Mostrando las entradas para la consulta Podioalto ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Podioalto ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXVII, perg 237, 23 julio 1151


LXVII
Perg. N° 237. 23 jul. 1151.

Hoc est judicium quod datum est in curia dompni Raimundi comitis barchinonensis Dertose llerdeque marchionis et aragonensium principis ac Provincie ducis super querimoniis et responsis fratrum Ospitalis Iherosolimorum et Reamballi fratris Guillelmi Umberti de Basilia de controversia que erat inter eos de divisione et partitione honoris Montis-siqui quem videlicet honorem prelibatus Guillelmus Umberti in vita sua cum auctoritatis sue instrumentis prescriptis Ospitalis fratribus diligenter tradidit et postmodum moriens in testamento suo jamdicto Ospitali evidenter asignando confirmavit. Auditis utriusque partis rationibus et scripturarum perlectis instrumentis et diligenter ventilatis atque discussis quia pars Reamballi recognovit in jure quod domus Ospitalis debebat habere medietatem totius honoris Montis-siqui et quia Reamballus in assercione sua dicebat se deceptum fuisse prius in divisione prefati honoris Montis-siqui postmodum in difinitione quam frater ejus Guillelmus Umberti ab eo extorserat et quia Guillelmus Umberti in testamento suo recognovit Reamballo fratri suo testamentum Umberti patris eorum et Reamballi avunculi eorundem sicuti prephatus Guillelmus Umberti et Reamballus ejus frater sibi ad invicem juraverant. Ex precepto jamdicti comitis judices dompnus videlicet Bernardus Terrachonensis archiepiscopus et sancte romane ecclesie legatus ac venerabiles Guillelmus barchinonensis Petrus ausonensis episcopi et Bernardus abbas Sancti Felicis Girunde Arnallus de Lertio Raimundus Villemulorum Berengarius de Turrerubea et Raimundus de Podioalto in omnes unanimiter convenientes juste et legaliter judicaverunt quod prelibatus Reamballus faciat duas partes de omni honore Montis-siqui qui fuit Umberti patris sui et Reamballi avunculi ejus tam de alodiis quam de fevis sive bajuliis et fratres Ospitalis accipiant quam elegerint. Si vero Reamballus hujuscemodi divisionem facere noluerit sepedicti Ospitalis fratres prenotatam divisionem nichilominus faciant et Reamballus accipiat quam voluerit. Et si quid ab utroque fratre Reamballo scilicet et Guillelmo Umberti de jamdicto honore distractum seu quolibet modo donatum vel alienatum est totum ab utraque parte in comuni redigatur et ut judicatum est per medium dividatur omnisque jamdicta divisio sit facta ex omni parte sine fraude et dolo et sineenganno. Dato judicio Barchinone in palacio comitis supradicti in presentia ejus et aliarum nobilium personarum tam clericorum quam laicorum ibidem pariter asistentium X kalendas augusti anno ab incarnatione Domini MCLl. - Sig+num Raimundi comes. Bernardus abbas Sancti Felicis Gerunde. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villademulis. Sig+num Berengarii de Turrerubea. Sig+num Raimundi de Podioalto qui suprascriptum judicium judicaverunt et propris manibus subscripserunt et subsignaverunt. Sig+num Poncii scribe qui hoc jussione comitis scripsit et propria manu firmavit die annoque prefixo. (Alphabeto divisa).

LXX, perg 241, 5 agosto 1151


LXX
Perg.n°241. 5 ago. 1151.

