Cunctis innotescere volumus qualiter Guillelmus Raimundi Senescalci et uxor ejus Beatrix se presentaverunt ante archiepiscopum terrachonensem. Erat enim questio inter eos de conjugio suo utrum possent in eodem conjugio juste remanere. Qui auditis et discussis eorum rationibus et acceptis probationibus non sine sacramento judicavit divorcium debere fieri inter eos: verum amici eorum composuerunt pacem hoc modo inter eos. Laudaverunt siquidem ut ipsum honorem qui fuit Berengarii Raimundi Montis Catani ita inter se haberent. Primum quidem ut ipsas dominicaturas dum ipsa viveret haberent per medium. Staticam vero castrorum per singulos annos habeat VI mensibus Guillelmus Raimundi et Beatrix VI aliis mensibus donec ipsa maritum accipiat. Milites autem ipsius honoris faciant hominium Beatrici eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere temptaverit valeant Beatrici et teneant se cum illa donec Guillelmus predictus quod infregerit ei restituat. Si vero Beatrix virum acceperit habeat in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam Sancti Marcialis per meliorationem cum laboratione boum sine alicujus contrarietatis obstaculo: et post obitum suum remaneant filiis vel filiabus de Guillelmo Raimundi in se procreatis: et quod Beatrix in vita sua non impediat sue jamdicte partis honorem vinditione impigneratione vel donatione vel aliquo modo quo filiis suis et Guillelmi Raimundi ad perditionem veniret. Sed milites ipsi stent in hominio Beatricis usque ad obitum ejus. Excepto hoc Beatricis hominio ipsi milites serviant Guillelmo Raimundi et sint sui et habeat eos solidos.
Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Beatricis qui hanc convenientiam laudaverunt et firmaverunt. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato litteris fusis in linea V et superpositis in XI et rasis in prima et superpositis et emendatis in linea VIII et rasis in linea III et prima.
In nomine Domini anno ejusdem
incarnationis MCLVI mense januarii. Ego Raimundus
comes Barchinone et princeps Aragonis scio et in veritate
recognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tiiis
IIII milia et DCC morabatinos de barba rubea bonos et
de legali pondere de quibus debeo tibi vel mandatario tuo modo in
presenti persolvere et paccare de hac primapariajanuariiduo milia morabatinos de prioribus qui inde
exierint. Et pro duo milia et DCCmorabetinis
qui remanent dabo tibi vel tuis medietatem omnium reddituum
et exituum que michi aliquomodo deinceps exierint
tamdiu donec illos duo milia et DCC morabetinospersolutos
et paccatos inde tibi vel tuis habeam sine tuo tuorumque
enganno. Adhuc promitto et convenio tibi quod si duo milia
morabatini de hac prima paria januarii ad tuam noticiam
non persolventur quod ego illos tibi vel tuis persolvam de medietate
omnium reddituum et exituum que milii aliquomodo deinde exierint cum
aliis duo milia el DCC morabetinos. Et promitto et convenio tibi quod
omnes isti IIII milia et DCC morabetini tibi vel tuis ad tuam
noticiam usque ad hoc primum Pascha persolvantur sine tuo
tuorumque enganno et ut ita firmiter tibi et tuis teneam et attendam
recipio te in Dei fide et mea. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer
convenio tibi Guillielmo Leterico et tuis quod dominusRaimundus Barchinone comes hos IIII milia et DCC
morabatinospersolutos et paccatos tibi vel tuis
usque ad primum Pascha veniens habeat sicut scriptum est. Quod
si non fecerit ammonitus per te vel per nuncium tuum redirem apud
Montem-Pessulanum per hostaticum et inde nullo modo dicedam
tamdiu donec hos IIII milia et DCC morabetinos tibi vel tuis
sine tuo tuorumque dolo persolvantur. Et convenio tibi quod ad illam
ammonicionem non fugiam et omnes alios hostaticos ammoneri vel
ammonere secundum posse meum faciam et ut ita firmiter tibi et tuis
teneam et attendam sicut scriptum est ad tuam noticiam iuro
tibi et tuis super lIII Dei evangelia. Sicut Guillelmus
Raimundi Seneschal hoc totum juravit per se ita ego Bernardus
de Belloloco juro tibi Guillelmo Leterico et tuis per me super IIII
Dei evangelia. Sicut Guillelmus Raimundi Dapifer hoc totum juravit
per se ita ego Arbertus de Castrovetulo et ego Arnallus de Lercio et
ego Berengarius de Turrellas et ego Artaldus de Castronovo
et ego Raimundus de Molnelz unusquisque nostrum insolidum
iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei
evangelia. Horum omnium suprascriptorum sunt testes Raimundus de
Narbona. Guillelmus Atbrandi. Raimundus de Gironda.
Raimundus Folcherii. Guillelmus Petri frater eius. Bernardus
Belmi. Guillelmus Simeon. Guillelmus de Sancto Sorio. Petrus
Castanea Guillelmus Johanes et Silvester. Similiter sicut Guillelmus
Raimundi seneschalcus hoc totum iuravit per se ita ego
Raimundus de Vila de muls et ego Guillelmus de Castelloveteri
et ego Raimundus de Podio-alto quisque nostrum insolidum
iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei
evangelia. Et in quantum tu vel tui falleretis in omnibus istis
suprascriptis hostaticis morte vel mentimento ego Bernardus
Marchuz et ego Petrus Arnaldi quisque nostrum insolidum sumus
tibi Guillelmo Leterico et tuis manulevatores et persolutores
atque pacgatores de his quatuor millia et DCC morabetinos per
fides nostras plevitas. Testes sunt Guillelmus Mainardi Colra.
Raimundus de Narbona. Angerius de Amico. Raimundus de Badenas.
Guillelmus Catalani de Barchinona et Silvester. -
Sig+num Raimundi comes.
