Mostrando las entradas para la consulta Guillelmus Raimundi ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Guillelmus Raimundi ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 20 de diciembre de 2019

XVIII, perg 63, 7 julio 1136

XVIII.

Perg. N° 63. 7 jul. 1136.
 
Ramon Berenguer IV
 
Cunctis innotescere volumus qualiter Guillelmus Raimundi Senescalci et uxor ejus Beatrix se presentaverunt ante archiepiscopum terrachonensem. Erat enim questio inter eos de conjugio suo utrum possent in eodem conjugio juste remanere. Qui auditis et discussis eorum rationibus et acceptis probationibus non sine sacramento judicavit divorcium debere fieri inter eos: verum amici eorum composuerunt pacem hoc modo inter eos. Laudaverunt siquidem ut ipsum honorem qui fuit Berengarii Raimundi Montis Catani ita inter se haberent. Primum quidem ut ipsas dominicaturas dum ipsa viveret haberent per medium. Staticam vero castrorum per singulos annos habeat VI mensibus Guillelmus Raimundi et Beatrix VI aliis mensibus donec ipsa maritum accipiat. Milites autem ipsius honoris faciant hominium Beatrici eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere temptaverit valeant Beatrici et teneant se cum illa donec Guillelmus predictus quod infregerit ei restituat. Si vero Beatrix virum acceperit habeat in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam Sancti Marcialis per meliorationem cum laboratione boum sine alicujus contrarietatis obstaculo: et post obitum suum remaneant filiis vel filiabus de Guillelmo Raimundi in se procreatis: et quod Beatrix in vita sua non impediat sue jamdicte partis honorem vinditione impigneratione vel donatione vel aliquo modo quo filiis suis et Guillelmi Raimundi ad perditionem veniret. Sed milites ipsi stent in hominio Beatricis usque ad obitum ejus.
Excepto hoc
Beatricis hominio ipsi milites serviant Guillelmo Raimundi et sint sui et habeat eos solidos.

Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis.
Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Beatricis qui hanc convenientiam laudaverunt et firmaverunt. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato litteris fusis in linea V et superpositis in XI et rasis in prima et superpositis et emendatis in linea VIII et rasis in linea III et prima.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXVI, perg 296, enero 1156


LXXXVI
Perg. N°296. Enero 1156.

In nomine Domini anno ejusdem incarnationis MCLVI mense januarii. Ego Raimundus comes Barchinone et princeps Aragonis scio et in veritate recognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tiiis IIII milia et DCC morabatinos de barba rubea bonos et de legali pondere de quibus debeo tibi vel mandatario tuo modo in presenti persolvere et paccare de hac prima paria januarii duo milia morabatinos de prioribus qui inde exierint. Et pro duo milia et DCC morabetinis qui remanent dabo tibi vel tuis medietatem omnium reddituum et exituum que michi aliquomodo deinceps exierint tamdiu donec illos duo milia et DCC morabetinos persolutos et paccatos inde tibi vel tuis habeam sine tuo tuorumque enganno. Adhuc promitto et convenio tibi quod si duo milia morabatini de hac prima paria januarii ad tuam noticiam non persolventur quod ego illos tibi vel tuis persolvam de medietate omnium reddituum et exituum que milii aliquomodo deinde exierint cum aliis duo milia el DCC morabetinos. Et promitto et convenio tibi quod omnes isti IIII milia et DCC morabetini tibi vel tuis ad tuam noticiam usque ad hoc primum Pascha persolvantur sine tuo tuorumque enganno et ut ita firmiter tibi et tuis teneam et attendam recipio te in Dei fide et mea. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer convenio tibi Guillielmo Leterico et tuis quod dominus Raimundus Barchinone comes hos IIII milia et DCC morabatinos persolutos et paccatos tibi vel tuis usque ad primum Pascha veniens habeat sicut scriptum est. Quod si non fecerit ammonitus per te vel per nuncium tuum redirem apud Montem-Pessulanum per hostaticum et inde nullo modo dicedam tamdiu donec hos IIII milia et DCC morabetinos tibi vel tuis sine tuo tuorumque dolo persolvantur. Et convenio tibi quod ad illam ammonicionem non fugiam et omnes alios hostaticos ammoneri vel ammonere secundum posse meum faciam et ut ita firmiter tibi et tuis teneam et attendam sicut scriptum est ad tuam noticiam iuro tibi et tuis super lIII Dei evangelia. Sicut Guillelmus Raimundi Seneschal hoc totum juravit per se ita ego Bernardus de Belloloco juro tibi Guillelmo Leterico et tuis per me super IIII Dei evangelia. Sicut Guillelmus Raimundi Dapifer hoc totum juravit per se ita ego Arbertus de Castrovetulo et ego Arnallus de Lercio et ego Berengarius de Turrellas et ego Artaldus de Castronovo et ego Raimundus de Molnelz unusquisque nostrum insolidum iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei evangelia. Horum omnium suprascriptorum sunt testes Raimundus de Narbona. Guillelmus Atbrandi. Raimundus de Gironda. Raimundus Folcherii. Guillelmus Petri frater eius. Bernardus Belmi. Guillelmus Simeon. Guillelmus de Sancto Sorio. Petrus Castanea Guillelmus Johanes et Silvester. Similiter sicut Guillelmus Raimundi seneschalcus hoc totum iuravit per se ita ego Raimundus de Vila de muls et ego Guillelmus de Castelloveteri et ego Raimundus de Podio-alto quisque nostrum insolidum iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei evangelia. Et in quantum tu vel tui falleretis in omnibus istis suprascriptis hostaticis morte vel mentimento ego Bernardus Marchuz et ego Petrus Arnaldi quisque nostrum insolidum sumus tibi Guillelmo Leterico et tuis manulevatores et persolutores atque pacgatores de his quatuor millia et DCC morabetinos per fides nostras plevitas. Testes sunt Guillelmus Mainardi Colra. Raimundus de Narbona. Angerius de Amico. Raimundus de Badenas. Guillelmus Catalani de Barchinona et Silvester. - Sig+num Raimundi comes.

Nota: Castronovo, Castillo Nuevo, Castelnou, Castellnou ...


domingo, 22 de diciembre de 2019

VIII, perg. 41, 11 enero 1134

VIII.

Perg. N° 41. 11 ene. 1134.