Quoniam ad celsitudinem principum specialiter spectare videtur de temporalibus bonis que divina clemencia temporaliter illi habenda concesserit ecclesiam Dei dotare atque honorifico ditare. Idcirco ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis Tortose Ilerdeque marchio quem divina bonitas exaltare dignata est. Concedo Domino Deo et ecclesie Sancte Dei genitricis Marie que condam apud Dertosam celebris sedes pontificalis fuit et erit deinceps divina prestante clementia et tibi venerabilis Gaufredo dertusensis ecclesie per Dei dispositionem episcopo et successoribus tuis omnibus in perpetuum omnes decimas et omnes primitias omnium fructuum et animalium quos recipiunt val recepturi sunt Christiani in perpetuum tam de laborationibus suis quam de redditibus universis quos de laborationibus sarracenorum habituri sunt. Preterea concedo et dono ecclesie dertosense jamdicte et tibi Gaufredo tuisque successoribus omnia alodia et omnes majoris Mezquite quecumque habet aut olim habuit in tempore Sarracenorum extra prephatam civitatem. Nichilominus etiam dono atque concedo tibi Gaufredo et successoribus tuis et prephate ecclesie omnes Mezquitas tam edificatas quam desertas quas modo sarraceni non tenent et deinceps dimissuri sunt cum omnibus alodiis et possessionibus earum que sunt extra civitatem et duos furnos in civitate unum ad mensam episcopi et alium ad mensam canonicorum. Preterea dono et concedo prephate ecclesie episcopali et tibi Gaufredo tuisque successoribus in perpetuum omnes decimas omnium mearum redituum Tortose que modo habeo vel in posterum habiturus sum. Ego et omnes mei successores videlicet de leudis usaticis portaticis mensuraticis ribaticis molendinis furnis balneis piscibus salinis et de lignis sive fustibus et de omnibus quintis meis que ad me pertinent vel pertinebunt de cavalcatis nec non et de universis redditibus meis que modo vel in posterum exeunt vel exitura sunt mihi et successoribus meis apud Tortosam tam de aqua quam de terra sicut melius dici vel intelligi potest exceptis justitiis et placitis omnibus et etiam questiis in judeis et sarracenis que mihi et posteritati mee integre retineo atque reservo. Dono insuper C morabatinos annuatim de paria sarracenorum quamdiu ego et successores mei illam habuerimus ad indumenta canonicorum prefate sedis Tortose. Ecclesiis vero que sunt vel erunt extra civitatem in universo episcopatu Tortose dono et concedo omnes decimas omnium fructuum et animantium que christiani habebunt ex propriis laborationibus suis vel ex redditibus laborationum sarracenorum ita videlicet quod sedis episcopalis habeat quartam partem predictarum decimarum et ecclesie que erunt extra civitatem habeant tres partes decimarum et primitiarum ad earundem servicium necnon et habeant alodia et possessiones que erunt extra castella et villas omnium mezquitarum quas modo sarraceni non tenent vel in posterum sunt dimissuri. Constituo ctiam ad honorem Dei et Sancte Marie ut episcopalis sedes Tortose habeat et quiete possideat omnes terminos sui episcopatus sicut melius unquam aliquis rex tempore sarracenorum regnum Tortose possedit vel possidere debuit. Et omnes ecclesias et capellas que in episcopatu tortosensi sunt vel erunt necnon et omnes decimas et primitias sicut superius determinatum est. Et cimiteria et oblationes et defunctiones et omnia quecumque ad jura episcopatus Tortose pertinent vel pertinere debent et omnia illa que ex liberalitate mea in presenciarum concessi et donavi vel in posterum Deo propitio daturus sum. Hec omnia supradicta dono et confirmo episcopali sedi Tortose et tibi venerande Gaufrede per Dei gratiam ejusdem sedis episcopo tuisque successoribus ut amodo et in eternum ad honorem Dei et salutem anime mee hec omnia integre habeatis et quiete possideatis. Actum est hoc apud Tarrachonam nonas augusti anno Dominice incarnationis MCLI. die scilicet qua consecratus est primus episcopus Gaufredus episcopus abbas Sancti Rufi III anno post liberationem Tortose a sarracenis. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Terrachone archiepiscopi ac Sancte romanne ecclesie legati qui hanc donationem confirmo. Sig+num Guillermi Barchinone episcopi. + Berengarius gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Petrus Dei gratia ausonensis episcopi. Sig+num Arnallus Helene episcopus. Sig+num Guillermi Berengarii. Sig+num Guillelmi Garidel. Sig+num Lombardi. Sig+num Geralli de Salvaniaco. Sig+num Maurini. Sig+num Ollerii. Sig+num Guilaberti. Sig+num Alexandri. Sig+num Guillelmi Pecuz. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Geraldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Devete Drimontis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Sanctiminati. Sig+num Otonis. Sig+num Guillelmi de Copons. Sig+num Alegret. Sig+num Druet. Sig+num Arnaldi A Dei. Sig+num Bardine. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit jussione prelati comitis Barchinone Aragone principis Tortose llerdeque marchionis die et anno quo supra.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVII, perg 208, 22 diciembre 1148


LVII
Perg. N°208. 22 dic. 1148.

In Dei nomine et ejus divina gratia. Ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis facio hanc kartam donationis tibi Porcel de Cervera meo bajulo et Bivas de Cruzilada et Guillem Bertran et Arnall Boschet et Mir de Fluvian. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et dono vobis per alode illa Spelunca Calva ut habeatis et populetis eam sicut melius poteritis facere cum tanto termino quantum vos poteritis laborare et pupulare et illos alios qui pro vobis ibi fuerint populatos: et hoc in tali convenio ut omni tempore ego habeam ibi et omni* mea posteritas de omni fructo quod ibi laboratum fuerit illa novena et non inde respondeatis ad nullum hominem nisi ad me et mea posteriate. Et ut habeatis et possideatis hoc donativum sicut superius est scriptum vos et filii vestri et omnis generatio vestra per secula. Facta karta anno ab incarnatione Domini MCXLVIII in sitio Tortose in mense decembris die jovis III die ante natale Domini
regni XII Ledovici junioris. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Willelmus Raimundi. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernard de Belloc. Sig+num Guerall de Jorba. Sig+num Berengarius de Terroga. - Petrus sacerdos qui hoc scrip+sit. - Actum est hoc translatum in potestate Stephani bajuli domine regine scilicet in villa de Ripa in presentia scilicet Geralli de Albiolo et Guillelmi de Avinione et Petri Pallarisensis. Sig+num Stephani bajuli domine regine. Sig+num Geralli de Albiolo. Sig+num Petri Pallarisensis. Nos qui hoc tranferre vidimus et hujus rei testes sumus. - Ferrarius de Ripa qui hoc transtulit fideliter VI idus augusti anno dominice incarnationis MCXC +.

LXIII, perg 229, septiembre 1150


LXIII
Perg.n° 229. Set. 1150.

Sit notum omnibus quoniam ego Raimundus comes barchinonensis ac Provincie marchio debeo tibi Guillelmo Ibiloci sex milia morabatinos et quadringentos et convenio tibi reddere eos de ista paria Ispanie quomodo aferet Bertrandus de Castelet: quam si non haberem modo reddam tibi eos ad primum festum Sancti Andree: quos si tibi tunc non redderem mito tibi plevios A. de Lercio et R. de Podioalto et G. de Jorba et B. de Belog qui ex tunc redirent in tuam potestatem tuam cum per te vel tuos comoniti essent ubi eos venire mandares et a te non discederent donec pachatus esses: et si tibi totum non attenderetur sicut superius est dictum aut predicti plivii mentirentur ex tunc teneas et possideas pro pignore quidquid habeo aut aliquis per me in Camarges et quitquid habeo in ipsa Silva aut aliquis per me et quitquid habeo in Tarascone et in territorio ejus aut aliquis pro me et quitquid habeo aut aliquis per me in Sancto Remigio vel in territorio ejus quousque ego aut nepos meus Raimundus Berengarii reddam tibi vel reddant sex milia morabatinos et quadringentos sine tuo engan. In isto debito non sunt centum et viginti quinque marche argenti quas tibi debeo pro fratre meo pro quibus tenes in pignere ipsa navigia que ascendunt de Belchaire in susum. Facta carta mense septembre anno ab incarnatione Domini MCL. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Arnaldi de Lerc. - Si+num Bernardi de Belog. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Geralli de Jorba. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit.

martes, 24 de diciembre de 2019

CXI, apen, 9 junio 1159


CXI
Apen. N°6?.9 jun. 1159.

