Mostrando las entradas para la consulta Belloloco ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Belloloco ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LI, perg 189, 3 agosto 1146

LI.

Perg. n° 189. 3 ago. 1146.

Omnibus sit notum quoniam ego Raimundus comes Barchinonensis atque Aragonensium princeps dono tibi fideli meo Guillelmo Raimundi Dapifero urbem Tortosam ut tu teneas ipsam çudam et habeas
senioraticum de ipsa civitate et de ipsa villa et de terminis ejus et habeas tertiam partem in dominio de omnibus eximentis ejusdem civitatis ac ville omniumque terrarum sibi pertinentium.
Dono etiam tibi castrum de Peniscola cum omnibus suis terminis et pertinentiis.
Dono etiam tibi civitatem nomine Majoricam et omnes terras sibi pertinentes cum senioratico et cum tertia parte omnium que inde exierint in dominio tam de mari quam de terra: et dono etiam tibi Minoricam et Evizam similiter cum terris et pertinentiis earum tali modo ut habeas hec omnia per me ad servicium et fidelitatem meam et successorum meorum per omnia tempora tu et omnis generatio tua.
Si quis vero presentem donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec donatio firma permaneat omni tempore. Quod est actum III nonas augusti anno X regni Leovici regis junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Guillelmi de Castelvel. Sig+num Otonis. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque proscripto suprapositis litteris in linea VIII.

(Sigue un documento que es traslado del anterior, pero se refiere solamente a Tortosa: y en el mismo pergamino se lee luego lo que aquí se copia.)

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem
civitatis Dertosse sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus porcionis que eum contingebat ei se tradisse ex integro aseverabat illius autem portionis quam januenses in predicta civitate seu fratres militie templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus R. ad hec respondebat se in parte januensium nil querere sed tantum tertiam partem Dertosse sicut in sua carta continebatur quidquid enim comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipse per se ipsam suam partem expugnasse et excepisse ac sic sua autoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portionem non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus portio que ad eum pervenerit nisi .... ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quominus pervenit partem sibi donare nec debuit nec potuit: hoc idem de parte quinta templariorum aseverabat ea scilicet ratione quia siquod diximus ejusdem G. R. consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessio nis que ipsis templariis facta est ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie quam ipsis eodem Guillelmo Raimundo mediante super hoc facta est sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenientiam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus tantum partem quod in suam potestatem pervenit donare potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus enim Guillelmus R. tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertosse proveniebant inter eximenta computabat: definivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium el fiscum regis pertinent sive ea in leudis questiis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hii clerici sint sive milites sive burguenses nullo modo inter eximenta computari precipue quia ipse in eis senioraticum vel adempramentum et mandatum habet districtum: de hereditatibus vero alienorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu volumptate date sunt debet ei comes emendam facere. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertossa tunc promissit ei se daturum etiam
tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere empcione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento: comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. Preterea conquestus est predictus Guillelmus R. quia dominus comes estacamentum iisdem militibus seu peditibus quorum in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat auferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit ergo predicta curia quod si familia comitis inter se littem aut aliquam contentionem habebat sacramentum de hoc Guillelmum Raimundum vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Idem erit si aliquis de civibus aliquam familiam placitare voluerit. Si vero aliquis de familia cum aliquo de civibus habuerint causam super qualibet re in manu predicti Guillelmi R. vel ejus vicarii firmabunt directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ea ocasione illius tertie
partis jenuensium quosdam honores emparaverat. Judicavit curia dominum comitem illas honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis
pervenit et deinceps omnia secundum eorum cartas tenere expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra comunis fieri mandaverat in quem partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Definivit curia G. R. in eo molendino partem secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito de quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte jenuensium in quam nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et ideo de hoc ei partem dare nolebat. Definivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presencia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cuncta fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questiis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat: comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manullevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promiserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum eam pecuniam judeis ac sarracenis dedisset quia de suis manuleutis partem enim
alicui facere non dicebat nec justum erat nichil exinde predicto G. Raimundo dare debere: sin autem quia videmus hoc questiam esse quocumque nomine ipsam eam appellaret debet exinde partem suam ei
donare. Insuper conquestus est de salmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo ejecto alium sine ejus consilio eligui preceperat: comes cartam quam eis consilio ac voluntate jenuensium et ipsius Guillelmi R. fecerat proclamabat: unde curia cartam eligere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de Almostelaffia quam comes cuidam burguensi Dertose comendaverat et de pecunia quam ab eo pro hoc acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi vut non tantum Almostelaffiam Dertosse comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia Almostelaffia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que a civitate vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea pecunia quam ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quem ipse Almostelaff pro Almostelaffia dona et partem accipiat. Iterum conquestus est quod comes sibi dare
