Mostrando las entradas para la consulta villa muls ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta villa muls ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXII , apen 9, febrero 1161. R. comes barchinonensis et princeps aragonensis

CXXII
Apén. N°  9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonis aiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
dono tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona. Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominus comes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantur sine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori jamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensis abbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in medio me mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidione Bavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comes dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis est manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et Willelmus Montispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supradictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera. 
exitas de Gerunda: Salidas de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes sobre Jaime I el conquistador,

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXVII, perg 261, 24 agosto 1153

LXXVII
Perg. N° 261. 24 ago. 1153.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. + Summe providencie ac discrecionis est id quod a paganis christiani auferunt ita firmiter statuere ut omnis spes illud recuperandi ab eis omnino removeatur. Quapropter in Christi nomine ego Raimundus Berengarii Dei gratis barchinonensis comes aragonensiumque princeps ac Tortose et Ilerde marchio providens christiane utilitati et volens castrum de Mirabet quod divina tribuente clemencia maximo labore capi securis custodibus stabilire libenti animo et spontanea voluntate in remisione peccatorum meorum dono et concedo predictum castrum in manu venerabilis Petri de Roera Provincie et Ispanie magistri domino Deo et Sancte Iherosolimitane milicie Templi ac fratribus tam presentibus quam futuris inibi Deo servientibus cum omnibus terminis suis videlicet ultra flumen Iberi in caput de Bannoles ex parte Teviçe Serra Serra sicut aque vertuntur versus Mirabet et vadit ad podios Beçons usque ad terminum Tortose et ex parte in qua castrum situm est dono illis Beneçinem que dividit terminum cum Mora et ex inde protenditur terminus castri Mirabeti de Mora sicut vadit usque ad Serram de Aschon de inde sicut vadit ad Nonasp et deinde sicut vadit et ferit ad Favaram et deinde usque ad podium de Calcet et vadit usque ad Villar de Arenes sicut aque vertuntur versus rivum de Algars et deinde usque ad terminum de Caselas et de Buzot que sunt de termino de Orta et vadit ferire usque ad terminum Tortose cum omnibus pertinentiis suis et castris et villis videlicet castrum de Algars et castrum de Batea cum terminis sibi pertinentibus et castrum de Corbera et de Gandesa cum sibi pertinentibus et castrum de Pinello et de Resquera similiter cum suis pertinentibus et omnes alios castros et villas que infra predictos terminos continentur vel concluduntur cum omni alio heremo et culto prono et plano cum montibus et collibus planis et vallibus cum aquis et earum ductibus cum viis et semitis cum pratis et pascuis cum nemoribus et saltibus cum herbis et lignis cum terris et lapidibus ut dicti fratres Templi habeant et possideant omnia supradicta et singula jure hereditario ad proprium alodium franchum et liberum integriter et potenter absque ullo alicujus hominis vel femine retentu perpetuis futurisque temporibus sicut melius ac firmius ad comunem utilitatem omnium fratrum intelligi valeat. Quin etiam eodem quoque modo dono et concedo eis in unoque castello de Miquinensia usque Mirabet nam de melioribus hereditatibus que ibi sunt videliçet in Miquinencia unam bonam hereditatem et in Flexio aliam et in Atchone aliam et in Carçeia aliam et in Mora aliam et in Teviça aliam. Et iterum dono eis duas jouvatas de terra apud castrum de Marçan franchas et ingenuas. Omnia vero sicut superius scripta sunt dono eis et firmiter laudo pro quinta eorum que ex illis ex donacione mea jure contingit de tota ipsa riparia scilicet de Miquinensia usque ad Benihalet sive ad terminos Tortose prout melius et comodius ad eorum utilitatem atque profectum intelligi potest. Facta carta VIIII kalendas septembris anno ab incarnatione Domini millessimo CLIII regnique Lodovici junioris XVII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Arnaldi Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro veteri. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Berengarii de Turre Rubea. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Petri de Podio alto. Sig+num Berengarii de Mulnels. Sig+num Arberti de Castro veteri. Sig+num Guillelmi de Castro veteri et macip. Sig+num Poncii scribe barchinonensis ecclesie scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit ex mandato domini comitis die annoque prescripto. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Signum Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII° idus septembris anno Domini millessimo CCC° undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Cornellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitimo comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea prima ubi dicitur christiani et in linea decima ubi dicitur Templi. Et rasis et emendatis in linea undecima ubi dicitur talem et alibi in eadem ubi dicitur qui ibi sunt videlicet in Miquinencia et in linea duodecima ubi dicitur superius
scripta.

