonias quas contra eum habebat que inferius inveniuntur. Et Berengarius estachavit ei directum per quingentos morabitinos et dedit ei fidancias quorum nomina hic scripta leguntur. Raimundus Renardi per centum mohabitinos: Guillelmum de Podio-alto per C. Gaufredum de Sancta-columba per C. Poncium Petri per C. Raimundum Bermundi per C.
- Ad determinandas igitur querimonias que ventilate sunt inter domnum Raimundum comitem barchinonensem et ejus vicarium Berengarium electi sunt judices domnus Ollegarius tarrachonensis archiepiscopus et domnus R. ausonensis episcopus et Berengarius gerundensis archidiaconus et Petrus ausonensis primicherius et Arnallus barchinonensis ecclesie prepositus et Berengarius de Cheralto et Bernardus de Luciano et Poncius Ugonis de Cervaria et Guillelmus Raimundi de Podio-alto qui auditis et
discussis utriusque partis causis hujuscemodi singulis dederunt sentencias.
Conquestus quipe est venerabilis comes super ipso Berengario quod ad contemptum comitis in faciem ejus protulit hec verba ipse Berengarius: "Quod ego accipio et teneo non gratificor vobis unum petum." Hoc dixit de sarraceno quem consuetudinaliter accipit de ipsis galeis. Quod Berengarius se dixisse omnino negavit. Super hoc judicatum est quia Berengarius negat se dixisse hec verba que comes affirmat se audisse Berengarius debet se expiare per sacramentum quod defendat per duellum si comes voluerit secundum curie consuetudinem. Et si prevaluerit emendet ei comes omne malum quod in ipso duello sibi evenerit et ipsam ei querimoniam finiat. Si vero in hoc defecerit tantam faciat comiti emendacionem quod valeat defendere per duellum se amplius non debere comiti seniori suo pro illato cotemptu emendare. Post hec requisivit Berengarius a domno comite ut redderet ei ipsum honorem quem pater suus sibi abstulerant videlicet ipsas migerias de frumento quas accipiebat ab ipsis flechariis Barchinone. Ad quod respondit comes non videri sibi esse justum ut eas redderet illi tum quia pater suus noviter per violenciam eas imposuerat predictis flechariis et in infirmitate qua obiit sub gravi interminacione quam archiepiscopus ei super hoc fecit penituit se de hac violencia et precepit ne ulterius hec exactio in ipsa civitate fieret tum quia ipse Berengarius bene noverat hanc violenciam quando eas accepit pro emendacione ipsius fevi de Terracia. Super hoc quoque judicatura est quod si Berengarius quando adquisivit predictas migerias ab ipso comite sciebat injuste esse impositas predictis flechariis non debere
sibi restitui a predicto comite. Quod si dixerit se tunc nescisse monstret hoc verum esse per sacramentum quod defendat per duellum et comes emendet ei impleto tempore sacramenti a patre sibi constituto favore tocius curie sue de debito patris quod Berengarius requisivit a filio quicquid pater in scriptis suis recognovit debere ei reddi a filio que autem ipse non recognoverit si per legitimos testes aut per scripturam ipse Berengarius probare potuerit sibi deberi in ipso tempore mortis solvantur ei a comite. Item quicquid predictus Berengarius legaliter probare potuerit de justiciis placitorum sibi debitis
comitem accepisse censuerunt a comite sibi debere restitui.
Conquestus est denique comes de prephato Berengarii quod plures justicias et usaticos et placita que ad comitem pertinent propter servicia et remuneraciones quas inde accipit offocat ei et tollit. Quod predictus Berengarius denegavit. Judicaverunt ad hec quod quicquid jamdictus Berengarius de his sibi objectis
recognoverit redirigat ipsi comiti: et si adhuc comes institerit expiet se per sacramentum quod per duellum defendat. De superfluis exactionibus super quibus comes conquestus est a Berengario fieri in Barchinona sub umbra vicarie videlicet in semitrossellis et in bardis et in boionis et in leudis ferri et piscis ac multarum aliarum rerum et in receptis nupcialibus et in superflua accepcione foccaciarum judicatum est quod quantum ipse Berengarius potuerit probare per legitimos testes aud verificare per unum militem qui defendat se per duellum antecessorem suum Bernardum Arberti tenuisse per vegeriam quiete habere Berengarium ad servicium comitis: cetera vero in quibus defecerit debet redirigere predicto comiti.
De adquisicione vicecomitatus unde comes conquestus est judicaverunt quod quicquid Berengarius potuerit probare quod ab ipso vicecomite vel a filio ejus Reverter adquisierit quod domnus comes ei auctorizaverit habeat et possideat cetera comiti restituat. De pignore autem judei unde comes conquestus est predictum Berengarium suo judeo injuste abstulisse quod redirigat Berengarius jamdicto comiti pecuniam et dampnum aut juret Berengarius predictum pignus ante datam peccuniam non
imparasse et hoc sacramentum defendat per duellum.
Acta sunt hec XI kalendas mai anno XXIII regni Ledovici regis.
- Ollegarius archiepiscopus subscribo +. Raimundus Dei gracia ausonensis episcopus. Hec primicherius firmavit nomine Petrus +. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Arnalli sacerdotis atque prepositi. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Luciano. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Poncii Ugonis de Cervaria. - Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno quod supra.

Ramon Berenguer IV, Perg. N° 333. 21 abr. 1160.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXI, apen. 8, septiembre 1160

CXXI.

Apén. n° 8. Set. de 1160.

