viernes, 2 de abril de 2021

DECLARATIO DVBIORVM PRAGMATICAE SANCTIONIS.

DECLARATIO
DVBIORVM PRAGMATICAE SANCTIONIS.


NOS
Phylippus Dei gratia Rex Castellae, Aragonum, Legionis,
vtriusque Siciliae, Hierusalem, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae,
Nauarrae, Toleti, Valentiae, Galitiae, Maioricarum, Hispalis,
Sardiniae, Cordubae, Corcicae, Murciae, Giennis, Algarbi, Algezirae,
Gibaltaris, Insularum Canariae, nec non Indiarum Insularum, &
terrae firmae maris Occeani Archidux Austriae, Dux Burgundiae,
Brauantiae, & Mediolani Comes Barchinonae, Flandriae, &
Tirolis, Dominus Viscayae & Molinae, Dux Atenarum, &
Neopatriae, Comes Rocilionis, & Ceritaniae, Marchio Oristani, &
Gotiani. Publicata Pragmatica sanctione super institutione nouae
Rotae in Regno Maioricarum, & insulis eidem adjacentibus per nos
edita quae data fuit in Aranjuez die xj. Maij. Anni proximem
praeteriti. M. D. lxxi. (texto anterior: MD lxxvi: 1571)
opportunum visum fuit nonnullorum dubiorum, quae ex aliquibus verbis
eiusdem Pragmaticae oriri poterant, & quae nobis proposita
fuerint; praesentem facere declarationem.



ET
primo quia propositum fuit quod multoties accidit, parum aut nihil
occurrere faciendum, ob carentiam causarum criminalium; quid tali in
casu curabit Iudex Regiae Curiae cum a commissionibus causarum
ciuilium, exemptus fit iuxta capitulum quartum (cruz, no se ve
bien?
) inferius. Dicimus, sancimus, & declaramus, quod si
forte contingat (quod tamen raro, aut nunquam euenerit) nullos esse
reos in carceribus, aut extra carceres; nullas esse causas
criminales: nulla ve negotia criminalia, aut fiscalia, nullaque
crimina, vel delicta in Regno perpetrari, ad quorum animaduertionem,
inquisitionem, instructionem, & paersequutionem Iudicem Curiae
intentum, & occupatum esse opporteat: fatis negotij ei supererit,
si munus suum studio, examine, & discutione causarum ciuilium in
quibus sicut, & coeteri consiliarij votum praebere tenetur,
adimpleat, ut speratur.


Et
e conuerso quando vacabit ludex Regiae Curiae in causis criminalibus
instruendis quomodo assistet in Audientia, & audiet, tractabit, &
votabit causas ciuiles. Sancimus, & declaramus, quod tali casu
curet vtrique officio satisfacere.


Item
quia dubitatum fuit quis habebitur pro vltimo admisso, ex quatuor
Doctoribus Regiae Audientiae; vt Iudicis Regiae Curiae officium
exercere debeat, cum omnes quatuor 
simul
admittentur in principio nouae Rotae, an seruabitur quod in fine
capituli disponitur: super ijs dabitur per nos forma, & ordo
admissionis quando nominabuntur conciliarij; quam formam, &
ordinem tali in casu obseruari sancimus, & mandamus.


Item
quia ex verbis illis primi capituli dictae nostrae Pragmaticae. Ibi:
Cui Regiae Audientiae praesit &c. Dubitatur, an Locumtenens
Generalis, votabit in causis Ciuilibus, & Criminalibus, &
facit dubium quod disponitur in Capitulo quarto supra, quod vltimus
in votando sit Regens Cancel. Et in capitulo nono quod in casu
paritatis praeualeant vota cum quibus Regens cansellariam concurret,
etiam si praesideat Locumtenens Generalis in Regia Audientia: &
nihilominus in capitulo eodem nono dicitur, quod dictus Locumtenens
Generalis, concludere debeat &c. Et in cap.10. dictus Locumtenens
Generalis intentum aut votum suum non aperiat Sancimus, &
declaramus quod per dictam Regiam Pragmaticam non datur votum
Locumten. General, sed sola praesidentia, assistentia, &
interessentia in conciljs tam Ciuilibus, quam Criminalibus. Et quod
habeat concludere non infert votum neque ex eo quod dicitur quod
Locumtenens Generalis intentum aut votum suum non aperiat, datur ei
votum, sed imponitur ei lex ne consiliarij intellecto animi sui voto
intimididentur, vel ad complacendum eidem impellantur.