Sacramentale de Guillem Raimundi de Berga quod fecit nobili Raimundo comiti Barchinonefilio dicti Raimundi comitis super castris Peguera scilicet et FigolsVallemagna et de Torredela ac de ipsa domo de Bergua. - Juro ego Guillelmus Raimundi de Bergua qui fui filius Sicardisfemine quod de ista hora in antea fidelis ero tibi Raimundo comiti barchinonensifilioDulcie comitisse sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione et sine engan per directam fidem. Et de ista hora in antea non dezebre te prefatum comitem de tua vita nec tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de totis comitatibus tuis vel comitatu neque de tuis castris aut castellisrochis puis condirectis vel heremis terram et honoremalodiis vel feuvis que hodie habes et habere debes et in antea adquisieris. Nominatim ergo tibi juro ipsum castellum de Peguera et Figols et de Valmagna et de Torredela et ipsum domum de Bergua et omnes fortedas que in eo vel in eis sunt modo vel in antea erunt quod de predictis omnibus rem tibi no tolre ni ten tolrene ten enganare ne ten dezebre ni to vedare ne ten vedare ni to contendre ni ten contendre nec ego Guillelmus Raimundi nec homo nec homines femina vel femine per meum consilium nec per meum ingenium. Et si homo est aut homines femina vel femine qui tibi tollat aut tollant vetet vel vetent predicta omnia aut aliquid de predictis omnibus ego predictus Guillelmus finem nec societatem nec amicitiam de illa hora et deinceps nec habebo ad ullum bonum de eis nec ad ullum tuum dampnum. Et adjutor te sere a tener et ad aver et a defendre contra totç homines vel feminas sine tuo engan semper et de ipso adjutorio not enganare ne comonir no men vedare per quantesveguadesmen recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum. Et de omnibus predictis fortedis et castellis sicut modo sunt aut in antea erunt ego prephatus Guillelmus potestatem deliberam tibi et tuis quos volueris vel jusseris dabo sine tuo engan tam cum forfactura quam sine forfactura per quantasvegades me recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum. Similiter tibi juro omnes ecclesias et eis omnia pertinentia sicut scriptum est inter me et te et omnia scumaria et diffinitiones et amissiones quas tibi habeo factas ut ab hac hora et deinceps eas tibi non querelem nec ullus per me vivens nec meo assensu vel voluntate neque tuis cui vel quibus ea vel de eis dabis nisi quantum cum tua mercede de eis adquirere tecum possim tuo gradiente animo sine ulla forcia. Societatem non aure nec amicitiam non aurene tenre cum tuis inimicis aut inimico inimicas vel inimica infidelibus vel infidele ad ullum tuum dampnum me sciente. Justitiam neque directum not vedare nit contendre de me ipso nec de ullis meis. Tuum consilium aut consilia no descubrire ad ullum tuum dampnum me sciente. Seniorem nec seniores no fareni tenreni affidare sine tuo solvimento et quem vel quos volueris sicut superius scriptum est de te predicto comite si o tenre et o atenre post te ad tuum filium vel filiam sive ad ipsum vel ad ipsam cui vel quibus dabis vel dimiseris honorem Berguitani sive de sacramentis quam de omnibus rebus predictis et hoc faciam infra primos LX dies quibus mortuus fueris et hoc ego sciero sine mala contentione et sine alio lucro. Et ut quod superius scriptum est totum tibi et tuis teneam et attendam sine tuo vel eorum engan mitto tibi et tuis post te omne fevum vel alodium quod habeo vel habere debeo in pignus in omne honore tuo sine tuo vel eorum engan. Quod si non fecero et ita non attendero sicut scriptum est incurrat predictum pignus in potestate tua et eorum ad faciendum quod volueris libera mente. Sicut superius scriptum est et melius dici vel cogitari potest ad tuum bonum et tuorum si o tenre et o atendre ego prephatus Guillelmus et tuis predictis de ista hora et deinceps excepto quantum tu me absolveris vel absolverint tuo vel eorum gradiente animo sine ulla forcia per Deum et hec sancta sanctorum. Quod est actum III idus januarii in Ausona apud sedem Sancti Petri in presentia subscriptorum et aliorum multorum nobilium virorum anno XXVII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi de Bergua qui hoc propria manu juravit et suo puncto firmavit. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Arnalli Berengarii de Anglarola. Sig+num Berengarii de Queralto. Sig+num Guillelmi de Puigalto. Sig+num Bernardi de Bello Loco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die prefato. Sig+num Petri Marchesii notarii. Sig+num Bernardi de Cadireta notarii. Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo. Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit VI kalendas septembris anno Domini MCCLX° tercio. - Sacramentale quod fecit Petrus de Berga inclito ac venerabili Ildefonsi regi Aragonumcomiti Barchinone super castris scilicet de Peguera et de Figols et de domo de Bergua et de Vallemagna. - Juro ego Petrus de Berga filius Sibiliefemine tibi domino meo Ildefonso regi Aragonumcomiti Barchinone et marchioni Provincie filio Petronilleregine quod ab hac hora in antea ero tibi fidelis de tua vita et de corpore tuo et de omnibus membris tuis qui in corpore tuo se tenent et de toto honore tuo quem nunc habes vel in antea habueris et nominatim juro tibi ipsum castrum de Peguera et de Figols et domum et fortitudinem de Berga et castellum de Vallemagna et omnes fortitudines que ibi sunt vel in terminis suis vel in antea ibi erunt quod non tollam tibi nec aliquis mea arte vel ingenio vel consilio aliquid ex his vel aliqua non auferet tibi. Et si aliquis homo aliquid inde abstulerit vel aliqua cum illo vel cum illa nullam pacem vel amicitiam habebo nisi propter illa recuperenda: et quando habuero recuperatum vel recuperata tenebo ad tuam tuorumque utilitatem et fidelitatem et dabo inde tibi potestatem iratus et paccatus cum forisfactura et sine forifactura quotienscumque per te vel per nuntium tuum vel per nuntios tuos inde fuero conmonitus et de tuo vel tuorum conmonimento non vetabo me videri vel conmoneri ulla arte vel ingenio. Et predicta castra cum suis terminis adjuvabo tibi tenere et deffendere et tenebo pacem per te et faciam guerram per te cui tu mihi mandaveris quotienscumque per te vel per nuntium tuum michi mandaveris nec justitiam nec directum tuum non auferam tibi ubicumque scire potero per me vel per homines meos set omnia jura tua utique me sciente tibi conservabo sine omni fraude et ingenio. Hec omnia sicut superius scripta sunt attendam ego Petrus de Bergua tibi domino meo Ildefonso regi jamdicto et succesoribus tuis vel cui dimiseris in tuo testamento vel dictis sine omni fraude et dolo si Deus me adjuvet et hec sancta. Sig+num Petri Marchesii notarii. Sig+num Bernardi de Cadireta notarii. Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo. Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit cum litteris appositis inlinea prima VI kalendas septembris anno Domini MCCLX tercio. (1260 !)
