lunes, 23 de diciembre de 2019

XLVIII , perg 181, julio 1145


XLVIII
Perg.n°181. Julio 1145.

In Christi nomine. Ego Raimundus gratia Dei comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate propter magnum et bonum servitium quod mihi fecistis facio hanc cartam donationis vobis Alegret et Bertrando atque Geraldo et Sancio et Guillelmo de Belsa atque Johanni de Camporrels et Berengario de Miravet cum suo socio Dominico et Stephano de Soria. Dono namque vobis supranominatis in ipsa orta de Montsso terram seminaturam de XVI kafiçatas de tritico et dono vobis terram in termino de Valcarcara XVI jovatas insimul de bona et de alia et dono vobis ipsam almuniam de Mata cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et dono vobis VIII ortos in illa fossa de Montsso. Supradicta omnia dono vobis et omnibus succedentibus vobis ut habeatis et possideatis ea solide et libere in hereditate propria francha et ingenua ad faciendum ibi et inde totam voluntatem vestram. Et dono vobis totas illas chasas quas habetis in Montsso et dono vobis omnia supradicta per hereditatem propriam francham et ingenuam per facere inde totas vestras voluntates sicut de vestra propria hereditate libera et ingenua vos et omnis generatio vestra vel omnis posteritas vestra salva fidelitate Dei omnipotentis ac Sancte milicie et mei ac successorum meorum per secula cuncta Amen. Insuper ego Raimundus comes jamdictus convenio vobis omnibus prenominatis quod de isto honore sim vobis in defensione et in salvamento contra omnes homines vel feminas per fidem vestram sine aliqua fraude. Si qua autem persona presentem donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat sed iram Dei incurrat et postea hec donatio firma permaneat. Facta carta donationis mense julii in era millesima CLXXXllI dominante Raimundo comite suprascripto in Aragone in Suprarbe in Ripacurça in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Calataiub in Darocha episcopus Guillelmus in Rota episcopus Dodo in Oscha episcopus Bernardus in Cesaraugusta comite Arnallo Mironis in Paiars Furtundat in Barbastro Petro de Stopana in casteio Cepoler Peregrinus in Alcheçer Ferriç in Sancta Eulalia. - Sig+num Raimundi comes. - Sunt testes visores auditores Arnallus Mironis comes Palearensis Guillelmus Raimundi Seneschale Petrus Lopeç de Sancto Stephano Guillelmus de Sopiratis Gomballus de Mur et Poncius scriptor comitis qui hoc scripsit et hoc sig+num fecit.


Nota: tritico, kafiçatas : cafiz, cahiz, cahizada de trigo.
Orto, orta, ortos, ortas: huerto, huerta, huertos, huertas.

Chasas, se lee también casas.
Montsso : Monzón : Montisono (monte + sonido): Mont
ço: Montso, Monçon, etc …
millesima CLXXXllI :
1183. Perg.n°181. Julio 1145.Suprarbe : Sobrarbe (Huesca).
Ripacurça : Ribagorza (Huesca).
comes Palearensis : conde de Pallars.
Sopiratis: Subirats.

XLVII, perg 186, 25 febrero 1145


XLVII
Perg.n 186. 25 feb. 1145.