In nomine Domini: anno incarnationis ejusdem MCLX mense septembris ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis scio et cognosco in veritate quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tuis et illis qui mandato tuo quesierint sex milia et DCC morabotinos de Barbaroia legalis et boni ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem: quod usquequo factum habeam dono inde vobis et vestris X ostaticos et tenedors qui sub potestate vestra in Montepessulano ostaticum teneant de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia: et unusquisque ostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt ostatici et tenedors scilicet Arnaldus de Lersz Raimundus de Vilademurs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Caneto Bernardus de Corçavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnells Rambaldus de Bazellis Bernardus de Molnells. Ego vero predictus Arnaldus de Lersz cognosco et scio me ostaticum et tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes barchilonensis totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est. Quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lersz persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum prescriptum averum ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno et mitto me in tuum ostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia quousque totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus de Lersz si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem. Et ego Raimundus de Vilademurs promitto et convenio tibi Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lersz per se totum hoc convenit et promisit et prescriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem. Et ego Guillelmus de Castelloveteri sicut Arnaldus de Lersz et Raimundus de Vilademurs convenerunt per se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque notitiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego Bernardus de Corzavins id idem similiter juro. Et ego Guillelmus de Castello id idem similiter juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego Reambaldus de Bazellis id idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnells id idem
similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de predictis ostaticis et tenedors per sacramentum
Ermegavus de Leucata Willelmus de Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de
Fenoleto Willelmus de Castello Rosillon et Willelmus de Durban per fidem plevidam. Et Ermengardis viscomitissa narbonensis similiter in solidum malevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores per sacramentum Ermengavus de Melgorio Guillelmus de Arsiacio Petrus Seguerius de Biterris et Guillelmus de Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc manlevatores per fides suas plevidas. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalan Petrus Manent Willelmus Estaphani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoini Petrus Deodati. Et sit manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescale manlevavit
de prioribus X tenedors los V priores ita quod si aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad notitiam Gillelmi Leterici vel daret D marabotinos Guillelmo Leterico et suis et de hoc accepit Guillelmum Leterici in Dei fidem et suam. Et istos D marabotinos juravit Petrus vetus de Arsiacio et Arnaldus de Cerveria et alios D marabotinos eodem pacto juravit Geraldus de Maurimon Guillelmo Leterico et suis et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D marabotinos habuisset persolutos et vel inde fuisset manlevatus. Et ex alia parte Willelmus de Alesto convenit Guillelmo Leterico et suis M marabotinos et ita sunt MM marabotini inter Guillelmum Raimundi Senescale et Geraldum
de Maurimon et Willelmum de Alesto. Si aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel mentiretur et comes est prolongatus de isto avero prescripto usque ad festum sancti Andree tali pacto quod si aportaretur ei averum de rege anglico vel de Ispania vel undecumque ei aveniret Guillelmus Leterici debet esse pacatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes habeat vel habuit illo tempore.
Et totum hoc convenit sicut scriptum est comes Guillelmo Leterico: et si interim infra hunc terminum vel postea aliquis de predictis tenedors redierit ad Montempessulanum vel hinc inde debent remanere per sacramentum in potestate Willelmi Leterici. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam in osculo fidei. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalani Petrus
Manent Willelmus Escarani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoni Petrus Deodati et Fulco qui scripsit. (Cancelada.)
Nov. 1174.

- Al dorso del mismo pergamino hay continuado también el siguiente documento:
- Anno incarnationis Domini MCLXXIIII mense novembris in festivitate sancti Martini. Sit manifestum quod Fulco scriptor et Pelegrinus et Guillelmus Simeon et Petrus Manent et Raimundus de Aniana et Poncius Aimoini et Petrus Deodati juraverunt corporaliter super sancta Dei evangelia hoc totum verum esse sicut in altera parte hujus carte scriptum est. Et sciendum est quod Guido Gerejiatus tutor et patruus
domni Guillelmi Montispessulani diligenter inquisivit per sacramentum et examinavit unumquemque per se de prenominatis testibus assistentibus ei Guillelmo de Fonranis bajulo Montispessulani Raimundo Grosso vicario Montispessulani curie et Guillelmo Cristoforo scriptore curie. Factum est hoc in domo Guillelmi Leterici et ibidem dominus Guido Gueregiatus mandavit hanc cartam bollari. Adfuerunt testes Guillelmus Tron Petrus de Lodeva Bernardus Pelegrinus Roca Petrus Manent filius Petri Manent Guillelmus Arnaldi. Et ita sicut scriptum est ego Guido Geregiatus totum hoc pro firmo et stabili habeo sicut in tota ista carta scriptum est et continetur intus et extra ex ambabus partibus in presentia et testimonio predictorum testium.

Ramon Berenguer IV, CXXI, apen. 8, septiembre 1160

lunes, 23 de diciembre de 2019

XLIV, perg 172, 23 febrero 1144, Gerallus Alamanni

XLIV.

Perg. n° 172. 23 feb. 1144.