Hoc est judicium quod dederunt judices
a domnoRaimundo Berengarii comite barchinonensi electi
in civitatellerda coram quamplurimis nobilibus viris
Ermengaudo videlicet urgellensi et Arnaldo Mironispalearensicomitibus et Raimundo Fulchonisvice-comite et Guillelmo Raimundi Dapifero et Gaucerando de
Pinos et Guillelmo de Castro-vetulo et Raimundo de Villa-mulorumcomitoribus et episcopisbarchinonensi et
ilerdensi et aliis multis tam barchinonensibus quam
aragonensibus seu urgellensibusclericismilitibus atque burgensibus super querimoniis et
responsis raciocinatis et placitatis inter vice-comitem
Barchinonensem et Petrum de Podio-viridi. Judices quidem
fuerunt supradicti episcopi et palearensis comes et Borrellusgerundensisjudex et Guillelmus de Castro-vetulo et
barchinonensissacrista et Raimundus de Villa-mulorum
et Raimundus de Podio-alto et Berengarius de Turre-rubea et
Bernardus de Mossedelenensisarchidiaconus et
Bernardus Marcueii et Petrus Arnalli vicarius Barchinone et ex parte
comitis sue racionis assertores et defensores
Guillelmus Raimundi Dapifer et Petrus vicensis sacrista et ex parte
Petri contra istos Guillelmus urgellensissacrista et
Gaucerandus de Pinos et Miro Guillelmi de Podio-viridi. Primum
conquestus est dominus comes de supradicto Petro quod
auferebat ei suum alodium quod multo labore et magnis expensis
recuperaverat de manibussarracenorumcastrum
videlicet de Penna-freta et de Apiera cum terminis suis
addens etiam quod turpiter et percuciendo ejecerat suos homines ex
isto alodio ipse Petrus. Ad hoc respondit Petrus quod quidam
avunculus suus Arnallus Petri videlicet adquisierat
castrum de Penna-freta per donumRaimundi Berengariivetulicomitis barchinonensis et uxoris sue
Adalmodis et filiorum suorum Raimundi Berengarii
et Berengarii Raimundi ad fidelitatem ipsorum quatuor
successorumque suorum sicut in scriptura adquisicionis et
conveniencie resonare cognitum fuit quam in placito ostendit: castrum
vero de Apiera ipse idem Arnallus Petri adquisierat a
comite urgellensi Ermengaudo in alodium qui
Ermengaudus adquisierat illud castrum de Apiera cum
castro de Barberano per donum Berengarii Raimundi
supranominati asserens hoc esse verum per scripturas
quas in placito demonstravit. et in scriptura quam Berengarius
Raimundi fecerat Ermengaudo continebatur quod per istum donum
prefatus Ermengaudus faceret ei adjutorium et defensionem
contra cunctos homines vel feminas juste sive injuste: et ob hoc
defunctoArnallo Petri predicto et filio suo
evenisse hanc adquisicionemVidianopatri suo et ex ipso per testamentum ad
ipsum Petrum: asserens etiam has adquisitiones per supradictas
voces longa possessione habuisse et modo in presenciarum
habere ad ipsam eandem fidelitatem que in scripturis resonare
videtur. Et dominuscomes respondit ad hoc infirmando
priorem scripturam Raimundi Berengariivetuli videlicet
ob hoc quia nomina auctorum non erant inibi subsignatamanibus propriis sicut in aliis scripturis quas ipsi fecerant
inveniri poterat: ipsam vero scripturam quam Berengarius
Raimundi fecerat Ermengaudo comiti urgellensi dicebat et
credebat non esseveram tum quia vocabit se regemBarchinonecum non esset nec locus regalis tum
quia erat rasa ad dampnum auctoris tum quia non erat subsignata
propria manu auctoris sicut in aliis scripturis facere solitus
fuerat tum quia fuerat facta scriptura ipsa in diebus Raimundi
Berengarii vetulipatrisBerengarii Raimundisecundum tenorem annorum sicut resonat in ipsa eadem
scriptura: et etiam dicebat Berengarium Raimundi hunc
honorem neque alium habuisse viventepatresuo
immo hanc eandem scripturam si veram stare constiterit
factam fuisse post mortemRaimundifratris sui
quem ipse Berengarius Raimundiinjuste et fraudulenter
occidi fecerat (1) et ex hoc et propter hoc fuit convictus
et comprobatus ad homicidam et traditorem in curiaEidefonsiregiscastellanorum sicut multi hujus
terre homines noverunt:
(1) Como el indulgente P. Diago quiso
en su historia de los Condes de Barcelona lavar a don Berenguer
Ramon II de la mancha de fratricida de Ramon
Berenguer IICap de estopa pondremos por vía de nota otra
prueba de la certeza de este hecho, sacada del Cartulariogrande, n.°13, del monasterio de San Cucufate del Vallés,
que actualmente se custodia en esteArchivo general, y
dice así: - "Cunctorum notitie significare necessarium
videtur qualiter ego Raymundus Berengarii comes Del gratia
barchinonensis et marchio divinis auctoritatibus obtemperare
cupiens monasterium Sancti Laurentii quod a progenitoribus
meis constructum ad me usque hereditaria successione pervenit ob
remedium anime mee vel parentum meorum offero et dono
Domino Deo et Sancti Cucuphatisoctavianensicenobio
in cujus alodio vertis scripturarum indiciis probatur esse
conditum. Hoc itaque Sancti Laurentii de Ipso Monte monasterium quod
a principio monachos et abbatem ipsius loci fundatores
habuisse constat ab ipso Sancti Cucuphatis cenobio cum omnibus
ad se quocumque modo pertinentibus barchinonensi episcopoBerengario ejusdem sedis canonicis faventibus justumque
fore indicantibus sub illius jure debere permanere a quo conditionis
et religionis principia noscitur suscepisse reddo et trado subdo juri
et potestati pretaxati Sancti Cucuphatis cenobii quatenus ipsum
Sancti Laurentii monasterium cum omnibus que in presentiarum habet
vel in futurum habiturus est sub dispositione sive tuitione atque
dominio abbatismonachorumque Sancti Cucuphatis in
perpetuum consistat et quidquid inde facere vel judicare voluerint
quod ab ecclesiastica non discrepet regula liberam in omnibus
secundum Deum habeant potestatem monastica religione ibidem perpetuo
vigente. Donum autem illud quod a fratricidaBerengario
post parricidiumTomeriensiabbati inde dicitur
esse factum justitie obvium condempnatione dignum meo meorumque
nobilium generali judicio habetur semper irritum. Si qua etiam
cujuscumque dignitatis vel mediocritatis persona hoc nostre
munificentie donum disrumpere vel inquietare presumpserit XXX
purissimi argentilibras cenobio se predicto Sancti
Cucuphatis componat et in antea hec donatio firma persistat contra
cujus temerariam presumptionem me defensorem et ultorem atque in
omnibus protectorem esse promitto et confirmo domino Deo et sancto
Cucuphati ejus martyri. Actum est hoc anno dominice
incarnationis LXXXXVIIII post M VII kal. Novembr.-
Berengarius barchinonensis episcopus salvo jure ejusdem sedis.