Nota: Orta, Horta de Sant Joan, o Puigventòs de la Figuereta

Buzot, Beceite, Beseit, Beceit, Beit Said, etc


LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.

LXVI , perg 236, 21 julio 1151


LXVI
Perg.n° 236. 21 jul. 1151.

Sub eterni regis nomine: Hec est firma concordia ac spontanea diffinitio que facta est inter illustrem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem et inter venerabiles fratres Sancte milicie Templi Iherosolimitani tam cismarinis quam ultramarinis partibus comorantes tam presentes quam futuros super castro de Boria et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super castro de Magallon et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super omni honore quem Petrus Taresa tenebat. In primis predicti fratres jamdicte milicie pari voto communi voluntate diffiniunt et dimittunt jamdicto Raimundo comiti barchinonensi illam donationem sive concessionem vel laxationem quam Petrus Taresa prenominate milicie fecit de supradictis castellis et honoribus ac pertinentiis omnibus et absolvunt atque omnino deliberant domnam Taresam matrem jamdicti Petri ab omnino et fidelitate quam inde fratribus predicte milicie fecerat ut ab odierno die in antea predicta domna Taresa ab ipsis milicie fratribus presentibus vel futuris ob hoc non requiratur aut inquietetur in perpetuum ita dumtaxat ut predicta Taresa et sui heredes prenominato comiti et suis heredibus inde atendant et in eorum fidelitate jugiter perseverent. Propter hanc definitionem atque absolutionem superius comprehensam jamdictus comes barchinonensis princepsque aragonensis bono animo ac spontanea voluntate in remissione suorum peccaminum et salute anime sue donat atque concedit jamdicte milicie et omnibus fratribus presentibus atque futuris ipsum castrum et villam quod dicitur Ambel cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et castrum et villam quod dicitur Alberith cum terminis et pertinentiis suis et Cabannas que sunt inter Novellas (Novillas) et Malleu (Mallén) cum terminis et pertinentiis suis. Laudat etiam atque concedit ejusdem milicie fratribus ipsam commutationem vel excambiationem quam predicti fratres militie Templi fecerunt cum Ospitali Iherosolimitano de Malleu per Novellas. Et sicut prephata castra et ville terminantur et suis undique afrontationibus ambiuntur ita donat et laudat jamdictus comes supradicta omnia potenter et integre prelibate milicie et fratribus universis in hereditate propria franca et libera et ingenua cum omnibus eorum pertinentiis et cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus cum appulatis et heremis cum aquis et aqueductibus cum pratis et paschuis montibus et planis cum omnibus ingresibus et egressibus sicut comodius et utilius ad Dei honorem ac prephate milicie utilitatem intelligi potest vel nominari bona fide absque malo ingenio. Si qua autem persona presentem donationem atque diffinitionem disrumpere vel infringere temptaverit in duplo eam componat et hec donationis sive diffinitionis scriptura omni tempore maneat firma. Que facta est apud Barchinonam in manu dompni Petri de Castiliano tunc magistri Barchinone et Aragonis nobilisque Beg magistri Provincie ac fratris Rigalli vicarii qui tunc Novellas tenebat nec non et fratris Frodolonis ac fratris Eimerici de Torreies et fratris Poncii Dolon fratrisque Guillelmi Dalbax et aliorum fratrum cum predictis fratribus commutantium XII scilicet kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLI. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle regine aragonensis que hoc laudat et firmat. Hujus rei sunt testes visores et auditores Arnallus Mironis comes palearensis: Guillelmus Raimundi Dapifer: Garcia Ortiz: Bernardus de Belog: At Orella qui hec viderunt et audierunt et propriis manibus confirmaverunt. Sig+num domne Tarese que hec laudat et propria manu confirmat. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Garcia Ortiz. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num At Orella. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prefato.

Nota: appulatis : abejar, abejares; abellar, abellars; abellá, abellás ?
Heremis: yermo, yermos; erm, erms, herm, herms.