Notum sit omnibus quoniam ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis debeo tibi Guilelmo Mainardi II milia et D morabatinos aiadinos et lupinos propter quos inpignero tibi totum illud quod modo habeo et recipio in Pratis in dominio et in tota parrochia Sancte Juste videlicet in quartis in taschis in decimis in chestiis in *traginis in placitis et justitiis et servicis et usaticis et in boschis et in riberes et in piscationibus et in planis et in montibus et in condirectis et in eremis et in omnibus que ibi accipio in dominio aliquo modo et quod mitas inibi tuum proprium bajulum et non erit ibi ullus bajulus nisi ille quem tu ibi volueris mitere. Et si qua ibi fuerint placita notificet ea bajulus tuus meo bajulo de Moione et insimul cum aliis probis hominibus de Pratis placitent ea et determinent sive per judicium sive per laudem et tu Guillelmus habeas quitquid inde exierit ad tuam voluntatem. In tali quoque pacto predictum pignus tibi subpono ut omnia que inde exierint hoc primo anno de isto mense junio usque ad alium accipias per CCCC morabatinos in tuo pachamento deinde vero accipias per singulos annos omnia que inde exierint in omnibus per CCC morabatinos similiter in tuo pachamento quousque sis pachatus et quod superfueris habeas ad tuam voluntatem in tuo proprio ad omne velle tuum inde perficiendum. Predictum vero pignus possis tenere dare dimitere vel comendare cuicumque volueris tam in vita quam in morte quousque inde sint tibi vel tuis plenarie persoluti predicti II milia et D morabatini aut ego vel mei te inde pacharem sine tuo engan de quanto inde remaneret si aliquis prephatum pignus tibi vel tuis impediret vel occuparet. Et de hoc toto ego non decipiam te nec faciam decipi. Si autem quod absit aliquis tibi vel tuis auferret vel impararet predictum pignus laudo tibi et confirmo in ipsos ostaticos quos tibi posueram per III mille et CC morabatinos quos michi acomodasti quando ivi ad recuperandam Trencataiam quia istum debitum est adhuc de ipso debito primo. Sunt ipsi ostatici R. de Podioalto Arnallus de Lercio major Artaldus de Castelnou Guillelmus de Montcada Raimundus frater ejus Guillelmus de Castelvel macip Guillelmus de Bellog quem tibi dedi pro Bernardo de Bellog ut isti redeant in tuum ostaticum illuc ubi tibi illud facere convenerunt et inde non exeant aliquo modo donec ego vel mei pacharemus et redderemus tibi vel tuis hoc totum quod inde remaneret ad pachandum sine tuo engan. Nos vero supradicti ostatici convenimus tibi Guillelme Mainardi sub illo sacramento quod tibi fecimus in alia carta ut sicut suprascriptum est ita compleamus et atendamus tibi vel tuis sine tuo engan. In hoc autem debito est pacatus Guillelmus Longus quem tu pachasti pro me de hoc quod ei debebam. Actum est hoc V idus junii anno ab incarnatione Domini millesimo CLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Arnalli de Lercio majoris. Sig+num. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Raimundi fratris ejus. Sig+num Guillelmi de Castelvel macip. Sig+num Guillelmi de Bellog. Sig+num Guillelmi Beg. Sig+num Guillelmi Ulrig. Sig+num Guillelmi Longi. Sig+num Geralli Udalardi. Sig+num Guillelmi Dalbari. Sig+num Petri Poncii. Sig+num Petri Prementis Claven.
- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.

Nota:
condirectis et in eremis: conreu y erm; cultivo – yermo.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXVIII , perg 160, enero 1143

XXXVIII 
Perg. N°160. * ene. 1143.

Hoc est translatum scripture et convenientie ac sacramentalis pecunie quam debet comes barchinonensis ad Guillelmum Mainardi que scriptura sic se habet. Notum est omnibus quod ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps Aragonensis Tortose marchio et Ilerde debeo tibi Guillelmo Mainardi DLX morabetinos bonos aiadinos et lupinos et C libras argenti boni et fini ad pensum de Murcia et convenio tibi paccare predictas C libras argenti boni et fini ad pensum de Murcia aut per unamquamque libram XII morabetinos usque ad exitum primi mensis maii tibi videlicet vel tuo mandatario qui hoc per te requisierit. Predicta vero libra Murcie et de penso de uno marcho et medio et media uncia ad marchum de Montepessulano. Et de hoc toto eris paccatus de quantocumque
fuerit acceptum de sex milia morabetinis in susum de ipsa prima paria maii veniente quousque supradictum debitum plenarie sit tibi persolutum. Et hoc facio tibi jurare a
Bernardo de Bellog et a Raimundo de Podioalto ut jamdictos DLX morabetinos et prefatas D libras argenti reddantur tibi vel tuo mandatario integriter et plenarie usque
ad exitum primi venientis maii et quantumcumque acceperint de sex milia marebotinos in supra tibi plenarie reddant vel tuo mandatorio donec totum supradictum debitum habeas inde integriter recuperatum sine tuo engan. Quod si evenerit ut non esses de toto paccatus vel aliquid inde tibi minueretur predicti juratores veniant in Narbona usque ad exitum sequentis junii et ibi stent in tuo ostatico tandiu donec sis paccatus ex toto tuo supradicto debito in quantum remanserit per tuam aut mandatarii tui licentiam sine omni tuo enganno. Et nos Bernardus de Bellog et R. de Pogalt convenimus et concedimus tibi ita attendere plenarie sicut hoc suprascriptum est per Deum et per hec IIII evangelia. Actum est hoc VIII idus januarii unno ab incarnato Dei filio MCXLIII. - Sig+num Bernardi
Marcucii. Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Arberti de Castelvi. Sig+num Ramon de Pogat. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Natalis scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXV, perg 253, 27 diciembre 1152