Sacramentale de Guillem Raimundi de Berga quod fecit nobili Raimundo comiti Barchinone filio dicti Raimundi comitis super castris Peguera scilicet et Figols Vallemagna et de Torredela ac de ipsa domo de Bergua.
- Juro ego Guillelmus Raimundi de Bergua qui fui filius Sicardis femine quod de ista hora in antea fidelis ero tibi Raimundo comiti barchinonensi filio Dulcie comitisse sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione et sine engan per directam fidem.
Et de ista hora in antea non dezebre te prefatum comitem de tua vita nec tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de totis comitatibus tuis vel comitatu neque de tuis castris aut castellis rochis puis condirectis vel heremis terram et honorem alodiis vel feuvis que hodie habes et habere debes et in antea adquisieris. Nominatim ergo tibi juro ipsum castellum de Peguera et Figols et de Valmagna et de Torredela et ipsum domum de Bergua et omnes fortedas que in eo vel in eis sunt modo vel in antea erunt quod de predictis omnibus rem tibi no tolre ni ten tolre ne ten enganare ne ten dezebre ni to vedare ne ten vedare ni to contendre ni ten contendre nec ego Guillelmus Raimundi nec homo nec homines femina vel femine per meum consilium nec per meum ingenium. Et si homo est aut homines femina vel femine qui tibi tollat aut tollant vetet vel vetent predicta omnia aut aliquid de predictis omnibus ego predictus Guillelmus finem nec societatem nec amicitiam de illa hora et deinceps nec habebo ad ullum bonum de eis nec ad ullum tuum dampnum. Et adjutor te sere a tener et ad aver et a defendre contra totç homines vel feminas sine tuo engan semper et de ipso adjutorio not enganare ne comonir no men vedare per quantes veguades men recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum. Et de omnibus predictis fortedis et castellis sicut modo sunt aut in antea erunt ego prephatus Guillelmus potestatem deliberam tibi et tuis quos volueris vel jusseris dabo sine tuo engan tam cum forfactura quam sine forfactura per quantas vegades me recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum.
Similiter tibi juro omnes ecclesias et eis omnia pertinentia sicut scriptum est inter me et te et omnia scumaria et diffinitiones et amissiones quas tibi habeo factas ut ab hac hora et deinceps eas tibi non querelem nec ullus per me vivens nec meo assensu vel voluntate neque tuis cui vel quibus ea vel de eis dabis nisi quantum cum tua mercede de eis adquirere tecum possim tuo gradiente animo sine ulla forcia. Societatem non aure nec amicitiam 
non aure ne tenre cum tuis inimicis aut inimico inimicas vel inimica infidelibus vel infidele ad ullum tuum dampnum me sciente. Justitiam neque directum not vedare nit contendre de me ipso nec de ullis meis. Tuum consilium aut consilia no descubrire ad ullum tuum dampnum me sciente. Seniorem nec seniores no fare ni tenre ni affidare sine tuo solvimento et quem vel quos volueris sicut superius scriptum est de te predicto comite si o tenre et o atenre post te ad tuum filium vel filiam sive ad ipsum vel ad ipsam cui vel quibus dabis vel dimiseris honorem Berguitani sive de sacramentis quam de omnibus rebus predictis et hoc faciam infra primos LX dies quibus mortuus fueris et hoc ego sciero sine mala contentione et sine alio lucro. Et ut quod superius scriptum est totum tibi et tuis 
teneam et attendam sine tuo vel eorum engan mitto tibi et tuis post te omne fevum vel alodium quod habeo vel habere debeo in pignus in omne honore tuo sine tuo vel eorum engan. Quod si non fecero et ita non attendero sicut scriptum est incurrat predictum pignus in potestate tua et eorum ad faciendum quod volueris libera mente. Sicut superius scriptum est et melius dici vel cogitari potest ad tuum bonum et tuorum si o tenre et o atendre ego prephatus Guillelmus et tuis predictis de ista hora et deinceps excepto quantum tu me absolveris vel absolverint tuo vel eorum gradiente animo sine ulla forcia per Deum et hec sancta sanctorum. Quod est actum III idus januarii in Ausona apud sedem Sancti Petri in presentia subscriptorum et aliorum multorum nobilium virorum anno XXVII regni Ledovici regis.
Sig+num Guillelmi Raimundi de Bergua qui hoc propria manu juravit et suo puncto firmavit.
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi.
Sig+num Arnalli Berengarii de Anglarola.
Sig+num Berengarii de Queralto
Sig+num Guillelmi de Puigalto.
Sig+num Bernardi de Bello Loco.
Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die prefato.
Sig+num Petri Marchesii notarii.
Sig+num Bernardi de Cadireta notarii.
Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo. Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit VI kalendas septembris anno Domini MCCLX° tercio. (1263)

- Sacramentale quod fecit Petrus de Berga inclito ac venerabili Ildefonsi regi Aragonum comiti Barchinone super castris scilicet de Peguera et de Figols et de domo de Bergua et de Vallemagna.
- Juro ego Petrus de Berga filius Sibilie femine tibi domino meo Ildefonso regi Aragonum comiti Barchinone et marchioni Provincie filio Petronille regine quod ab hac hora in antea ero tibi fidelis de tua vita et de corpore tuo et de omnibus membris tuis qui in corpore tuo se tenent et de toto honore tuo quem nunc habes vel in antea habueris et nominatim juro tibi ipsum castrum de Peguera et de Figols et domum et fortitudinem de Berga et castellum de Vallemagna et omnes fortitudines que ibi sunt vel in terminis suis vel in antea ibi erunt quod non tollam tibi nec aliquis mea arte vel ingenio vel consilio aliquid ex his vel aliqua non auferet tibi. Et si aliquis homo aliquid inde abstulerit vel aliqua cum illo vel cum illa nullam pacem vel amicitiam habebo nisi propter illa recuperenda: et quando habuero recuperatum vel recuperata tenebo ad tuam tuorumque utilitatem et fidelitatem et dabo inde tibi potestatem iratus et paccatus cum forisfactura et sine forifactura quotienscumque per te vel per nuntium tuum vel per nuntios tuos inde fuero conmonitus et de tuo vel tuorum conmonimento non vetabo me videri vel conmoneri ulla arte vel ingenio. Et predicta castra cum suis terminis adjuvabo tibi tenere et deffendere et tenebo pacem per te et faciam guerram per te cui tu mihi mandaveris quotienscumque per te vel per nuntium tuum michi mandaveris nec justitiam nec directum tuum non auferam tibi ubicumque scire potero per me vel per homines meos set omnia jura tua utique me sciente tibi conservabo sine omni fraude et ingenio. Hec omnia sicut superius scripta sunt attendam ego Petrus de Bergua tibi domino meo Ildefonso regi jamdicto et succesoribus tuis vel cui dimiseris in tuo testamento vel dictis sine omni fraude et dolo si Deus me adjuvet et hec sancta.
Sig+num Petri Marchesii notarii.
Sig+num Bernardi de Cadireta notarii.
Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo.
Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit cum litteris appositis in linea prima VI kalendas septembris anno Domini MCCLX tercio.