Hoc est translatum bene et fideliter factum quod sic incipit. In Dei nomine hec est carta et memoria de donativo facto cum conveniis et de germanitate tali modo quod ego
D. Perdiguero et D. Almoravech et G. Priavol et Ferrer de Banavar damus Deo et domni milicie templi et fratribus ibi Deo servientibus videlicet fratri Randulfo et fratri R. et fratri B. Damus vobis de nostra hereditate de Alffoçeya et de suo termino de heremo et populato de aquis et de erbis et de lignis de monte et de plano et de soto de toto quanto nobis pertinet vel pertinere debet sicut dominis in sua propria hereditate sic damus et concedimus Deo et vobis quintam partem retinemus nobis quatuor partes scilicet unusquisque suam partem et colligimus vos et fratres vestros in quintam partem quam vobis damus sub tali videlicet conditione quod adjuvetis nos in omnibus et protegatis et defendatis nos et nostra videlicet uxores et filios et filias famullos et ançillas oves et boves jumenta et peccora et omnia nostra tanquam vestra propria pro posse vestro sine fraude. Ita videlicet quod si aliquis nostrum vel de nostris tam de hominibus quam de jumentis captum fuerit a christianis in Aragone sive in Navarra vel in Castella vos fratres templi demandetis et abstrahatis tamquam vestram propriam causam. Unde nos convenimus Deo et vobis fratribus milicie templi quod non feramus ultra arma super ullos christianos nec eamus in exercitu nisi super paganos in exercitu regali vobiscum. Similiter est convenio inter nos quod si aliquis ex populatoribus nostris de Alfoçeya furtum fecerit et probatum inde fuerit quod perdat totum quantum habet et exeat de villam tamquam latro et proditor atque malus: et unus de nobis vel de nostris quod sit calmedina et judex qui judicet causas secundum forum Cesarauguste ad cujus forum sunt populati et qui accipiat calonias et dividat unicuique partem suam tribuens. Si forte aliquis homo reus adgravatum se tenuerit de judicio calmedine in Alffoçeya potest se clamare et alzare ad fratres milicie templi et non ad alium judicem et ipsi fratres audita causa et judicio dato si justum fuerit judicium concedant illud fratres et faciant tenere atque complere. Si vero judicium subversum fuerit aliquo modo faciant fratres discernere ac juste judicare secundum forum Cesarauguste et ultra non querat alium judicem quod si quesierit pectet et donet LX solidos de calonia et exeat de villa et nunquam magis habitet ibi. Similiter est convenio inter nos quinque fratres qui sumus in ista germanitate quod si aliquis nostrum totam suam partem de sua hereditate vel aliquam partem hereditatis sue vendere voluerit primus faciat scire ad suos germanos et si aliquis eorum retinere voluerit et poterit habeat sicut inter se convenerint: fratres vero milicie templi habeant unum solidum scilicet XII denarios de unoquoque numero X solidorum minus quam alter alius proter donum et mercedem: si vero nullus eorum emere poterit aut noluerit vendat vicinis suis vel aliis preter aliam religionem aut milites secundum consuetudinem fratrum milicie templi. Sicut igitur nos predicti videlicet D. Perdiguero et D. Almoravec et G. de Griavol et F. de Benovar collegimus ad vos fratres domus milicie templi predictos et vestros in quintam partem de nostra propia hereditate de Alffoçeya in societate et germanitate sic etiam mitimus in vestra protectione ac deffensione omnes populatores qui sunt et erunt in Alffoçeya. Et volumus et mandamus quod unusquisque ex populatoribus per se et domum suam et familiam tribuat semper annuatim vobis predictis fratribus domus milicie templi et vestris unam rovam frumenti et aliam ordei Deo autem et sue Sancte ecclesie decimas et primicias fideliter tribuant et persolvant. Quin etiam nos quatuor supradicti laudamus et confirmamus istum donativum sicut suprascriptum est Deo et vobis dictis fratribus domus milicie templi et cunctis fratribus vestris presentibus atque futuris per nos et nostros presentes et posteros per secula cuncta Amen. Similiter nos fratres Randulfus et frater R. et frater B. per nos et fratres nostros presentes et posteros recepimus vos tanquam fratres in proteccione et tuicione Dei et domus nostre et fratrum nostrorum vos et vestra scilicet vestras personas et uxores et filios et filias et populatores qui modo ibi sunt et in antea ibi erunt et omnia vestra quod protegamus et deffendamus vos et vestra tanquam nostram propriam causam semper et ubique pro posse nostro sine fraude per secula cuncta Amen. Testes sunt de isto predicto donativo et de conveniis et de societate et de germanitate ex utraque parte sacrista Sancti Salvatoris et Gabinus et Bernardus abbas de Pina et Galin Garçes Grinon et Galin Açnareç de Fontes. Facta carta in mense febroarii in festivitate Sancte Mathie era millessima CLXXXIII Regnante rege Garcia in Navarra R. Berengarii comes barchinonensis dominante in Cesaraugusta et in Aragone Bernardus episcopus in Cesaraugusta Ato Sanç justicia Artal in Alagone Lop Sanç in Belchit. - Jo. scriptor rogatu predictorum hanc cartam scripsit et per alfabetum divisit die et anno quo supra.
- Sig+num mei Dominici Calbet notarii publici Cesarauguste qui originale hujus transumpti vidi et verbo ad verbum legi et in eodem transumpto me ut testem subscripsi. - Sig+num mei Johannis Petri de Magallon natarii publici Cesarauguste qui originale hujus transumpti vidi et verbo ad verbum legi et in eodem transumpto me
ut testem subscripsi. - Ego Johannes de Magallon notarii publici Cesarauguste qui hoc translatum ab originali instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter translatavi et hoc sig+num meum aposui.


Nota: era millessima CLXXXIII : 1183, Perg.n 186. 25 feb. 1145.