partem nollebat de ea pecunia quam ab hominibus Dertose habuit quia pacem ac treugam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium expectare dicebat ac sic totam illam causam suam propiam affirmabat quod nichil unquam exinde alicui hominum dedit nec justa consuetudinem sue terre se cuiquam dare credit. Judicavit propterea curia quia hec maleficia principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelmo R. dare nullo modo debebat tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia numquam in tota sua regione partem ex hoc alicui nec ipsi nec patri suo dederant. Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt hec. In primis conquestus est de Guillielmo R. quod ei Zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum feudum sive beneficium ei habendum concesserat. Ad hec Guillelmus R. respondebat se nullo modo debere Zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia sed de guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam Zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat tenere autem Zudam hoc est potestatem de ipsam habere sic ut per ea posset totam civitatem distringere et quotiescumque comes qui ea sibi donaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur ideo comes de predicto Guillelmo R. quia Zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro fallimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc G. R. respondebat se ideo guardam ipsius Çude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat neo partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei asignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum sue curie eum adducere vel super hoc ipsum audire nunquam amplius nisi usque modo valuit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam dilationem super hoc fecit semper eam cum assensu G. R. fecit et tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilacio sibi quidem incomodum et prefato vero Guillelmo R. comodum afferebat. Guillelmus Raimundus de hoc respondebat quia hujusmodi asensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilationi respondebat necesitate quam ex voluntate asensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam indignent eorum volumptates de aliqua re etiam nominari consentire. Propter hoc judicavit curia predicta quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quia in domino
suo comite supradictam fatigam fecisset ipsum et sibi comes supradictus expensas sexaginta milium aureorum et etiam illud incomodum quod sibi evenisse dicebat quia propterea quia G. R. ipsam Çudam non custodierat quoniam ille asenssus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia videmus quod magis fuit districtus quam volumtas quia cognoscimus quod comes pro mora fuit et mora semper ad se periculum trait: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum de suis de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius Çude minus quinto: de cetero autem faciet ita guardam ipsius Çude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam Çudam eo videlicet et tenere ut quod hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedet faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse similiter faciat guardam illius tertie partis a comite
concedi quocumque modo vel ratione. Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo R. dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet Çalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam volumptatem videlicet ut ipse comes amitteretur sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines sed Poncius Bernardi de Belloloco qui propter justitiam et judicium ipsius alcayt de Dertosa fecit capite truncari et Bernardus de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur.
Propterea judicavit curia quod si G. R. vel idem Bernardus de Belloloco potuerit hoc testibus aprobare videlicet et quod propter judicium alcait sit interfectus hujusmodi mors nullatenus a comite requiratur sin autem faciat idem Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena
curia se hujusmodi factum perpetrase. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo R. pro eo quod ipse et sui graves injurias minas bajulis suis et sajonibus intulerant insuper eos verberaverant et propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. G. R. respondebat se nunquam bajulis suis vel sajonibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente et dicebat quod erat paratus in duplum vel in quadruplum emmendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes sua dicta testibus aprobare videlicet ut propter minas seu timorem Guillelmi Raimundi damnum aliquod quoquomodo habuisset emmendet ei hoc totum G. R. sicut fuerit aprobatum. Similiter omnes malefacturas quas ipsi bajuli vel sajones potuerint aprobare quod si G. R. graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit *enunendet idem ei
deshonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo deshonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo R. quoniam novos usaticos ac novas consuetudines misisset in civitate Dertuse videlicet jovas traginis et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat
ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque ad Ilerdam et de aliis maliciis super factis conquerebatur comes que omnia scriptis ostendebat.
Ad hoc G. R. respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quod sui bajuli ibi
posuerant et acceperant et in his hominibus pejus faciebat suus bajulus quam alius homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando Çudam tenebat videlicet gallinas et lignea et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova establimenta debuerant poni umquam seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut volumptate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non. - Sig+num Bernardi de Cadireta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter
comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis transcribi fecit et etiam comprobavit cum literis propositis in tertia linea secundi translati Christi subsequentis et in linea octava et etiam appositis in secunda linea istius conclusionis idus octobris anno Domini MCCLXX secundo.