Ramon Berenguer IV, VIII, perg. 41, 11 enero 1134

martes, 24 de diciembre de 2019

XCIX, perg 305, 29 abril 1157


XCIX
Perg. N° 305. 29 abr. 1157

Hoc est judicium quod dederunt judices a domno Raimundo Berengarii comite barchinonensi electi in civitate llerda coram quamplurimis nobilibus viris Ermengaudo videlicet urgellensi et Arnaldo Mironis palearensi comitibus et Raimundo Fulchonis vice-comite et Guillelmo Raimundi Dapifero et Gaucerando de Pinos et Guillelmo de Castro-vetulo et Raimundo de Villa-mulorum comitoribus et episcopis barchinonensi et ilerdensi et aliis multis tam barchinonensibus quam aragonensibus seu urgellensibus clericis militibus atque burgensibus super querimoniis et responsis raciocinatis et placitatis inter vice-comitem Barchinonensem et Petrum de Podio-viridi. Judices quidem fuerunt supradicti episcopi et palearensis comes et Borrellus gerundensis judex et Guillelmus de Castro-vetulo et barchinonensis sacrista et Raimundus de Villa-mulorum et Raimundus de Podio-alto et Berengarius de Turre-rubea et Bernardus de Mossed elenensis archidiaconus et Bernardus Marcueii et Petrus Arnalli vicarius Barchinone et ex parte comitis sue racionis assertores et defensores Guillelmus Raimundi Dapifer et Petrus vicensis sacrista et ex parte Petri contra istos Guillelmus urgellensis sacrista et Gaucerandus de Pinos et Miro Guillelmi de Podio-viridi. Primum conquestus est dominus comes de supradicto Petro quod auferebat ei suum alodium quod multo labore et magnis expensis recuperaverat de manibus sarracenorum castrum videlicet de Penna-freta et de Apiera cum terminis suis addens etiam quod turpiter et percuciendo ejecerat suos homines ex isto alodio ipse Petrus. Ad hoc respondit Petrus quod quidam avunculus suus Arnallus Petri videlicet adquisierat castrum de Penna-freta per donum Raimundi Berengarii vetuli comitis barchinonensis et uxoris sue Adalmodis et filiorum suorum Raimundi Berengarii et Berengarii Raimundi ad fidelitatem ipsorum quatuor successorumque suorum sicut in scriptura adquisicionis et conveniencie resonare cognitum fuit quam in placito ostendit: castrum vero de Apiera ipse idem Arnallus Petri adquisierat a comite urgellensi Ermengaudo in alodium qui Ermengaudus adquisierat illud castrum de Apiera cum castro de Barberano per donum Berengarii Raimundi supranominati asserens hoc esse verum per scripturas quas in placito demonstravit. et in scriptura quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo continebatur quod per istum donum prefatus Ermengaudus faceret ei adjutorium et defensionem contra cunctos homines vel feminas juste sive injuste: et ob hoc defuncto Arnallo Petri predicto et filio suo evenisse hanc adquisicionem Vidiano patri suo et ex ipso per testamentum ad ipsum Petrum: asserens etiam has adquisitiones per supradictas voces longa possessione habuisse et modo in presenciarum habere ad ipsam eandem fidelitatem que in scripturis resonare videtur. Et dominus comes respondit ad hoc infirmando priorem scripturam Raimundi Berengarii vetuli videlicet ob hoc quia nomina auctorum non erant inibi subsignata manibus propriis sicut in aliis scripturis quas ipsi fecerant inveniri poterat: ipsam vero scripturam quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo comiti urgellensi dicebat et credebat non esse veram tum quia vocabit se regem Barchinone cum non esset nec locus regalis tum quia erat rasa ad dampnum auctoris tum quia non erat subsignata propria manu auctoris sicut in aliis scripturis facere solitus fuerat tum quia fuerat facta scriptura ipsa in diebus Raimundi Berengarii vetuli patris Berengarii Raimundi secundum tenorem annorum sicut resonat in ipsa eadem scriptura: et etiam dicebat Berengarium Raimundi hunc honorem neque alium habuisse vivente patre suo immo hanc eandem scripturam si veram stare constiterit factam fuisse post mortem Raimundi fratris sui quem ipse Berengarius Raimundi injuste et fraudulenter occidi fecerat (1) et ex hoc et propter hoc fuit convictus et comprobatus ad homicidam et traditorem in curia Eidefonsi regis castellanorum sicut multi hujus terre homines noverunt:

(1) Como el indulgente P. Diago quiso en su historia de los Condes de Barcelona lavar a don Berenguer Ramon II de la mancha de fratricida de Ramon Berenguer II Cap de estopa pondremos por vía de nota otra prueba de la certeza de este hecho, sacada del Cartulario grande, n.°13, del monasterio de San Cucufate del Vallés, que actualmente se custodia en este Archivo general, y dice así:
- "Cunctorum notitie significare necessarium videtur qualiter ego Raymundus Berengarii comes Del gratia barchinonensis et marchio divinis auctoritatibus obtemperare cupiens monasterium Sancti Laurentii quod a progenitoribus meis constructum ad me usque hereditaria successione pervenit ob remedium anime mee vel parentum meorum offero et dono Domino Deo et Sancti Cucuphatis octavianensi cenobio in cujus alodio vertis scripturarum indiciis probatur esse conditum. Hoc itaque Sancti Laurentii de Ipso Monte monasterium quod a principio monachos et abbatem ipsius loci fundatores habuisse constat ab ipso Sancti Cucuphatis cenobio cum omnibus ad se quocumque modo pertinentibus barchinonensi episcopo Berengario ejusdem sedis canonicis faventibus
justumque fore indicantibus sub illius jure debere permanere a quo conditionis et religionis principia noscitur suscepisse reddo et trado subdo juri et potestati pretaxati Sancti Cucuphatis cenobii quatenus ipsum Sancti Laurentii monasterium cum omnibus que in presentiarum habet vel in futurum habiturus est sub dispositione sive tuitione atque dominio abbatis monachorumque Sancti Cucuphatis in perpetuum consistat et quidquid inde facere vel judicare voluerint quod ab ecclesiastica non discrepet regula liberam in omnibus secundum Deum habeant potestatem monastica religione ibidem perpetuo vigente. Donum autem illud quod a fratricida Berengario post parricidium Tomeriensi abbati inde dicitur esse factum justitie obvium condempnatione dignum meo meorumque nobilium generali judicio habetur semper irritum. Si qua etiam cujuscumque dignitatis vel mediocritatis persona hoc nostre munificentie donum disrumpere vel inquietare presumpserit XXX purissimi argenti libras cenobio se predicto Sancti Cucuphatis componat et in antea hec donatio firma persistat contra cujus temerariam presumptionem me defensorem et ultorem atque in omnibus protectorem esse promitto et confirmo domino Deo et sancto Cucuphati ejus martyri. Actum est hoc anno dominice incarnationis LXXXXVIIII post M VII kal. Novembr.- Berengarius barchinonensis episcopus salvo jure ejusdem sedis. Sig+num Raimundi levita atque praepositus. Sig+num Stephanus levita. Sig+num Raymundi levita. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri presbyteri et primicherii. Sig+num Guillelmi Raimundi Castri-vetuli. Sig+num Dorce. Sig+num Poncii Geraldi. Sig+num Bernardi Berengarii de Barberano. Sig+num Berengarii Raymundi Montiscateni. Sig+num Raymundi Raynardi.- Petrus Monachus qui hec scripsit die et anno prenotato.“ (Vide los Condes de Barcelona vindicados, tomo 2.°, pág. 116 y siguientes.)

