Mostrando las entradas para la consulta comitem Barchinone ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta comitem Barchinone ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

III, perg 15, 16 octubre 1132

III.

Perg. N° 15. 16 oct. 1132.

Hoc est translatum fideliter translatatum.
Sit notum omnibus quoniam hec convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinone et Gaucebertum de Peralada et Raimundum de Torreies et Eimericum fratrem eius.
Nos igitur supradicti Gaucebertus scilicet et Raimundus atque Eimericus frater meus mittimus tibi Raimundo jamdicto comiti Barchinone nostram villam que vocatur Peralada in custodia et in bajulia tua et in deffensione et donamus inde tibi bajuliam cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus et cum omnibus suis terminis et apendiciis cum hominibus et feminabus qui ibi nunc permanent vel in antea ibi sunt permansuri.
Tali videlicet modo ut tu prephatus Raimundus comes Barchinone et tui succesores habeatis ibi intrare et exire et guerrejare contra omnes homines et feminas tu et omnes tui quibus mandaveris per tuam faciendam et nos cum nostris hominibus et cum nostra villa Peralada valeamus tibi et adjuvemus contra omnes homines et feminas per fidem sine engan
Et ego Raimundus Berengarii comes Barchinone predictus propter istam bajuliam quam vos supradicti mihi donatis et propter hanc convenientiam quam mihi facitis imparo et recipio vos omnes et villam vestram Peralada cum omnibus terminis suis et pertinentiis in custodia et in bajulia mea et in deffensione cum omnibus habitatoribus suis contra omnes homines vel feminas per fidem sine engan.
Et propter hoc ego Raimundus Berengarii Barchinone comes dono vobis jamdictis ipsum fevum de Pratis quod tenet Gaucbertus per me ut habeatis illud solide et libere ad fevum per me sine ullo retentu alicujus mei bajuli ad meum servicium. Si qua autem ex utraque parte persona hoc dirrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore.
Factum est hoc XVII kalendas novembris anno XXV regni Ledovici regis.

Sig+num Raimundi comes qui hoc recepit et laudavit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Gaucberti de Peralada.
Sig+num Raimundi de Torreies.
Sig+num Eimerici qui hanc convenientiam et donum ipsius bajulie fecerunt et firmaverunt testesque firmare jusserunt.
Sig+num Raimundi Renardi de Ipsa Rocha.
Sig+num Berengarii Bernardi Dapiferi.
Sig+num Mironis de Luciano.
Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha.
Sig+num Petri Raimundi de Matia.
Sig+num Berengarii de Lertio.
Sig+num Petri Nebod.
Sig+num Bernardi Raimundi de Arens.
Sig+num Arnaldi de Lertio.
Sig+num Bernardi Guillermi de Luciano.
Sig+num Perela. 
Sig+num Poncii de Cervera inferius subscribentes firmaverunt translatum istud. Guillermus ausonensis episcopus.
Ego magister Vitale ilardensis canonicus subscribo.
Sig+num magistri Petri de Belchit. 
Petrus ausonensis sacrista.
Sig+num Petri de Torrezella testis.
Sig+num Arnaldi de Lertio.
Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno prescripto.
Sig+num Petri scriptoris qui hoc translatum scripsit apud Peraladam mense marcii.
Sub anno Domini MCC tercio.
- Bernardus Stephani qui hoc anno Domini millesimo CCIIII°. idus martii fideliter translatavit.
- Sig+num Petri Raimundi de Villa de Magno.
Sig+num R. de Angles.
Sig+num Martini de Vicco.
Sig+num Bernardi de Monteacuto qui hoc translatum fideliter factum vidimus et audivimus et inde testes existimus. 