Hec est convenientia quam facit Gerallus Alamanni dompno Raimundo comiti barchinonensi et
aragonensium principi. Convenit ei jamdictus Gerallus quod ab hac ora et deincebs fideliter et sinceriter et sine engan adjutor erit jamdicto comiti ad tenere et ad habere et defendet contra cunctos homines vel feminas ipsam civitatem quam dicitur Barchinona et ipsum castrum vetulum quod ibi est super unam portam civitatis quod dicitur vicecomitale et alterum castrum similiter quod est super aliam portam
civitatis quod vocatur castrum novum cum omnibus aliis edificiis que in predicta civitate sunt aut erunt et ipsum episcopatum Sancte crucis Sancteque Eulalie cum suis pertinenciis omnibus et ipsum comitatum quem dicunt Barchinonensem cum omnibus abbatiis et castris et castellis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt et cum omnibus podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt et ipsam civitatem quem dicunt Gerunda cum ipso comitatu quem dicunt Gerundensem et cum ipso episcopatu Sancte Marie cum illorum castris abbatiis terminis et
pertinenciis omnibus et ipsam civitatem quam dicunt Minorisam et ipsum comitatum quem dicunt Ausonam cum ipso episcopatu Sancti Petri cum omnibus illorum castris abbatiis et pertinentiis omnibus. Item convenit predictus Gerallus predicto comiti ut faciat directum de suis hominibus et de se ipse atque justitiam per ipsum sine engan per quantas vices jamdictus comes requisierit hoc ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut optime teneat et atendat ad eum et ipsius filios per mortem jamdicti comitis ipsam fidelitatem et sacramentum sicut est scriptum in ipso sacramentali quod predictus
Gerallus jurat ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut adjutor sit ad tenere et ad habere et defendere et guerrejare ipsas parias de Ispania et ipsos castra aut castella alodia aut fevos terras et honores que prescriptus comes hodie habet et adhuc adquisiturus est Deo dante. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti quod non decipiat cum de ipso castro de Montagud neque de Montclar neque de Vila de Maier neque de Pontils neque de Sancta Perpetua quandiu ea habuerit cum omnibus eorum pertinentiis set potestativum cum faciet de predictis castris per quantas vices requisierit illa ad eum per se aut per suos missos vel missum et istam fidelitatem et potestatem de predictis castris similiter adtendat ad filios predicti comitis post ipsius mortem sicut est scriptum in ipso sacramentali quod jurat ad eum. Si vero predictus Gerallus non tenuerit et non atenderit predicto comiti jamdictam convenientiam et prescriptum sacramentum vel fidelitatem et ipse Gerallus vel sui fecerint aliquod malum predicto comiti vel suis hominibus predictus Gerallus redirigat illud malum qualecumque fuerit jamdicto comiti et suis infra primos LX dies postquam inde comonitus fuerit ab ipso comite vel suo misso vel missis propter jamdictam convenientiam vel sacramentum: et si predictus comes voluerit accipere ipsam emendam a Gerallo vel suis accipiat eam si vero noluerit perdonet eam Gerallo vel suis secundum mercedem suam. Et hanc convenientiam faciat et atendat predictus Gerallus ipsi filio predicti comitis similiter vel heredi qui testamento scriptis vel verbis mandato vel jure successionis per mortem predicti comitis habuerit Barchinonam et hoc totum quod suprascriptum est faciat et atendat predictus Gerallus ad jamdictum comitem sine engan.
Acta convenientia VII kalendas marcii anno VIII regni Leovici regis junioris. - Sig+num Geralli Alamagni qui hanc convenientiam facio laudo et propria manu confirmo. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi Castrivetuli. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de Aquilone. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Guillelmi Berengarii. Sig+num Guillelmi de Camarasa.
- Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLIX, 15, Guillelmo Leterico

CXLIX.

Núm. 15.

Ego Raimundus Berengarii comes Barchinone scio et in veritate cognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tuis et illis qui mandato tuo quisierint VI milia et DCC morabetinos de Barbaroja legalis et boni ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Quousque quo factum habeam dono inde vobis et vestris X hostaticos tenedors qui sub potestate vestra in Montepessulano hostaticum teneant de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia. Unusquisque hostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt hostatici
et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Vilademurs Willelmus de Castello-vetulo Berengarius de Caneto Bernardus de Corsavins Willelmus de Castro-novo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnels Raimundus de Bassellis Bernardus de Molnels. Ego vero predictus Arnaldus de Lers cognosco et scio me hostaticum et tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis: et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes Barchinone totum prescriptum avenim tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque noticiam sine tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est: quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lers persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum scriptum averum ad tuam tuorumque noticiam sine tuo enganno et mitto me in tuum hostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia
quousque totum scriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus Lerc si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego Raimundus de Villa de Murs promitto et convenio tibi Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et me mitto inde in tuam tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lers per se totum hoc convenit et promissit et scriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego Guillelmus de Castello-veteris sicut Arnaldus de Lers et Raimundus de Villa de Murs convenerunt per se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem sic Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque noticiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego Bernardus de Corsavins id idem similiter juro. Et ego Guillelmus de Castello-novo id idem similiter juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego Raienbaldus de Basellis id idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnels id idem similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de predictis hostaticis et tenedors per sacramentum Ermengaudus de Leucata Willielmus de Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de Fenolleto Willelmus de Castello Rosillon et Guillelmus de Durban per fidem plevidam.
Et Ermengardis vicecomitissa Narbone similiter in solidum manlevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores per sacramentum Ermengavus de Melgorio el Guillelmus de Arciacio. Petrus Seguerii Biterris et Guillelmus de Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc manlevatores per fides suas plevidas. Et sit manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescalci manlevavit de prioribus X tenedors los V priores ita quod si aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad noticiam Guillelmi Leterici vel daret D morabetinos Guillelmo Leterico et suis. et de hoc accepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam.
Et istos D morabetinos juravit Petrus vetus de Arciacio et Arnaldus de Cerveria et alios D morabetinos
eodem pacto juravit Guiraldus de Marimon Guillelmo Leterico et suis et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D morabetinos habuisset persolutos et vel inde fuisset manlevatus.
Et ex alia parte Guillelmus de Alesto convenit Guillelmo Leterico et suis M morabetinos eodem pacto: et ita sunt duo milia morabetinos inter Guillelmum Raimundi Senescale et Guiraldum de Marimon et Guillelmum de Alesto si aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel mentiretur. Et comes est prolongatus de isto avero prescripto usque ad festum sancti Andree in tali pacto quod si aportaretur ei averum de rege Anglico vel de Hispania vel undecumque ei eveniret Guillelmus Leterici debet esse paccatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes habeat vel habuerit illo tempore: et totum hoc convenit sicut scriptum est comes Guillelmo Leterico. Et si interim in terra hoc terminum vel post ea aliquis de predictis tenedors redierit ad Montepessulanum vel hinc inde debent remanere in potestate
Guillelmi Leterici per sacramentum. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam et in osculo fidei (Cancelada).

domingo, 24 de mayo de 2020

N. 22. Memoriale n. 49. Fól. 71. 1484

N. 22.
Memoriale n. 49. Fól. 71.

Hic transcribere curavi ego quidem Petrus Michael Carbonellus instrumentum possessionis Scribe mandati et Archivarii tradite Francisco Carbonello filio meo precharo.