LXXV
Perg. N° 253. 27 dic. 1152.

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus: Quod ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis et marchio et princeps aragonensis laudo et concedo ecclesie Sancte Marie de Stagno et priori et habitatoribus ejus ipsam donationem quam Raimundus bone memorie quondam ausonensis episcopus et pater meus et ego fecimus eidem ecclesie de ecclesia Sancte Marie de Meholiano sicut in ipsa carta quam inde fieri jussimus et firmavimus resonat. Iterum sit omnibus notum quod ego stabilio in ipsa villa de Modeliano mercatum ita ut ibi sit in perpetuum feria III. Similiter stabilio in eadem villa medio augusto nundinas que vulgo voccantur fira. Ipsum vero mercatum et fira retineo ad meum dominium preter hoc quod jam donavi et concessi jamdicte ecclesie Sancte Marie de Stagno scilicet mediam quarteriam salis in unoquoque mercato et omne decimum tam mercati quam fire. Concedo namque et licenciam dono priori sepedicte ecclesie Sancte Marie de Stagno ut ipse ipsam villam et terram que in circuitu ipsius ecclesie de Modeliano est et sua est ordinet et edificet et dividat ad utilitatem ipsarum ecclesiarum et in unamquamque domum non mittat censum nisi unum par caponum quem ipse accipiat. Et ego pono ipsam villam de Modeliano in tali salvitate et securitate quod neque castellani de Clerano nec aliquis infra januas illarum domorum que ibi sint vel fuerint aliquam vira vel emparationem sine fortiam faciat nisi prior sepe nominate ecclesie de Stagno per suam justitiam. Quod si forte aliquis hoc meum stabilimentum sive mandamentum fregerit et in manu jamdicti prioris redirigere noluerit ipse prior per excomunionem eum constrigat et insuper per meum aquundatum se teneat. Retineo iterum in jamdicto mercato ipso die quo fuerit et in ipsa fira similiter districtum et mandamentum et estacamentum mii et meis quibus ego jussero. lterum dono eidem ecclesie de Stagno ipsum palacium de Modeliano cum domibus et casalibus et curtali sicut ego habeo in dominium tali pacto ut prior ipsius ecclesie redirigat quia fere totum destructum est et ut mihi ibi faciat unam domum in qua teneam panem meum et vinum et in quandocumque ibi veniam in ipso palacio maneam cum mea expensa. Retineo vero in supradicta villa servitium et justitiam sicut in ceteris meis villis. Et propter hoc nullomodo perdat supradicta ecclesia Sancte Marie de Stagno supranominatum censum et dominationem et ecclesiasticam justitiam set habeat et possideat in perpetuum sicut ego superius ei donavi et concessi sine engan. Quandocumque itaque ipse prior in jamdicto palacio operari velit bajulus meus faciat ibi venire operam meam. Et ego Guillelmus predictus prior ecclesie Sancte Marie de Stagno et omnis ejusdem ecclesie conventus concedente Deo damus tibi societatem et participationem in omnibus beneficiis ecclesiarum nostrarum et propriam orationem tam in morte quam in vita. - Sig+num Raimundi comes. Si quis hoc dirumpere voluerit agere non valeat set in duplum componat et insuper firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc VI kalendas januarii anno XVI regni regis Lodovici junioris. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Bernardi de Scintillis. Sig+num Berengarii de Montda (Mont-da en dos lineas). Sig+num Bernardi de Belloco. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernardi de Minorisia. Sig+num Raimundi de Medaia bajuli. Sig+num Guillelmi Raimbali. Sig+num regine aragonensis uxoris comitis barchinonensis. Raimundus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quo supra. Bernardus sacerdos qui hoc translatum scripsit die VI kalendas marcii anno XLI regni Lodovici junioris.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXV, perg 1 Alfonso 4 agosto 1162


CLXV
Perg. N°1 de D. Alfonso I. 4 ago. 1162.