dicens ob hoc dominus comes scripturam aliam quam Ermengaudus Arnallo Petri fecerat nec possessionem per vocem istarum scripturarum invalidarum possessam nullum valorem habere nec habuisse. Ad hec respondit Petrus de Podio-viridi scripturam Raimundi Berengarii vetuli et Berengarii Raimundi filii sui non esse minus bonas quia non erant subsignate propriis manibus auctorum quia ipsi multas alias scripturas consimilibus signis subsignatas fecerant quas firmas et stabiles ex jure stare constabat: et de rasura respondit ipsam non fecisse nec aliquem se sciente ad dampnum auctoris: et de hoc quod dominus comes dicebat scripturam factam fuisse vivente Raimundo Berengarii vetulo respondit Petrus hoc se nescire affirmando si factum foret Berengarium Raimundi prephatum honorem per donum patris sui adquisivisse. Et quia comes dicebat in sua defensione scripturam ipsam esse factam post mortem Raimundi Berengarii quem frater suus Berengarius Raimundi occidi fecerat negavit hoc Petrus asserens scripturam esse factam in vita prefati occisi facta divisione istius honoris et ob hoc valere scripturas cum sua possessione. Iterum dominus comes addidit in sua defensione quia filius Arnalli Petri
obierat intestatus et sterilis prefatum honorem ad dominum qui ipsum dederat vel ad suos heredes debere reverti secundum suam cognicionem vel secundum mores curie
Barchinonensis. Tandem auditis utriusque partis racionibus cum suis objeccionibus et deffensionibus judicaverunt predicti judices quod si dominus comes infirmare potuerit
scripturas sibi objectas per aliarum scripturarum contropaccionem manibus propriis subsignatarum vel potuerit probare scripturam a Berengario Raimundi factam ut asserit in vita patris sui Raimundi Berengarii vetuli vel potuerit probare tostibus vel scriptis fuisse iactam post mortem fratris Berengarii Raimundi prefatum honorem comiti juro debere reverti et in sua possessione manere absque aliquo impedimento libere et quiete: comite vero in his deficiente si Petrus de Podio-viridi suas scripturas confirmare potuerit per aliarum scripturarum contropaccionem sicut superius in sua defensione proposuit vel per illas alias raciones idem quod Raimundus Berengarii vetulus dedisset ipsum honorem qui continetur in ipsa scriptura a Berengario Raimundi comiti Ermengaudo facta in vita sua vel Berengarius Raimundi fecisset hoc donum vivente fratre suo facta divisione racionabiliter ipsum Petrum in sua possessione manere salvo jure comitis secundum mores barchinonensis curie de intestatis et exorchis militibus constitutos. Deinde conquestus est Petrus de domino suo comite quod ivit cum eo in narbonenses partes et in Aragonem et fecerat ibi multas perdedas et non erat paccatus neque de servicio neque de ipsis perdedes. Et dominus comes respondit quod secundum suam estimacionem per donum et emendas quas sibi fecerat Petrum debere remanere paccatum vel si non esset ad judicium stare. Super hoc judicaverunt Petrum debere probare per testes vel per averamentum secundum morem barchinonensis curie quod sibi deficit de istis perdidis et quod probaverít vel averaverit reddat ei domnus comes. Iterum conquestus est Petrus super ipso comite quod iverat secum in exercitu Lorcha cum X militibus et fecerat ei convenienciam quod daret unicuique militi XXX morabatinos per unumquemque mensem. Hoc negavit comes addens in sua defensione quod de convenienciis quas sibi fecerat pro ipso exercitu ita paccaverat eum ex suo avere quod facta paccacione nullam querimoniam ex isto exercitu super ipsum retinuit se sciente. Et Petrus respondit de predicta conveniencia comitis nullo modo fore paccatum nec confiteri se esse paccatum. Super hoc judicaverunt quod si comes probare potuerit Petrum de predicta conveniencia fore paccatum vel confiteri se fuisse paccatum comitem ex hoc in nullo sibi debitorem existere: sin autem predictus Petrus dicat per sacramentum ista duo non esse vera et facto sacramento quicquid probare potuerit quod dominus comes sibi conveniret pro isto exercitu compleat ei comes quod factum non esse constiterit. Ad ultimum conquestus est comes super predicto Petro quod fregerat suos caminos et rapuerat suis mercatoribus vel in sua defensione positis suos trossellos et suum avere et omnia que secum portabant ad dedecus et obprobrium comitis valens XX milia solidorum: quod Petrus non negavit sed dixit hoc fecisse ex absolucione criminis consilii tam comitis quam episcoporum et magnatum seu nobilium hujus patrie virorum. Et comes respondit fecisse absolucionem de conducto et armis que mitebantur in Ilerda sed de aliis causis nunquam fecisse. In hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit comitem hanc promissionem fecisse vel promisisse ita plenarie ut ipse asserit ex omnibus causis comes super ipsum nichil requirat ex hoc: si vero in probacione defecerit redirigat Petrus omnia malefacta preter cibum et arma ipsis qui perdiderunt vel comiti secundum quod ipse comes judicare fecerit et obprobrium comitis secundum mores Barchinonensis curie. Conquestus iterum comes de quodam milite suo Arnallo videlicet de Uliula qui fregerat ei suos caminos et fecerat ei multa mala ex suis castris et cum suis hominibus: quod Petrus omnino de suis castris et suis hominibus se sciente negavit inferens hanc querimoniam ipsi Arnallo a domno comite esse finitam quod domnus comes de fine negavit. Judicaverunt ergo quod si Petrus de fine querimonie comitis probare potuerit nichil comes ab ipso Petro amplius ex hoc requirere debet: Petro in probacione deficiente quicquid mali domnus comes probare potuerit factum fuisse sibi vel suis ex castris Petri vel cum suis hominibus redirigat ei Petrus vel faciat ei Arnallum ad justiciam stare. Set si comes probare voluerit dicat Petrus per sacramentum non esse verum quod comes obicit. Iterum quidam milites videlicet .... conquesti sunt de supradicto Petro quod auferebat eis suas adquisiciones quas antecessores sui fecerant ex comitibus barchinonensibus sicut in scripturis quas protulerunt resonabat loca et terminos demostrantibus: et Petrus respondit suos antecessores quod ipsi clamabant a comitibus barchinonensibus per scripturas anteriores et longa possessione usque ad istud tempus tenuisse scripturas suas in placito ostendens: et prefati milites his scripturis responderunt non esse bonas nec stabiles ex objectionibus a comite illis scripturis objectis nec possessionem quam asserebat antecessores suos nec ipsum Petrum legaliter tenuisse. Super hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit hoc esse verum quod asserebat tam de scripturis quam de possessione juste tenere quod possidet salvo jure comitis superius scripto secundum mores barchinonensis curie de intestatis et exorchiis militibus constitutos: si vero in probacione defecerit predicti milites habeant illud quod amitunt et querunt sicut in scripturis eorum resonare videtur. Super his omnibus judicaverunt predicti judices Petrum debere facere securitatem domino suo comiti in sua manu vel alterius et consimilem securitatem accipere ad complenda et accipienda ea que juste judicata sunt in supradicto judicio secundum legem illam in qua dicitur «ut ambe causancium partes placito distringantur que lex est in libro juris secundo titulo secundo capitulo llII° incipiens ita "Sepe negligencia judicum vel saionum." Datum fuit judicium in civitate Ilerda III kalendas maii anno incarnationis Dominice MCLVII regisque francorum Leduici junioris XX°. - Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Villa-mulorum. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi de Mosseto elenensis archidiachoni. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Borrelli sacrista et judex. Petrus sacrista +. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXII , apen 9, febrero 1161. R. comes barchinonensis et princeps aragonensis

CXXII
Apén. N°  9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonis aiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
dono tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona. Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominus comes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantur sine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori jamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensis abbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in medio me mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidione Bavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comes dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis est manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et Willelmus Montispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supradictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera. 
exitas de Gerunda: Salidas de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes sobre Jaime I el conquistador,

domingo, 22 de diciembre de 2019

XL, perg 154, 28 mayo 1143

XL.

Perg. N° 154. 28 may. 1143.