Noverint universi: Quod anno a nativitate Domini MCCCCLXXX quarto die vero Mercurii XXXI mensis decembris vigilia circuncisionis domini nostri Jesu-Christi presente et vocato me Galcerando Bertrando Ser. mi domini Regis Scriba Regiaque auctoritate notario publico per totam terram et ditionem ipsius domini Regis et presentibus etiam et vocatis magnifico Joanne Aybri burgensi ville Perpiniani honorabilibusque Antonio de Puigdangoles mercatore et Francisco Nicolao de Molis notario publico civibus Barcinone testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis coram multum magnifico et circunspecto viro domino Joanne Pages milite legumque professore Vicecancellario predicti domini Regis sedente in Regio Archivo Barcinone personaliter constitutus Franciscus Carbonellus Regius Scriba ac tenens claves ipsius Regii Archivi una et insolidum cum Petro Michaele Carbonello patre suo Scribaque Regio ac tenente claves dicti Regii Archivi obtulit et presentavit debita cum reverentia et per me dictum et infrascriptum notarium legi publice petiit et requisivit eidem quandam certificationem in papyro scriptam et per magnificum Ludovicum de Santangel Scribam portionis dicti domini Regis expeditam et directam magnifico domino Philippo Clementi eiusdem domini Regis Prothonotario que data fuit in villa de Madrit XXIII die mensis Aprilis anno proxime lapso in et cum qua predictus dominus Rex cum voluntate et supplicatione predicti Petri Michaelis Carbonelli mandavit scrivi in charta portionis domus sue predictum Franciscum pro Scriba mandati Cancellarie dicti domini Regis et tenente claves Archivi predicti una et insolidum cum dicto patre suo prout hec et alia in dicta certificatione continentur et que certificatio iam fuit prius per dictum Franciscum presentata predicto prothonotario qui etiam acceptavit eam et admisit dictum Franciscum in Scribam mandamenti dicte Cancellarie ac tenentem claves dicti Archivi cum exercitio quitatione et prerogativis quibus uti valeat modo et forma in ipsa certificatione expressis quemadmodum hec continentur in pede dicte certificationis. Et nihilominus dictus Franciscus Carbonellus ibidem obtulit et presentavit debita cum reverentia ac per me dictum et infrascriptum notarium legi publice petiit et requisivit prefato domino Vicecancellario quoddam privilegium in debita forma expeditum et per dictum dominum Regem de et super dictis certificatione et provisione dicti officii Scribe mandamenti et Regii Archivi factum et concessum dicto Francisco Carbonello in quadam membrana scriptum Regioque sigillo inpendenti munitum que data fuit in civitate Cordubae die vicesimo primo mensis Maii anno proxime decurso. In et cum quo prefatus dominus Rex inter ceteros mandavit predicto domino Vicecancellario ut dictum Franciscum Carbonellum quamdiu vixerit pro Scriba mandamenti ac tenente claves dicti Archivi cum dicto Petro Michaele Carbonello eius patre et sine eo haberet et teneret illumque in possessionem ipsius officii prestito prius per eundem Franciscum solito juramento induceret prout hec et alia in dicto privilegio latius exarantur. Insuper predictus Franciscus Carbonellus humiliter supplicavit et etiam requisivit dictum dominum Vicecancellarium ut in vim predicte certificationis et privilegii ipsum Franciscum in possessionem dicti officii Scribe mandamenti et Regii Archivarii poneret et induceret quoniam ipse erat presto et paratus parere mandatis dicti domini Regis et dicti domini Vicecancellarii ac tenere facere et complere omnia et singula ad que Regius Archivarius dicti Archivi teneatur et quemodmodum ceteri Archivarii tenuerunt fecerunt el compleverunt. Et lecta de verbo ad verbum ac publicata per me dictum et infrascriptum notarium predicta certificatione cum prefatum privilegium legere voluissem dictus dominus Vicecancellarius cercioratus ad plenum de toto ipsius tenore habuit illud pro lecto et publicato. Mandavit que ilico ut prius quam possessio dicti officii traderetur ego dictus et infrascriptus notarius legerem et publicarem quandam ordinationem Ser.mi domini Petri recolende memorie Regis Aragonum in quodam regesto dicti Archivi scriptam. Que data fuit apud locum vulgo dictum Tamarit de Litera duodecimo die Martii anno a nativitate Domini MCCC octogesimo quarto in et eum qua habetur totum id et quantum ipse Archivarius dicti Archivi facere tenetur. Ita demum quod sacramentum et homagium Cancellario prestare teneretur modo et forma quibus illud prothonotarius regius prestare tenetur. Et incontinenti lecta et publicata per me dictum et infrascriptum notarium predicta ordinatione prefatus dominus Vicecancellarius attentis predictis ut dixit habuit el tenuit ac habet et tenet dictum Franciscum Carbonellum pro Scriba mandati Cancellarie domini Regis ac tenente modo predicto claves dicti Archivi sicut in dictis certificatione et privilegio continetur. Et processit ad tradendam dictam possessionem dicto Francisco Carbonello in hunc qui sequitur modum recepit prius dictus dominus Vicecancellarius ab ipso Francisco sacramentum cuius virtute promisit et juravit predicta omnia et singula se tenere et facere quemadmodum ceteri alii Archivarii tenuerunt et fecerunt et facere debuerunt et etiam dictus dominus Vicecancellarius recepit homagium ore et manibus juxta usaticos Barcinone et constitutiones Cathalonie commendatum ab ipso Francisco statimque mandavit dicto Petro Michaeli Carbonello patri dicti Francisci ut claves dicti Archivi eidem dicto domino Vicecancellario traderet pro illis tradendis dicto Francisco qui eas una et insolidum cum dicto patre suo teneat juxta formam dicti Regii privilegii. Quiquidem Petrus Michael Carbonellus confestim tradidit dictas claves dicto domino Vicecancellario pro obtemperandis Regiis mandatis et dicti domini Vicecancellarii sed antea protestatus fuit quod per ipsam clavium traditionem et possessionem predictam non fieret eidem Petro Michaeli Carbonello preiuditium neque derogatio in exercitio Scribe mandamenti quitationeque sua et aliis juxta et secundum formam ac tenorem dictorum certificationis et privilegii et quemadmodum serenissimus dominus Rex in eisdem fieri et servari iussit. Et dictus dominus Vicecancellarius recipiens cum dicta protestatione et reservatione claves dicti Archivi tradidit incontinenti possessionem dicti officii Scribe mandamenti et Archivarii predicto Francisco cum exercitio Scribe mandamenti quitatione et aliis prerogativis in dictis certificatione et privilegio enarratis quibus ipse Franciscus uti valeat modo et forma in ipsis privilegio et certificatione contentis. Et in signum ipsius possessionis seu quasi dicti officii ac aliorum predictorum dictus dominus Vicecancellarius tradidit dictas claves dicto Francisco Carbonello ut eas teneat una et insolidum cum dicto patre suo juxta formam Regii privilegii supradicti. Et qui dictus Franciscus eas cum debita reverentia et honore modo et forma predictis et cum reservatione et protestatione superius mentionatis accepit eas et cum eis clausit et aperuit portas dicti Archivii in signum recepte possessionis omnium et singulorum predictorum. De quibus omnibus et singulis petiit et requisivit dictus Franciscus sibi et dicto patri suo fieri et tradi unum et plura publicum et publica instrumentum et instrumenta per me dictum et infrascriptum notarium. Que fuerunt acta Barcinone die mense anno et loco predictis presentibus me et infrascripto notario et testibus predictis ad premissa vocatis specialiter et rogatis ut superius continetur.
Sig+num mei Galcerandi Bertrandi Serenissimi domini Regis Scribe eiusque auctoritate per universam ditionem suam publici notarii qui premissis omnibus dum sicut est dictum agerentur interfui eaque in hanc publicam formam redigens scribi feci et clausi. Constat de raso et correcto in linea XX recepit prius. Et de suprapositis in lineis XXI et etiam XXIIII Vicecancellarius.
P.