Nota: MCCLXX secundo: 1272.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVII, 13, Guillelmus Raimundus Dapifer, Dertose

CXLVII.

Núm. 13.

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem
civitatis Dertose sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus portionis que eum contingebat ei se tradiisse ex integro asseverabat. Illius autem portionis quam januenses in predicta civitate habebant seu fratres milicie Templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit.
Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat se in parte januensium nichil querere sed tantum tertiam partem Dertose sicut in sua carta continebatur. Quicquid vero comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipsi per se ipsam suam partem et expugnasse et cepisse ac sic sua auctoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portione non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus partis que ad eum minime pervenit nec ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quod minus perveniret partem sibi donare nec debuit nec potuit. Hoc idem de parte quinta Templariorum asseverabit ea scilicet ratione quia sicut diximus eidem Guillelmo Raimundo consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta
concessionis que ipsis templariis ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie que illis eodem Guillelmo Raimundo mediante facta est super hoc sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenienciam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur: de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus totam partem quod in suam potestatem pervenit donare ac tradere potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus vero Guillelmus Raimundus tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertose proveniebant inter eximenta computabat: diffinivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium ac fiscum regis pertinent sive ea in leudis questis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hi clerici sint sive milites sive burgenses nullo modo inter eximenta computari precipue quia ipse in eis districtum senioraticum vel ademprimentum et mandamentum habet. De hereditatibus aliorum qui non habitant in
civitate nec ejus consilio seu voluntate date sunt debet ei comes emendam facere. Preterea conquestus est predictus Guillelmus Raimundo quia dominus comes estacamentum ei de militibus seu peditibus quos in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat aufferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit igitur predicta curia quod si familia comitis inter se litem aut aliquam contentionem haberet estacamentum de hoc Guillelmo Raimundo vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Id erit si aliquis de civibus aliqua familia placitare voluerit: si vero aliquis de familia cum aliquo ex civibus causam super qualibet re habuerit in manu predicti Guillelmi Raimundi vel ejus vicarii firmabit directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ei occasione illius tertie partis januensium quosdam honores imparaverat. Judicavit curia dominum comitem illos honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit deinceps omnia secundum eorum cartas recte expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra eorum fieri mandaverat in qua partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Diffinivit curia Guillelmum Raimundum in eo molendino partem secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito cum quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte januensium in qua nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et imo de hoc ei partem dare nolebat. Diffinivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presentia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cunctum fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat. Comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manulevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promisserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum hanc peccuniam judeis
ac sarracenis reddidisset quia de suis manuleutis partem cum alicui facere nec dicebat nec justum erat nichil exinde predicto Guillelmo Raimundo dare debere: sin autem quia vidimus hoc quistam esse quocumque nomine ipsa eam appellet debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de zaalmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo enecto alium sine ejus consilio eligi preceperat. Comes cartam quam eis consilio ac voluntate januensium et ipsius Guillelmi Raimundi fecerat
proclamabat unde curia cartam exibere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de almostalafia quam comes cuidam burgensi Dertose comendaverat et de
eo quod ab eo acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi homini non tantum almostalafiam Dertose comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia almostalafia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que ad civitatem vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea peccunia que ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quam ipse almostalaf pro almostalafia donat partem accipiat. Item conquestus est quod comes sibi partem dare nolebat de ea pecunia quam ab hominibus Dertose habuit qui pacem ac treguam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium spectare dicebat ac sic totam illam causam suam proprium affirmabat quod nihil usquam exinde alicui hominum dedit nec juxta consuetudinem sue terre se cuique dare credit. Judicavit propterea curia quia malefacta principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelmo Raimundo dare nullo modo debebant tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia nunquam in sua regione partem ex hoc alicui nec ipse nec pater suus dederat. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertosa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere emptione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento. Comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. - Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt he. In primis conquestus est de Guillelmo Raimundo quod ei zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum fedum seu beneficium
ei habendum concesserat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullo modo debere zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia seu guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat: tenere autem zudam hoc est potestatem de ipsa habere ita ut per eam posset totam civitatem distringere et quotienscumque comes qui eam sibi
comendaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur immo comes de predicto Guillelmo Raimundo quia zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro falimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se imo guardam ipsius zude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat nec partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei assignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum suum eum adducere vel super hoc ipsum audire numquam amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam delationem super hoc fecit semper eam cum assensu Guillelmi Raimundi fecit tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilatio sibi quid incomodum prefato vero Guillelmo comodum afferebat. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat quia hujusmodi assensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilatiom magis ex necessitate quam ex voluntate assensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam viderint eorum voluntates de aliqua re etiam inviti consentire. Proptee hoc judicavit predicta curia quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quod in domino suo comite supradictam fadigam fecisset imputet sibi comes supradictas expensas LX milium aureorum et omne illud incomodum quod sibi evenisse dicebat
propterea quia Guillelmus Raimundus ipsam zudam non custodierat quum ille assensus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia vidimus quod magis fuit districtus quam voluntarius et cognoscimus quia comes in mora fuit et mora semper ad se periculum trahit: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum quantum defuit de guarda
quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius zude minus quinta. De cetero autem ita faciat guardam ipsius zude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam zudam: eo videlicet tenore ut pro hac tercia
parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedit faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse. Similiter faciat guardam illius tercie partis que fuit januensium si aliquo tempore poterit terciam illius tercie a comite consequi quocumque modo vel ratione. - Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo Raimundo dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet zahalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam voluntatem videlicet ut ipse comes amiteret sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines set potius Bernardus de Belloloco qui propter justiciam et judicium ipsius alcaid de Tortosa fecit eum capite truncari. Et Bernardus de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si Guillelmus Raimundus vel idem Bernardus de Belloloco potuerint hoc testibus approbare videlicet quod propter judicium alcaid sit interfectus hujuscemodi mors nullatenus a comite requiratur: sin autem faciat inde Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrasse. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo Raimundo pro eo quod ipse et sui graves injurias et minas bajulis suis et saionibus intulerant insuper eos verberaverant el propter
hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. Guillelmus Raimundus respondebat se nunquam bajulis suis vel saionibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente: et dicebat quia erat paratus in duplum vel in quadruplum emendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes supradicta testibus approbare videlicet ut propter minas seu timorem Guillelmus Raimundus dampnum aliquod quoquo modo habuisset emendet ei hoc totum Guillelmus Raimundus sicut fuerit approbatum: similiter omnes malefactas quas ipsi bajuli vel saiones potuerint approbare. Et si Guillelmus Raimundus graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit emendet quidem ei desonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo desonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur.
Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundo quoniam novos usaticos ac novas consuetudines mississet in civitate Dertosa videlicet jovas tragins et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque Ilerdam: et de aliis multis superfactis conquerebatur comes que omnia scripta ostendebat.
Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quos sui bajuli ibi posuerant et acceperant. Et in his omnibus pejus faciebat suus bajulus quam aliquis homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando zudam tenebant videlicet gallinas et ligna et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova stabilimenta debuerunt unquam poni seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut voluntate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XLII, perg 167, julio 1143

XLII.

Perg. Nº 167. Julio 1143.