Ramon Berenguer IV

martes, 25 de febrero de 2020

XCV. Reg. n.1538, fol.8. 16 feb. 1351.

XCV.
Reg. n. 1538, fol. 8. 16 feb. 1351.

Pateat cunctis quod nos Petrus etc. attendentes nuper nos de civitatibus Gerunde Vici et Minorise necnon de villis Bisulduni Turricelle de Montegrino de Pals et de Figueriis omnibusque et singulis castris et villis et locis et vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Vici Ausone Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali Minorise Bagiarum Berge et Berguitani et Sancti Petri de Auro vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum unum ducatum erexisse qui Gerunde nomine appellatur ipsumque concessisse sub certis pactis formis et condicionibus inclito infanti Johanni precarissimo primogenito nostro ducique Gerunde prout hec et alia lacius et clarius apparent per instrumentum publicum nostra bulla aurea insignitum per fidelem secretarium nostrum Matheum Adriani notarium publicum clausum datum et actum in castro nostro Perpiniani XXI die januarii anno subscripto: considerantes etiam educationem dicti ducis et administracionem ipsius ducatus nobili et dilecto consiliario nostro Bernardo de Capraria comendasse seu comississe sub certis formis pactis et condicionibus de quibus clare constat per instrumentum publicum nostre majestatis sigillo et sigillo etiam illustris Alionore regine Aragonum consortis nostre amantissime subscripte roboratum clausum et factum per dictum notarium die et anno predictis: animadvertentes insuper in ereccione et concessione comandaque et educatione predictis quedam verbo imposuisse dubia seu obscura que possent dare duplicem legentibus intellectum nos igitur aspicientes nostreque mentis aciem dirigentes quod illius est interpretari cujus est condere presertim cum nos velimus ut convenit dispendia litium equitatis compendio qua possumus industria coartare instrumenta jamdicta et in eis singula contenta liberaliter ampliantes clarioraque efficere cupientes tam motu proprio et perpenso digestoque consilio quam ad supplicacionem juratorum et proborum hominum civitatis Gerunde et nunciorum per universitatem dicte civitatis ad culmen nostre regie dignitatis hac de causa specialiter destinatorum tenore presentis publici instrumenti firmiter valituri volumus sanccimus statuimus et superaddendo instrumento dicte creacionis ducatus et concessionis de eodem dicto duci facte ducimus ex certa sciencia declarandum quod in casu quo prefatam reginam consortem nostram contingat decedere et nos ei supervivere et ad secunda vota convolare dicto infante Johanne vitam in humanis ducente quod a processibus factis vel fiendis et sentenciis diffinitivis et interlocutoriis latis et ferendis et gravaminibus quibuscumque in judicio vel extra illatis vel inferendis per officiales dicti ducis contra singulares personas vel alios aut jus ipsorum seu causis eorum tam criminalibus quam civilibus possit et debeat primitus ad dictum ducem cum etatem in dicto instrumento contentam compleverit et interim ad illum cui regimen et administratio dicti ducis et ducatus spectaverit vel comissa fuerit inmediate apellari: a dicto vero duce cum dictam etatem compleverit et interim ab administratore actore seu educatore predicto possit ad nos tanquam principem inmediate et indubie appellari et per appellacionis remedium recursus haberi quamdiu nos vitam duxerimus in humanis et donec dictus dux ad apicem regie dignitatis fuerit assumptus et non alias neque ultra. Quibus justis appellacionibus teneantur dictus electus et alii imposterum eligendi ad administrationem et regimen dicti ducatus et ducis eorumque officiales dicte .... defferre et apostolos concedere et dare et alia et aliter facere et observare sicut et prout inferior a quo appellatur ad superiorem facere et observare tenetur juxta legittimas sancciones usaticos Barchinone et constituciones Cathalonie. Premissis preterea racionibus inducti ad tollendum ambiguitatem quorundam nos volentes infrascripta clarius apperire a dicto instrumento ereccionis et concessionis cassandam irritandam revocandam tollendam et anichilandam ducimus per modum interpretationis et declarationis ut predicitur clausulam immediate sequentem: Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictarum civitatum et villarum et locorum omnium predictorum. Loco autem clausule preinserte et retencionis in eadem contente retinemus nobis et retinere volumus et intendimus casus contentos et specificatos expresse in usatico Barchinone incipiente: Princeps namque: quos casus et usaticum nobis reservamus et expresse intendimus reservare creacione seu ereccione ducatus predicti et contentis in ea in aliquo non obstantibus: adicientes quod per dictum creacionis et ereccionis ducatus instrumentum et concessionis de eodem dicto nostro primogenito factum dicto usatico in aliquo derogare intendimus nullo modo. Preterea quamquam in dicte creacionis et donacionis instrumento contineatur quod nos retinemus ut in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum contigerit celebrari in Cathalonia vel alibi curiam vel generale parlamentum universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos seu sindicos destinare nichilominus per quosdam in dubium revocetur an dicti sindici vocari debeant prout hactenus vocari consueverunt: nos hoc declarare volentes decernimus et declaramus ac est intencio nostra et sic volumus et statuimus quod universitates predictarum civitatum et locorum vocentur per nos et vocate venire et interesse teneantur in ipsis curia et parlamento aut consilio generali prout facere tenebantur ante donacionem et concessionem et ducatus ereccionem supradictas. Insuper licet in instrumento comande predicte contineatur quod in casu quo contingeret dictum nobilem educatorem et administratorem decedere et alium eligi in casibus in dicto comande instrumento specifficatis quod sint de electoribus futuri educatoris ac amininistratoris duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites aut generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis Gerunde aut majorem partem ipsius: attamen prout racioni consonum ampliando statuimus volumus concedimus et hujus serie ordinamus quod in casibus memoratis sint de electoribus ipsis quatuor nobiles milites seu generosi dicte vicarie Gerunde et quatuor cives ipsius civitatis velut caput dicti ducatus una cum aliis civitatum et locorum per quos dicti educatoris et administratoris ducis et ducatus quociens facienda ocurrerit electio celebretur prima ordinacione in dicta comanda contenta nullatenus obsistente. Declarantes et ex certa sciencia hujus serie statuentes quod per dictum instrumentum creacionis et ducatus ereccionis et concessionis predictarum non facimus nec facere intendimus aliquam separacionem de civitatibus et locis contentis in creacione dicti ducatus a comitatu Barchinone immo predicta omnia unimus et unire intendimus pocius per predicta comitatui Barchinone et corone nostre regie faciendoque privilegium firmum validum perpetuumque quod vim legis habere volumus sanccimus et etiam ordinamus quod civitates et loca predicta contenta in creacione dicti ducatus nunquam possint a comitatu Barchinone et a corona regia separari immo quod quicumque fuerit rex Aragonum et comes Barchinone habeat esse et sit dominus civitatum et locorum predictorum civitatesque et loca predicta per regem Aragonum et comitem Barchinone et sub ejus dominio et posse et per eum et ejus officiales perpetuo regantur et regi habeant seu etiam gubernari. Declaramus insuper quod quamquam in dicto instrumento creacionis et concessionis contineatur: quod per nos vel per dictum ducem et ejus successores nunquam hec creacio seu ducatus ereccio valeat ad consequenciam trahi: est tamen nostre intencionis et volumus ac etiam declaramus quod quoad primogenitum vel successorem in primogenitura qui proculdubio post dies nostros vel suos aut ejus successores assumendus esset in regem Aragonis sed non in quemvis alium nobis et eis liceat imposterum similem creacionem ducatus et de eodem concessionem facere: observatis tamen declaracionibus concessionibus ordinationibus et retencionibus supra et infra factis verbis in dicto instrumento appositis seu aliis quibuscumque obsistentibus nullo modo: cum pocius creacio et concessio fiende circa talem si forsan fieri contigerit pocius agregacio et unio comitatui Barchinone et corone regie quam separacio censeretur. Ceterum volumus et hujus serie statuimus sanccimus et perpetuo etiam ordinamus quod constituciones Cathalonie generales facte et imposterum faciende et usatici Barchinone habeant observari in locis dicti ducatus et privilegia eis concessa huc usque ac consuetudines et observancie antique tam per nos proprio nomine et ut legitimum administratorem quam per electum jamdictum et in posterum eligendum seu .... ad regimen dicti ducis et ducatus quam per ipsum ducem et ejus officiales ita quod per dictam creacionem nichil commutetur sed omnia observentur sicut observabantur et observari habebant ante dictam creacionem et ac si dicta ducatus ereccio facta non fuisset. Predictas itaque declaraciones addiciones et ablaciones seu remociones sancciones et statuta ac alia supradicta facimus et ordinamus et servare et servari facere promittimus sicut melius dici potest et intelligi ad salvum et sincerum etiam intellectum: volentes et etiam infrascripti serie juramenti per nos prestiti vigore prefatis nominibus statuimus sanccimus et promittimus ac nunc pro tunc etiam ordinamus quod cum dictus dux ad etatem pervenerit quod possit regere juxta tenorem instrumenti dicte creacionis et etiam antequam regat per se jurabit laudabit et firmabit omnia et singula supradicta. Sed sufficit predictum ducem omnia et singula supradicta jurare in dicta civitate Gerunde tantum tanquam in capite dicti ducatus. Volumus etiam et decernimus ac statuimus quod nunc de presenti nobilis et dilectus consiliarius noster Bernardus de Capraria quem dicti ducis et ducatus administratorem fecimus ut est dictum et alius vel alii et quicumque sint qui post eum dicti ducis et ducatus fuerint administratores in principio sue administrationis prestent ad sancta Dei evangelia juramentum juratis et consulibus vel consiliariis civitatum Gerunde Vici et Minorise predictarum recipientibus per se et aliis omnibus et singulis personis dicti ducatus si presentes fuerint alias notario pro eis stipulanti quod predicta omnia et singula teneant inviolabiliter et observent. Hoc etiam intellecto et declarato expresse quod quicumque qui post dictum Bernardum de Capraria fuerint educatores dicti ducis et administratores ducatus in principio sue administrationis et antequam ea utantur prestent et prestare teneantur dictum juramentum in qualibet predictarum civitatum Gerunde Vici et Minorise in presencia juratorum consiliariorum vel consulum earundem. Et ut premissa omnia et singula majori gaudeant firmitate tam nomine nostro proprio quam etiam tanquam pater et legitimus administrator dicti ducis primogeniti nostri juramus sponte in animam nostram per Dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicto omnia et singula tenere et observare ac teneri et observari facere inviolabiliter tam per dictum ducem quam per administratores ducis et ducatus predicti et eorum officiales et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo causa vel etiam ratione. Mandantes per presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis tam infra dictum ducatum quam alibi sistentibus presentibus et futuris quod premissa et infrascripta omnia et singula que firmari et jurari facimus per dictum nobilem Bernardum de Capraria tanquam educatorem ducis et administratorem ducatus predictorum teneant firmiter et observent et ab aliis faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant quavis causa seu etiam ratione. Nos igitur Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes premissa omnia et singula causa justa previa ad utilitatem dicti nostri dulcisimi primogeniti et ducis fore facta ea laudamus approbamus ratificamus et confirmamus et manibus nostris ad sancta Dei quatuor evangelia juramus contra predicta vel aliquem ex eisdem numquam facere vel venire aliqua racione. Ad hec ego Bernardus de Capraria educator et administrator supradictus attendens supradicta omnia redundare ad utilitatem dicti domini ducis et perfeccionem premissorum jamdicto nomine laudans approbans ratificans et confirmans omnia et singula supradicta juro nunc ex tunc et ex tunc ut ex nunc per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia meis manibus corporaliter tacta predicta omnia et singula tenere et servare et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo vel etiam ratione: quinimo prestabo et dabo operam cum effectu omni excepcione remota et faciam etiam meum posse si vixero quod dictus dominus dux supradicta omnia firmabit et jurabit cum ad etatem pervenerit supradictam. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus nos dicti rex et regina et ego Bernardus de Capraria nominibus sepe dictis quisque nostrum a se dicta vobis juratis et probis hominibus presentibus nomine dicte universitatis Gerunde necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro eis et pro aliis universitatibus civitatum Vici et Minorise et aliarum villarum et locorum dicti ducatus et pro aliis etiam personis omnibus et singulis quarum interest et intererit et interesse potest ac poterit in futurum recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. Et intendimus declaramus ac etiam protestamus quod per hoc instrumentum aut per contenta in eo non fiat perjudicium aliquod tacite vel expresse aliis contentis in instrumentis ereccionis et concessionis ac educationis seu comande predictis de quibus in presentis declaracionis publico instrumento mencio non sit facta nec per illa huic: quinimo eadem et istud remanere volumus et intendimus in suo pleno robore et valore. In quorum omnium testimonium nos rex et regina predicta necnon Bernardus de Capraria educator seu actor ac administrator jamdictus ad dictorum juratorum supplicacionem humilem et etiam requisitionem mandamus fieri de premissis tot consimilia publica instrumenta sigillo majestatis nostri dicti regis et nostre dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet nobis dictis regi et regine michique dicto Bernardo de Capraria et nostris quibuslibet nominibus sepedictis ac universitati civitatis pretacte et aliis quorum interfuerit tradenda per scriptorem ac notarium infrascriptum.
Actum et datum in camera Timberiorum castri regii Perpiniani sextadecima die febroarii anno a nativitate Domini MCCC quinquagesimo primo. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui hec jamdictis nominibus laudamus juramus et firmamus. - Sig+num Alionore Dei gratia regine Aragonum etc. que hec laudamus firmamus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria educatoris ac administratoris predicti qui jam dicto nomine hec laudo firmo et juro. - Testes hujus rei sunt inclitus infans Raimundus Berengarii comes Impuriarum venerabilis Hugo Valencie episcopus cancellarius Matheus miles majordomus domine regine et Jaspertus de Tregurano promotor curie ac consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Bartholomei de Lauro dicti domini regis scriptoris et ejus auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem suam qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit cum litteris rasis et emendatis in linea IX ubi dicitur ducem cum etatem in dicto instrumento contentam in linea XXX ubi dicitur infrascripte et in linea XLIII ubi corrigitur facimus paciscimur et promittimus nos et in XLVII linea ubi inspicitur et nostri dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet.


sábado, 15 de febrero de 2020

XXVII, perg. 1526, Jaime I, 11 mayo 1258, Corbeil, Corbolium

XXVII.