Praeterea
fuit dubitatum, postquam Doctores Regiae Audientiae congregati
fuerint in loco destinato, & hora statuta ad tractandum, &
votandum causas, an expectabunt Locumtenentem Generalem vbi adsit
antequam procedant ad dictam causarum tam Ciuilium, quam Criminalium
examinationem, & decisionem, non dum scientes, an iuste sit
impeditus. Sancimus, declaramus, statuimus, & ordinamus, quod
notificetur Locumtenenti generali congregatio; ita tamen, quod per
hoc non retardetur negotiorum, & causarum tractatus, &
decisio.


Propositum
etiam fuit in dubium, quod contingit multoties non esse causas
conclusas in criminalibus; aut alia negotia criminalia non occurrere:
propter quae sit necesse, congregare consilium criminale: ideo tali
in casu quid agendum ne frustra congregentur Doctores in consilio. An
excusabuntur Iudices Regiae Curiae, referente Locumtenente generali,
seu Regente Cancellariam, quod opus non sit congregari; ob carentiam
negotiorum Criminalium. Sancimus, & declaramus quod hic casus,
remaneat sub arbitrio nostri Locumtenent. Gener. & suo casu,
Regentis Cancellariam.


Item
super dubio proposito an in visitando carceres, interesse debebunt
Baiuli, & Vicarij cum eorum Assessoribus qui hactenus adesse
solebant; & aliquando Regius Procurator. Et quid de praecedentia
cum Doctoribus Regiae Audientiae, & Baiulo, & Vicario, &
Regio Procuratore quem Baiulus, & Vicarius praecedere solent.
Sancimus, statuimus & 
declaramus,
quod si Baiulus, aut Vicarius in loco aut Ciuitate in qua praesidet
Locumtenens generalis, in vim regiorum priuilegiorum aut alias, de
carceratis ad eorum prouisionem vel mandatum possunt cognoscere;
iussum est, quod intersint in visita carceratorum, quam faciet
Locumtenens Generalis, & Regium Consilium: ad effectum tantum, vt
ab eis, ac eorum Assessoribus dictus Locumtenens Generalis, &
Regium Consilium instrui valeat de causis capturae, & de meritis
inquisitionum; an per eos grauentur carcerati. Quod si cognitio eis
non competit, reis existentibus in regijs carceribus non concedatur
assistentia. Et super praecedentia inter Baiulum, Vicarium, Regium
Procuratorem, obseruetur consuetudo.


Et
quia ex verbis illis quarti capituli dictae nostrae Pragmaticae, ibi,
volumus palam, & publicem &c. dubitatum fuit an id
observandum sit indistincte, etiam in causis quantum 
cunque
minimis; cum per appellationem, in Regia Audiencia, aut alias
agitatae refferentur; quia sic opportebit semper ianuas Regiae
Audienciae apertas habere: nullus est enim qui 
pro
sua causa quantumcunque minima nolit aditum habere pro ut sunt
litigantes vt plurimum curiosi, & ad id proclives. Sancimus, &
declaramus remittendum esse prout cum praesenti remittimus arbitrio
dicti Regentis Cancellariam.