Sig+num Raimundi levita atque praepositus. Sig+num Stephanus levita.
Sig+num Raymundi levita. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri
presbyteri et primicherii. Sig+num Guillelmi Raimundi
Castri-vetuli. Sig+num Dorce. Sig+num Poncii Geraldi. Sig+num
Bernardi Berengarii de Barberano. Sig+num Berengarii Raymundi
Montiscateni. Sig+num Raymundi Raynardi.- Petrus Monachus qui hec
scripsit die et anno prenotato.“ (Vide los Condes de Barcelona
vindicados, tomo 2.°, pág. 116 y siguientes.)
dicens ob hoc
dominus comes scripturam aliam quam Ermengaudus
Arnallo Petri fecerat nec possessionem per vocem istarum scripturarum
invalidarum possessam nullum valorem habere nec habuisse. Ad hec
respondit Petrus de Podio-viridi scripturam Raimundi Berengarii
vetuli et Berengarii Raimundi filii sui non esse minus bonas quia non
erant subsignate propriis manibus auctorum quia ipsi multas alias
scripturas consimilibus signis subsignatas fecerant quas firmas et
stabiles ex jure stare constabat: et de rasura respondit ipsam non
fecisse nec aliquem se sciente ad dampnum auctoris: et de hoc quod
dominus comes dicebat scripturam factam fuisse viventeRaimundo Berengarii vetulo respondit Petrus hoc se nescire
affirmando si factum foret Berengarium Raimundi prephatum honorem per
donum patris sui adquisivisse. Et quia comes dicebat in
sua defensione scripturam ipsam esse factam post mortem
Raimundi Berengarii quem frater suus Berengarius Raimundi occidi
fecerat negavit hoc Petrus asserens scripturam esse factam in vita
prefati occisi facta divisione istius honoris et ob hoc valere
scripturas cum sua possessione. Iterum dominus comes addidit in sua
defensione quia filius Arnalli Petri obieratintestatus et sterilis prefatum honorem ad dominum qui
ipsum dederat vel ad suos heredes debere reverti secundum suam
cognicionem vel secundum mores curie Barchinonensis.
Tandem auditis utriusque partis racionibus cum suis objeccionibus et
deffensionibus judicaverunt predicti judices quod si dominus comes
infirmare potuerit scripturas sibi objectas per aliarum
scripturarum contropaccionem manibus propriis subsignatarum vel
potuerit probare scripturam a Berengario Raimundi factam ut
asserit in vita patris sui Raimundi Berengariivetuli
vel potuerit probare tostibus vel scriptis fuisse iactam post
mortemfratris Berengarii Raimundi prefatum honorem comiti
juro debere reverti et in sua possessione manere absque aliquo
impedimento libere et quiete: comite vero in his deficiente si
Petrus de Podio-viridi suas scripturas confirmare
potuerit per aliarum scripturarum contropaccionem sicut
superius in sua defensione proposuit vel per illas alias raciones
idem quod Raimundus Berengarii vetulus dedisset ipsum honorem
qui continetur in ipsa scriptura a Berengario Raimundi comiti
Ermengaudo facta in vita sua vel Berengarius Raimundi fecisset hoc
donum vivente fratre suo facta divisione racionabiliter
ipsum Petrum in sua possessione manere salvo jure comitis secundum
mores barchinonensiscurie de intestatis et exorchis
militibus constitutos. Deinde conquestus est Petrus de domino suo
comite quod ivit cum eo in narbonenses partes et in Aragonem
et fecerat ibi multas perdedas et non erat paccatus
neque de servicio neque de ipsis perdedes. Et dominus
comes respondit quod secundum suam estimacionem per donum et
emendas quas sibi fecerat Petrum debere remanere paccatum vel
si non esset ad judicium stare. Super hoc judicaverunt Petrum debere
probare per testes vel per averamentum secundum morem barchinonensis
curie quod sibi deficit de istis perdidis et quod
probaverít vel averaverit reddat ei domnus comes. Iterum conquestus
est Petrus super ipso comite quod iverat secum in exercituLorcha cum X militibus et fecerat ei convenienciam quod daret
unicuiquemiliti XXX morabatinos per unumquemquemensem. Hoc negavit comes addens in sua defensione quod de
convenienciis quas sibi fecerat pro ipso exercitu ita
paccaverat eum ex suo avere quod facta paccacione
nullam querimoniam ex isto exercitu super ipsum retinuit se sciente.
Et Petrus respondit de predicta conveniencia comitis nullo modo fore
paccatum nec confiteri se esse paccatum. Super hoc judicaverunt quod
si comes probare potuerit Petrum de predicta conveniencia forepaccatum vel confiteri se fuisse paccatum comitem ex hoc in
nullo sibi debitorem existere: sin autem predictus Petrus dicat per
sacramentum ista duo non esse vera et facto sacramento quicquid
probare potuerit quod dominus comes sibi conveniret pro isto exercitu
compleat ei comes quod factum non esse constiterit. Ad ultimum
conquestus est comes super predicto Petro quod fregerat suos caminos
et rapuerat suis mercatoribus vel in sua defensione positis
suos trossellos et suum avere et omnia que secum portabant ad dedecus
et obprobrium comitis valens XX milia solidorum: quod Petrus
non negavit sed dixit hoc fecisse ex absolucione criminis consilii
tam comitis quam episcoporum et magnatum seu nobilium
hujus patrie virorum. Et comes respondit fecisse absolucionem
de conducto et armis que mitebantur in Ilerda sed de aliis
causis nunquam fecisse. In hoc judicaverunt quod si Petrus probare
potuerit comitem hanc promissionem fecisse vel promisisse ita
plenarie ut ipse asserit ex omnibus causis comes super ipsum nichil
requirat ex hoc: si vero in probacione defecerit redirigat Petrus
omnia malefacta preter cibum et arma ipsis qui perdiderunt vel comiti
secundum quod ipse comes judicare fecerit et obprobrium comitis
secundum mores Barchinonensis curie. Conquestus iterum comes de
quodam milite suo Arnallo videlicet de Uliula
qui fregerat ei suos caminos et fecerat ei multa mala ex suis
castris et cum suis hominibus: quod Petrus omnino de suis
castris et suis hominibus se sciente negavit inferens hanc
querimoniam ipsi Arnallo a domno comite esse finitam quod
domnus comes de fine negavit. Judicaverunt ergo quod si Petrus de
fine querimonie comitis probare potuerit nichil comes ab ipso Petro
amplius ex hoc requirere debet: Petro in probacione deficiente
quicquid mali domnus comes probare potuerit factum fuisse sibi
vel suis ex castris Petri vel cum suis hominibus redirigat ei Petrus
vel faciat ei Arnallum ad justiciam stare. Set si comes
probare voluerit dicat Petrus per sacramentum non esse verum quod
comes obicit. Iterum quidam milites videlicet .... conquesti sunt de
supradicto Petro quod auferebat eis suas adquisiciones quas
antecessores sui fecerant ex comitibus barchinonensibus sicut
in scripturis quas protulerunt resonabat loca et terminos
demostrantibus: et Petrus respondit suos antecessores quod ipsi
clamabant a comitibus barchinonensibus per scripturas
anteriores et longa possessione usque ad istud tempus tenuisse
scripturas suas in placito ostendens: et prefati milites his
scripturis responderunt non esse bonas nec stabiles ex objectionibus
a comite illis scripturis objectis nec possessionem quam asserebat
antecessores suos nec ipsum Petrum legaliter tenuisse. Super hoc
judicaverunt quod si Petrus probare potuerit hoc esse verum quod
asserebat tam de scripturis quam de possessione juste tenere quod
possidet salvo jure comitis superius scripto secundum mores
barchinonensis curie de intestatis et exorchiismilitibus constitutos: si vero in probacione defecerit
predicti milites habeant illud quod amitunt et querunt sicut in
scripturis eorum resonare videtur. Super his omnibus judicaverunt
predicti judices Petrum debere facere securitatem domino suo
comiti in sua manu vel alterius et consimilem securitatem
accipere ad complenda et accipienda ea que juste judicata sunt in
supradicto judicio secundum legem illam in qua dicitur «ut ambe
causancium partes placito distringantur que lex est in librojuris secundo titulo secundo capitulo llII° incipiens ita
"Sepe negligencia judicum vel saionum." Datum fuit judicium
in civitate Ilerda III kalendas maii anno incarnationis
Dominice MCLVII regisque francorum Leduici junioris XX°. - Sig+num
Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de
Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Villa-mulorum. Sig+num Raimundi de
Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Guillelmi
barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi de Mosseto elenensis
archidiachoni. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus
Borrelli sacrista et judex. Petrus sacrista +. - Sig+num Poncii
scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.
Sit notum cunctis quod ego R.
comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi
Guillelmo Leterico de VI miliamorabetinisbonisaiadinis et lupinisrecti ponderis quos convenio
tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit
persolvere usque ad festumSancti Michaelis
primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere
sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia
morabetinis sunt tibi obsidesTrencavellus et
dominaErmengardisNarbone et Guillelmus
Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et
manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano
tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item dono
tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et
Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona.
Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi
Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominuscomesnonpaccaret tibi vel tuo mandatario usque
ad festumSancti Michaelis primum venientem sicut
dictum est hos VI miliamorabetinos ego venirem apud
Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel
per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia
donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantursine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro
similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter.
Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi
persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam
dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis
et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera
cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes
in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitummille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos
mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare
non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de
Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de
aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno
quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito
tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona
de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum
debitum mille morabetinos. Et hos duo milia
morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus
donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque
enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia
vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel
mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi
persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego
Guillelmusbarchinonensis episcopus convenio tibi
Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori
jamdictum comitemantequam tuum avere habeas
recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare
quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos
vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis
recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos
terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio
tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensisepiscopus
convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensisabbas similiter. Et ego Poncius abbasSancti
Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter.
Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus
Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer
similiter. Et ego AbraamAlfachim similiter. Et ego
Saltellusjudeus similiter. Ego vero Raimundus comes
barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et
mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et
adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in mediome mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias
predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel
in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini
millessimoCLXI in mensis februarii in obsidioneBavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis
vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus
Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut
Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret
Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. -
Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi.
Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus
subscribo. Gaufredus abbasrivipollensis +. Poncius
abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi
de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de
Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de
Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini
comitis hoc scripsit. - Sed sciendum est quod predictus comes
dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors
scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs
Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus
de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi
Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et
nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors
tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud
Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione
donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno
sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum
pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de
toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. -
Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in
solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de
Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas
Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de
Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz
Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de
predictis X hostaticis et tenetoribus morte et
mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del
evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis
est manulevatrixErmengardisvicecomitissa
narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam
et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et WillelmusMontispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus
similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria
firmaverunt de supradictis morabatinisquingentos per
sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos
per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de
aliis M morabatinis.
Nota: Parafrugello
: Palafrugell. Lagostera: Llagostera. exitas
de Gerunda: Salidas
de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona.
Eximentis. Lezdis, lezda, leuda, leudas. Molendinis:
molinos. (sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo
tuorumque enganno, etc. Girundensis, gerundensis, Gerunda,
Girunda, Gerona, Girona. Bavoii : ? Villa de Murs, Villa de
Muls, etc. Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet,
cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes
sobre Jaime I el conquistador,
Hec sunt querimonie quas fecit Guillelmus de Castro-vetulo (en dos lineas) super Poncio Petri de Baneres ante domnum Raimundum comitem barchinonensem et curiam suam apud Sanctum Cucuphatum existentem. Primum conquestus est predictus Guillelmus quod pater ipsius Poncii fuit homo solidus patris Guillelmi et iste Poncius similiter suus et modo fecerat soliditatem alteri contra suam voluntatem. Ad hoc respondit Poncius se non fecisse nec patrem suum scire fecisse. Super hoc in presencia comitis judices ab ipso electi videlicet R. ausonensis episcopus et B. gerundensis archidiaconus et B. ostolensis et Petrus Berengarii et comes impuriensis et W. Raimundi Dapifer ac B. Guillelmi de Luciano et B. Raimundi de Barchinona et R. de Pugalt et Oto Senescale et B. de Bellog et R. de Torroga judicaverunt quod si Guillelmus quod affirmabat scriptis aut testibus probare potuerit Poncius hoc sibi attendat. Sin autem ipse Poncius expiet se de hoc sacramento plano propia manu et postea faciat ei servicium et convenientiam secundum tenorem et valorem honoris quem tenet per ipsum. Item conquestus est Guillelmus quod ipse Poncius auferebat ei suum honorem quem pater suus sibi in testamento dimisserat videlicet cavalleriam Sancte Margante cum sexta parte placitorum Castrivetuli. Ad quod respondit Poncius hunc honorem partim se habuisse per pignus partim per donum ab avunculo suo Dorcha cujus erat per possessionem et hereditatem et acquisitionem et postea ipse Guillelmus dederat ei totum quem fuit homo ejus sicut ipse Poncius illum habebat et tenebat. Visis ergo scripturis testamento videlicet et judicio Guillelmi patris Guillelmi et testamento avunculi sui Bonifilii Guillelmi judicaverunt predicli judices quod Dorcha cujus