Perg. n° 1526. Jai. I. 11 may. 1258.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quadam carta pergamenea sigillata sigillo magno cereo viridi pendenti cum serico rubeo illustris regis Francie in quo sigillo est imago regis sedentis in catedra tenentis in manu sinistra effigiem baculi cum flore in capite et in dextera florem: et littere ipsius sigilli sunt: Ludovicus Dei gratia francorum rex: cujus carte series sic se habet. Ludovicus Dei gratia francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod cum inter nos ex parte una et dilectum amicum nostrum Jacobum eadem gratia illustrem regem Aragone Majorice et Valencie comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispessulani ex altera suborta esset materia questionis super eo quod nos dicebamus comitatum Barchinone Urgelli Bisulduni Rosilionis Empurdani Ceritanie et Confluentis Gironde et Eusone cum eorum pertinenciis de regno Francie et de feudis nostris esse et idem rex Aragone ex adverso dicebat se jus habere in Carcassona et Carcasses in Rede et Redensi Terminis et Terminensi Biterris et vicecomitatu Biterrensi Agadha et Agadhensi Albi et Albigensi Ruchine et Ruchinensi comitatu Fuxcii Canturco et Canturcino Narbona et ducatu Narbone Minerba et Minerbesi Fonolleto et Fonolledes terra de Saltu Petrapertusa et Petrapertuse Amilliano cum toto comitatu Amilliani Credone cum vice-comitatu Credonensi Gavaldano Nemaus et Nemauscensi Tolosa cum toto comitatu Tholose et Sancti Egidii cum honoribus districtibus et juribus universis ac pertinenciis eorundem: postmodum accedentes ad nos sollempnes procuratores et nuncii predicti regis Aragone ab eodem super hoc specialiter ad nos missi venerabilis videlicet Arnaldus Barchinone episcopus Guillermus prior beate Marie de Corniliano et Guillermus de Rocafole tenentis locum ipsius regis in Montepessulano nobis exhibuerunt litteras ipsius regis procuratorias in hec verba.
- Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani constituimus et ordinamus vos venerabilem Arnaldum Dei gratia Barchinone episcopum et dilectos Guillermum priorem sancte Marie de Corneliano et Guillermum de Rocafole tenentem locum nostrum in Montepessulano procuratores nostros dantes et concedentes vobis omnibus predictis et cuilibet vestrum plenam et liberam potestatem auctoritatem et licenciam transigendi et componendi vice nostra et nomine cum Ludovico Dei gratia illustri rege Francie super omni jure quod habemus et habere debemus in Carcassona et Carcassonensi et in Rede et in Redensi in Laurago et Lauragine et Terme et Termenense et in Menerba et Menerbense et in Fonolleto et Fonolladense et in Perapertusa et Perapertusense et in comitatu Amilliani et Gavaldani et in Nemause et in Nemausense et in comitatu Tholose et Sancti Egidii et in omni alia terra et jurisdiccione Raymonde quondam comite Tholosane et fructibus inde perceptis et quod vos omnes et singuli supradicti possitis vice nostra et nomine cedere remittere perpetuo et relaxare predicto illustri regi et suis quicquid juris nos habemus et habere debemus quoquomodo vel racione in predictis omnibus et singulis. Damus etiam et concedimus vobis omnibus et singulis speciale mandatum auctoritatem et licenciam et potestatem jurandi ex parte nostra super animam nostram de omnibus et singulis supradictis a nobis observandis et complendis prout per vos erit super eis cum dicto rege promissum ordinatum compositum et transactum: renunciantes scienter et consulte omni juri divino et humano canonico civili et consuetudinario et omni privilegio reali et personali ac omni alii auxilio generali seu speciali quibus contra predicta seu aliqua ex predictis juvari possemus. Item damus vobis omnibus et singulis supradictis et concedimus speciale mandatum quod vice nostra et nomine transigatis et componatis cura dicto illustri rege Francie et accipiatis ab eodem rege cessionem remissionem et relaxacionem de omni jure quod idem rex Francie asseret se habere in comitatu Barchinone et de omni jure siquid habet vel habere credit in comitatu de Bisulduno de Rossilione de Empurdano de Ceritania de Confluente vel in aliquo loco terrarum quas nos hodie tenemus et habemus et quod in omnibus et singulis supradictis tractetis et procuretis faciatis et recipiatis quicquid vobis videbitur expedire. Promittimus insuper bona fide cum hoc autentico instrumento sigilio nostro pendenti munito nos ratum habere complere et servare perpetuo quicquid cum dicto rege per vos omnes vel duos aut unum ex vobis super predictis omnibus et singulis factum fuerit ordinatum compositum seu transactum.
Datum Dertuse V idus marcii anno Domini MCC quinquagessimo septimo.
- Tandem vero post multos tractatus habitos hinc et inde bonorum mediante consilio cum dictis procuratoribus nomine procuratorio et vice predicti regis Aragone ad hanc composicionem et transaccionem devenimus: quod nos pro nobis et heredibus et successoribus nostris predicto regi Aragone et heredibus ac successoribus suis imperpetuum et ab ipso et antecessoribus suis causam habentibus et predictis procuratoribus pro ipso rege Aragone et nomine et vice ipsius definimus quittamus cedimus et omnino remittimus quicquid juris et possesionis vel quasi habebamus siquid habebamus vel habere poteramus seu etiam dicebamus nos habere tam in dominiis sive dominicaturis quam feudis et aliis quibuscumque in predictis comitatibus Barchinone et Urgelli Bisuldune Rossillionis Empurdane Ceritanie Confluente Gerundense et Ausone cum omnibus honoribus homagiis districtibus jurisdiccionibus et juribus universis et pertinenciis eorundem et cum omnibus fructibus et proventibus per ipsum regem Aragonem et antecessores ejusdem inde perceptis et qui percipi potuerint: prominentes et ad hoc nos et heredes ac successores nostros imperpetuum obligantes quod in predictis omnibus et singulis nichil de cetero per nos vel per alium reclamabimus vel petemus renunciantes omnino specialiter et expresse pro nobis et heredibus ac successoribus nostris omnibus cartis et instrumentis sique super hiis habebamus volentes et decernentes ea penitus esse nulla ac promittentes quod ea omnia reddemus regi Aragonum antedicto. Renunciamus insuper pro nobis et heredibus nostris ac successoribus omni juris auxilio tam canonici quam civilis necnon et consuetudinarii et omni privilegio reali et personali quibus contra predicta vel aliquid de predictis nos juvare possemus. Prenominati autem procuratores pro sepedicto rege Aragonum et heredibus ac successoribus ejusdem et vice ipsius nomine procuratorio nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus nostris causam habentibus vice versa quittaverunt cesserunt diffinierunt et remisserunt omnino specialiter et expresse quicquid juris et possessionis vel quasi idem rex Aragone habebat si quid habebat vel habere poterat seu dicebat etiam se habere tam in dominiis et dominicaturis quam in feodis et aliis quibuscumque in Carcassona et in Carcassense in Rede et in Redense in Laurago et in Lauragense in Termene et Termenense in Menerba et Menerbense in Fonolleto et Fonolledense in Pertra-pertusa et in Petra-pertusense in comitatu Amilliani et Guialdane et in Nemauso et in Nemausense et in comitatu Tholose et sancti Egidii et in omni alia terra et jurisdiccione Raymundi quondam comitis Tholosane et fructibus et proventibus per nos vel antecessores nostros inde perceptis. Condictum est tamen et ordinatum quod si aliqua feuda movencia de donatione Fonolledensis sita sint infra terminos comitatus Rossillione vel Bisuldune seu aliorum comitatuum predictorum de quibus comitatibus ipsi regi Aragone quittacionem et deffinicionem fecimus penes ipsum regem Aragonum et heredes ac successores suos perpetuo remanebunt et ea sibi et heredibus ac successoribus suis cedimus et omnino quitamus salvo tamen jure siquid fuerit alieno. Similiter si aliqua feuda movencia de donacione ipsorum comitatuum sita sint infra terminos Fonoledense penes nos et heredes ac successores nostros perpetuo remanebunt et ea nobis et heredibus et successoribus nostris diffiniverunt et quitaverunt omnino nomine procuratorio pro ipso rege Aragone et vice ipsius procuratores predicti salvo tamen jure siquid fuerit alieno. De Amilliano autem et comitatu Amilliani sciendum est dictos procuratores nomine procuratorio et vice dicti regis Aragonum quittasse et difiinisse ea nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et heredibus ac successoribus nostris causam habentibus sicut ea tenemus et possidemus et a nobis et nostris tenentur et possidentur. Preterea procuratores prenominati promisserunt et tenentur bona fide procurare quod predictus rex Aragone pro se et heredibus suis ac successoribus nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus nostris causam habentibus diffiniet quitabit cedet et remitet omnino quicquid juris possessionis vel quasi habet siquid habet vel habere potest seu dicet etiam se habere tam in dominiis seu dominicaturis quam in feudis et aliis quibuscumque in predictis omnibus supranominatis que procuratorio nomine et vice ipsius regis Aragonum diffiniverunt quittaverunt et remisserunt nobis procuratores predicti et insuper in hiis que inferius nominantur videlicet Biterris cum vice-comitatu Biterrense Agda et Agadense Albi et Albigense Ruchine et Ruchinense comitatu Fuixense Caturce et Caturcense Narbone et ducatu Narbonense Podio Laurence Keerbuz Castro-fideli terra de Saltu Credone et vicecomitatu Credonense: et quod idem rex Aragone cedet penitus et concedet expresse pro se et heredibus ac successoribus suis nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis causam habentibus omnem accionem et jus repetendi pignoris que dicit se habere in predictis Amilliano et comitatu Amilliani Credone et vicecomitatu Credonense et in Gavaldane cum pertinenciis eorundem: que quidem bone memorie Petrus quondam rex Aragone genitor ipsius olim titulo pignoris obligaverat Raymundo quondam comiti Tholosane. Et per hanc composicionem idem rex Aragone reddet nobis plenarie omnes cartas et instrumenta que habet super dicta obligacione confecta. Ceterum procuratores prenominati procuratorio nomine et vice ipsius regis Aragone diffiniverunt quittaverunt cesserunt et remisserunt omnino et promisserunt et tenentur bona fide procurare quod predictus rex Aragone cedet et concedet specialiter ac donabit imperpetuum pro se et heredibus ac successoribus nostris et a nobis causam habentibus quicquid juris sibi competit si quod competit vel quocumque casu seu ratione vel titulo posset ad ipsum vel ad heredes et successores suos nunc vel in futurum aliquatenus devenire in Tholosa et toto comitatu Tholose et sancti Egidii et in terris Agenense et Venesinense ac in tota alia terra jurisdiccione et potestate Raymundi quondam comitatis Tholosane. Insuper procuratores predicti procuratorio nomine pro dicto rege Aragone et vice ipsius nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus nostris causam habentibus diffiniverunt quitaverunt cesserunt et omnino remisserunt et promisserunt et tenentur bona fide procurare quod idem rex Aragone pro se et heredibus suis ac successoribus diffiniet quitabit cedet et remittet penitus et expresse predicta omnia et singula eo modo quo superius continetur cum omnibus honoribus homagiis districtibus jurisdiccionibus et juribus universis ac pertinenciis eorundem et cum omnibus fructibus et proventibus per nos vel antecessores nostros vel per alios inde perceptis et qui etiam percipi potuerint: et ad hoc se et heredes ac successores suos specialiter obligavit quod in predictis omnibus et singulis nichil de cetero per se vel per alium reclamavit nec nos vel heredes aut successores nostros seu causam a nobis vel antecessoribus nostris habentes super predictis aut aliquo predictorum per se vel per alium imposterum molestabit. Renunciaverunt autem omnino specialiter et expresse procuratores predicti nomine procuratorio pro ipso rege Aragone et vice ipsius et promisserunt et tenentur bona fide procurare quod idem rex Aragouum (Aragonum) renunciabit penitus et expresse pro se et heredibus ac successoribus suis omnibus cartis et instrumentis sique super premissis habet vel habuit et volet etiam decernet ea penitus esse nulla quoad nostrum prejudicium et nostrorum et quod ea omnia reddet nobis. Renunciavit etiam idem rex Aragone penitus et expresse pro se et heredibus ac successoribus suis et etiam predicti procuratores procuratorio nomine pro ipso et vice ipsius renunciaverunt omni juris auxilio tam canonici quam civilis ac consuetudinarii et omni privilegio reali et personali quibus idem rex Aragone aut heredes aut successores sui contra premissa vel aliquid premissorum juvare se possent et quod idem rex Aragonum nobis super premissis omnibus patentes litteras suas dabit. De supradictis autem omnibus observandis et complendis prout superius continentur procuratores predicti prestiterunt in nostra presencia in animam prefati regis Aragone super sacrosancta evangelia juramentum. In cujus rei testimonium presentem cartam sigilli nostri fecimus impressione muniri.
Acta sunt hec apud Corbolium in palacio nostro presentibus episcopo Aprensi Ludovico primogenito et Filipo filiis nostris Raimondo Gaucelmi domino Lunelli Simone de Claromonte domino Sagelle Egidio Francie constableario Johanne de Ronquerolis Ansello de Braya Gervasio de Cranneis militibus magistro Rade thesaurario sancti Franboudi Silvanoctense magistro Odone de Loriato magistro Johanne de Nemesio magistro Philipo de Canturco magistro Johanne de Ulbiato F. de Laure sacrista Barchinone A. de Gualba cononico vicensi quinto idus madii anno Domini MCC quinquagessimo octavo. - Signum Petri Arnaldi de Cervaria vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato et cum eodem legitime comprobato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tamquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii subscripti in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit tercio decimo kalendas marcii anno subscripto presentibus testibus Berengario de Manso Arnaldo Salvatge et Bernardo de Turri. - Nos Poncius Dei gratia electus confirmatus in episcopum Barchinone presens translatum cum originali fideliter comprobavimus et vidimus contineri in originali sicut in presenti translato continetur et ideo fidem facimus de predictis et ad majorem fidem habendam presenti carte nostre sigillum apponi fecimus et manu propria subscripsimus undecimo kalendas marcii anno Domini M trecentessimo. - Signum Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit tercio decimo kalendas marcii anno Domini millessimo trecentessimo cum litteris suprapositis in linea XII ubi scribitur super et cum litteris rasis et emmendatis in linea XVI ubi dicitur ac et in linea XX prima .... in linea XX sexta ubi dicitur ac. Preterea de mandato Petri Arnaldi de Cervaria jamdicti firmam et decretum ejus supra manu propria scripsit. Et ad majorem rei evidenciam et fidem habendam in presenti translato apposuit sigillum officii vicarii supradicti.