Hec sunt querimonie quas fecit Guillelmus de Castro-vetulo (en dos lineas) super Poncio Petri de Baneres ante domnum Raimundum comitem barchinonensem et curiam suam apud Sanctum Cucuphatum
existentem. Primum conquestus est predictus Guillelmus quod pater ipsius Poncii fuit homo solidus patris Guillelmi et iste Poncius similiter suus et modo fecerat soliditatem alteri contra suam voluntatem. Ad hoc respondit Poncius se non fecisse nec patrem suum scire fecisse. Super hoc in presencia comitis judices
ab ipso electi videlicet R. ausonensis episcopus et B. gerundensis archidiaconus et B. ostolensis et Petrus
Berengarii et comes impuriensis et W. Raimundi Dapifer ac B. Guillelmi de Luciano et B. Raimundi de Barchinona et R. de Pugalt et Oto Senescale et B. de Bellog et R. de Torroga judicaverunt quod si Guillelmus quod affirmabat scriptis aut testibus probare potuerit Poncius hoc sibi attendat.
Sin autem ipse Poncius expiet se de hoc sacramento plano propia manu et postea faciat ei servicium et convenientiam secundum tenorem et valorem honoris quem tenet per ipsum. Item conquestus est Guillelmus quod ipse Poncius auferebat ei suum honorem quem pater suus sibi in testamento
dimisserat videlicet cavalleriam Sancte Margante cum sexta parte placitorum Castrivetuli.
Ad quod respondit Poncius hunc honorem partim se habuisse per pignus partim per donum ab
avunculo suo Dorcha cujus erat per possessionem et hereditatem et acquisitionem et postea ipse Guillelmus dederat ei totum quem fuit homo ejus sicut ipse Poncius illum habebat et tenebat. Visis ergo
scripturis testamento videlicet et judicio Guillelmi patris Guillelmi et testamento avunculi sui Bonifilii Guillelmi judicaverunt predicli judices quod Dorcha cujus auctoritatem Poncius tenebat nullam divisionem cum fratre suo fecerat predictum honorem reverti debere ad integrum in potestatem istius Guillelmi salvo jure Poncii sive per donum sive per pignus defuncti Dorche sive per donum presentis Guillelmi sicut judicatum fuerit inter eos. Item conquestus est Guillelmus quod Poncius et castlani sui
auferebant sibi multa sui juris in Castrovetulo videlicet estachamenta militum et sui bajuli et forcias et toltas et albergas qui non sunt de fevis illorum.
Ad hec respondit Poncius patrem suum et se ipsum ista que facit in predicto castro habuisse et habere per donum Guillelmi defuncti et presentis Guillelmi filii sui quod Guillelmus negavit.
De bajulo vero respondit nihil se in eo querere per bajuliam domini sui nisi per honorem
pagesiarum suarum quas ipse bajulus tenet. Super his judicaverunt quod Poncius probet hoc verum esse aut convenientiis aut averamento taliter ut ipse propia manu juret et Guillelmus credet eum si voluerit.
Sin autem Poncius ponat pro se unum militem qui hoc per duellum defendat cum lucro et dampno sicut judicatum fuerit inter eos per directum. De responsione bajuli judicaverunt Poncium nullam injustitiam domino facere si ita sit. Item conquestus est Guillelmus super Poncio de quadam fabrica una cavalleria terre quam dederat fratri suo Gerallo cum milite et defuncto milite exheredavit filios ipsius militis ab hoc honore sicut et iste Poncius facit et isti exheredati faciunt inde clamorem Guillelmo guerram facere cominantes. Ad hoc respondit Poncius habere hanc terram sicut frater suus habebat et tenebat ad obitum suum per donum istius Guillelmi domini sui quod Guillelmus negavit. Ad hoc judicatum est predictum Poncium ad rationem justitie stare debere in manu Guillelmi domini sui predictis querelatoribus si hoc clamare voluerint. De ipsis toltis fortiis et superfluitatibus quas facit Poncius contra voluntatem domini sui in Castrovetulo judicaverunt quod ea que non potuerit probare per sacramentum esse sui juris que hucusque fecerat mala emendet Guillelmo et suis hominibus et deincebs consimilia facere desinat. Conquestus est preterea Poncius super Guillelmo domino suo quod misit eum in plevio vicecomiti Cardonensi pro mille solidis de quibus minatur ei facere malum et etiam reptat eum de sua fide quod Guillelmus non denegavit. Propter hoc judicaverunt quod Guillelmus ante predictum vicecomitem salvet et defendat eum sine damno alicujus pecunie Poncii et si hucusque ob hoc Poncius aliquod passus est dampnum emendet ei Guillelmus. Item conquestus est Poncius super Guillelmo quod pater Poncii acomodaverat patri Guillelmi quandam cavalleriam terre quam nunquam postea recuperaverunt quod Guillelmus omnino se scire negavit. Ad hec judicaverunt quod si Poncius testibus probare potuerit Guillelmum Raimundi defunctum hujus rei ad diem obitus sui debitorem Petro Mironis fuisse huic Poncio presens Guillelmus emendet. Quod si ista defuerint nichil sequatur. - Acta sunt hec V kalendas junii apud Sanctum Cucuphatem era millesima CLXXXI anno VI regni Ledovici junioris.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLIX, 15


CXLIX
Núm. 15.

Ego Raimundus Berengarii comes Barchinone scio et in veritate cognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tuis et illis qui mandato tuo quisierint VI milia et DCC morabetinos de Barbaroja legalis et boni ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Quousque quo factum habeam dono inde vobis et vestris X hostaticos tenedors qui sub potestate vestra in Montepessulano hostaticum teneant de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia. Unusquisque hostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt hostatici et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Vilademurs Willelmus de Castello-vetulo Berengarius de Caneto Bernardus de Corsavins Willelmus de Castro-novo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnels Raimundus de Bassellis Bernardus de Molnels. Ego vero predictus Arnaldus de Lers cognosco et scio me hostaticum et tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis: et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes Barchinone totum prescriptum avenim tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque noticiam sine tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est: quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lers persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum scriptum averum ad tuam tuorumque noticiam sine tuo enganno et mitto me in tuum hostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia quousque totum scriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus Lerc si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego Raimundus de Villa de Murs promitto et convenio tibi Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et me mitto inde in tuam tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lers per se totum hoc convenit et promissit et scriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego Guillelmus de Castello-veteris sicut Arnaldus de Lers et Raimundus de Villa de Murs convenerunt per se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem sic Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque noticiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego Bernardus de Corsavins id idem similiter juro. Et ego Guillelmus de Castello-novo id idem similiter juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego Raienbaldus de Basellis id idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnels id idem similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de predictis hostaticis et tenedors per sacramentum Ermengaudus de Leucata Willielmus de Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de Fenolleto Willelmus de Castello Rosillon et Guillelmus de Durban per fidem plevidam. Et Ermengardis vicecomitissa Narbone similiter in solidum manlevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores per sacramentum Ermengavus de Melgorio el Guillelmus de Arciacio. Petrus Seguerii Biterris et Guillelmus de Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc manlevatores per fides suas plevidas. Et sit manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescalci manlevavit de prioribus X tenedors los V priores ita quod si aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad noticiam Guillelmi Leterici vel daret D morabetinos Guillelmo Leterico et suis. et de hoc accepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam. Et istos D morabetinos juravit Petrus vetus de Arciacio et Arnaldus de Cerveria et alios D morabetinos eodem pacto juravit Guiraldus de Marimon Guillelmo Leterico et suis et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D morabetinos habuisset persolutos et vel inde fuisset manlevatus.
Et ex alia parte Guillelmus de Alesto convenit Guillelmo Leterico et suis M morabetinos eodem pacto: et ita sunt duo milia morabetinos inter Guillelmum Raimundi Senescale et Guiraldum de Marimon et Guillelmum de Alesto si aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel mentiretur. Et comes est prolongatus de isto avero prescripto usque ad festum sancti Andree in tali pacto quod si aportaretur ei averum de rege Anglico vel de Hispania vel undecumque ei eveniret Guillelmus Leterici debet esse paccatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes habeat vel habuerit illo tempore: et totum hoc convenit sicut scriptum est comes Guillelmo Leterico. Et si interim in terra hoc terminum vel post ea aliquis de predictis tenedors redierit ad Montepessulanum vel hinc inde debent remanere in potestate Guillelmi Leterici per sacramentum. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam et in osculo fidei (Cancelada).

CXXI, apen 8, septiembre 1160


CXXI
Apén. n° 8. Set. De 1160.