Fernando II de Aragón, N. 22. Memoriale n. 49. Fól. 71. 1484



Doc. 23

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVI, 12, judicium, Gaucerando de Salis

CXLVI.

Núm. 12.

Hoc est judicium a barchinonensi curia legaliter et usualiter datum super querimoinis (querimoniis) et responsis a domno barchinonensi comite et a Gaucerando de Salis factis. Auditis itaque ac discussis utriusque partis racionibus judicavit predicta curia quod si comes poterit probare per idoneos testes quod Gaucerandus ei fallisset de suis ostibus et cavalcatis atque serviciis que comes per se aut per suum nuncium ei mandasset et possit probare quod ostem de Lorca comes mandaret suis baronibus in nomine
de bataia sciente Gaucerando emendet ei totum Gaucerandus in duplo. Quod si probare nequierit expiet se Gaucerandus per sacramentum propria manu quod comes per se aut per nuncium suum ei hoc non mandaverit nec scierit eum suis baronibus hoc mandasse. Judicavit iterum quod totum malum et dampnum quod Arnallus de Salis cum hominibus Gaucerandi fecit Raimundo Ville Mulorum apud Castrum de Toraies sive in ipsa sacraria quia predictus Raimundus erat cum domino suo comuni emendet ei Gaucerandus in duplo et desonoret ad potestatem cum avere et cum sacramento a meliori homine
ipsius cavalcate facto. Item judicavit ut malum quod Arnallus de Salis fecit homini Sancte Eulalie quem comes dicit esse suum postquam comes fecit inde clamorem Arnallo de Salis et Gaucerando oferendo eis directum de homine quia videtur hoc fecisse ad dedecus comitis emendet Gaucerandus desonorem domino suo comiti et malum predicto homini in duplo salvo jure suo. Item judicavit quod si comes posset probare quod Arnallus de Sales vel sui aliquid abstulisset de manso predicti hominis et comes posset probare predictum mansum esse suum reddat et restituat Gaucerandus eidem manso quicquid inde ablatum sit in duplo et invasionem comiti sicut continetur in lege et postea discutiatur cujus sit juris predictus homo comitis au Gaucerandi et utraque pars hoc per testes vel scripturam hostendat.
Judicavit curia quod fortitudinem novam quam Gaucerandus fecit apud Polium sine licentia comitis stet inde ad voluntatem comitis destruendi aut remanendi sicut in lege usuaria continetur. Judicavit item quod castrum de Corneliano mortuo Bernardo Johane sine legitima prole in manu comitis debuit devenire absque aliquo impedimento secundum legem usuariam que precipit omnia alodia exorcum in potestate principis devenire salvo jure heredum. Et judicavit quoniam comes perferivit directum Gaucerando de predicto castro Corneliano antea quam liberaret illud Guillielmo de Corneliano qui sui juris esse dicebat et Guillielmus de Corneliano donaret suum jus predicti castri Raimundo Ville Mulorum cum consilio comitis ac Gaucerandus noluit recipere a comite directum et facere totum malum quod postea Gaucerandus et sui fecerint hominibus comitis hac occasione emendet et sustineat suum et desonorem comiti cum sacramento: quia sicut malum quod factum est per fatigationem de directo nullatenus debet esse emendatum ita illud quod factum fuerit super oferimentum de directo nullatenus debet remanere ut non sit redirectum. Iterum judicavit quod omnes missiones et predas quas Gaucerandus et sui fecerint in servicio comitis per mandatum comitis vel suorum emendet ei comes sicut Gaucerandus poterit averare.
Judicavit etiam quod malum quod Bernardus de Bestrecano fecit in honore Sancti Michaelis Coxianensis redirigat totum et abbas Sancti Michaelis distringat secundum posse suum Raimundum de Ribes ad faciendum directum predicto Bernardo de Bestrecan. Judicavit quod omnes toltas et forcias quas Arnallus de Sales et homines Gaucerandi fecerint in villa de Romaniano que non continetur in carta que est inter
Gaucerandum et Sanctum Petrum Campi Rotundi quam Gaucerandus asserit se laudasse et confirmasse restituat Gaucerandus abbati vel preposito Campi Rotundi nec ulterius ibi ab ipso vel suis consimilia fiant. Judicavit quod si prior Sancte Marie Bisulluni poterit probare Gaucerandum vel patrem suum aut avunculum dedisse vel stabilisse honorem de Dan postquam pater Gaucerandi et avunculus ejus diffinierunt predictum honorem cum carta prelibate Sancte Marie prefatus Gaucerandus destruat et desfaciat ipsum stabilimentum et predictus honor de Dan redigatur solide et libere in manii prioris et
canonicorum Sancte Marie Bisulluni. Quod si in probatione defecerit secundum instrumentum ipsius carte nullum dominium nullumque senioraticum habeat Gaucerandus vel sui in predicto honore vel in milite predictum honorem tenente et miles aut dimitat honorem priori aut stet ei inde ad jus. Judicavit curia quod si comes posset probare hominem vel homines Gaucerandi minuisse vel pejorasse migeras mercati Bisulluni quia dedecus est potestatis et detrimentum patrie qui victus vel victi fuerint inde in manum comitis cum eorum proprietate deveniant. Quod si in probacione comes defuerit quia Gaucerandus recognoscit predictas migeras homines suos desuper efluentibus fecisse rasas videtur indicium clamoris comitis expient se prescripti homines Gaucerandi nullam fraudem vel engannum ibi fecisse eis scientibus per sacramentum et judicium aque calide sive per bataia.