Hoc est translatum fideliter factum. - Hec est sacramentalis condicio ultime voluntatis domini ac incliti Raimundi Berengarii barchinonensium comitis et aragonensium principis juxta quarti ordinis modum edite que instante periculo gravis infirmitatis cum scripta non fuit injuncta est Guillelmo Raimundi Dapifero et Arberto de Castrovetulo et magistro Guillelmo capellano suo ab eo ad manifestandum et corroborandum. Eapropter nos supradicti verum pariter dantes testimonium ante presenciam domini Bernardi terrachonensis archiepiscopi et Guillelmi barchinonensis episcopi et Petri ausonensis et Gaufredi dertosensis et Petri cesaraugustani episcopi et Guillelmi gerundensis et Artaldi elenensis et Martini tirasonensis et Guillelmi illerdensis et Mironis judicis et aliorum multorum terre magnatum tam aragonensium quam barchinonensium juramus per Deum vivum et verum et super sancta quatuor evangelia superque has condiciones manibus nostris jurando contingimus qui nos vidimus et audivimus et ibi presentes eramus quando predictus venerabilis comes proficiens ad colloquium constitum inter eum et romanum imperatorem apud civitatem de Thaurins gravatus infirmitate qua obiit in burgo sancti Dalmacii dum adhuc esset in sua plana memoria ac loquela ordinavit suam extremam voluntatem in suis solumodo verbis in quibus dimisit corpus suum ad sepeliendum Sancte Marie rivipollensi cum dominicatura de Mojon sicut jam sibi ante donaverat. Et dimisit filio suo majori Raimundo omnem suum honorem de Aragone et Barchinona atque universum alium suum honorem ubicumque eum habebat preter comitatum Ceritanie quem dimisit alio filio suo Petro integre cum omni honore quem Bernardus Guillelmus comes Ceritanie tenebat et habebat ad diem obitus sui in cunctis locis. Et dimisit eidem filio suo Petro senioraticum Carcasone et omnem alium suum honorem et fevum quem Trencavellus tenebat et per eum habebat. Et iterum dimisit eidem filio suo Petro suum jusquod in Narbonam habebat vel exinde ei pervenire debebat tali pacto ut hec omnia suprascripta que ei dimisit prefatus Petrus teneat et habeat per Raimundum fratrem suum majorem et exinde faciat ei hominium et fidelitatem et serviat ei. Et precepit ut totum illud quod dimisit filio suo Petro teneat Raimundus filius suus predictus donec Petrus frater ejus sit miles. Et dimisit regine uxori sue Bisuldunium et Ripas unde viveret. Et precepit quod si filius suus Raimundus obierit absque infante de legitimo conjugio omne quod ei dimisit revertatur ad Petrum filium suum et omnia que dimisit Petro statim revertantur ad Sancium filium suum minorem et faciat illas conveniencias et fidelitates et hominium Sancius Petro quas Petrus debebat facere Raimundo fratri suo. Et si jamdictus Petrus obierit priusquam Raimundus absque infante de legitimo conjugio omnis suus honor revertatur ad Sancium fratrem suum et faciat predictum hominium et fidelitatem atque servicium Raimundo fratri suo. Et si Raimundus et Petrus obierint sine infante de legitimo conjugio totus supradictus eorum honor reverteretur Sancio. Item dimisit totam capellam ecclesie Sancti Rufi que est apud Ilerdam et precepit ut omnia debita sua persolverentur de redditibus et exitibus sui honoris. Dimisit omnem suum honorem ac filios in bajulia tuicione et deffensione domini Enrici regis Anglie. Hoc totum jamdictus comes ita ordinavit suis solumodo verbis pridie nonas augusti anno ab incarnatione Domini MCLXII (1162) regni Ledoici regis junioris XXVI et post obitum suum sic stare mandavit. Deinde ingravescente langore ab hoc seculo ad Deum migravit VII idus ejusdem mensis immutata sua voluntate nobis scientibus. Hanc igitur hujus testatoris ultimam voluntatem nos jamdicti testes sicut vidimus et audimus et ab eo rogati extitimus infra VI menses coram supradictorum presencia legaliter jurejurando propriis manibus corroboramus. Late condiciones apud Oscam V idus octobris eodem anno. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi Sig+num Arberti de Castrovetulo. Ego Guillelmus ipsius domini comitis capellanus subscripsi.
- Sig+num Bernardi terrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. Sig+num Martini tirassonensis episcopi. + Petrus ausonensis episcopus subscribo. Guillelmus Dei gracia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. + Artalli elenensis episcopi. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Ego Gaufredus dertusensis diocesis episcopus.
- Preterea nos supradicti testes G. Raimundi et A. de Castro vetulo et G. capellanus juramus et testificamus quod supradictus venerabilis comes dum adhuc esset in sua plana memoria dimisit filio suo Petro totum feudum quod domna Ermengaudis vicecomitissa narbonensis per eum tenebat et Ugoni de Cervilione mille aureos in suo pignore de Villamajore quod jam ei subposuerat pro suo debito et ita verum esse manibus propriis juramus per Deum et hec sancta. - Sig+num Arnaldi Mir comitis pallariensis. Sig+num Petri de Castelazol. Sig+num Palasin. Sig+num Sancii Ennechons de Daroca. Sig+num Gallim Exemenes de Belgit. Sig+num Fertun Acenars de Tirassonia. Sig+num Deus ajuda. Sig+num Petro Lopez de Lusia. Sig+num Marcho de Oscha. Sig+num Petri Lopez de Luna. Sig+num Peregrini de Castelazol. Sig+num Fortunii de Stada. Sig+num Blascho Massa. Sig+num Arpa. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Geralldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Raimundi Fulchonis Cardonensis. Sig+num Bertrandi de Castelleto. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Arnalldi de Lerçio. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo junioris. Sig+num Ottonis. Sig+num Bernardi de Rochafret. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro. + Mironis judicis. Sig+num Bernardi Marcucii. - Sig+num Ugonis de Cervilione barchinonensis sacriste qui huic testamento interfui apud Sanctum Dalmacium et hujus rei testis sum et sicut vidi et audivi ita verum esse manu propria rogatus juro et afirmo per Deum et hec sancta. - Sig+num Dominici scriptoris qui hanc voluntatem novissimam et judicium domini comitis rogatus scripsit die et anno quo supra.