Sit notum omnibus quod ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps Aragonis inpignero
tibi Guillelme Suniarii uxorique tue et progeniei tue terram de meo alodio infra terminum de Villa de Canibus propter CXXX morabatinos marinos in ipso loco ubi tradent eam tibi Bernardus de Belloloco et meus bajulus Ticio ut tandiu teneas possideas et expletes prefatum pignus quousque reddam tibi CXXX morabetinos jamdictos sine tuo enganno: et non sit michi vel meis redimendi licentia nisi de festo
Sancti Michaelis in aliud festum et ita currat annuatim. Si quis hoc rumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec impignoratio maneat firma.
Facta carta impignorationis in mense julii anno VII regni Ledoici junioris.
Sig+num Raimundi comes. (Siguen a esta firma unos caracteres que parecen hebreos.)
Sig+num Guillelmi Dapiferi.
Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Bernardi Poncii. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc jussus scripsit die annoque prephato suprapositis litteris in linea II et III ubi dicitur CXXX. Et istos XXX morabatinos habuit comes in uno mulo.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXX, perg 106, 27 octubre 1139

XXX.

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

catalán = castellano

Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac
princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de Monteboi quando tu predictus Reverterius mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum.
Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel
fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos.
Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore.
Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III.
Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit.
Sig+num Arberti de Apierola.
Sig+num Rodlandi fratris ejus.
Sig+num Guillelmi Montispessulani.
Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii.
Sig+num Rodberti hominis Reverterii.
Sig+num Guillelmi de Subiratis.
Sig+num Bertrandi de Casteleto.
Sig+num Poncii de Monte Lauro.
Sig+num Raimundi de Barberano.
Sig+num Artalli de Castellonovo.
Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi.
Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man.
Sig+num Deusde de Tamarito.
Sig+num Raimundi Renardi.
Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale.
Sig+num Bernardi de Belloloco.
Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco.
Sig+num Bernardi Berengarii barchinonensis ecclesie canonici.
Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.

domingo, 22 de diciembre de 2019

V, perg 20, 1 abril 1133

V.

Perg. n.° 20. 1 abr. 1133.

In Dei omnipotentis nomine Ego Magentia femina et filius meus Guillermus donatores sumus tibi Raimundo Berengarii barchinonensium ac bisullunensium comiti per hanc donationis nostre scripturam donamus tibi ipsum nostrum castrum de Corneliano cum omnibus suis alodiis et feuvis et bajuliis in quibuscumque sint locis et cum omnibus suis terminis et pertinentiis et cum omni honore sibi pertinenti et cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus sicut melius dici vel nominari potest ad tuam utilitatem et proficuum et sicut Guillermus Bernardi maritus meus predictum castrum mihi tradidit per legalem traditionis scripturam et sicut idem Guillermus Bernard Hierosolimitani tendens illud idem castrum mihi Guillermo donavit commendans inde mihi suos homines sic sine ullo retentu quem ibi non facimus donamus et de nostro jure in tuum dominium et potestatem predictum castrum tradimus ad faciendum ibi et inde quicquid tua gratuita voluntas elegerit. Si quis contra hanc donationem venerit ad irrumpendum non valeat vendicare quod requisierit sed componat tibi predictum castrum in duplo in consimili loco ac donatione firmiter persistente. Que est acta die kalendarum aprilis anno XXV regni Lodovici regis. Sig+num Maiencie femine. Sig+num Guillelmi filii ejus qui hanc donationem fecimus firmavimus et testes firmare rogavimus. Sig+num Raimundi Rinardi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belloloco. 
Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha. Sig+num Petri de Palacii. Sig+num Berengarii de Pelafols. Sig+num Raimundi Dalmacii de Midiniano. Sig+num Reambaldi de Basilia. Ademarus de Mata. Sig+num Gaufredi de Serviano. Gaucefredus Levita. Ista suprascripta Bernardus firmo sacrista. Sig+num Poncii notarii qui hoc scripsit die annoque prescripto. Ego Raimundus Torrent mandato Raimundi Eimerici fideliter atque legaliter hoc translatum translatavi ab originale instrumento puncto ad punctum verbo ad verbum nichil 
addens vel minuens videntibus et legentibus tribus testibus advocatis videlicet Bernardo Jausberti et Bernardo Saumer et Amadei Nicholai qui omnes hoc translatum et originale instrumentum viderunt et legerunt et ita bone convenire invenerunt V kalendas octobris anno Domini MCCLXVI (1266) et suprascripsi in III linea se. Raimundus Eimerici scriptor publicus proprium subscripsit et hoc sig+num fecit.

Ramon Berenguer IV, V, perg 20, 1 abril 1133

viernes, 20 de diciembre de 2019

XVIII, perg 63, 7 julio 1136

XVIII.

Perg. N° 63. 7 jul. 1136.
 