auctoritatem Poncius tenebat nullam divisionem cum fratre suo fecerat predictum honorem reverti debere ad integrum in potestatem istius Guillelmi salvo jure Poncii sive per donum sive per pignus defuncti Dorche sive per donum presentis Guillelmi sicut judicatum fuerit inter eos. Item conquestus est Guillelmus quod Poncius et castlani sui auferebant sibi multa sui juris in Castrovetulo videlicet estachamenta militum et sui bajuli et forcias et toltas et albergas qui non sunt de fevis illorum. Ad hec respondit Poncius patrem suum et se ipsum ista que facit in predicto castro habuisse et habere per donum Guillelmi defuncti et presentis Guillelmi filii sui quod Guillelmus negavit. De bajulo vero respondit nihil se in eo querere per bajuliam domini sui nisi per honorem pagesiarum suarum quas ipse bajulus tenet. Super his judicaverunt quod Poncius probet hoc verum esse aut convenientiis aut averamento taliter ut ipse propia manu juret et Guillelmus credet eum si voluerit. Sin autem Poncius ponat pro se unum militem qui hoc per duellum defendat cum lucro et dampno sicut judicatum fuerit inter eos per directum. De responsione bajuli judicaverunt Poncium nullam injustitiam domino facere si ita sit. Item conquestus est Guillelmus super Poncio de quadam fabrica una cavalleria terre quam dederat fratri suo Gerallo cum milite et defuncto milite exheredavit filios ipsius militis ab hoc honore sicut et iste Poncius facit et isti exheredati faciunt inde clamorem Guillelmo guerram facere cominantes. Ad hoc respondit Poncius habere hanc terram sicut frater suus habebat et tenebat ad obitum suum per donum istius Guillelmi domini sui quod Guillelmus negavit. Ad hoc judicatum est predictum Poncium ad rationem justitie stare debere in manu Guillelmi domini sui predictis querelatoribus si hoc clamare voluerint. De ipsis toltis fortiis et superfluitatibus quas facit Poncius contra voluntatem domini sui in Castrovetulo judicaverunt quod ea que non potuerit probare per sacramentum esse sui juris que hucusque fecerat mala emendet Guillelmo et suis hominibus et deincebs consimilia facere desinat. Conquestus est preterea Poncius super Guillelmo domino suo quod misit eum in plevio vicecomiti Cardonensi pro mille solidis de quibus minatur ei facere malum et etiam reptat eum de sua fide quod Guillelmus non denegavit. Propter hoc judicaverunt quod Guillelmus ante predictum vicecomitem salvet et defendat eum sine damno alicujus pecunie Poncii et si hucusque ob hoc Poncius aliquod passus est dampnum emendet ei Guillelmus. Item conquestus est Poncius super Guillelmo quod pater Poncii acomodaverat patri Guillelmi quandam cavalleriam terre quam nunquam postea recuperaverunt quod Guillelmus omnino se scire negavit. Ad hec judicaverunt quod si Poncius testibus probare potuerit Guillelmum Raimundi defunctum hujus rei ad diem obitus sui debitorem Petro Mironis fuisse huic Poncio presens Guillelmus emendet. Quod si ista defuerint nichil sequatur. - Acta sunt hec V kalendas junii apud Sanctum Cucuphatem era millesima CLXXXI anno VI regni Ledovici junioris.
Ego Raimundus Berengarii comes Barchinone scio et
in veritate cognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico
et tuis et illis qui mandato tuo quisierint VI milia et DCC
morabetinos de Barbarojalegalis et boni
ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi
Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam
tuorumque noticiam et voluntatem. Quousque quo factum habeam dono
inde vobis et vestris X hostaticostenedors qui sub
potestate vestra in Montepessulanohostaticum teneant
de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia.
Unusquisque hostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et
tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt hostatici
et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de
Vilademurs Willelmus de Castello-vetulo Berengarius de Caneto
Bernardus de Corsavins Willelmus de Castro-novo
Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnels Raimundus de
Bassellis Bernardus de Molnels. Ego vero predictus
Arnaldus de Lers cognosco et scio me hostaticum et
tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico
et tuis: et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque
promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus
Berengarii comes Barchinone totum prescriptum avenim tibi
Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque noticiam sine
tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est: quod nisi fecerit ego
Arnaldus de Lers persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in
integrum totum scriptum averum ad tuam tuorumque noticiam sine tuo
enganno et mitto me in tuum hostaticum in
Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua
tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia
quousque totum scriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit
persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est
tenebo et observabo ego Arnaldus Lerc si Deus me adjuvet et hec
sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego
Raimundus de Villa de Murs promitto et convenio tibi Guillelmo
Leterico et tuis per me ipsum et me mitto inde in tuam tuorumque
potestatem quod sicut Arnaldus de Lers per se totum hoc convenit et
promissit et scriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me
adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et
voluntatem. Et ego Guillelmus de Castello-veteris sicut
Arnaldus de Lers et Raimundus de Villa de Murs convenerunt per
se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque
potestatem sic Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam
tuorumque noticiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto
per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti
juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam
tuorumque noticiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei
evangelia. Et ego Bernardus de Corsavins id idem similiter
juro. Et ego Guillelmus de Castello-novo id idem similiter
juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego
Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego
Raienbaldus de Basellis id idem similiter juro. Et ego
Bernardus de Molnels id idem similiter juro. Manlevatores sunt
quisque in solidum de predictis hostaticis et tenedors
per sacramentum Ermengaudus de LeucataWillielmus
de Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de
Salis Petrus de FenolletoWillelmus de CastelloRosillon et Guillelmus de Durban per fidem plevidam. Et
ErmengardisvicecomitissaNarbone similiter in
solidum manlevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et
suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores
per sacramentum Ermengavus de Melgorio el Guillelmus de
Arciacio. Petrus Seguerii Biterris et Guillelmus de
Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc
manlevatores per fides suas plevidas. Et sit manifestum quod
Guillelmus Raimundi Senescalcimanlevavit de prioribus
X tenedorslos V priores ita quod si aliquis
eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad
noticiam Guillelmi Leterici vel daret D morabetinos Guillelmo
Leterico et suis. et de hoc accepit Guillelmum Letericum in Dei fidem
et suam. Et istos D morabetinos juravit Petrus vetus de
Arciacio et Arnaldus de Cerveria et alios D morabetinos
eodem pacto juravit Guiraldus de Marimon Guillelmo Leterico et suis
et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D
morabetinos habuisset persolutos et vel inde fuisset
manlevatus. Et ex alia parte Guillelmus de Alesto
convenit Guillelmo Leterico et suis M morabetinos eodem pacto:
et ita sunt duo milia morabetinos inter Guillelmum Raimundi
Senescale et Guiraldum de Marimon et Guillelmum de Alesto si
aliquis predictorum priorum V militummoreretur vel
mentiretur. Et comes est prolongatus de isto
avero prescripto usque ad festumsancti Andree in tali
pacto quod si aportaretur ei averum de regeAnglico vel
de Hispania vel undecumque ei eveniret Guillelmus Leterici
debet esse paccatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes
habeat vel habuerit illo tempore: et totum hoc convenit sicut
scriptum est comes Guillelmo Leterico. Et si interim in terra hoc
terminum vel post ea aliquis de predictis tenedors redierit ad
Montepessulanum vel hinc inde debent remanere in potestate
Guillelmi Leterici per sacramentum. Et de toto hoc comes recepit
Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam et in osculo fidei
(Cancelada).