Jacobus, Jaime I de Aragón, perg. 1526, Jaime I, 11 mayo 1258, Corbeil, Corbolium

Sigue en xxviii-perg-1531-jaime-i-vispera-pentecostes-1258

https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Corbeil

https://www.elnacional.cat/es/efemerides/marc-pons-tratado-corbeil-independencia-condados-catalanes_266958_102.html

https://laverdadofende.blog/2013/02/04/tratado-de-corbeil-1258/

http://www.cardonavives.com/artdocumentos.asp?id=2456&tit=Marca%20hisp%E1nica%20catalana%20y%20Tratado%20de%20Corbeil%20(1258)

https://www.academia.edu/21647170/El_Tratado_de_Corbeil_y_el_Mito_de_los_Condes-Reyes

https://www.lonostre.es/es/tratado-corbeil-aragon-francia-catalonia/

http://www.puzzledelahistoria.com/?cat=2907

https://lapaseata.net/2017/10/27/tratado-de-corbeil-mentiras/

https://www.lasprovincias.es/comunitat/opinion/201610/17/tratado-corbeil-20161016235305-v.html

https://www.unprofesor.com/ciencias-sociales/tratado-de-corbeil-resumen-3192.html

http://www.mhcat.cat/esmhc/exposiciones/la_memoria_de_un_pais/nuestro_mar/la_hegemonia_catalana_en_el_mediterraneo/cronologia/tratado_de_corbeil

https://es.thefreedictionary.com/Tratado+de+Corbeil

http://www.detectivesdeguerra.com/2017/11/tratado-de-corbeil-y-la-independencia.html

http://www.enciclonet.com/articulo/tratado-de-corbeil/

https://www.onogueras.com/comtats_catalans/objectivitat.htm

https://foroespana.foroactivo.com/t3140-tratado-de-corbeil-y-la-independencia-de-cataluna

https://somatemps.me/2015/09/01/nunca-lo-olvidemos-el-tratado-de-corbeil-el-que-siempre-oculta-el-nacionalismo/

http://www.cuentayrazon.org/revista/pdf/036/Num036_004.pdf

https://www.elperiodicoextremadura.com/noticias/tuinformas/cataluna-tratado-corbeil_691840.html

http://omnibus-dubitandum.blogspot.com/2013/07/cataluna-jamas-ha-existido-pruebas-el.html

https://www.revistamira.com.mx/2017/10/23/tratado-de-corbeil-1258-los-argumentos-historicos-del-pan-catalanismo-se-desmoronan/

http://javaloys.blogspot.com/2018/11/tratado-de-corbeil-1258-el-pan.html

https://leyderecho.org/tratado-de-corbeil/

https://www.meneame.net/m/cultura/tratado-corbeil-1258-pan-catalanismo-pelotas

http://soymayornoviejo.com/tratado-de-corbeil/

https://dialnet.unirioja.es/descarga/articulo/1957211.pdf

https://www.abc.es/local-aragon/20141021/abci-independencia-catalua-nunca-existio-201410211006.html