In nomine Domini: anno incarnationis ejusdem MCLX mense septembris ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis scio et cognosco in veritate quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tuis et illis qui mandato tuo quesierint sex milia et DCC morabotinos de Barbaroia legalis et boni ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem: quod usquequo factum habeam dono inde vobis et vestris X ostaticos et tenedors qui sub potestate vestra in Montepessulano ostaticum teneant de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia: et unusquisque ostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt ostatici et tenedors sclicet Arnaldus de Lersz Raimundus de Vilademurs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Caneto Bernardus de Corçavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnells Rambaldus de Bazellis Bernardus de Molnells. Ego vero predictus Arnaldus de Lersz cognosco et scio me ostaticum et tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes barchilonensis totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est. Quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lersz persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum prescriptum averum ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno et mitto me in tuum ostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia quousque totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus de Lersz si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem. Et ego Raimundus de Vilademurs promitto et convenio tibi Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lersz per se totum hoc convenit et promisit et prescriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntalem. Et ego Guillelmus de Castelloveteri sicut Arnaldus de Lersz et Raimundus de Vilademurs convenerunt per se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque notitiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego Bernardus de Corzavins id idem similiter juro. Et ego Guillelmus de Castello id idem similiter juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego Reambaldus de Bazellis id idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnells id idem similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de predictis ostaticis et tenedors per sacramentum Ermegavus de Leucata Willelmus de Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de Fenoleto Willelmus de Castello Rosillon et Willelmus de Durban per fidem plevidam. Et Ermengardis viscomitissa narbonensis similiter in solidum malevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores per sacramentum Ermengavus de Melgorio Guillelmus de Arsiacio Petrus Seguerius de Biterris et Guillelmus de Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc manlevatores per fides suas plevidas. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalan Petrus Manent Willelmus Estaphani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoini Petrus Deodati. Et sit manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescale manlevavit de prioribus X tenedors los V priores ita quod si aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad notitiam Gillelmi Leterici vel daret D marabotinos Guillelmo Leterico et suis et de hoc accepit Guillelmum Leterici in Dei fidem et suam. Et istos D marabotinos juravit Petrus vetus de Arsiacio et Arnaldus de Cerveria et alios D marabotinos eodem pacto juravit Geraldus de Maurimon Guillelmo Leterico et suis et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D marabotinos habuisset persolutos et vel inde fuisset manlevatus. Et ex alia parte Willelmus de Alesto convenit Guillelmo Leterico et suis M marabotinos et ita sunt MM marabotini inter Guillelmum Raimundi Senescale et Geraldum de Maurimon et Willelmum de Alesto. Si aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel mentiretur et comes est prolongatus de isto avero prescripto usque ad festum sancti Andree tali pacto quod si aportaretur ei averum de rege anglico vel de Ispania vel undecumque ei aveniret Guillelmus Leterici debet esse pacatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes habeat vel habuit illo tempore. Et totum hoc convenit sicut scriptum est comes Guillelmo Leterico: et si interim infra hunc terminum vel postea aliquis de predictis tenedors redierit ad Montempessulanum vel hinc inde debent remanere per sacramentum in potestate Willelmi Leterici. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam in osculo fidei. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalani Petrus Manent Willelmus Escarani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoni Petrus Deodati et Fulco qui scripsit. (Cancelada.)
Nov. 1174.
- Al dorso del mismo pergamino hay continuado también el siguiente documento:
- Anno incarnationis Domini MCLXXIIII mense movembris in festivitate sancti Martini. Sit manifestum quod Fulco scriptor et Pelegrinus et Guillelmus Simeon et Petrus Manent et Raimundus de Aniana et Poncius Aimoini et Petrus Deodati juraverunt corporaliter super sancta Dei evangelia hoc totum verum esse sicut in altera parte hujus carte scriptum est. Et sciendum est quod Guido Gerejiatus tutor et patruus domni Guillelmi Montispessulani diligenter inquisivit per sacramentum et examinavit unumquemque per se de prenominatis testibus assistentibus ei Guillelmo de Fonranis bajulo Montispessulani Raimundo Grosso vicario Montispessulani curie et Guillelmo Cristoforo scriptore curie. Factum est hoc in domo Guillelmi Leterici et ibidem dominus Guido Gueregiatus mandavit hanc cartam bollari. Adfuerunt testes Guillelmus Tron Petrus de Lodeva Bernardus Pelegrinus Roca Petrus Manent filius Petri Manent Guillelmus Arnaldi. Et ita sicut scriptum est ego Guido Geregiatus totum hoc pro firmo et stabili habeo sicut in tota ista carta scriptum est et continetur intus et extra ex ambabus partibus in presentia et testimonio predictorum testium.

Nota: morabotinos de Barbaroia legalis et boni ponderis:
Leemos morabatinos, morabotinos, morabetinos, con sus variantes.
De barba roja, legales y de buen peso.
viscomitissa narbonensis: vice-comitissa: vizcondesa de Narbona.
Movembris, novembris, festivitate sancti Martini: A todo cerdo le llega su san Martín, noviembre.
Gueregiatus, Gerejiatus, Geregiatus (Guido).

domingo, 22 de diciembre de 2019

XI, perg 28, 15 abril 1134

XI.

Perg. N° 28. 15 abr. 1134.

In piis et religiosis causis augmentandis et confirmandis diligenter operam dare caritate que operit multitudinem peccatorum persuadente indesinenter compellimur. Ea propter Olegarius Dei dignacione tarrachonensis archiepiscopus et illustris Raimundus Barchinonensium Bisullunensium ac Ceritanensium comes et marchio cum episcopis et ceteris clericis et comitibus et aliis terre magnatibus quorum inferius nomina inveniri possunt hoc constitutum facimus omnibus militibus secundum propositum et ordinem .... orum qui Iherosolimis pro amore Dei pro fratribus animas ponere et sine propris vivere devoverunt in terra nostra Deo famulari et militare voluerunt. Personas siquidem et res eorum predia videlicet et substancias ubicumque eas habuerint omni tempore in treua Dei ponimus. Castella quoque et villas et mansos et domos eorum quas modo habent et quas de cetero juste adquisierint vel siquas in suo populaciones constituere valuerint omnia sub tuicione et defensione Dei ac beati Petri et nostra benigne suscipimus et ut omnia sub firma salvitate et securitate consistant mandamus atque precipimus. Nulla denique persona cujuscumque dignitatis seu mediocritatis potestatem habeat vel licentiam in personis eorum vel hominum suorum in negotiis secularibus judicandi vel distringendi neque in possessionibus vel facultatibus eorum aliquid disponendi preter voluntatem eorum qui eis prepositi fuerint et magistri. Ipsi autem prepositi et magistri secundum Deum et ordinem suum regant se ipsos et suos et que sua sunt et disponant et judicent parati ad exequendam justitiam et racionem reddendam si quis adversus eos vel res eorum justam se causam dixerit habere. Si qua igitur cujuscumque condicionis vel sexus persona quod absit temerarie adversus hanc constitucionem nostram insurgere temptaverit vel res eorum auferre vel minuere aud eorum personas infestare maliciose presumpserit nisi cito se correxerit et emendaverit res quidem per treuam injuriam vero personarum per sacrilegium iram Dei quem ofendit incurrat et episcopo suo bannum episcopale et suo comiti bannum quod ad comitem pertinet persolvat. Quod est actum XVII kalendas mai anno incarnationis Dominice CXXXIIII post millesimum. Ollegarius archiepiscopus.
Sig+num Raimundi comes. Berengarius Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus. Sig+num Poncii Ugonis comitis impuritanensis. Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli. Sig+num Jordanis. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Deusde. Sig+num Petri Bertrandi de Bello Locco. Sig+num Otonis. Sig+num Guillermi de Castrovelulo. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri de Turrucella. Sig+num Berengarii de Pelafollis. Sig+num Arberti de Castellvi. Sig+num Bernardi de Bello Locco. Sig+num Poncii Ugonis. 
Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Berengarii Raimundi vicarii. Gauceredus levita. Sig+num Petri archilevita. Sig+num Guillermi de Pujalto. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Petri Bertrandi de Monte Palacio. Sig+num Guillermi Seniofredi. Sig+num Berengarii de Ipsa Garriga (nota Moncho 1). Sig+num Guillermi fratris sui. Sig+num Guillermi de Pedreti. + Raimundi Dei gratia ausonensis episcopus. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Raimundi Renardi de Olivis. Sig+num Petri Raimundi de Petred. Sig+num Reimundi Ademari de Rabedos. Sig+num Berengarii Segarii. Sig+num Gaucberti Guillelmi. Sig+num Bernardi de Vultreria. Ego propterea Raimundus suprascriptus comes barchinonensis promito omnipotenti Deo quod ad obitum meum dimitam omnia mea garnimenta templo Iherusalem et fratribus ibidem militantibus .... interim in omni tempore vite mee dabo ipsi milicie templi XX morabatinos aut libras II argenti per singulos annos. Sig+num Poncii notarii comitis barchinonensis qui hoc scripsit die et anno quo supra. Raimundus comes Barchinonensis dabit in ipsa milicia primo anno sub obedientia magistri et dabit ibi garnimenta ad X fratribus militibus et dat ibi honorem unde vivant X milites semper. Promitit se Guillelmus Raimundi Senescali et frater ejus Oto stare in servicio Dei in ipsa cavalleria de grana grana uno anno et dabit ibi garnimentum ad unum cavaler scilicet cavallum et armas et tantum de suo honore unde ibi possit stare unus cavallerium in perpetuum. Jordanus stabit ibi uno anno dabit ibi honorem unde stet ibi unus miles in perpetuum. Raimundus Renardi vel filii ejus stabit ibi I anno et in exitu dimitet ibi cavallum suum cum armis. Arnaldus Sancti Martini uno anno et in exitu dabit ibi suum cavallum cum armis. Poncius de B .... es I anno et in exitu dabit ibi suam bestiam meliorem. Arnaldus de Monte Ferrer I anno et in exitu reliquet ibi cavallum cum armis. Miro de Luciano similiter. Guillerm de Castelar similiter. Petrus de Galifa similiter. Bernardus et frater Raimundus de Barberano uno anno et in exitu reliquet unum cavallum cum armis. Arbert de Petra similiter. Ramon Bermon similiter. Petrus Arnaldus I anno et post obitum suum cavallum cum armis. Jofredus de Sancta Colomba I anno et post obitum cavallum suum cum armis. Petrus Arberti de Liciano I anno et dabit ibi unum mansum. Geralt de Jorba I anno et donat ibi II mansos. Petrus de Sancta Eugenia I anno. Bernad de Senteies I anno. Arnaldus de Tamarit I anno. Deusde I anno .... ibi unum mansum in Calis. Ramon de Casoles I anno. Petrus Bertrandi de Bello Locco I anno. Petrus Arnalli de Barchinona I anno .... 
stabit I anno et donat ibi unum mansum in Rosed.