Item
dubitationem ortam ex illis verbis eiusdem quarti capituli, ibi ad
colligendum, & refferendum tantum, &c. an scilicet super
intermedijs Relator solus prouidere poterit, cum 
tantum
ad colligendum, & refferendum ei commissa causa fuerit: &
nihilominus dispositum videatur, in cap. 13. Pragmaticae, ibi, a
sententijs vero interloquutorijs, quae per Relatores proferrentur,
&c. licere Relatoribus interloquutorias proferre. Videtur etiam
in causis arduis, & magni ponderis, pro diffinitiua committi
debere duobus, pro relatione facienda: & causas minores centum
librarum Barchinonensium, quae suis in casibus Doctoribus
Regiae Audientiae committi poterunt, pro faciliori expeditione ad
decidendum etiam comiti debere eidem relatori qui extra Audientiam,
sententiam faciat: postquam in secunda instancia ad Regiam Audientiam
supplicari poterit, ne per causas minimas in prima instancia Regia
Audientia occupetur, sic duximus declarandum. Quod verba illa, ad
colligendum, & refferendum tantum, non sunt posita ad
excludendum, quin super intermedijs Relator prouidere possit vel
solus, vel facta relatione in Regia Audientia, si ei videbitur, vt in
cap. xiij. dispositum reperitur: sed tantum fuerunt posita ad
excludendum, quod non cenceatur eis commissa decisio totius causae,
nisi specialiter concluso processu commissio eisdem fiat ad
decidendum. Quia causae minores, centum librarum non possunt evocari
ad Regiam Audientiam, sed sunt tractandae coram Ordinarijs; pro ut
est iam dispositum per nostram Pragmaticam, ideo cessat dubitatio.


Insuper
quia dubitatum fuit super illis verbis capit. vj. dicte nostrae
Pragmaticae, ibi & tam pro prima, quam secunda instantia &c.
intelligantur, quod vnico salario proferantur due sententiae
diffinitiuae, scilicet in prima instantia vna, & in secunda alia:
quia videtur absonum, & res insolita, dictisq; Consiliarijs,
valde grauosa; an vero intelligantur, vt pro qualibet sententia suum
recipiatur salarium, dummodo non excedat quinquaginta libras; quod
videtur, cum sint instantiae diuersae. Dicimus, & declaramus,
quod verba predicta non admittunt dubium propositum, vt pro vnico
salario quinquaginta librarum debeant ferri duae sententiae; scilicet
in prima, & secunda instantia; sed alium sensum recipiunt;
scilicet quod salarium sit vniforme in prima, & secunda,
instancia, hoc est quod tantundem salarium recipiant, & solui
habeat pro sententia ferenda in causa appellationis quantum solutum
fuerit in prima instantia. Ita tamen, quod in prima quam in secunda
instantia non possit excedere summam quinquaginta librarum, & sic
aequalitati, & non vnitati salarij fuit 
provisum;
& sic pro qualibet sententia, non recipiantur vltra qvinquaginta
librae.


Item
quia super estimandis salarijs, visum fuit inconueniens quod
remittatur aestimatio alteri, quam Relatori, aut Regiae Audientiae
cum de eo tantum extet Priuilegium quod Regius Procurator cum vno ex
Iuratis, cognoscant super excessiui te salarij, de qua aliquis contra
aliquem Iudicem conqueratur. Sancimus, & declaramus, quod super
incertitudine, & estimatione salariorum, siue super quantitate,
siue super excessu dubitari contingat, obseruetur quod dispositum
est, per dictum Regium Priuilegium.


Super
alio praeterea dubio quod ex eiusdem capituli, verbis propositum
fuit, ibi, dictaque salaria diuidi, & distribui volumus
aequaliter inter dictos Consiliarios, &c qui scilicet 
intelliguntur
isti Consiliarij, quia omnes sex Doctores Consiliarios appellauit
Regia Pragmatica: & de omnibus (
omnibcs) sex, Regiam
audientiam constare sanciuit. Et de Regente Cancellariam an is
particeps erit; quia etiam sibi causas ciuiles committet, & in
omnibus causis decidendis interueniet. Iudex vero Regiae Curiae, &
Fisci aduocatus, nullam causarum ciuilium commissionem habere
poterunt, vt in Regia Pragmatica disponitur. Nec ludex Regiae Curiae
in ciuilibus causis tractandis, & decidendis continuus esse
poterit: & videtur inaequalitas maxima, quod qui non laborat in
ciuilibus causis, de illorum salariis
manducet. (manduca)