martes, 17 de marzo de 2020

XIX. Perg. n. 367. Alfonso I (II). Dic. 1178. Velosel, Vilosell, Petrum de Besora

XIX.
Perg. n. 367. Alfonso I (II). Dic. 1178.

Hoc est translatum fideliter factum III nonas aprilis incarnati Verbi anno M° CC° XL octavo ab instrumento per alfabetum diviso quod sic habetur.
- Hec est conveniencia facta inter dominum Ildefonsum ilustrem regem Aragonis comitem Barchinone et marchionem Provincie et Petrum de Besora. Donat ei namque dominus rex castrum de Velosel cum omnibus terminis suis et donat et concedit ei medietatem decimi et omnium reddituum ejusdem castri et terminorum videlicet de expletis et eximentis quibuscumque et chestis exorchiis cuenciis homicidiis latrociniis adempramentis censibus et de omnibus quibuscumque rebus que ad usum et servitium hominis pertineant que dici possint vel excogitari modo et in antea: aliam autem medietatem de hiis omnibus retinet sibi rex per omnia loca. Item donat ei ut faciat unum fornum in predicto castro et villa et quod habeat cum in suo dominio ad faciendum inde omnes suas voluntates et quod neque rex neque alius aliquis possit facere furnum in ipso castro set neque in terminis ejus umquam. Item donat ei tres pariliatas alodii quas ipse Petrus sibi eligat ubicumque ibi magis voluerit et habeat per suum franchum alodium: ipse etiam rex retinet sibi tres pariliatas in dominio in obtimo loco. Stabilimenta eciam omnia donat eidem Petro et quod inde exierit dividat bajulus Petri et donet inde medietatem fideliter bajulo regis. Donat ei item stachamenta et firmamenta ita quod bajulus Petri ea accipiat per totum predictum castrum et per terminos ejus presente bajulo regis et bajulus ejusdem Petri et bajulus regis placitent insimul et ambo per bonam fidem faciant inde placitum et uterque illorum accipiat suam medietatem. Hec autem omnia donat ad fevum dominus rex predicto Petro et filiis ejus de legitimo conjugio natis exceptis dictis pariliatis tribus et furno quod in proprium alodium ei concedit et quod sit inde suus solidus sicut homo de suo meliori seniore et donet inde ei potestatem iratus et paccatus quociescumque per se vel per nuncios suos eam demandaverit: quod et si predictum Petrum mori contingeret sine infante legitimo revertantur predicta omnia in solidum domino regi et suis excepta medietate dominicaturarum supradictarum et earum etiam que in antea ibi predictus Petrus habuerit de qua medietate liceat ei facere omnes suas voluntates sine alicujus obstaculo. Item dimitit rex eidem Petro in vita sua cavalchatas host placita et seguimenta que ei habet facere per supradictum fevum: post obitum autem ejusdem Petri faciant hoc filii ejus cum omni sua posteritate. Item si quid de supradicto decimo Ilerdensis ecclesia vel alius aliquis homo suo jure vel alia qualibet ratione aut ocasione consequeretur partem sui decimi que contingeret eundem Petrum reciperet et accipiat in eternum in dominio regis nisi rex salvam et securam poterit eidem Petro partem suam facere. Habet autem terminos et afrontaciones castrum de Velosel sicut dividit cum Albio et ex alia parte cum Valle-Clara et vadit in collum de Lena et dividit cum termino de Servoles. Sicut hec omnia suprascripta sunt sic dominus rex donat laudat et concedit eidem Petro et filiis ejus: et Petrus difinit et remittit in proprium debitum quod ei debebat rex usque ad DCCC morabetinos quos ei debebat et difinit etiam regi et omni persone domum de Hila quam demandabat per convenienciam per supradictum debitum. Inter cetera recipit dominus rex predictum Petrum cum omnibus rebus suis ubique in sua speciali manutencione et quod non tornet eum de avere vel de honore in retro in suis justis causis neque alicui hoc facere permitatur sed pro posse defendat eum cum omnibus honoribus suis et rebus ubique: et de hoc accipit eciam eum dominus rex in sua legalitate et Dei fide contra cunctos homines et feminas (leo ferminas) sicut suum militem et hominem proprium quem cum nullo habet dividere.
Actum est hoc in Terrachona mense decembris anno Domini MCLXXVIII. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Raimundi Berengarii comitis Provincie. - Signum + domine Sancie regine Aragonis comitise Barchinone et marchisie Provincie. - Signum + Dalmacii de Biert. - Signum + Arnalli de Vilamulorum - Berengarius dicte Terrachone Ecclesie archiepiscopus. - + Mironis judicis. - Signum + Geraldi de Jorba. - Signum + Guillelmi de Cervaria. - Signum + Raimundi de Cervaria. - Signum + Guillelmi junioris de Cervaria. - Ego Guillelmus de Bassa scripsi hanc cartam mandato domini regis et feci hoc sig+num - Sig+num Berengarii de Sancto Felice notarii publici ilerdensis qui hoc translatum scripsit cum supraposito in lineis XXIIII ubi dicitur sicut dividit et in XXXV ubi dicitur Sig+num Dalmacii de Biert.

Vilosell, Velosel



martes, 3 de marzo de 2020

CXXIV, reg. 1899, fol 140, 14 febrero 1391

CXXIV.
Reg. N° 1899 fol. 140. 14 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Attendentes illustrissimum ao magnificum Ildefonsum clare memorie regem Aragonum comitem Barchinone et marchionem Provincie tempore quo agebat in humanis laudasse concessisse atque auctorizasse monasterio sancti Victoriani et abbati et monachis ejusdem qui tunc erant et pro tempore essent imperpetuum omnes donaciones et franquitudines et libertates quas antecessores sui eidem monasterio concesserant: nec minus enfranquisse et franquos et inmunes fecisse imperpetuum homines et vassallos sancti Victoriani presentes et futuros ab omni lezda homicidio pleyto et calonia et aliis prout continet privilegium seriei sequentis.
- In Dei nomine ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie visis querelis a Martino Dei gratia abbate sancti Victoriani et ab omnibus sui honoris de quibusdam injuriis et malis quas merini et homines mei faciebant eis quod non erat rectum neque bonum super franquitudinem et libertatem quam antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant jam eidem monasterio et hominibus totius honoris sui: idcirco ego Ildefonsus Dei gratia vidi cartas donaciones et autoritates et franchitudines et libertates quas antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant monasterio Sancti Victoriani quas michi hostendit Martinus Dei gratia abbas in curia mea apud Monson: et propter hoc mando et volo laudo et concedo atque actorizo (auctorizo) eidem monasterio et abbati Martino omnibusque abbatibus et monachis imperpetuum ut homines totius honoris sancti Victoriani presentes et futuri non donent unquam leztam neque homicidium neque ullam caloniam vel plectum in tota mea terra michi nec meis successoribus sive merinis et potestatibus et hominibus meis sed donent hec omnia abbati et monasterio sancti Victoriani integre imperpetuum. Nullus vero merinus vel bajulus meus vel alius quilibet homo per me neque per se ipsum neque per successores meos non sit ausus demandare vel accipere amplius ab hominibus ipsius monasterii leztam nec homicidium caloniam vel peytam sed sint hec omnia de sancto Victoriano imperpetuum. Si quis contra hanc cartam libertatis et donacionis ad infringendum venire tentaverit nullatenus audeat facere et insuper stabilis et firma semper permaneat. Facta carta apud Montemsonum mense madii anno Domini M° C° LXXX° VIII° (1188).
- Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone marchionisque Provincie. - Hujus rei testes sunt Sanccius de Orta et Exemeno Dartusella et Petrus majordomo. - Signum Guillelmi de Gorron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra. - Et nunc fuisse nobis pro parte vestri venerabilis et religiosi abbatis et conventus dicti monasterii humiliter supplicatum quod cum vos abbas et monachi ac vassalli dicti monasterii a data preinserti privilegii vigore ipsius sint et fuerint quiti franchi et immunes ab omnibus et singulis contentis in eodem privilegio pedagium et pontagium per verba expressa positum non fuerit et a nonnullis in dubium revocetur a paucis citra diebus an sub verbis in dicto privilegio positis pedagium et pontagium comprehendantur: quia tamen mens verborum predictorum id comprehendunt et hoc usus antiquus qui est optimus legum ac privilegiorum interpres habuit dignaremur de nostri solita clemencia omnino declarare nos predictos abbatem monachus et conventum ejusdem monasterii homines et vassallos ipsius presentes pariter et futuros ab omni pedagio et pontagio de cetero franchos quitios et immunes existere premissorum vigore et alias preinsertam confirmacionem et franquitatem laudare approbare et confirmare et noviter etiam concedere. Idcirco dicte supplicacioni inclinati benigno ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictam et volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram bonisque necessariam Domino dominancium in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem: tenore presentis carte nostre cunctis temporibus valiture prenominatum privilegium et omnia et singula in eo contenta laudantes approbantes et nostre confirmacionis presidio roborantes prout melius hactenus usi fuistis vos abbatem monachos et homines ac vassallos dicti monasterii presentes et futuros certificati plenarie de predictis pro vestri parte desuper nobis expositis decernimus et declaramus vigore preinserti privilegii et aliorum premissorum franchos et immunes a prestacione cujusvis pedagii et pontagii: necnon de novo de nostri certa scientia et expresse enfranquimus et franchos et immunes facimus a quocumque pedagio et pontagio ita quod vos dicti abbas monachi et homines ac vassalli dicti monasterii presentes pariter et futuri sitis a predictis pedagio et pontagio et ab omnibus aliis in preinserto privilegio seu franquitudine contentis liberi quitii et immunes. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino duci Montisalbi fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatoribus justiciis ceterisque universis et singulis officialibus nostris collectoribus arrendatoribus dictorum jurium et portariis quatenus preinsertum privilegium et omnia et singula in eo contenta et hanc nostram confirmacionem declaracionem et novam concessionem firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta eorum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre majestatis sigillo impendenti munitam.
Data Cesarauguste XXIII die februarii anno a nativitate Domini M° CCC° LXXXX primo regnique nostri quinto. - Signum + Johannis Dei gratia etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus Insule et Caneti Raimundus de Roda vicecomites Raimundus Alamanni de Cervilione et Eimericus de Centillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi feci cum literis rasis et emendatis in lineis secunda essent in quarta quam in IXa cum in Xa quia in XI vos predictos et alibi in eadem ipsum in XII dominancium in XIII fuistis in XIIII ac et clausi. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio.