In nomine Domini: anno incarnationis
ejusdem MCLX mense septembris ego Raimundus
Berengarii comes barchinonensis scio et cognosco in veritate quod
ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tuis et illis qui mandato
tuo quesierint sex milia et DCC morabotinos
de Barbaroialegalis et boniponderis
quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo
Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque notitiam et
voluntatem: quod usquequo factum habeam dono inde vobis et vestris X
ostaticos et tenedors qui sub potestate vestra in
Montepessulanoostaticum teneant de quo aliquo modo non
exeant sine vestri vestrorumque licentia: et unusquisque ostaticorum
teneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto
avero. Isti vero sunt ostatici et tenedors sclicet
Arnaldus de Lersz Raimundus de VilademursGuillelmus de
CastellovetuloBerengarius de CanetoBernardus de
CorçavinsGuillelmus de Castellonovo Berengarius
Bertrandi Raimundus de Molnells Rambaldus de Bazellis
Bernardus de Molnells. Ego vero predictus Arnaldus de Lersz
cognosco et scio me ostaticum et tenedor esse de toto
prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis et ideo bona fide et
sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo
Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes
barchilonensis
totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat
ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno sicut
prescriptum est. Quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lersz persolvam
tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum prescriptum averum
ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno et mitto me in
tuum ostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque
potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua
tuorumque licentia quousque totum prescriptum averum tibi Guillelmo
Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut
prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus de Lersz si Deus me
adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et
voluntatem. Et ego Raimundus de Vilademurs promitto et convenio tibi
Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et mitto me inde in tuam
tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lersz per se totum hoc
convenit et promisit et prescriptum est ita tenebo et observabo per
me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque
notitiam et voluntalem. Et ego Guillelmus de Castelloveteri
sicut Arnaldus de Lersz et Raimundus de Vilademurs convenerunt
per se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque
potestatem si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam
tuorumque notitiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto per me
convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt
per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque notitiam
in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego
Bernardus de Corzavins id idem similiter juro. Et ego
Guillelmus de Castello id idem similiter juro. Et ego
Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de
Molnels id idem similiter juro. Et ego Reambaldus de Bazellis
id idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnells id idem
similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de
predictis ostaticis et tenedors per sacramentumErmegavus de LeucataWillelmus de Pictavis
Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de
FenoletoWillelmus de CastelloRosillon
et Willelmus de Durban per fidem plevidam. Et
Ermengardisviscomitissanarbonensis similiter
in solidum malevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et
suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores
per sacramentum Ermengavus de Melgorio Guillelmus de
Arsiacio Petrus Seguerius de Biterris et Guillelmus de
Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc
manlevatores per fides suas plevidas. Hujus rei testes sunt
Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalan Petrus Manent
Willelmus Estaphani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de
Anania Poncius Aimoini Petrus Deodati. Et sit
manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescalemanlevavit
de prioribus X tenedors los V priores ita quod si
aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse
restauraret adeo bonum ad notitiam Gillelmi Leterici vel daret
D marabotinos Guillelmo Leterico et suis et de hoc accepit
Guillelmum Leterici in Dei fidem et suam. Et istos D
marabotinos juravit Petrus vetus de Arsiacio et
Arnaldus de Cerveria et alios D marabotinos eodem pacto
juravit Geraldus de Maurimon Guillelmo Leterico et suis et ita
quod de Montepessulano non exiret donec istos D
marabotinos habuisset persolutos et vel inde fuisset
manlevatus. Et ex alia parte Willelmus de Alesto
convenit Guillelmo Leterico et suis M marabotinos et ita sunt
MM marabotini inter Guillelmum Raimundi Senescale et Geraldum
de Maurimon et Willelmum de Alesto. Si aliquis predictorum priorum V
militum moreretur vel mentiretur et comes est prolongatus de
isto avero prescripto usque ad festumsancti Andree
tali pacto quod si aportaretur ei averum de regeanglico
vel de Ispania vel undecumque ei aveniret Guillelmus Leterici
debet essepacatusprior ante omnia alia debita
et negocia que comes habeat vel habuit illo tempore. Et
totum hoc convenit sicut scriptum est comes
Guillelmo Leterico: et si interim infra hunc terminum vel postea
aliquis de predictis tenedors redierit ad Montempessulanum
vel hinc inde debent remanere per sacramentum in potestateWillelmi Leterici. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum
Letericum in Dei fidem et suam in osculo fidei. Hujus rei
testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalani Petrus
Manent Willelmus Escarani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus
de Anania Poncius Aimoni Petrus Deodati et Fulco qui
scripsit. (Cancelada.) Nov. 1174.
- Al dorso del mismo pergamino hay continuado también el
siguiente documento: - Anno incarnationis Domini MCLXXIIII
mense movembris in
festivitatesancti Martini. Sit manifestum quod Fulcoscriptor et Pelegrinus et Guillelmus Simeon et Petrus
Manent et Raimundus de Aniana et Poncius Aimoini et Petrus Deodati
juraverunt corporaliter super sancta Dei evangelia hoc totum
verum esse sicut in altera parte hujus carte scriptum est. Et
sciendum est quod Guido Gerejiatustutor et patruus
domni Guillelmi Montispessulani diligenter inquisivit per
sacramentum et examinavit unumquemque per se de prenominatis testibus
assistentibus ei Guillelmo de FonranisbajuloMontispessulani Raimundo GrossovicarioMontispessulanicurie et Guillelmo Cristoforo
scriptore curie. Factum est hoc in domo Guillelmi Leterici et ibidem
dominus Guido Gueregiatus mandavit hanc cartam bollari.
Adfuerunt testes Guillelmus Tron Petrus de Lodeva Bernardus
Pelegrinus Roca Petrus Manent filius Petri Manent Guillelmus Arnaldi.