Ramon Berenguer IV
 
Cunctis innotescere volumus qualiter Guillelmus Raimundi Senescalci et uxor ejus Beatrix se presentaverunt ante archiepiscopum terrachonensem. Erat enim questio inter eos de conjugio suo utrum possent in eodem conjugio juste remanere. Qui auditis et discussis eorum rationibus et acceptis probationibus non sine sacramento judicavit divorcium debere fieri inter eos: verum amici eorum composuerunt pacem hoc modo inter eos. Laudaverunt siquidem ut ipsum honorem qui fuit Berengarii Raimundi Montis Catani ita inter se haberent. Primum quidem ut ipsas dominicaturas dum ipsa viveret haberent per medium. Staticam vero castrorum per singulos annos habeat VI mensibus Guillelmus Raimundi et Beatrix VI aliis mensibus donec ipsa maritum accipiat. Milites autem ipsius honoris faciant hominium Beatrici eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere temptaverit valeant Beatrici et teneant se cum illa donec Guillelmus predictus quod infregerit ei restituat. Si vero Beatrix virum acceperit habeat in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam Sancti Marcialis per meliorationem cum laboratione boum sine alicujus contrarietatis obstaculo: et post obitum suum remaneant filiis vel filiabus de Guillelmo Raimundi in se procreatis: et quod Beatrix in vita sua non impediat sue jamdicte partis honorem vinditione impigneratione vel donatione vel aliquo modo quo filiis suis et Guillelmi Raimundi ad perditionem veniret. Sed milites ipsi stent in hominio Beatricis usque ad obitum ejus.
Excepto hoc
Beatricis hominio ipsi milites serviant Guillelmo Raimundi et sint sui et habeat eos solidos.

Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis.
Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Beatricis qui hanc convenientiam laudaverunt et firmaverunt. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato litteris fusis in linea V et superpositis in XI et rasis in prima et superpositis et emendatis in linea VIII et rasis in linea III et prima.

sábado, 30 de mayo de 2020

LXVI. Reg. n. 221, fol. 161. 16 enero 1321. Reus

LXVI. Reg. n. 221, fol. 161. 16 enero 1321.

Nos Jacobus etc. Quia vos dilectus consiliarios noster Simon de Belloloco nobis exposuistis humiliter supplicando quod cum nos olim ad supplicationem vestram fecerimus gratiam camerario Terrachone ac vobis de celebrando mercato qualibet septimana in die lune in loco de Reus sito in campo Terrachone ut in carta nostra quam eo tunc inde fieri fecimus lacius continebatur vosque dicta carta nostre concessionis que pervenit in posse dicti camerarii plurimum racione juris quod habetis in dicto loco de Reus nec eam habere possitis ab ipso camerario dignaremur de tenore ipsius carte vobis copiam fieri et sub nostro sigillo tradi mandare: nos itaque supplicationi vestre hujusmodi condescendentes benigne perquisito de mandato nostro et reperto in registris nostris tenore dicte carte ipsum in presenti inseri jussimus formam que sequitur in omnibus continentem.
- Nos Jacobus etc. Ad supplicationem vestri Simonis de Belloloco humiliter nobis factam concedimus venerabili camerario Terrachone et vobis quod de cetero possitis facere mercatum qualibet septimane in die lune in loco dicti camerarii et vestri vocato Reus qui locus est situs infra Cathaloniam in archiepiscopatu Terrachonensi ita quod omnes venientes ad ipsum mercatum veniant salvi et securi cum omnibus rebus suis et mercibus quas secum detulerint in veniendo stando ac etiam redeundo sic quod non pignorentur marchentur detineantur seu capiantur culpa crimine vel debitis alienis nec etiam si principales fuerint aut fidejusoris nomine obligati quibusvis personis nisi prius de ipsis fatica inventa fuerit de directo exceptis tamen proditoribus seu bausatoribus falsatoribus monete violatoribus caminorum seu itinerum et committentibus crimen lese majestatis homicidiis raptoribus seu latronibus. Hanc tamen graciam vobis facimus sine juris prejudicio alieni. Mandamus itaque per presens privilegium nostrum procuratoribus vicariis bajulis curiis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quatenus predicta omnia firma habeant et observent ac teneri faciant et inviolabiter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. Quicumque autem contra predicta vel aliqua de predictis ausus venire temptaverit iram et indignationem nostram ac penam quingentorum aureorum absque remedio aliquo se noverit incursurum dampnis illatis prius et plenarie restitutis. in cujus rei testimonium presens nostrum privilegium vobis fieri nostroque pendenti sigillo jussimus comuniri. Datum Valencie VIIl° kalendas marcii anno Domini MCCC nono. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus.
- Testes sunt Jacobus dominus de Xericha Petrus Ferdinandi dominus de Ixar Artaldus de Luna Guillelmus de Montecatheno Eximinus de Focibus. - Signum + mei Bernardi Majoris scriptoris domini regis predicti qui de mandato ejusdem domini hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - in testimonium vero premissorum presentem cartam nostram vobis fieri et tradi fecimus sigillo majestatis nostre appendicio comunitam.
Data Dertuse XVI kalendas februarii anno Domini MCCCXX primo. - Bernardus de Aversone domini regis mandato. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum etc. - Testes sunt infans Petrus domini regis filius infans Raimundus Berengarii dicti domini regis natus Berengarius Dertusensis episcopus G. de Angularia Petrus de Queralto. - Fuit clausum per Bernardum de Aversone notarium dicti regis.

LXVI. Reg. n. 221, fol. 161. 16 enero 1321. Reus

LXVII 1321

domingo, 22 de diciembre de 2019

XLIII, perg 139, 27 noviembre 1143

XLIII.