Nota:
Primera vez que aparece escrito Lerçio, Lercio.
P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro; Petronila – Peronella - Petrvs, reina de Aragón y condesa de Barcelona esposa del (ya dicho) antedicho conde que lo laudo y de mi propia mano confirmo y corroboro.
Sanctum Dalmacium: San Dalmacio, Sant Dalmau.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XLIII, perg 139, 27 noviembre 1143

XLIII

Perg. n° 139. 27 nov. 1143.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. + Divine inspirationis gracia et pietatis ratio monet filios ecclesie summa intencione providere saluti animarum ac libertati catolice ecclesie. Eapropter ego Raimundus Berengarius comes barchinonensis et Dei gratia regni dominator aragonensis virtute Spiritus sancti commotus in celestis militie potentia ad defendendam occidentalem ecclesiam que est in Ispaniis ad deprimendam et debellandam et expellendam gentem maurorum ad exaltandam Sancte cristianitatis fidem et religionem ad exemplum milicie templi Salomonis in Iherusalem que orientalem defendit ecclesiam in subjectione et obedientia illius secundum regulam et ejusdem milicie instituta beate obedientie miliciam constituere decrevi: quod jamdiu summo et bone mentis desiderio desideraveram et ad hoc venerabilem Rodbertum magne excellentie magistrum Iherosolimitane milicie et ceterorum fratrum conventum per literas et inter nuncios meos sepe et diligenter invitaveram. Huic autem desiderio meo ac peticioni prephatus Rodbertus magister et omnium fratrum conventus in capitulo fratrum milicie in Iherusalem Dei gratia adquieverunt et unanimiter concesserunt et per literas ac fratres ejusdem templi bone voluntatis eorum decretum atque consilium de constitutione Christi militie in Ispaniis adversus mauros misericorditer renunciaverunt. Idcirco ad exaltandam Christi ecclesiam ad exercendum officium milicie in regione Ispanie contra sarracenos in remissione peccatorum meorum ad honorem Dei qui honorat honorantes se ad salutem anime patris mei qui fuit miles ac frater Sancte jamdicte milicie in cujus regula et habitu gloriose vitam finivit tibi Rodberto prephate milicie venerande magister et successoribus ac fratribus tuis omnibus dono atque concedo et in manum vestram per hanc presentem scripturam potentialiter trado castrum totum quod dicitur Monszo et castrum totum quod dicitur Mongaudi ut per alodium propium ea teneatis et habeatis ac jure perpetuo possideatis vos et omnes vestri successores per secula cuncta cum omnibus territoriis et pertinentiis ac terminis eorum vel infra existentibus et cum omnibus usaticis ac consuetudinibus suis cum omnibus leddis et passaticis cum omnibus cultis vel incultis cum planis et montaneis cum pratis et pascuis et omnibus ad predicta castra pertinentibus omnia in omnibus sicut melius et utilius ad honorem Dei ac supradicte milicie utilitatem intelligi valeat sine ullo retentu quem aliqua persona ibi non habeat. Eo quoque modo dono vobis castrum quod dicitur Xalamera et Barberanum cum territoriis ac pertinentiis et terminis eorum et cum omnibus ad jamdicta castra pertinentibus sine ullo retentu alicujus persone et honorem Lup Sancii de Belxid sicut ex hoc cum predicto Lup Sancio convenire poteritis et castrum totum quod dicitur Remulinis cum omnibus sibi pertinentibus cum divina clemencia illud in meam tradiderit potestatem et totum quod habere debeo in castro Curbinis cum Deus illud michi dignatus fuerit reddere. Predicto etiam modo addo vobis omne decimum totius terre mee videlicet omni suum reddituum et censuum meorum tam de expletis quam de omnibus consuetudinibus rectis et de justiciis de quibus decimum accipere volueritis et mille solidos in Cesaraugusta quotannis. In omnibus vero cavalcatis vel expedicionibus Ispanie de vestris scilicet hominibus quintas vobis perpetuum dimitto et dono. Si forte aliquid de honore meo dare vendere vel impignorare michi contigerit decimum vestrum salvum et liberum vobis remaneat. De omnibus siquidem que Deo juvante juste conquirere potero decimum quiete et libere vobis concedo. Et de conquisitione terre sarracenorum quintam partem vobis concedo et decimum totum ex his que parti mee pertineant. Quod si castellum aut fortitudinem contra mauros edificare aut construere volueritis opem et consilium meum per omnia vobis diligenter atribuam. Convenio iterum vobis et dono in potentia celesti et fortitudine Christi me ulterius pacem non facturum cum mauris nisi vestro consilio. Prenominata siquidem omnia devoto animo ac spontanea voluntate cum omni