CXXII , apen 9, febrero 1161. R. comes barchinonensis et princeps aragonensis

CXXII
Apén. N°  9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonis aiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
dono tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona. Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominus comes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantur sine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori jamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensis abbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in medio me mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidione Bavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comes dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis est manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et Willelmus Montispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supradictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera. 
exitas de Gerunda: Salidas de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes sobre Jaime I el conquistador,

martes, 24 de diciembre de 2019

XCIX, perg. 305, 29 abril 1157

XCIX.

Perg. N° 305. 29 abr. 1157.

Hoc est judicium quod dederunt judices a domno Raimundo Berengarii comite barchinonensi electi
in civitate Ilerda coram quamplurimis nobilibus viris Ermengaudo videlicet urgellensi et Arnaldo Mironis
palearensi comitibus et Raimundo Fulchonis vice-comite et Guillelmo Raimundi Dapifero et Gaucerando de Pinos et Guillelmo de Castro-vetulo et Raimundo de Villa-mulorum comitoribus et episcopis barchinonensi et ilerdensi et aliis multis tam barchinonensibus quam aragonensibus seu urgellensibus clericis militibus atque burgensibus super querimoniis et responsis raciocinatis et placitatis inter vice-comitem Barchinonensem et Petrum de Podio-viridi. Judices quidem fuerunt supradicti episcopi et palearensis comes et Borrellus gerundensis judex et Guillelmus de Castro-vetulo et barchinonensis sacrista et Raimundus de Villa-mulorum et Raimundus de Podio-alto et Berengarius de Turre-rubea et
Bernardus de Mossed elenensis archidiaconus et Bernardus Marcucii et Petrus Arnalli vicarius Barchinone et ex parte comitis sue racionis assertores et defensores Guillelmus Raimundi Dapifer et Petrus vicensis sacrista et ex parte Petri contra istos Guillelmus urgellensis sacrista et Gaucerandus de Pinos et Miro Guillelmi de Podio-viridi. Primum conquestus est dominus comes de supradicto Petro quod auferebat ei suum alodium quod multo labore et magnis expensis recuperaverat de manibus sarracenorum castrum
videlicet de Penna-freta et de Apiera cum terminis suis addens etiam quod turpiter et percuciendo ejecerat suos homines ex isto alodio ipse Petrus. Ad hoc respondit Petrus quod quidam avunculus suus Arnallus Petri videlicet adquisierat castrum de Penna-freta per donum Raimundi Berengarii vetuli comitis barchinonensis et uxoris sue Adalmodis et filiorum suorum Raimundi Berengarii et Berengarii Raimundi ad fidelitatem ipsorum quatuor successorumque suorum sicut in scriptura adquisicionis et conveniencie resonare cognitum fuit quam in placito ostendit: castrum vero de Apiera ipse idem Arnallus Petri adquisierat a comite urgellensi Ermengaudo in alodium qui Ermengaudus adquisierat illud castrum de Apiera cum castro de Barberano per donum Berengarii Raimundi supranominati asserens hoc esse verum per scripturas quas in placito demonstravit. et in scriptura quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo continebatur quod per istum donum prefatus Ermengaudus faceret ei adjutorium et defensionem contra cunctos homines vel feminas juste sive injuste: et ob hoc defuncto Arnallo Petri predicto et filio suo evenisse hanc adquisicionem Vidiano patri suo et ex ipso per testamentum ad
ipsum Petrum: asserens etiam has adquisitiones per supradictas voces longa possessione habuisse et modo in presenciarum habere ad ipsam eandem fidelitatem que in scripturis resonare videtur. Et dominus comes respondit ad hoc infirmando priorem scripturam Raimundi Berengarii vetuli videlicet ob hoc quia nomina auctorum non erant inibi subsignata manibus propriis sicut in aliis scripturis quas ipsi fecerant
inveniri poterat: ipsam vero scripturam quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo comiti urgellensi dicebat et credebat non esse veram tum quia vocabit se regem Barchinone cum non esset nec locus regalis tum quia erat rasa ad dampnum auctoris tum quia non erat subsignata propria manu auctoris sicut in aliis scripturis facere solitus fuerat tum quia fuerat facta scriptura ipsa in diebus Raimundi
Berengarii vetuli patris Berengarii Raimundi secundum tenorem annorum sicut resonat in ipsa eadem
scriptura: et etiam dicebat Berengarium Raimundi hunc honorem neque alium habuisse vivente patre suo
immo hanc eandem scripturam si veram stare constiterit factam fuisse post mortem Raimundi fratris sui
quem ipse Berengarius Raimundi injuste et fraudulenter occidi fecerat (1) et ex hoc et propter hoc fuit convictus et comprobatus ad homicidam et traditorem in curia Eidefonsi regis castellanorum sicut multi hujus terre homines noverunt: dicens ob hoc dominus comes scripturam aliam quam Ermengaudus Arnallo Petri fecerat nec possessionem per vocem istarum scripturarum invalidarum possessam nullum valorem habere nec habuisse. Ad hec respondit Petrus de Podio-viridi scripturam Raimundi Berengarii
vetuli et Berengarii Raimundi filii sui non esse minus bonas quia non erant subsignate propriis manibus auctorum quia ipsi multas alias scripturas consimilibus signis subsignatas fecerant quas firmas et
stabiles ex jure stare constabat: et de rasura respondit ipsam non fecisse nec aliquem se sciente ad dampnum auctoris: et de hoc quod dominus comes dicebat scripturam factam fuisse vivente
Raimundo Berengarii vetulo respondit Petrus hoc se nescire affirmando si factum foret Berengarium Raimundi prephatum honorem per donum patris sui adquisivisse. Et quia comes dicebat in sua defensione scripturam ipsam esse factam post mortem Raimundi Berengarii quem frater suus Berengarius Raimundi occidi fecerat negavit hoc Petrus asserens scripturam esse factam in vita prefati occisi facta divisione istius honoris et ob hoc valere scripturas cum sua possessione. Iterum dominus comes addidit in sua defensione quia filius Arnalli Petri obierat intestatus et sterilis prefatum honorem ad dominum qui