Item
an diuidentur ante difinitiuam; salaria interloquutoriarum, saltem
vim diffinitiuae habentium. Sic duximus prouidendum, & sancimus,
ac ordinamus, quod ad salariorum 
partem,
quae inter Consiliarios diuidi, & distribui aequaliter prouisum
est, admittendi sunt Aduocatus Fiscalis, & Iudex Curiae; quibus,
licet commissiones causarum ciuilium fieri 
prohibitum
sit, impositum est tamen, onus votandi in dictis causis ciuilibus,
earum tractatibus interessendi: cum a negotiis criminalibus vacabunt.
Atque ita cum duplici munere fungantur, aequum visum est, vt
emolumentis vtriusque generis causarum vtantur, & fruantur. Nec
de Regente Cancellariam dubitandum fuit, cum, & ipse inter
Conciliarios, seu de Conciliariis sit: & nulla ratione a dictorum
salariorum participatione aequali, excludi debuerit. Quibus etiam
consequutiue accidit, quod salaria interloquutoriarum vim
diffinitiuarum habentium, etiam ante diffinitiuam prolatarum, optimo
iure diuidi, & distribui inter predictos sex Consiliarios
possint; cum quo ad eas, dici iure possit, Relatores 
functos
fuisse suis officiis.


Vlterius
etiam, quia ex verbis illis vij. capituli dictae nostrae Pragmaticae,
ibi: super quo nostri Regentis Cancellariam conscientiam, &c.
dubitatur quo modo potest onerari, super iis concientia Regentis
Cancellariam, cum is non habeat, nec habere potest notitiam omnium
causarun, nec earum antiquitatem: forsan congruentius esset,
quod quilibet 
Relator
haberet memoriale suarum causarum, & earum antiquitatum, ac
qualitatum. Sancimus, & ordinamus quod quilibet Relator habeat
librum, in quo continuet suo ordine processus omnes, postquam fuerit
conclusum in causa, vt in
Cathalonia obseruatur: facta
distinctione inter causas summarias, & plenarias, vt sic ad
antiquitatem causarum possit haberi respectus, qualis de iure, vel
alias habendus erit: de quibus habita notitia per Regentem
Cancellariam, iustem conscientiam eius, cui praecipue cura
administrationis iustitiae per Regem commissa est oneratur.


Ad
dubium praeterea resultans ex verbis, viij. capituli eiusdem
Pragmaticae, ibi eadem die, & hora redigi volumus, &
continuari, &c. Nunquid si aliquis, seu aliqui ex Doctoribus 
Regijs,
qui forsan contrarij voti fuerint, velint votum suum afferre in
scriptis, cum suis motiuis, quod forsan, nisi in studio camerario
ordinari non poterit: aut forsan Relator, cui conclusionem ordinare
incumbet cum suis motivis, maius tempus postulabit, sit eadem die, &
hora post votatam causam, adimplere nequibit. Sic duximus
respondendum, quod ad votandum accedant Consiliari instructi; &
si omnes instructi non sint, non procedatur ad votandum. Post vota
autem voce per omnes Praestita, conclusio scribatur secundum votum
maioris partis, vt in pragmatica continetur. Quod si aliquis ex
Consiliarijs votum suum motiuis in scriptis tradere voluerit, poterit
postea illud Secretario Consilii tradere: qui illud conclusioni iam
factae interferat: nam hoc non repugnat, quin instrumentum de
conclusione antea receptum habeatur pro perfecto, & ita in
Cataloniae Rota obseruatur.


Super
eo vero quod ex verbis eiusdem capitis, ibi, de quo secreto tenendo,
&c. visum fuit proponentibus, idem statuendum fore de omnibus qui
in Regia Audientia seu Consilio Criminali interesse debeant, vsque ad
Locumtenentem Generalem inclusiuem, alias non videtur sufficienter
prouisum. Sancimus, prouidemus, & declaramus, quod secretum per 
omnes
qui in Consilio Criminali, vel Regia Audientia Ciuili interfuerint,
obseruari debet, sub poenis a iure, & alias statutis; de quo
iuramentum praestari habeant Scribae, & Secretarij, vt prouisum
fuit. Quo vero ad Locumtenentem Generalem, & Regios Consiliarios,
non est opus alio iuramento quam eo, quo astricti sunt in ingressu
officiorum: in quo etiam obseruantia Secretarij includitur.