Nota Moncho 1: de ipsa – sa Garriga, Çagarriga, Sagarriga; de ipsa Rocha, sa Roca, Çarroca, Sarroca.

Ramon Berenguer IV

domingo, 15 de marzo de 2020

IV. Col. De cód. t.9, fol 81. 13 abr. 1147.

IV.

Col. De cód. t.9, fol 81. 13 abr. 1147.

Sit notum cunctis presentibus et futuris quod ego Raimundus gratia Dei barcinonensis comes et marchio princepsque Aragonis dono et concedo ipsum castrum de Almenar hominibus centum de Balager cum omnibus suis terminis et pertinentiis et cum omnes almunias quas infra terminos ipsius castri fuerunt sive adhuc erunt dempta ipsa turre Sancte Marie Solsone cum suo termino et meum domengum sive dominicum de ipso milite qui tinnerit ipsum castrum per me. Afrontat namque predictum castrum ex parte orientis in alveo que vocant Noguerola sive in termino de Allesa et a parte orienti sic ascendit per terminos et signos et cruces ad ipsa Serra de ipso Sas. Et.... dit per signos et cruces et terminos usque ad turrem de Mirarnal. Et sic descendit per terminos signos et cruces per terminum de ipsa Çaida et sic vadit et descendit per terminos et signos et cruces usque in guardia de Fenoledo et descendit usque in ipsa serra. Et sic va.... tra solis occasum. Et sic ascendit per signos et cruces usque ad ipsa turre de Arches et per terminos et signos et cruces ascendit usque ad ipsa turre de Agela et sic ascendit per terminos usque ad ipsa turre que est ultra Villa Viride et ascen.... et cruces usque ad rivum de Castilo et sic revertitur per terminos et signos et cruces usque ad supradictum alveum Noguera in aquilonari parte. Et quantum inter istas afrontationes includunt et ipsi termini continent sic dono vobis supradictum.... montes et valles petras mobiles et inmobiles podios constructos vel construendos fontes et fontanulis aquis aqualibus molendinis cum caputaquis piscationes sive venationes arbores pomiferas aut impomiferas.... sechanum et subregum turres et almunias constructas vel construendas vieductibus et reductibus inventiones vias et semitarias sive omnia visibilia aut invisibilia que ad usum pertinet aut inde exierit sive supradictum.... turrem sancte Marie. Et adhuc dono vobis hominibus de Almenar ut in omni Aragonensi regione nec in Barchinonensi comitatu vos nec vestra posteritas in civitate nec in villa aut in via nec in foro usaticum nec toloneum nullum detis. Tali vero pacto dono supradicta omnia ut vos et vestra posteritas habeatis eum per me et per mea posteritas per secula cuncta ad vestrum proprium alaudem et ad faciendas vestras voluntates et inde non eligatis nullum alium seniorem neque patronem nisi me aut posteritas mea et ego non mittam alium nullum seniorem super vos nec super vestra posteritas nisi Petrus Raimundi de Eril qui modo tenet ipsum castrum per me et sua posteritas que post illum teneat per me: et quando Deus dederit Ilerdam in potestate christianorum vos et vestra posteritas per unumquemque annum mihi et mea posteritas faciatis censum pernas C que unaquaque valeat denarios decem et octo et tres centas fogaças et fanechas C de civata et vos nec vestra posteritas nullum alium censum faciatis nisi hoc quod superius.... nisi decima et primicia quam fideliter domino Deo donetis: et si opus est mihi ad bellum nec ad defendendum de nostrum honorem ubi possitis cum cybum ad duos dies volo ut mihi succurratis: et jubeo ut supradicto militi et sua posteritas omni tempore dum ipsius castri habeat guerram ille vos bene custodiat cum suos milites et vos teneatis vestras guardias. - Signum + Raimundi comes qui hanc cartam donationis scribere jussi et cum propria manu hoc signum scripsi et firmavi testibusque subscriptis firmare mandavi. - Acta ista carta donationis idus aprilis anno ab incarnatione Christi M°C°XLVII. - Sig+num Petrus Raimundi de Eril qui hoc donum laudo et confirmo. - Sig+num Guillelmus Raimundi Dapifer. - Sig+num Gerallus de Yorba. - Sig+num Guillelmus de Subirats. - Sig+num Raimundi de Puigalt. - Guillelmus Sac qui per mandamentum comitis scripsi die et anno quo supra et hoc est signum + ejus (1).

(1) Esta escritura y la que lleva el número XV no existen ahora en el archivo, pero existirían seguramente cuando el archivero Pedro Miguel Carbonell las trasladó en las últimas hojas del códice que se cita. Este códice es una recopilación de constituciones catalanas sobre paz y tregua.

viernes, 20 de diciembre de 2019

XIX , perg 64, 7 julio 1135

XIX.

Perg. N° 64. 7 jul. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dominum Raimundum comitem Barchinonensem et Guillelmum Raimundi Senescale.
Comendat namque jamdictus comes Raimundus Guillelmo prelibato castrum de Todela et castrum de Sobreporta et castrum de Stella et castrum de Besora et castrum de Torreione castrum de Curul et castrum de Tonna castrum de Medaia et castrum de Clerano castrum de Montcada et de Vacherices castrum de Ribataiada et de Castelar et ipsum castrum de Fornels et donat ei ipsos feuvos predictis castris pertinentes ad servicium et fidelitatem suam. Propter hanc quoque comendationem et donum superius
comprehensum convenit Guillelmus Raimundi Senescale jamdicto Raimundo comiti seniori suo quod sit suus homo solidus et fidelis sicut melius debet homo esse sui senioris et quod adjuvet eum fideliter habere tenere defendere et guerrejare omnem suum honorem quem hodie habet vel in antea Deo juvante adquisierit contra cunctos homines vel feminas qui suum honorem ei tulerint vel aliquid inde tollere temptaverint. Et faciat ei curtes et placitos et seguimenta et ostes et cavalcadas cum ipsis militibus predictorum castrorum que tenet per comitem quotienscumque comes hoc ei per se vel per suos mandaverit. Itemque convenit ei jamdictus Guillelmus quod donet ei potestatem sine engan de omnibus castris sive forticiis infra eorum terminos existentibus per quantas vices comes eam requisiverit
per se aut per nuntium suum vel nuntios iratus vel paccatus cum forifactura et sine forifactura et non vetet se de hoc videri vel comoneri et nuntius vel nuntii qui hoc ei demandaverint in eundo vel redeundo reguardum non habebunt.
Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Arnalli Berengarii de Anglesola. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pujalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Deusde. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato superpositis literis in linea VII.ma.