Perg. n° 139. 27 nov. 1143.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est.
+ Divine inspirationis gracia et pietatis ratio monet filios ecclesie summa intencione providere saluti animarum ac libertati catolice ecclesie. Eapropter ego Raimundus Berengarius comes barchinonensis et Dei gratia regni dominator aragonensis virtute Spiritus sancti commotus in celestis militie potentia ad defendendam occidentalem ecclesiam que est in Ispaniis ad deprimendam et debellandam et expellendam gentem maurorum ad exaltandam Sancte cristianitatis fidem et religionem ad exemplum milicie templi Salomonis in Iherusalem que orientalem defendit ecclesiam in subjectione et obedientia illius secundum regulam et ejusdem milicie instituta beate obedientie miliciam constituere decrevi: quod jamdiu summo et bone mentis desiderio desideraveram et ad hoc venerabilem Rodbertum magne excellentie magistrum Iherosolimitane milicie et ceterorum fratrum conventum per literas et inter nuncios meos sepe et diligenter invitaveram. Huic autem desiderio meo ac peticioni prephatus Rodbertus magister et omnium fratrum conventus in capitulo fratrum milicie in Iherusalem Dei gratia adquieverunt et unanimiter concesserunt et per literas ac fratres ejusdem templi bone voluntatis eorum decretum atque consilium de constitutione Christi militie in Ispaniis adversus mauros misericorditer renunciaverunt. Idcirco ad exaltandam Christi ecclesiam ad exercendum officium milicie in regione Ispanie contra sarracenos in remissione peccatorum meorum ad honorem Dei qui honorat honorantes se ad salutem anime patris mei qui fuit miles ac frater Sancte jamdicte milicie in cujus regula et habitu gloriose vitam finivit tibi Rodberto prephate milicie venerande magister et successoribus ac fratribus tuis omnibus dono atque concedo et in manum vestram per hanc presentem scripturam potentialiter trado castrum totum quod dicitur Monszo et castrum totum quod dicitur Mongaudi ut per alodium propium ea teneatis et habeatis ac jure perpetuo possideatis vos et omnes vestri successores per secula cuncta cum omnibus territoriis et pertinentiis ac terminis eorum vel infra existentibus et cum omnibus usaticis ac consuetudinibus suis cum omnibus leddis et passaticis cum omnibus cultis vel incultis cum planis et montaneis cum pratis et pascuis et omnibus ad predicta castra pertinentibus omnia in omnibus sicut melius et utilius ad honorem Dei ac supradicte milicie utilitatem intelligi valeat sine ullo retentu quem aliqua persona ibi non habeat. Eo quoque modo dono vobis castrum quod dicitur Xalamera et Barberanum cum territoriis ac pertinentiis et terminis eorum et cum omnibus ad jamdicta castra pertinentibus sine ullo retentu alicujus persone et honorem Lup Sancii de Belxid sicut ex hoc cum predicto Lup Sancio convenire poteritis et castrum totum quod dicitur Remulinis cum omnibus sibi pertinentibus
cum divina clemencia illud in meam tradiderit potestatem et totum quod habere debeo in castro Curbinis cum Deus illud michi dignatus fuerit reddere. Predicto etiam modo addo vobis omne decimum totius terre mee videlicet omni suum reddituum et censuum meorum tam de expletis quam de omnibus consuetudinibus rectis et de justiciis de quibus decimum accipere volueritis et mille solidos in
Cesaraugusta quotannis. In omnibus vero cavalcatis vel expedicionibus Ispanie de vestris scilicet hominibus quintas vobis perpetuum dimitto et dono. Si forte aliquid de honore meo dare vendere vel impignorare michi contigerit decimum vestrum salvum et liberum vobis remaneat. De omnibus siquidem que Deo juvante juste conquirere potero decimum quiete et libere vobis concedo. Et de conquisitione terre sarracenorum quintam partem vobis concedo et decimum totum ex his que parti mee pertineant. Quod si castellum aut fortitudinem contra mauros edificare aut construere volueritis opem et consilium meum per omnia vobis diligenter atribuam. Convenio iterum vobis et dono in potentia celesti et fortitudine Christi me ulterius pacem non facturum cum mauris nisi vestro consilio. Prenominata siquidem omnia devoto animo ac spontanea voluntate cum omni integritate omnipotenti Deo et vobis predicte milicie R. Magistro et fratribus tam presentibus quam futuris dono atque concedo et de meo jure in vestram ea trado potestatem atque dominium Regi Deo gratias reddens qui vos ad defensionem ecclesie sue elegit ac nostris precibus annuere fecit.
Dono vobis iterum atque concedo quod de vestra propia causa per totam terram meam nulla ledda nulla consuetudo nullum passaticum accipiatur. Si qua autem laica secularisve persona presentem donationis scripturam in aliquo vel in toto dimovere temptaverit et iram Omnipotentis incurrat et tandiu excomunicationis vinculo innodetur donec digne de tanti reatus excessu satisfaciat.
Quod est actum V kalendas decembris apud Gerundam dompno Guidone Romane ecclesie cardinali diacono et Legato celebrante conventum in presentia omnium subscriptorum testium anno dominice incarnationis millessimo centessimo cuadragessimo tercio. Notum autem sit quod hec presens donatio
fuit facta in manu dompni Ebardi magistri Gallie et in manu venerabilis Petri de Roveria Magistri
Provincie et cujusdam partis Ispanie et in manu fratris Ottonis Sancti Odmerii et fratris Ugonis de Bezaniz ac fratris Petri de Arzacho et fratris B. de Ceguinole ac fratris Arnale de Forcia.
Quod autem de decimis superius statutum est ita etiam firmamus sicut superius legitur salva in omnibus donatione que ecclesiis facta est.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi cesaraugustani episcopi. Sig+num Dodonis oscensis episcopi. Sig+num Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Guillelmi rotensis electi. Sig+num Guillelmi prepositi rivipollensis. Sig+num Gregorii electi Terraconensis archiepiscopi. Berengarius gerundensis ecclesie episcopus. Guillelmus cesaraugustensis sig+num sacrista. Petrus Rivipollensis abbas salvo jure Sancte Marie. Renalli magistri gerundensis ecclesie. Berengarius Sancti Felicis abbas. Sig+num Petri barchinonensis archilevita. Petrus sacrista barchinonensis. Sig+num Guillelmi
sacriste rotensis. Sig+num Arnalli Mironis comitis Palarensis. Signum Artalli comitis Palarensis. Sig+num Bernardi de Comingo comitis. Sig+num Petri comitis Bigorre. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Raimundi Berengarii de Ager. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num abbatis Fortuny Montis Aragonis. Sig+num Poncii clerici barchinonensis scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit.
- Sig+num Illefonsi regis Aragonensis comitis Barchinone et Rossilionis et marchionis Provincie qui totum predictum donativum quod comes pater meus dedit militie templi laudo et confirmo et de illis omnibus que in presentiarum habeo vel in futurum Deo annuente adquirere potuero dono et concedo milicie templi jamdicte eodem modo quo pater meus comes Barchinonensis dedit sicut superius scriptura est. Testes sunt hujus confirmationis et donationis Petrus cesaraugustanus episcopus et Johannes Tirasonensis
episcopus et Berengarius abbas Montis Aragonis et Petrus de Arazuri et Petrus de Castellaçol et Blasco Romeo et Exemenus de Artusella majoridomo et Gonzalvo Papellino alferis et Marcho de Oscha et Petro Ortiz et Xemenus Romeo et Dodo de Alchala et ego Sancius de Petra Rubea qui hoc scripsi precepto domini mei regis apud Cesaraugustam mense augusti era MCCX et hoc signum. Sig+num Raimundi Berengarii comitis Provincie fratris domini regis. - Sig+num Petri regis Aragonum et comitis Barchinone qui omnia predicta laudo et confirmo. Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani qui predicta omnia et singula confirmamus perpetuo valitura. Cujus confirmationis testes sunt Guillelmus de Cervaria Raimundus de Montecatano Guillelmus de Cardona B. Berengarii de Ager Ato de Focibus majordomus Aragonis Garcia Pardi P. Pomar quod factum fuit in Montesono
XI kalendas julii era millessima CCLX quinta mandato domini regis Jacobi et G. de Almogera et G. Rabacie notariorum suorum presente etiam P. Sancii notario et repostario suo ab A. gramatico scriptum qui hoc suum Sig+num aposuit. Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Linana notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici
Barchinone testis.
- Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate oficii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur
appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno domini millesimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno
Domini millesimo trecentesimo undecimo cum literis punctatis in linea decima sicut punctate erant in originali ubi dicitur eum et cum literis et rasis et emendatis in linea vicesima tertia ubi dicitur Ottonis.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII.