Praeterea
cum ex verbis xij capituli eiusdem Pragmaticae, ibi: si fuerint
reuocatoria ad nos &c. dubium ortum fuerit, an intelligatur etiam
de causis quantumcunque minimis, quae per appellationem aut alias in
Regia Audientia ventilatae fuerint, & decisae; quia videtur
maximum inconueniens, cum sine periculo, & magnis expensis non
detur aditus ad 
supremum
Regium Consilium. Ideoque tali in casu, vsque ad certam quantitatem
videtur disponendum, & ordinandum quod stetur posteriori
sententiae, tamquam latae cum maiori 
examine,
& discutione. Sancimus, & declaramus, quod nulla appellatio
possit interponi ad nos, & nostrum
Sacrum Supremum Regium
Consilium
, etiam si secunda sententia fuerit revocatoria
nisi in causis excedentibus
termille libras monetae
Maioricen
.


Item
aliam dubitationem ex verbis eiusdem xij. capituli ortam, ibi: dum
dicitur, quibusuis litigantibus, si ipsi voluerint, &c. An
scilicet intelligatur vtraque parte volente, an vero sufficiat
alteram partem id velle, quod causa supplicationis ad Supraemum
Consilium trahatur. Declarantes sancimus, quod sufficit, quod pars
quae subcubuit, velit supplicationis causam ad Sacrum Supraemum
Regium Concilium trahere; in causis summam, seu valorem trium mille
librarum monetae Maioricensis excedentibus.


Super
eo etiam dubio quod ex verbis, xiij. capituli dictae nostrae
Pragmaticae, ibi, ad deducendum, & allegandum, & ibi,
deducere, & probare, &c. propositum fuit, scilicet, quid 
si
sit interloqutoria, seu supplicationis causa, quae de iure communi, &
iuxta Regni Ordinationes ex eisdem actis est decidenda. Sancimus,
ordinamus, & declaramus, quod seruentur super his Ordinationes
Regni.


Insuper
etiam, quia dubitatum fuit, an capitulum xvj. dictae nostrae
Pragmaticae intelligatur, ne causae minores centum librarum
Barchinonensium, evocentur in prima instantia tantum cum videatur
causas appellationum ratione superioritatis, ad Regiam audientiam
euocari debere; etiam minores, & sine alia qualitate: & tam
appellationum ab interloqutoriis, quam difinitiuis Baiuli, &
Vicarii; & prout in curia gubernationis solitum est fieri. Sic
duximus declarandum, & sancimus, & declaramus, quod de causis
primae instantiae tantum disponitur in dicto xvj. capite, vt non
possint ad Regiam Audientiam euocari, si minores sunt centum librarum
(menetae) monetae Barchinonensis. De causis vero appellationum
quarumcumque qualitatum existant, non est dubitandum quod in Regia
Audientia tractandae sint; (cruz) nisi Priuilegio speciali
inferioribus earum cognitio concessa fuisset; vel prohibeatur
appellatio, & dicta Priuilegia obseruentur.


Item,
quia dubitatum fuit, * quod praedictum capitulum xvj. solum disponat
de causis minoribus centum librarum curiarum Baiuli, & Vicarii
non euocandis, & sine qualitate: quid de causis curiarum aliorum
Baiulorum partis forensis, cum praetendatur de illis nihil fuisse
dispositum.


Et
quis pauper reputabitur, vt eius causa evocari possit: & qua
forma vtendum erit, vt id dicernatur. Sancimus, & declaramus,
quod id quod dispositum fuit eo capite, de non 
euocandis
causis minoribus centum librarum, Ciuitatem, & totum Regnum
Maioricarum comprehendit expresse. Et super prohibitione, &
admissione qualitatum ex quibus causae 
maiores
euocari poterunt, remittitur arbitrio Relatorum, & Regiae
Audientiae, iuxta iuris dispositionem.