(N. E. Este es el rey que reinaba en Francia en ese año, Luis VI, el gordo, le gros, como Juaquinico Monclús, presidente de la Ascuma de Calaceite.)

regni Ledovici regis, Luis, Louis, Gordo, Gras

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLVII, 13


CXLVII
Núm. 13.

Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem civitatis Dertose sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus portionis que eum contingebat ei se tradiisse ex integro asseverabat. Illius autem portionis quam januenses in predicta civitate habebant seu fratres milicie Templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat se in parte januensium nichil querere sed tantum tertiam partem Dertose sicut in sua carta continebatur. Quicquid vero comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipsi per se ipsam suam partem et expugnasse et cepisse ac sic sua auctoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portione non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus partis que ad eum minime pervenit nec ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quod minus perveniret partem sibi donare nec debuit nec potuit. Hoc idem de parte quinta Templariorum asseverabit ea scilicet ratione quia sicut diximus eidem Guillelmo Raimundo consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessionis que ipsis templariis ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie que illis eodem Guillelmo Raimundo mediante facta est super hoc sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenienciam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur: de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus totam partem quod in suam potestatem pervenit donare ac tradere potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus vero Guillelmus Raimundus tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertose proveniebant inter eximenta computabat: diffinivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium ac fiscum regis pertinent sive ea in leudis questis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hi clerici sint sive milites sive burgenses nullo modo inter eximenta computari precipue quia ipse in eis districtum senioraticum vel ademprimentum et mandamentum habet. De hereditatibus aliorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu voluntate date sunt debet ei comes emendam facere. Preterea conquestus est predictus Guillelmus Raimundo quia dominus comes estacamentum ei de militibus seu peditibus quos in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat aufferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit igitur predicta curia quod si familia comitis inter se litem aut aliquam contentionem haberet estacamentum de hoc Guillelmo Raimundo vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Id erit si aliquis de civibus aliqua familia placitare voluerit: si vero aliquis de familia cum aliquo ex civibus causam super qualibet re habuerit in manu predicti Guillelmi Raimundi vel ejus vicarii firmabit directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ei occasione illius tertie partis januensium quosdam honores imparaverat. Judicavit curia dominum comitem illos honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit deinceps omnia secundum eorum cartas recte expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra eorum fieri mandaverat in qua partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Diffinivit curia Guillelmum Raimundum in eo molendino partem
secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito cum quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte januensium in qua nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et imo de hoc ei partem dare nolebat. Diffinivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presentia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cunctum fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat. Comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manulevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promisserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum hanc peccuniam judeis ac sarracenis reddidisset quia de suis manuleutis partem cum alicui facere nec dicebat nec justum erat nichil exinde predicto Guillelmo Raimundo dare debere: sin autem quia vidimus hoc quistam esse quocumque nomine ipsa eam appellet debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de zaalmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo enecto alium sine ejus consilio eligi preceperat. Comes cartam quam eis consilio ac voluntate januensium et ipsius Guillelmi Raimundi fecerat proclamabat unde curia cartam exibere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de almostalafia quam comes cuidam burgensi Dertose comendaverat et de eo quod ab eo acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi homini non tantum almostalafiam Dertose comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia almoslalafia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que ad civitatem vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea peccunia que ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quam ipse almostalaf pro almostalafia donat partem accipiat. Item conquestus est quod comes sibi partem dare nolebat de ea pecunia quam ab hominibus Dertose habuit qui pacem ac treguam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium spectare dicebat ac sic totam illam causam suam proprium affirmabat quod nihil usquam exinde alicui hominum dedit nec juxta consuetudinem sue terre se cuique dare credit. Judicavit propterea curia quia malefacta principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelrao Raimundo dare nullo modo debebant tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia nunquam in sua regione partem ex hoc alicui nec ipse nec pater suus dederat. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertosa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere emptione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento. Comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. - Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt he. In primis conquestus est de Guillelmo Raimundo quod ei zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum fedum seu beneficium ei habendum concesserat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullo modo debere zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia seu guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat: tenere autem zudam hoc est potestatem de ipsa habere ita ut per eam posset totam civitatem distringere et quotienscumque comes qui eam sibi comendaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur immo comes de predicto Guillelmo Raimundo quia zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro falimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se imo guardam ipsius zude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat nec partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei assignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum suum eum adducere vel super hoc ipsum audire numquam amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam delationem super hoc fecit semper eam cum assensu Guillelmi Raimundi fecit tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilatio sibi quid incomodum prefato vero Guillelmo comodum afferebat. Guillelmus Raimundus ad hoc respondebat quia hujusmodi assensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilatiom magis ex necessitate quam ex voluntate assensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam viderint eorum voluntates de aliqua re etiam inviti consentire. Proptee hoc judicavit predicta curia quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quod in domino suo comite supradictam fadigam fecisset imputet sibi comes supradictas expensas LX milium aureorum et omne illud incomodum quod sibi evenisse dicebat propterea quia Guillelmus Raimundus ipsam zudam non custodierat quum ille assensus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia vidimus quod magis fuit districtus quam voluntarius et cognoscimus quia comes in mora fuit et mora semper ad se periculum trahit: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum quantum defuit de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius zude minus quinta. De cetero autem ita faciat guardam ipsius zude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam zudam: eo videlicet tenore ut pro hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedit faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse. Similiter faciat guardam illius tercie partis que fuit januensium si aliquo tempore poterit terciam illius tercie a comite consequi quocumque modo vel ratione. - Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo Raimundo dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet zahalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam voluntatem videlicet ut ipse comes amiteret sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines set potius Bernardus de Belloloco qui propter justiciam et judicium ipsius alcaid de Tortosa fecit eum capite truncari. Et Bernardus de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si Guillelmus Raimundus vel idem Bernardus de Belloloco potuerint hoc testibus approbare videlicet quod propter judicium alcaid sit interfectus hujuscemodi mors nullatenus a comite requiratur: sin autem faciat inde Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrasse. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo Raimundo pro eo quod ipse et sui graves injurias et minas bajulis suis et saionibus intulerant insuper eos verberaverant el propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. Guillelmus Raimundus respondebat se nunquam bajulis suis vel saionibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente: et dicebat quia erat paratus in duplum vel in quadruplum emendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes supradicta testibus approbare vidilicet ut propter minas seu timorem Guillelmus Raimundus dampnum aliquod quoquo modo habuisset emendet ei hoc totum Guillelmus Raimundus sicut fuerit approbatum: similiter omnes malefactas quas ipsi bajuli vel saiones potuerint approbare. Et si Guillelmus Raimundus graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit emendet quidem ei desonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo desonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundo quoniam novos usaticos ac novas consuetudines mississet in civitate Dertosa videlicet jovas tragins et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque Ilerdam: et de aliis multis superfactis conquerebatur comes que omnia scripta ostendebat. Ad hoc Guillelmus Raimundus respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quos sui bajuli ibi posuerant et acceperant. Et in his omnibus pejus faciebat suus bajulus quam aliquis homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando zudam tenebant videlicet gallinas et ligna et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova stabilimenta debuerunt unquam poni seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut voluntate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non.


Nota: superbiam : soberbia.