Real Monasterio de San Victorián, CXXIV, reg. 1899, fol 140, 14 febrero 1391


//

El Real Monasterio de San Victorián (o San Beturián en fabla batúa, San Victorian en aragonés y popularmente) es un complejo monástico ubicado en la localidad de Los Molinos, perteneciente al municipio de El Pueyo de Araguás, en la comarca de Sobrarbe, Huesca, Aragón.

Está situado a 1200 metros de altitud en las faldas de la Sierra Ferrera, en la que destaca la Peña Montañesa, a 14 kilómetros de la villa de Aínsa.

Algunos investigadores sitúan el origen del monasterio de San Victorián en el siglo VI, bajo la denominación de San Martín de Asán, convirtiéndose así en el monasterio más antiguo de la península ibérica. Está vinculado al santo italiano Victorián (Victoriano de Asán), el cual fue ermitaño en la ermita de la Espelunca, situada a poca distancia del monasterio. Su creciente popularidad y veneración le llevaron a aceptar el cargo de abad del monasterio, el cual adquiriría desde entonces su nombre por el de San Martín de Asán.

El monasterio adquirió una gran importancia e influencia en toda la zona del pirineo oriental aragonés, llegando a convertirse, según la tradición, en panteón de los míticos Reyes de Sobrarbe. Se conservan los sepulcros de Gonzalo I y de Íñigo Arista.

Sin embargo, documentalmente no puede confirmarse la existencia del monasterio hasta el siglo X. Desde la segunda mitad de este siglo hasta el primer tercio del XI, bajo el reinado de Sancho Garcés III de Pamplona, se realizaron las primeras construcciones documentadas, de las que no han quedado restos.

Su hijo Ramiro I de Aragón donó al monasterio, entre otros, dos familias de esclavos —la de Oriolus y su mujer Elo, de Villa Alascore, y la de otro hombre, mujer e hijos, de Villa Luzares— y sus propiedades y sus descendientes, en perpetuidad:

…concedo supradicto monasterio unum hominem, in villa Alascore nomine Oriolus, cum uxore sua Elo, et alium hominem in villa Luzares cum filiis et filiabus suis… hos homines dono jam dicto monasterio cum domibus et uxoribus suis, et cum universis posteritatibus suis, et com omnibus que possident, vel in antea augmentare, comparare, vel escalidare potuerint, ipsi et omnes generationes eorum per secula seculorum.

En el reinado de Sancho Ramírez, su hijo, se produce un importante impulso constructivo al monasterio, coincidiendo con la política real que establece a San Victorián como garante del poder de la monarquía en un territorio alejado de los centros del poder real. Es entonces cuando se inicia y consolida el poder del monasterio, con la sumisión de antiguos monasterios ribagorzanos y la adquisición de señorío sobre numerosos lugares.

La mayor parte de las construcciones conservadas datan del siglo XVI. En la segunda mitad de este siglo el monasterio pierde su preponderancia en la zona, con la creación del obispado de Barbastro y los recortes de poder a los monasterios.

En 1835 es desamortizado y sus posesiones pasan a manos privadas, así como una parte del conjunto arquitectónico. En la década de los años 50 el monasterio fue vaciado de sus bienes muebles por decisión del obispo de Barbastro, Cantero Cuadrado. La sillería del coro fue trasladada a la iglesia de San Pedro de Boltaña, el retablo mayor a la catedral de Barbastro y otro retablos fueron repartidos entre otras iglesias de la zona.