Insuper,
& vltimo cum super dispositis in xvij. capitulo dictae nostrae
Pragmaticae dubitatum fuerit, an in Audientia verbali Locumtenens
Generalis cognoscet de causis arduis, magni perderis, & iuris,
vel facti indaginem requirentibus, & an a provisionibus, seu
sententijs, tam quae proferuntur in dicta Audientia verbali
Locumtenentis Generalis quam dicti Regentis, licebit ad regiam
Audientiam supplicare: idque, indistinctae in omnibus causis, etiam
minimis: & an in dictis Audientiis uerbalibus tractari poterunt
omnes causae quarum capax erit etiam Curia Vicarii, & baiulorum
forensium videlicet coram Locumtenente generali sine limitatione
quantitatis: & in Audientia Regentis Cancellariam,


vsque
ad viginti libras Barchinononses, prout in Regia Pragmatica
disponitur. Sanctimus, prouidemus, & declamus, quod cognitio
causarum verbalium que Locumtenenti 
Generali
singulis diebus veneris committitur ad subuensionem pauperum,
viduarum, pupillorum, & aliarum miserabilium personarum,
introducta fuit vt absque sumtibus, 
summarie
iustitiam consequi possint. Nec fuit intentionis nostrae nec est,
causas quae requirant altioraem indaginem aut aliam extrinsecam
cognitionem, summario iudicio committere. A sententijs autem quae in
dicto verbali iudicio per dictum nostrum Locumtenentem generalem
proferentur, liceat suplicare ad Regiam Audientiam, demptis iis quae
in causis minimis ferentur. Volumus tamen sanctimus, & ordinamus,
ac etiam declaramus, quod cognitio dictarum causarum verbalium fiat
secundum consuetudinem, Priuilegia, & Franchesias curiarum
Vicarii, & Baiuli, & aliorum tribunalium dicti Regni; quibus
nullatenus intendimus praeiudicare.


Ne
itaque super praemissis amplius haesitetur, & vt dicta nostra
Pracmatica sanctio suum debitum fortiatur effectum, Reuerendum in
Christo patrem Episcopum Maioricen. & alias Ecclesiasticas
personas Regni praedicti Maioricarum, & Insularum eidem
adiacencium requirimus, & hortamur; Spectabili vero Magnifico, &
dilectis Conciliariis, Locumtenenti, & Capitaneo generali nostro
in dicto Regno, Regenti Cancellariam, Doctoribus dictae Regiae
Audientiae, Regio Procuratori, Fiscique aduocato, ac iudici Regiae
Curiae, gerentibusque vices nostri generalis Gubernatoris in
praefatis Insulis Minoricarum, & Euicae; & Baiulis, Vicariis,
subbaiulis, subuicariis, Alguaziris, Virgariis, & Portariis,
Magnificis quoque Militibus, Richis hominibus, Iuratis, etiam
Conciliis, & vniuersitatibus dicte Ciuitatis Maioricarum, &
aliorum oppidorum, & villarum regni, & Insulatum praefatarum,
ceterisque officialibus, & subditis nostris maioribus, &
minoribus in dicto Regno Maioricarum, & Insulis adiacentibus
constitutis, & constituendis, ipsorumqve officialium
locumtenentium seu officia ipsa regentibus, praesentibus, &
futuris, dicimus, praecipimus, & iubemus ad incursum nostrae
Regiae indignationis, & irae, poenaeque florenorum auri Aragonum
trium mille nostris Regijs inferendorum aerarijs, priuationisque
officiorum, quod praesentem nostram declarationem, quam etiam
Pragmaticae sanctionis praedicte partem esse, & eiusdem vim,
robur, ac efficaciam obtinere decernimus, & omnia, & singula
in ea contenta teneant firmiter, & obseruent, tenerique, &
inuiolabiliter obseruari faciant per quos deceat, cauti secus agere
fieri ve permittere ratione aliqua seu causa, si dicte Ecclesiasticae
personae nobis morem gerere, coeteri vero officiales, & subditi
nostri, prater irae, & indignationis nostrae incursum, poenam
praeappositam cupiunt evitare. In cuius rei testimonium praesentem
fieri iussimus nostro Regio communi Sigillo a tergo munitam. Datis in
Aranjuez, die xxv mensis Apprilis, Anno á Natiuitate Domini.
M.D.l.xxij.


                                            YO
EL REY.

Vt. Don Berñ. Vicecancel. Vt. Loris Regens.


Vt
Comes. G. Thes.


Vt.
Campi Regens. Vt. Sapena Regens.


Vt.
Talayero, pro Conser. Generali.