ipsum dederat vel ad suos heredes debere reverti secundum suam cognicionem vel secundum mores curie Barchinonensis.
Tandem auditis utriusque partis racionibus cum suis objeccionibus et deffensionibus judicaverunt predicti judices quod si dominus comes infirmare potuerit scripturas sibi objectas per aliarum scripturarum contropaccionem manibus propriis subsignatarum vel potuerit probare scripturam a Berengario Raimundi factam ut asserit in vita patris sui Raimundi Berengarii vetuli vel potuerit probare testibus vel scriptis fuisse iactam (factam?) post mortem fratris Berengarii Raimundi prefatum honorem comiti juro debere reverti et in sua possessione manere absque aliquo impedimento libere et quiete: comite vero in his deficiente si Petrus de Podio-viridi suas scripturas confirmare potuerit per aliarum scripturarum contropaccionem sicut superius in sua defensione proposuit vel per illas alias raciones idem quod Raimundus Berengarii vetulus dedisset ipsum honorem qui continetur in ipsa scriptura a Berengario Raimundi comiti Ermengaudo facta in vita sua vel Berengarius Raimundi fecisset hoc donum vivente fratre suo facta divisione racionabiliter ipsum Petrum in sua possessione manere salvo jure comitis secundum
mores barchinonensis curie de intestatis et exorchis militibus constitutos. Deinde conquestus est Petrus de domino suo comite quod ivit cum eo in narbonenses partes et in Aragonem et fecerat ibi multas perdedas et non erat paccatus neque de servicio neque de ipsis perdedes. Et dominus comes respondit quod secundum suam estimacionem per donum et emendas quas sibi fecerat Petrum debere remanere paccatum vel si non esset ad judicium stare. Super hoc judicaverunt Petrum debere probare per testes vel per averamentum secundum morem barchinonensis curie quod sibi deficit de istis perdidis et quod
probaverit vel averaverit reddat ei domnus comes.
Iterum conquestus est Petrus super ipso comite quod iverat secum in exercitu Lorcha cum X militibus et fecerat ei convenienciam quod daret unicuique militi XXX morabatinos per unumquemque mensem.
Hoc negavit comes addens in sua defensione quod de convenienciis quas sibi fecerat pro ipso exercitu ita
paccaverat eum ex suo avere quod facta paccacione nullam querimoniam ex isto exercitu super ipsum retinuit se sciente.
Et Petrus respondit de predicta conveniencia comitis nullo modo fore paccatum nec confiteri se esse paccatum. Super hoc judicaverunt quod si comes probare potuerit Petrum de predicta conveniencia fore
paccatum vel confiteri se fuisse paccatum comitem ex hoc in nullo sibi debitorem existere: sin autem predictus Petrus dicat per sacramentum ista duo non esse vera et facto sacramento quicquid probare potuerit quod dominus comes sibi conveniret pro isto exercitu compleat ei comes quod factum non esse constiterit. Ad ultimum conquestus est comes super predicto Petro quod fregerat suos caminos et rapuerat suis mercatoribus vel in sua defensione positis suos trossellos et suum avere et omnia que secum portabant ad dedecus et obprobrium comitis valens XX milia solidorum: quod Petrus non negavit sed dixit hoc fecisse ex absolucione criminis consilii tam comitis quam episcoporum et magnatum seu nobilium hujus patrie virorum. Et comes respondit fecisse absolucionem de conducto et armis que mitebantur in Ilerda sed de aliis causis nunquam fecisse. In hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit comitem hanc promissionem fecisse vel promisisse ita plenarie ut ipse asserit ex omnibus causis comes super ipsum nichil requirat ex hoc: si vero in probacione defecerit redirigat Petrus omnia malefacta preter cibum et arma ipsis qui perdiderunt vel comiti secundum quod ipse comes judicare fecerit et obprobrium comitis secundum mores Barchinonensis curie. Conquestus iterum comes de quodam milite suo Arnallo videlicet de Uliula qui fregerat ei suos caminos et fecerat ei multa mala ex suis castris et cum suis hominibus: quod Petrus omnino de suis castris et suis hominibus se sciente negavit inferens hanc querimoniam ipsi Arnallo a domno comite esse finitam quod domnus comes de fine negavit. Judicaverunt ergo quod si Petrus de fine querimonie comitis probare potuerit nichil comes ab ipso Petro amplius ex hoc requirere debet: Petro in probacione deficiente quicquid mali domnus comes probare potuerit factum fuisse sibi vel suis ex castris Petri vel cum suis hominibus redirigat ei Petrus vel faciat ei Arnallum ad justiciam stare. Set si comes probare voluerit dicat Petrus per sacramentum non esse verum quod comes obicit. Iterum quidam milites videlicet .... conquesti sunt de supradicto Petro quod auferebat eis suas adquisiciones quas antecessores sui fecerant ex comitibus barchinonensibus sicut in scripturis quas protulerunt resonabat loca et terminos demostrantibus: et Petrus respondit suos antecessores quod ipsi clamabant a comitibus barchinonensibus per scripturas anteriores et longa possessione usque ad istud tempus tenuisse scripturas suas in placito ostendens: et prefati milites his scripturis responderunt non esse bonas nec stabiles ex objectionibus a comite illis scripturis objectis nec possessionem quam asserebat antecessores suos nec ipsum Petrum legaliter tenuisse. Super hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit hoc esse verum quod asserebat tam de scripturis quam de possessione juste tenere quod possidet salvo jure comitis superius scripto secundum mores barchinonensis curie de intestatis et exorchiis militibus constitutos: si vero in probacione defecerit predicti milites habeant illud quod amitunt et querunt sicut in scripturis eorum resonare videtur. Super his omnibus judicaverunt predicti judices Petrum debere facere securitatem domino suo comiti in sua manu vel alterius et consimilem securitatem accipere ad complenda et accipienda ea que juste judicata sunt in supradicto judicio secundum legem illam in qua dicitur «ut ambe causancium partes placito distringantur que lex est in libro juris secundo titulo secundo capitulo llII° incipiens ita "Sepe negligencia judicum vel saionum." Datum fuit judicium in civitate Ilerda III kalendas maii anno incarnationis Dominice MCLVII regisque francorum Leduici junioris XX°. - Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Villa-mulorum. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi de Mosseto elenensis archidiachoni. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Borrelli sacrista et judex. Petrus sacrista +. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.