miércoles, 26 de febrero de 2020

XCVII, reg. 1538, fol 62, 21 marzo 1354

XCVII.
Reg. N° 1538, fol. 62. 21 mar. 1354.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod die et anno inferius denotatis congregata curia generali in civitate Valencie in ecclesia sedis ejusdem quam curiam excellentissimus ac magnificus princeps et dominus dominus Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie regnicolis regni Valencie celebrabat idem dominus rex preeuntibus aliquibus exortationibus monicionibus et dictis sanctorum patrum aliisque justis causis et rationibus per eum propositis eleganter inter alia proposuit: quod cum inclitus ac magnificus infans Johannes primogenitus suus esset jam in regno Aragonum per incolas ejusdem regni juratus in dominum statim et in regem et successorem suum regnorum Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies ipsius domini regis ideo rogavit monuit et requisivit prelatos capitula religiosos et alios de brachio clericali necnon barones nobiles milites et alios de brachio generosorum ac etiam procuratores seu sindicos civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie et singulares eorum qui erant in dicta curia congregati seu ad ipsius celebrationem fuerant evocati quod ipsi pro se et aliis universitatibus ac toto generali regni Valencie et singularium ejusdem jurarent inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem ipsius domini regis primogenitum in dominum statim et in regem ac successorem suum et dominum regni Valencie post dies tamen ipsius domini regis sicut alii infantes illustrium regum Aragonis et Valencie primogeniti et heredes in regnis Aragonum et Valencie jurari consueverunt. Preterea subjunxit idem dominus rex regnicolis antedictis quod licet idem infans de civitate Barchinone in qua tunc alebatur duceretur ex ordinacione regia ad dictam civitatem Valencie ut hujusmodi juramentum sibi personaliter prestaretur et in itinere veniendo usque ad civitem (civitatem) Terrachone venisset: attamen quia clare scivit idem dominus rex at dixit quod ex hoc dictus dominus infans propter teneritatem etatis sue in persona sua fuit nimis vexatus ita quod persona sua laborem tanti itineris non poterat absque periculo sustinere et sic ejus adventus periculosus existeret: rogavit eos quod ad dictum periculum evitandum absque fori privilegiorum et usanciarum ipsius regni prejudicio et quod hoc nequiret in futurum ad consequenciam trahi juramentum ipsum prestarent eidem domino regi tanquam patri et legitimo administratori dicti domini infantis Johannis primogeniti sui et ipsius nomine et pro eo et quod sub modo et forma suppra et inferius denotatis ipse reciperet juramentum predictum. Ceterum idem dominus rex continuando verba sua subjecit: quod cum in quodam statuto et ordinatione factis per illustrissimum dominum regem Jacobum clare memorie avum ipsius domini regis nunc regnantis de quibus inferius expressa mencio habetur contineatur inter alia quod quilibet heres et successor in predicto et aliis regnis et comitatibus unus post alium successive tempore sui dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati richi homines mesnaderi milites cives et burgenses ac homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel aliquam recognicionem ipse heres vel successor quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret dictum statutum necnon quod observabit et faciet observari fora usus consuetudines privilegia et omnia instrumenta donacionum vendicionum permutacionum et libertates universas prout inferius lacius et seriosius est contentum: idcirco idem dominus rex volens dictis statuto et ordinacioni satisfacere pro majori securitate et cautela incolarum regni predicti juravit ad sancta Dei evangelia per eum corporaliter tacta omnia et singula supradicta tanquam pater et legittimus aministrator dicti incliti infantis Johannis primogeniti sui propter defectum sue etatis in hunc modum:
Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie supradictus tanquam pater et legittimus aministrator dicti infantis Johannis primogeniti nostri promittimus per firmam et sollemnem stipulationem vobis infrascriptis prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis sindicis et procuratoribus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie supradicti nos facturos et curaturos cum effectu quod quando dictus inclitus infans Johannes primogenitus noster quatuordecimum annum sue etatis compleverit infra unum annum ex tunc inmediate sequentem jurabit et firmabit prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis civibus et aliis hominibus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie quod observabit et faciet observari eis foros usus et consuetudines regni Valencie prout eos habent nunc et habere debent in generali et speciali cuilibet in gradu et condicione sua necnon privilegia et alia instrumenta donacionum vendicionum et permutationum et libertates universas que habent et habere debent et eis sunt concessa et non contraveniet per se vel aliam interpositam personam modo aliquo sive causa. Insuper firmabit et jurabit statutum et ordinationem perpetuam factam per illustrissimum dominum regem Jacobum dive recordationis avum nostrum per que idem dominus rex statuit ordinavit et sancxit quod regna Aragonum Valencie et comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad ipsum dominum regem tunc expectabant vel poterant spectare in regno Majorice et in insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis et Ceritanie et Confluentis Vallispirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii queque per nos dictum regem post dictum statutum et sanccionem ex justicie debito sint et fuerint nostra curie regie applicata et per nos noviter unita et alligata ac etiam integriter reducta prout ea tam in dicto statuto et privilegio antefati domini regis Jacobi avi nostre ejus bulla plumbea comunito quam in alio privilegio per nos facto de dicta reintegracione et unione corone nostre regie per nos factis similiter bulla nostra plumbea comunito predicta et alia lacius et seriosius enarrantur. Et pro predictis omnibus et singulis per dictum inclitum infantem Johannem attendendis plenius et complendis nos idem rex Petrus ut pater et legittimus administrator predictus prestamus ad sancta Dei evangelia per nos tacta et crucem Domini corporaliter juramentum in posse et manibus venerabilis in Christo patris Hugonis divina providencia episcopi Valencie cancellarii nostri dilecti nomine et vice omnium curie memorate recipientis et presente etiam notario infrascripto tanquam publica persona recipiente et stipulante nomine omnium illorum quorum interest vel poterit quomodolibet interesse. Insuper nos dictus rex Petrus attendentes quod in dicto statuto et ordinatione dicti domini regis avi nostri continetur specialiter et expresse quod quilibet heres et successor dictorum regnorum et comitatuum unus post alium successive tempore sui novi dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati religiosi richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu Barchinone sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognicionem ipse heres et successor in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet et confirmet et approbet ac publico juret ipsum statutum et usquequo hoc fecerit prenominati non teneantur sibi in aliquo respondere: et si per aliquem sacramentum fidelitatis vel homagium aut quevis alia obligacio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata et approbata et jurata essent non valerent et pro non factis haberentur ut hec et alia in privilegio de dicto statuto confecto per dictum dominum regem Jacobum avum nostrum lacius continentur: ideo recognoscentes quod propter defectum etatis dicti infantis Johannis primogeniti nostri qui non potest ad presens jurare statutum predictum antequam per vos dictos prelatos nobiles et alios juretur secundum formam statuti ipsius: propterea concedimus vobis dictis prelatis nobilibus militibus generosis civibus et aliis supradictis quod propter hoc nullum fiat vel fieri intelligatur tacite vel expresse prejudicium vobis vel vestris successoribus super contentis in privilegio supradicto et aliis privilegiis de hoc loquentibus imo privilegia ipsa et omnia contenta in eis in sua plenissima permaneant firmitate: et quod propter hoc adversus dicta privilegia imposterum aliquid allegari non possit. Prestito autem juramento predicto per ipsum dominum regem nomine predicto et factis ac reservatis dictis regnicolis suis juribus predictis memorati prelati religiosi richi homines barones milites generosi procuratores et sindici civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie infrascripti qui erant in dicta curia congregati habentes specialia mandata ad infrascripta gratis et voluntarie presente dicto domino rege hoc rogante et requirente et ad hoc assensum suum prebente et tanquam patre et legittimo aministratore ipsius domini infantis Johannis primogeniti sui recipiente jurarunt dictum dominum infantem Johannem licet absentem tanquam presentem: quod juramentum ejus nomine recepit dictus dominus rex Petrus pater ejus tanquam pater et legittimus administrator ipsius domini infantis sub forma sequenti: Nos Hugo divina providencia Valencie episcopus Geraldus de Montebruno archidiaconus de Culla tanquam vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus venerabilis in Christo patris Sthefani (Stephani) divina providencia Dertusensis episcopi Petrus de Flumens rector ecclesie de Altura tanquam vicarius generalis venerabilis in Christo patris fratris Sancii divina providencia Sugurbiensis episcopi frater Petrus de Tous magister Sancte Marie de Muntesia Miguel Martorelli ut procurator generalis magistri de Calatrava frater Bernardus abbatis monasterii de Valldigna frater Guillelmus abbas monasterii de Benifaça frater Berengarius majoralis de Quart pro me et abbate de Populeto Ferdinandus Roderici comendator major Montis Albani Vitalis de Vilanova prepositus Gonbaldus de Castronovo decanus Antonius de Alpicat canonicus nominibus propriis et ut procuratores capituli sedis Valencie Geraldus de Fonte procurator incliti infantis Petri comitis Ripacurcie et Montanearum de Prades Jacobus Donat procurator incliti infantis Raimundi Berengarii comitis Impuriarum Antonius Romei procurator egregie Sicilie comitisse Urgelli tutricis egregii Petri comitis Urgelli et vicecomitis Agerensis nobilis Petrus dominus de Exericha nobilis Alfonsus Rogerii de Loria Sanccius de Exea procurator nobilis Luppi comitis de Luna et domini civitatis Sugurbii Guillelmus Columbi procurator generalis nobilis Nicholai de Jamvilla comitis Terrenove in remotis agendis Sanccius de Legor procurator Petri Ferdinandi militis tutoris heredis nobilis Gondissalvi Didaci de Arenosio cum instrumento procuracionis confecto in Villa Fermosa XVII die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto clauso per Antonium Pri notarium publicum dicti loci nobilis Petrus Maça de Lizana nomine propio et tanquam tutor nobilis Gondisalvi Eximini domini de Andilla nobilis Jazpertus de Castelleto nobilis Olfo de Proxida nobilis Raimundus de Rivosico Raimundus de Perexeres ut procurator nobilis Gilaberti de Cintillis Garcias de Loriç miles Petrus de Vilanova Raimundus de Boxados Rodericus Sancii de Calatajuvio miles Rodericus Didaci miles Raimundus Castellani miles Johannes Scribe miles Matheus Mercerii miles Alfonsus Martin Dalbero Raimundus de Villanova miles Galcerandus de Tous miles Guillelmus Gasconi miles Johannes Eximini Romei miles Arnaldus Guillelmi Catalani miles Bernardus Ferrarii miles Bonafonatus de Valleleporario miles: generosi Arnaldus Scribe Joffre de Tous Johannes Gasca Berengarius Dalmau nomine proprio et tutorio filiorum Guillelmi Jafero Jacobus Scribe Petrus Caldo minor dierum Petrus Eximini de Lumbierri Raimundus de Castellsenet Rodericus Sancii de Calatajuvio minor dierum Eximinus de Lobera et Johannes Fabre Franciscus de Spelluncis Arnaldus Johannis legum doctor Berengarius de Codinachs Ferdinandus de Monteacuto Berengarius Fabre Andreas Guillelmi Scribe Rodericus Lançol Berengarius Ferrarii legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Eximinus Petri de Calatajuvio Berengarius Mercader Berengarius de Ripoll Alfonsus de Castronovo Martinus Luppi Dorna Berengarius Mercerii Johannes