Et ita sicut scriptum est ego Guido Geregiatus totum hoc pro
firmo et stabili habeo sicut in tota ista carta scriptum est et
continetur intus et extra ex ambabus partibus in presentia et
testimonio predictorum testium.
Nota: morabotinos
de Barbaroia legalis et boni ponderis: Leemos morabatinos,
morabotinos, morabetinos, con sus variantes. De barba roja,
legales y de buen peso. viscomitissa narbonensis: vice-comitissa:
vizcondesa de Narbona.Movembris,
novembris, festivitate
sancti Martini: A todo cerdo le llega su san Martín,
noviembre. Gueregiatus, Gerejiatus, Geregiatus (Guido).
In piis et religiosis causis augmentandis et confirmandis diligenter operam dare caritate que operit multitudinem peccatorum persuadente indesinenter compellimur. Ea propter Olegarius Dei dignacione tarrachonensis archiepiscopus et illustris Raimundus Barchinonensium Bisullunensium ac Ceritanensium comes et marchio cum episcopis et ceteris clericis et comitibus et aliis terre magnatibus quorum inferius nomina inveniri possunt hoc constitutum facimus omnibus militibus secundum propositum et ordinem .... orum qui Iherosolimis pro amore Dei pro fratribus animas ponere et sine propris vivere devoverunt in terra nostra Deo famulari et militare voluerunt. Personas siquidem et res eorum predia videlicet et substancias ubicumque eas habuerint omni tempore in treua Dei ponimus. Castella quoque et villas et mansos et domos eorum quas modo habent et quas de cetero juste adquisierint vel siquas in suo populaciones constituere valuerint omnia sub tuicione et defensione Dei ac beati Petri et nostra benigne suscipimus et ut omnia sub firma salvitate et securitate consistant mandamus atque precipimus. Nulla denique persona cujuscumque dignitatis seu mediocritatis potestatem habeat vel licentiam in personis eorum vel hominum suorum in negotiis secularibus judicandi vel distringendi neque in possessionibus vel facultatibus eorum aliquid disponendi preter voluntatem eorum qui eis prepositi fuerint et magistri. Ipsi autem prepositi et magistri secundum Deum et ordinem suum regant se ipsos et suos et que sua sunt et disponant et judicent parati ad exequendam justitiam et racionem reddendam si quis adversus eos vel res eorum justam se causam dixerit habere. Si qua igitur cujuscumque condicionis vel sexus persona quod absit temerarie adversus hanc constitucionem nostram insurgere temptaverit vel res eorum auferre vel minuere aud eorum personas infestare maliciose presumpserit nisi cito se correxerit et emendaverit res quidem per treuam injuriam vero personarum per sacrilegium iram Dei quem ofendit incurrat et episcopo suo bannum episcopale et suo comiti bannum quod ad comitem pertinet persolvat. Quod est actum XVII kalendas mai anno incarnationis Dominice CXXXIIII post millesimum. Ollegarius archiepiscopus. Sig+num Raimundi comes. Berengarius Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus. Sig+num Poncii Ugonis comitis impuritanensis. Sig+num ErmengaudicomitisUrgelli. Sig+num Jordanis. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Deusde. Sig+num Petri Bertrandi de Bello Locco. Sig+num Otonis. Sig+num Guillermi de Castrovelulo. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri de Turrucella. Sig+num Berengarii de Pelafollis. Sig+num Arberti de Castellvi. Sig+num Bernardi de Bello Locco. Sig+num Poncii Ugonis. Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Berengarii Raimundi vicarii.Gauceredus levita. Sig+num Petri archilevita. Sig+num Guillermi de Pujalto. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Petri Bertrandi de Monte Palacio. Sig+num Guillermi Seniofredi. Sig+num Berengarii de Ipsa Garriga (nota Moncho 1). Sig+num Guillermi fratris sui. Sig+num Guillermi de Pedreti. + Raimundi Dei gratia ausonensis episcopus. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Raimundi Renardi de Olivis. Sig+num Petri Raimundi de Petred. Sig+num Reimundi Ademari de Rabedos. Sig+num Berengarii Segarii. Sig+num Gaucberti Guillelmi. Sig+num Bernardi de Vultreria. Ego propterea Raimundus suprascriptus comes barchinonensis promito omnipotenti Deo quod ad obitum meum dimitam omnia mea garnimentatemploIherusalem et fratribus ibidem militantibus .... interim in omni tempore vite mee dabo ipsi milicie templi XX morabatinos aut libras II argenti per singulos annos. Sig+num Poncii notarii comitis barchinonensis qui hoc scripsit die et anno quo supra. Raimundus comes Barchinonensis dabit in ipsa milicia primo anno sub obedientia magistri et dabit ibi garnimenta ad X fratribus militibus et dat ibi honorem unde vivant X milites semper. Promitit se Guillelmus Raimundi Senescali et frater ejus Oto stare in servicio Dei in ipsa cavalleria de grana grana uno anno et dabit ibi garnimentum ad unum cavaler scilicet cavallum et armas et tantum de suo honore unde ibi possit stare unus cavallerium in perpetuum. Jordanus stabit ibi uno anno dabit ibi honorem unde stet ibi unus miles in perpetuum. Raimundus Renardi vel filii ejus stabit ibi I anno et in exitu dimitet ibi cavallum suum cum armis.Arnaldus Sancti Martini uno anno et in exitu dabit ibi suum cavallum cum armis. Poncius de B .... es I anno et in exitu dabit ibi suam bestiammeliorem.Arnaldus de Monte Ferrer I anno et in exitu reliquet ibi cavallum cum armis. Miro de Luciano similiter. Guillerm de Castelar similiter. Petrus de Galifa similiter. Bernardus et fraterRaimundus de Barberano uno anno et in exitu reliquet unum cavallum cum armis. Arbert de Petra similiter. Ramon Bermon similiter. Petrus Arnaldus I anno et post obitum suum cavallum cum armis. Jofredus de Sancta Colomba I anno et post obitum cavallum suum cum armis. Petrus Arberti de Liciano I anno et dabit ibi unum mansum.Geralt de Jorba I anno et donat ibi II mansos.Petrus de Sancta Eugenia I anno. Bernad de Senteies I anno. Arnaldus de Tamarit I anno. Deusde I anno .... ibi unum mansum in Calis.Ramon de Casoles I anno. Petrus Bertrandi de Bello Locco I anno. Petrus Arnalli de Barchinona I anno .... stabit I anno et donat ibi unum mansum in Rosed.
Nota Moncho 1: de ipsa – sa Garriga, Çagarriga, Sagarriga; de ipsa Rocha, sa Roca, Çarroca, Sarroca.