Perg. N° 80 (?). 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de
fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo comiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus erradicare castrum Rochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncius comes contra prephatum comitem
tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum
ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi pertinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis
ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo
autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici.
- Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num
Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad
ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum.

Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat.

Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis
contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas.

Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I.

(N. E. La cosa es liar a los idiotas: el texto es de 1137, cuando reinaba en Aragón Ramiro II, en Francia
Luis VI, "el majetón". regisque Ledovici I ni quisiera se referiría a Luis Pío, Ludovico Pío. Sólo los alucinados de Netflix usaron un Rey Luis en una serie, Templarios, como rey de los catalanes, o rey catalán.)

Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano.
Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num
Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

viernes, 20 de diciembre de 2019

XIX , perg 64, 7 julio 1135

XIX.

Perg. N° 64. 7 jul. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dominum Raimundum comitem Barchinonensem et Guillelmum Raimundi Senescale.
Comendat namque jamdictus comes Raimundus Guillelmo prelibato castrum de Todela et castrum de Sobreporta et castrum de Stella et castrum de Besora et castrum de Torreione castrum de Curul et castrum de Tonna castrum de Medaia et castrum de Clerano castrum de Montcada et de Vacherices castrum de Ribataiada et de Castelar et ipsum castrum de Fornels et donat ei ipsos feuvos predictis castris pertinentes ad servicium et fidelitatem suam. Propter hanc quoque comendationem et donum superius
comprehensum convenit Guillelmus Raimundi Senescale jamdicto Raimundo comiti seniori suo quod sit suus homo solidus et fidelis sicut melius debet homo esse sui senioris et quod adjuvet eum fideliter habere tenere defendere et guerrejare omnem suum honorem quem hodie habet vel in antea Deo juvante adquisierit contra cunctos homines vel feminas qui suum honorem ei tulerint vel aliquid inde tollere temptaverint. Et faciat ei curtes et placitos et seguimenta et ostes et cavalcadas cum ipsis militibus predictorum castrorum que tenet per comitem quotienscumque comes hoc ei per se vel per suos mandaverit. Itemque convenit ei jamdictus Guillelmus quod donet ei potestatem sine engan de omnibus castris sive forticiis infra eorum terminos existentibus per quantas vices comes eam requisiverit
per se aut per nuntium suum vel nuntios iratus vel paccatus cum forifactura et sine forifactura et non vetet se de hoc videri vel comoneri et nuntius vel nuntii qui hoc ei demandaverint in eundo vel redeundo reguardum non habebunt.
Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Arnalli Berengarii de Anglesola. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pujalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Deusde. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato superpositis literis in linea VII.ma.