Ferdinandi Munionis Raimundus Costa Petrus de Rippullo Garsias Luppi de Setisia Petrus Çapata de Tous Berengarius de Perapertusa Eximinus Doriç Petrus Boyl cujus est locus de Mizlata Petrus Boyl cujus est locus de Picacen Johannes Fabre Ludovicus Boyl Rodericus Martin de Sancto Adriano Petrus Roderici de Corella Geraldus de Fonte Romeus de Ablitis Eximinus Sancii de Tirasona generosi: de Exativa Johannes de Bellvis Galcerandus de Montsoriu Sancius Gizmar: item de alii locis dicti regni Petrus Luppi de Espejo Petrus Galcerandi de la Serra nomine proprio et nomine patris sui .... Eximini de Tolsana et Luppus Eximini ejus filius Ferdinandus de Cascant: item officiales et sindici civitatis Valencie Jacobus Scribe justicia in criminali Franciscus Martin justicia in civili Guillermus Gasco Arnaldus Scribe Berengarius Tapioles Guillelmus Abello Franciscus Marrades et Jacobus Palma jurati dicte civitatis: item sindici seu procuratores dicte civitatis Raimundus Castellani Johannes Scribe Petrus Caldero minor dierum Franciscus Desplugues Rodericus Martin de Sancto Adriano Arnaldus Johannis legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Berengarius Mercatoris Petrus Guillelmi Catalani Johannes Solanes Justus de Miraveto Vincencius dez Graus Miguel de Palomar Pascasius Mazani Guillelmus Despigol Luppus de Apiaria Nicolaus de Valleriola Jacobus de Clarmont Guillelmus Majancosa Andreas Servia Johannes Suau Andreas Caver Laurencius Johannes notarius Bernardus de Apiaria sartor Petrus Bernesii argenterius Jacobus Geraldi perayre Dominicus Fontanes pelliparius cum procuracionis instrumento in quo habent ad hec speciale mandatum confecto Valencie XIIII chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII per Raymundum de Costa notarium generalem et scriptorem juratorum civitatis predicte: preterea de qualibet parrochia dicte civitatis videlicet de Sancta Maria Guillelmus Caver Laurencius Vidal Bonanatus Batist Franciscus Feriol: de parrochia Sancti Thome Jacobus Cortit Berengarius de Peramola Petrus Miro Guillelmus Juncar: de parrochia Sancti Andree Dominicus Borraç notarius Simon ça Creu Petrus Palomer Balagarius del Seus: de parrochia Sancti Martini Petrus Lambert Berengarius Vidal Simon de Tona Petrus Castell: de parrochia Sancte Catarine Bartholomeus Castellar Raimundus Fraxenet Bernardus Daer Johannes Çaraynou: de parrochia Sancti Nicolai Jacobus Donat Bonanatus Longuet Berengarius de Fluvia Miguel Gasco: de parrochia Sancti Bartolomei Petrus Rovira Miguel Just Nicolaus de Villaspinosa Bernardus Andree: de parrochia Sancti Laurentii Filipus de Rossello Dominicus Domenech Antonius dez Clapers Johannes Simonis: de parrochia Sancti Salvatoris Dominicus Aragones Garcias Gomecii Jacobus Rossinyol Johannes Çafont medicus: de parrochia Sancti Sthefani Berengarius Ballester Bartholomeus Badia notarius Guillelmus de Rechs Franciscus Pasadores: de parrochia Sancti Johannis Guillelmus Mir Petrus Masco Andreas Danglesola Petrus Cabanyeles: de parrochia Sancte Crucis Petrus Calbo Arnaldus Boix Petrus Cardona Jacobus Bagis: item de officiis et ministralibus videlicet de draperiis Luppus Juanes Simon Boneti Johannes de Sales Petrus dez Omet: de notariis Johannes Signa Guillelmus Roca Franciscus Martorelli Dominicus Meya: de argenteriis Romeus de Solerio Johannes Oliverii Guillelmus Serra Petrus Bonasenya: de freneriis Garcias de Xarch Petrus Cabrit Laurentius Martin Petrus Borracii: de çabateriis en Bornoy Petrus Çamarra Bartholomeus Planell Jacobus Fares: de sartoribus Matheus Ivanyez Jacobus Folqueres Vincencius Castell Berengarius Corral: de pelliceriis Petrus Foch Johannes Dosat Petrus Garcie Petrus Sancti Martini: de carniceriis Arnaldus Griffa Simon de Vallibus Gondisalvus Petri Raimundus de Sent Just: de pelleriis Petrus Arufat Johannes Ivanyez Nicolaus de Podio Monçonus de Ribera: de corrigiariis Guillelmus Maço GuiIIelmus Roig Nicolaus Dura Raimundus Serra: de marineriis Petrus Rull Guillelmus Vinyoles Petrus Broll Marianus Bono: de fusteriis Miguel Pellicer Jacobus Franquea Arnaldus Çavila Guillelmus Crespi: de barbitonsoribus Bernardus Cases Raimundus Tarrago Antonius qui moratur in carraria den Masco Petrus Plana: de fabris Franciscus Torres Bartholomeus Esmolador Vincencius Gargallo Dominicus de Montalba: sindici et procuratores civitatis Xative Bernardus de Turribus Jacobus Colivera jurati Berengarius Dalmacii Guillelmus Poncii de Fenolleto cum instrumento procurationis confecto in civitate Xative XV chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII clauso per Jacobum Jaufridi notarium auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Morella Petrus Ricart et Dominicus Johannis notarius cum instrumento procurationis confecto Morelle quinto idus marcii anno Domini MCCCLIII et clauso per Dominicum Dalmenara auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores ville Muriveteris Petrus de Tamarito et Bartholomeus Leo cum instrumento procuracionis confecto in Muroveteri XVII chalendas aprilis anno proxime dicto per Johannem Petri de Monteacuto auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores de Borriana Guillelmus Celoni et Petrus de Monço cum instrumento procuracionis confecto Burriane XVII chalendas aprilis anno predicto per Arnaldum de Podioviridi notarium publicum ejusdem et auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castilionis Campi de Burriana Antonius Pedrosa jurisperitus et Berengarius Sala notarius cum procuracionis instrumento confecto in Castilione XVII chalendas aprilis anno prefacto per Michaelem Eximini notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Aljazira (Alzira) Berengarius Venrelli et Remirius Março cum instrumento procuracionis confecto Aljezire XV chalendas aprilis anno predicto per Michaelem de Nulla notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castri Habib Egidius Roderici de Castro Albo miles et Johannes Petri de Ruyola notarius cum instrumento procuracionis confecto XIX die marcii anno Domini MCCCL tercio per Gondisalvum Luppi notarium publicum dicte ville: item sindicus et procurator de Ontiñen (con ñ) Bernardus Cirera vicinus dicti loci cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Andream de Castellario notarium et regentem scribaniam curie dicti loci: item sindicus et procurator de Ademuç Sanccius Roderici de Lihori cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Raimundum de Riu notarium dicti loci: item sindicus et procurator de Penaguila Bartholomeus Seguerii habitator dicti loci cum instrumento procurationis confecto Penaguile XII chalendas aprilis anno predicto per Petrum Andree de Pujacones notarium publicum dicti loci: item sindicus et procurator loci de Cascalla Raimundus Balagarii vicinus dicti loci cum instrumento procuracionis confecto XIII chalendas aprilis anno proxime dicto per Garsiam Moratins auctoritate regia notarium publicum: habita deliberatione et diligenti tractatu per nos et successores nostros et nominibus propriis et procuratoriis supradictis et successorum nostrorum et illorum quorum sumus procuratores juramus videlicet nos dictus episcopus positis manibus ante pectus
propter nostram dignitatem ut moris est et nos alii superius nominati per dominum Deum et crucem domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et corporaliter per nos tacta vos inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem jamdicti domini regis primogenitum licet absentem tanquam presentem: quod etiam juramentum dicto domino regi Petro patri vestro et legittimo administratori nomine vestro et pro vobis recipienti ad vestri utilitatem propter vestre eratis defectum prestamus: et per firmam sollempnem stipulacionem promittimus notario infrascripto tanquam publice persone stipulanti et recipienti nomine et vice vestri dicti domini infantis Johannis et aliorum quorum interest vel in futurum poterit quomodolibet interesse quod tenebimus et habebimus vos dictum infantem in dominum confestim et in regem et pro rege Aragonum Valencie Majorice Sardine et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies tamen dicti domini regis Petri patris vestri presentis: quod de cetero obediemus et fidelitatem servabimus vobis dicto domino infanti in vita ipsius domini regis patris vestri et etiam post ut vassalli et naturales suo domino naturali debent et tenentur fidelitatem et obedienciam observare tanquam primogenito et heredi universali domini regis predicti prout ad nostrum quemlibet juxta condicionem et statum personarum nostrarum noscitur pertinere. Et nos rex predictus volumus et mandamus de predictis fieri unum et plura publica instrumenta per subscriptum notarium tradenda eidem inclito infanti et universis ac singulis prelatis nobilibus ac universitatibus antedictis illa habere volentibus sigillo nostre magestatis munita. Quod est actum in ecclesia sedis Valencie XXI die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt reverendus in Christo pater frater Johannes de Aragone Callaritanus archiepiscopus frater Bernardus insularum Fortune episcopus nobilis Bernardus de Capraria Petrus Pujol miles Nicholaus de Ruppefracta jurisperitus et alii plures assistentes in dicta curia in multitudine copiosa. - Post hec die jovis XXVII die marcii anno eodem in civitate Valencie eodem domino rege in regali suo generalem curiam celebrante comparuerunt coram eo in dicta civitate Valencie Jacobus Guasch et Petrus Colomer nuncii et procuratores hominum universitatis Ville Regalis (Vila Real, Villa Real) cum instrumento procuracionis confecto in Villa Regali decimo chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Ferrarium Sentandina publicum auctoritate regia notarium per totam terram et dominacionem domini regis: et Paschalius de Lobregat notarius sindicus et procurator universitatis de Bocayren cum instrumento procurationis confecto in Bocayren X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Johannem Laurencii notarium publicum per totam terram et dominationem domini regis: et Paschasius Molina nuncius seu procurator universitatis de Biar cum instrumento procuracionis confecto in dicto loco de Biar XV chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Nicholaum de Luna notarium dicti loci: et Antonius Celom sindicus seu procurator universitatis de Sexona (Jijona) cum instrumento procurationis confecto Sexone X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillermum Venrel notarium publicum Sexone: et Rodericus Paris juratus necnon Egidius Sanccii de Gada sindici et procuratores universitatis de Alpuent cum instrumento procurationis confecto in dicto loco de Alpuent XXIII die mensis marcii anno Domini MCCCL tercio et clausum per Johannem Sancii Çaragoçano notarium publicum de Alpuent: necnon Berengarius Dalçamora generosus habitator ville Castilionis Campi de Burriana nomine proprio et procuratorio Bernardi de Alçamora fratris sui cum instrumento procuracionis confecto XI chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillelmum de Ripullo auctoritate regia notarium publicum: insuper venerabilis Ferdinandus Roderici comendator Montis Albani Thomas Vives de Caynamars et Petrus Ferdinandi Dartieda de villa Castilionis: constituti personaliter ante presenciam dicti domini regis dictam generalem curiam celebrantis jurarunt per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia prenominatum dictum infantem Johannem primogenitum ipsius domini regis eo modo et forma quibus per alios regnicolas dicti regni juratus extitit ut superius continentur. Que juramenta idem Dominus rex in fine dicti instrumenti jussit apponi prout superius continetur presentibus testibus ad
hec ultimo factis et juratis venerabili in Christo patre Hugone divina providencia Valencie episcopo nobili Raimundo de Rivosicco et nobili Olfo de Proxida ac aliis pluribus in ipsa curia existentibus. Que sunt acta diebus et anno predictis. - Examinavit Romeus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui predicta concedimus firmamus et juramus. - Sig+num mei Francisci de Prohomine notarii et sigilla tenentis dicti domini regis et auctoritate regia notarii publici per ipsius omnem terram et dominacionem qui predictis omnibus et singulis dum concederentur fierent et jurarentur una cum prenominatis testibus presens fui et hec in publicam formam redigens scribi feci et clausi cum literis rasis et emendatis.