integritate omnipotenti Deo et vobis predicte milicie R. Magistro et fratribus tam presentibus quam futuris dono atque concedo et de meo jure in vestram ea trado potestatem atque dominium Regi Deo gratias reddens qui vos ad defensionem ecclesie sue elegit ac nostris precibus annuere fecit. Dono vobis iterum atque concedo quod de vestra propia causa per totam terram meam nulla ledda nulla consuetudo nullum passaticum accipiatur. Si qua autem laica secularisve persona presentem donationis scripturam in aliquo vel in toto dimovere temptaverit et iram Omnipotentis incurrat et tandiu excomunicationis vinculo innodetur donec digne de tanti reatus excessu satisfaciat. Quod est actum V kalendas decembris apud Gerundam dompno Guidone Romane ecclesie cardinali diacono et Legato celebrante conventum in presentia omnium subscriptorum testium anno dominice incarnationis millessimo centessimo cuadragessimo tercio. Notum autem sit quod hec presens donatio fuit facta in manu dompni Ebardi magistri Gallie et in manu venerabilis Petri de Roveria Magistri Provincie et cujusdam partis Ispanie et in manu fratris Ottonis Sancti Odmerii et fratris Ugonis de Bezaniz ac fratris Petri de Arzacho et fratris B. de Ceguinole ac fratris Arnale de Forcia. Quod autem de decimis superius statutum est ita etiam firmamus sicut superius legitur salva in omnibus donatione que ecclesiis facta est. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi cesaraugustani episcopi. Sig+num Dodonis oscensis episcopi. Sig+num Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Guillelmi rotensis electi. Sig+num Guillelmi prepositi rivipollensis. Sig+num Gregorii electi Terraconensis archiepiscopi. Berengarius gerundensis ecclesie episcopus. Guillelmus cesaraugustensis sig+num sacrista. Petrus Rivipollensis abbas salvo jure Sancte Marie. Renalli magistri gerundensis ecclesie. Berengarius Sancti Felicis abbas. Sig+num Petri barchinonensis archilevita. Petrus sacrista barchinonensis. Sig+num Guillelmi sacriste rotensis. Sig+num Arnalli Mironis comitis Palarensis. Signum Artalli comitis Palarensis. Sig+num Bernardi de Comingo comitis. Sig+num Petri comitis Bigorre. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Raimundi Berengarii de Ager. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num abbatis Fortuny Montis Aragonis. Sig+num Poncii clerici barchinonensis scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit.
- Sig+num Illefonsi regis Aragonensis comitis Barchinone et Rossilionis et marchionis Provincie qui totum predictum donativum quod comes pater meus dedit militie templi laudo et confirmo et de illis omnibus que in presentiarum habeo vel in futurum Deo annuente adquirere potuero dono et concedo milicie templi jamdicte eodem modo quo pater meus comes Barchinonensis dedit sicut superius scriptura est. Testes sunt hujus confirmationis et donationis Petrus cesaraugustanus episcopus et Johannes Tirasonensis episcopus et Berengarius abbas Montis Aragonis et Petrus de Arazuri et Petrus de Castellaçol et Blasco Romeo et Exemenus de Artusella majoridomo et Gonzalvo Papellino alferis et Marcho de Oscha et Petro Ortiz et Xemenus Romeo et Dodo de Alchala et ego Sancius de Petra Rubea qui hoc scripsi precepto domini mei regis apud Cesaraugustam mense augusti era MCCX et hoc signum. Sig+num Raimundi Berengarii comitis Provincie fratris domini regis. - Sig+num Petri regis Aragonum et comitis Barchinone qui omnia predicta laudo et confirmo. Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani qui predicta omnia et singula confirmamus perpetuo valitura. Cujus confirmationis testes sunt Guillelmus de Cervaria Raimundus de Montecatano Guillelmus de Cardona B. Berengarii de Ager Ato de Focibus majordomus Aragonis Garcia Pardi P. Pomar quod factum fuit in Montesono XI kalendas julii era millessima CCLX quinta mandato domini regis Jacobi et G. de Almogera et G. Rabacie notariorum suorum presente etiam P. Sancii notario et repostario suo ab A. gramatico scriptum qui hoc suum Sig+num aposuit. Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Linana notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis.
- Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate oficii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno domini millesimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millesimo trecentesimo undecimo cum literis punctatis in linea decima sicut punctate erant in originali ubi dicitur eum et cum literis et rasis et emendatis in linea vicesima tertia ubi dicitur Ottonis.