(1) Como el indulgente P. Diago quiso en su historia de los Condes de Barcelona lavar a don Berenguer
Ramon II de la mancha de fratricida de Ramon Berenguer II Cap de estopa pondremos por vía de nota otra prueba de la certeza de este hecho, sacada del Cartulario grande, n.° 13, del monasterio de San Cucufate del Vallés, que actualmente se custodia en este Archivo general, y dice así:
- "Cunctorum notitie significare necessarium videtur qualiter ego Raymundus Berengarii comes Dei gratia barchinonensis et marchio divinis auctoritatibus obtemperare cupiens monasterium Sancti Laurentii quod a progenitoribus meis constructum ad me usque hereditaria successione pervenit ob
remedium anime mee vel parentum meorum offero et dono Domino Deo et Sancti Cucuphatis octavianensi cenobio in cujus alodio vertis scripturarum indiciis probatur esse conditum. Hoc itaque Sancti Laurentii de Ipso Monte monasterium quod a principio monachos et abbatem ipsius loci fundatores habuisse constat ab ipso Sancti Cucuphatis cenobio cum omnibus ad se quocumque modo pertinentibus barchinonensi episcopo Berengario ejusdem sedis canonicis faventibus justumque fore indicantibus sub illius jure debere permanere a quo conditionis et religionis principia noscitur suscepisse reddo et trado subdo juri et potestati pretaxati Sancti Cucuphatis cenobii quatenus ipsum Sancti Laurentii monasterium cum omnibus que in presentiarum habet vel in futurum habiturus est sub dispositione sive tuitione atque dominio abbatis monachorumque Sancti Cucuphatis in perpetuum consistat et quidquid inde facere vel judicare voluerint quod ab ecclesiastica non discrepet regula liberam in omnibus secundum Deum habeant potestatem monastica religione ibidem perpetuo vigente.
Donum autem illud quod a fratricida Berengario post parricidium Tomeriensi abbati inde dicitur
esse factum justitie obvium condempnatione dignum meo meorumque nobilium generali judicio habetur semper irritum. Si qua etiam cujuscumque dignitatis vel mediocritatis persona hoc nostre munificentie donum disrumpere vel inquietare presumpserit XXX purissimi argenti libras cenobio se predicto Sancti
Cucuphatis componat et in antea hec donatio firma persistat contra cujus temerariam presumptionem me defensorem et ultorem atque in omnibus protectorem esse promitto et confirmo domino Deo et sancto
Cucuphati ejus martyri. Actum est hoc anno dominice incarnationis LXXXXVIIII post M VII kal. Novembr.
- Berengarius barchinonensis episcopus salvo jure ejusdem sedis. Sig+num Raimundi levita atque praepositus. Sig+num Stephanus levita. Sig+num Raymundi levita. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri presbyteri et primicherii. Sig+num Guillelmi Raimundi Castri-vetuli. Sig+num Dorce. Sig+num Poncii Geraldi. Sig+num Bernardi Berengarii de Barberano. Sig+num Berengarii Raymundi Montiscateni. Sig+num Raymundi Raynardi.- Petrus Monachus qui hec scripsit die et anno prenotato.“
(Vide los Condes de Barcelona vindicados, tomo 2.°, pág. 116 y siguientes.)

Ramon Berenguer IV, XCIX, perg. 305, 29 abril 1157