(N. E. Este es el rey que reinaba en Francia en ese año, Luis VI, el gordo, le gros, como Juaquinico Monclús, presidente de la Ascuma de Calaceite.)

regni Ledovici regis, Luis, Louis, Gordo, Gras

XVII, perg 62, 7 julio 1136

XVII

Perg. N° 62. 7 julio 1136.
(N. E. Atención, la imagen de Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Princeps aragonensis, es de Wikipedia, Wikimedia, Wikitrolas. El palo largo que lleva es una zambomba que le regaló su suegro, Ramiro II el Monje, rey de Aragón. Era un gran humorista de la época.)

Ramon Berenguer IV

Ad notitiam cunctorum pervenire volumus qualiter diuturna contentio acta est inter dompnum
Raimundum barchinonensem comitem et Guillelmum Raimundi Senescale unde multa et gravia mala processerunt. Tandem vero intervenientibus nobilibus et bonis viris pax inter eos composita est. Promisit namque suo domino comiti Guillelmus Senescalcus ut licentiam acciperet ubicumque vellet et
quandocumque vellet aquam ad molendinos suos barchinonenses ita ut non sit impedimentum ad capiendam aquam molendinis suis de Montescatano neque faciat ipsos molendinos ingurgitare. Reddit quoque comiti ipsam dominicaturam de Calles quam pater suus venerabilis Raimundus comes dederat per cartam Guillelmo Raimundi Senescales et ipsam cartam reddit ei ut faciat inde quidquid ei placuerit. Convenit etiam illi ut primum chastellanum quem mitet in chastrum Montis Scatani cum consilio comitis
ibi eum mittat usque ad primum festum Sancti Michaelis. Item convenit ei ut totum edificium quod fieri fecit in monte Sancti Laurentii ex toto destruat. Iterum convenit ei quut faciat ei suas fidelitates et sacramenta quas ei debet facere et faciat et teneat placitum sicut apprehensum est inter ipsum Guillelmum et Beatricem sicut in scriptis eorum continetur: et reddat ipse Guillelmus comiti convenientias de Saliforas quas accepit de Berengario Guilaberti et de Petro Udalardi et ipse comes faciat eos reddere Guillelmo Loger quod ab ipso Guillelmo propter hoc acceperunt. Convenit etiam ut emendet Raimundo Bernardi de Ripolet malum quod ei fecit ad laudamentum domini Reiamballi et Arnalli barchinonensis prepositi.
Deffinit quoque comiti omnia alodia que fuerunt Petri de Palacio ut faciat inde quidquid ei placuerit. Quod est actum nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi qui hanc deffinitionem et pacifficationem fecit firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano.
Sig+num Deusde. Sig+num Gocerandi de Pinos. Sig+num
Bernardi de Belloloco. Sig+num Reamballi. + Raimundus Dei
gratia ausonensis episcopus. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit suprascriptis litteris in linea V.

Nota:

Saliforas, Sentfores.

https://www.xn--castillosdeespaa-lub.es/es/content/sentfores-castillo-de

Documentado en el año 911 "castelo quo vocant saliforas", en 932 aparece como castrum, compartido por la familia Saliforis y el obispo de Vic en 1039. En 1157 pasa a la orden del Hospital de Jerusalén, la familia sigue en él hasta finales del siglo XIII en que pasa a la familia Centelles, en 1342 lo venden al ciudadano de Vic Paul, y en 1357 a Roger de Vilademany, gran prior hospitalario de Catalunya, posteriormente a los vizcondes de Cabrera y obispo de Vic. 

(Sigue el pergamino 63)

XX, perg 66, 24 julio 1136

XX.

Perg. N° 66. 24 jul. 1136.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum comitem Barchinonensem et Deusde.
Donat namque prelibatus comes Raimundus jamdicto Deusde decimum de ipsis pariis Ispanie que amodo inde exierint comiti nominatim per ipsam pacem ad fevum. Tali quoque modo ut ipse Deusde
vadat aut mitat nuntium suum illuc ad ipsas parias fideliter recipiendas et faciat ex eis quicquid comes ei mandaverit secundum posse suum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum jamdictus
Deusde est homo ejus et convenit ei ut sit ei inde fidelis et serviat ei bene. Iterum convenit prephatus comes prelibato Deusde ut quando Deus dederit ei de terris Ispanie multum aut parum vadat donando de ipsis terris secundum esse ipsius honoris ad ipsum Deusde tandiu donec habeat ei completas quinquaginta cavallarias in honore usque ad partes Valencie. Propter hoc totum donum suprataxatum prephatus Deusde convenit seniori suo Raimundo comiti ut bene serviat ei et sit ei fidelis: et cum
compleverit ei comes jamdictus prephatas quinquaginta cavallerias in honore usque Valenciam prephatus Deusde sit suus et sit ei fidelis de omni honore ejus contra omnes homines et feminas excepto vicecomite Cardone et quod tunc ei faciat convenientias et sacramentalia laudimio curie comitis nobilium hominum. Quod est actum VIIII kalendas augusti anno XXVIII regni Ledovici regis. Et quod jamdictus Deusde non habeat licentiam dimitendi predictum honorem nisi filio suo: et si predictus comes veniret ad discordiam cum vicecomite Cardone filius Deusde vel homines ipsius honoris valeant comiti per fidem sine engan. Et comes accipit de Deusde morabatinos CC in auro. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Deusde qui hanc
convenientiam fecit firmavit firmarique mandavit. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Bernardi de Casteleto. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prescripto.