Nota:
millessimo centessimo cuadragessimo tercio: 1143. Coincide con Perg. n° 139. 27 nov. 1143.
era MCCX: 1210.
millesimo CCC undecimo: 1311.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LI, perg 189, 3 agosto 1146


LI
Perg.n°189. 3 ago. 1146.

Omnibus sit notum quoniam ego Raimundus comes Barchinonensis atque Aragonensium princeps dono tibi fideli meo Guillelmo Raimundi Dapifero urbem Tortosam ut tu teneas ipsam çudam et habeas senioraticum de ipsa civitate et de ipsa villa et de terminis ejus et habeas tertiam partem in dominio de omnibus eximentis ejusdem civitatis ac ville omniumque terrarum sibi pertinentium. Dono etiam tibi castrum de Peniscola cum omnibus suis terminis et pertinentiis. Dono etiam tibi civitatem nomine Majoricam et omnes terras sibi pertinentes cum senioratico et cum tertia parte omnium que inde exierint in dominio tam de mari quam de terra: et dono etiam tibi Minoricam et Evizam similiter cum terris et pertinentiis earum tali modo ut habeas hec omnia per me ad servicium et fidelitatem meam et successorum meorum per omnia tempora tu et omnis generatio tua. Si quis vero presentem donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec donatio firma permaneat omni tempore. Quod est actum III nonas augusti anno X regni Leovici regis junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Guillelmi de Castelvel. Sig+num Otonis. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque proscripto suprapositis litteris in linea VIII. (Sigue un documento que es traslado del anterior, pero se refiere solamente a Tortosa: y
en el mismo pergamino se lee luego lo que aquí se copia.)
Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem civitatis Dertosse sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus porcionis que eum contingebat ei se tradisse ex integro aseverabat illius autem portionis quam januenses in predicta civitate seu fratres militie templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus R. ad hec respondebat se in parte januensium nil querere sed tantum tertiam partem Dertosse sicut in sua carta continebatur quidquid enim comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipse per se ipsam suam partem expugnasse et excepisse ac sic sua autoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portionem non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus portio que ad eum pervenerit nisi .... ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quominus pervenit partem sibi donare nec debuit nec potuit: hoc idem de parte quinta templariorum aseverabat ea scilicet ratione quia siquod diximus ejusdem G. R. consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessio nis que ipsis templariis facta est ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie quam ipsis eodem Guillelmo Raimundo mediante super hoc facta est sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenientiam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus tantum partem quod in suam potestatem pervenit donare potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus enim Guillelmus R. tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertosse proveniebant inter eximenta computabat: definivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium el fiscum regis pertinent sive ea in leudis questiis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hii clerici sint sive milites sive burguenses nullo modo inter eximenta coinputari precipue quia ipse in eis senioraticum vel adempramentum et mandatum habet districtum: de hereditatibus vero alienorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu volumptate date sunt debet ei comes emendam facere. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertossa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere empcione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento: comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. Preterea conquestus est predictus Guillelmus R. quia dominus comes estacamentum iisdem militibus seu peditibus quorum in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat auferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit ergo predicta curia quod si familia comitis inter se littem aut aliquam contentionem habebat sacramentum de hoc Guillelmum Raimundum vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Idem erit si aliquis de civibus aliquam familiam placitare voluerit. Si vero aliquis de familia cum aliquo de civibus habuerint causam super qualibet re in manu predicti Guillelmi R. vel ejus vicarii firmabunt directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ea ocasione illius tertie partis jenuensium quosdam honores emparaverat. Judicavit curia dominum comitem illas honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit et deinceps omnia secundum eorum cartas tenere expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra comunis fieri mandaverat in quem partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Definivit curia G. R. in eo molendino partem secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito de quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte jenuensium in quam nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et ideo de hoc ei partem dare nolebat. Definivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presencia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cuncta fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questiis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat: comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manullevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promiserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum eam pecuniam judeis ac sarracenis dedisset quia de suis manuleutis partem enim alicui facere non dicebat nec justum erat nichil exinde predicto G. Raimundo dare debere: sin autem quia videmus hoc questiam esse quocumque nomine ipsam eam appellaret debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de salmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo ejecto alium sine ejus consilio eligui preceperat: comes cartam quam eis consilio ac voluntate jenuensium et ipsius Guillelmi R. fecerat proclamabat: unde curia cartam eligere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de Almostelaffia quam comes cuidam burguensi Dertose comendaverat et de pecunia quam ab eo pro hoc acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi vut non tantum Almostelaffiam Dertosse comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia Almostelalfia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que a civitate vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea pecunia quam ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quem ipse Almostelaff pro Almostelaffia dona et partem accipiat. Iterum conquestus est quod comes sibi dare partem nollebat de ea pecunia quaní ab hominibus Dertose habuit quia pacem ac treugam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium expectare dicebat ac sic totam illam causam suam propiam affirmabat quod nichil unquam exinde alicui hominum dedit nec justa consuetudinem sue terre se cuiquam dare credit. Judicavit propterea curia quia hec maleficia principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelmo R. dare nullo modo debebat tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia numquam in tota sua regione partem ex hoc alicui nec ipsi nec patri suo dederant. Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt hec. In primis conquestus est de Guillielmo R. quod ei Zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum feudum sive beneficium ei habendum concesserat. Ad hec Guillelmus R. respondebat se nullo modo debere Zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia sed de guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam Zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat tenere autem Zudam hoc est potestatem de ipsam habere sic ut per ea posset totam civitatem distringere et quotiescumque comes qui ea sibi donaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur ideo comes de predicto Guillelmo R. quia Zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro fallimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc G. R. respondebat se ideo guardam ipsius Çude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat neo partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei asignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum sue curie eum adducere vel super hoc ipsum audire nunquam amplius nisi usque modo valuit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam dilationem super hoc fecit semper eam cum assensu G. R. fecit et tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilacio sibi quidem incomodum et prefato vero Guillelmo R. comodum afferebat. Guillelmus Raimundus de hoc respondebat quia hujusmodi asensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilationi respondebat necesitate quam ex voluntate asensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam indignent eorum volumptates de aliqua re etiam nominari consentire. Propter hoc judicavit curia predicta quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quia in domino suo comite supradictam fatigam fecisset ipsum et sibi comes supradictus expensas sexaginta milium aureorum et etiam illud incomodum quod sibi evenisse dicebat quia propterea quia G. R. ipsam Çudam non custodierat quoniam ille asenssus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia videmus quod magis fuit districtus quam volumtas quia cognoscimus quod comes pro mora fuit et mora semper ad se periculum trait: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum de suis de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius Çude minus quinto: de cetero autem faciet ita guardam ipsius Çude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam Çudam eo videlicet et tenere ut quod hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedet faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse similiter faciat guardam illius tertie partis a comite concedi quocumque modo vel ratione. Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo R. dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet Çalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam volumptatem videlicet ut ipse comes amitteretur sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines sed Poncius Bernardi de Belloloco qui propter justitiam et judicium ipsius alcayt de Dertosa fecit capite truncari et Ber ... de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si G. R. vel idem Bernardus de Belloloco potuerit hoc testibus aprobare videlicet et quod propter judicium alcait sit interfectus hujusmodi mors nullatenus a comite requiratur sin autem faciat idem Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrase. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo R. pro eo quod ipse et sui graves injurias minas bajulis suis et sajonibus intulerant insuper eos verberaverant et propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. G. R. respondebat se nunquam bajulis suis vel sajonibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente et dicebat quod erat paratus in duplum vel in quadruplum emmendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes sua dicta testibus aprobare videlicet ut propter minas seu timorem Guillelmi Raimundi damnum aliquod quoquomodo habuisset emmendet ei hoc totum G. R. sicut fuerit aprobatum. Similiter omnes malefacturas quas ipsi bajuli vel sajones potuerint aprobare quod si G. R. graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit *enunendet idem ei deshonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo deshonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo R. quoniam novos usaticos ac novas consuetudines misisset in civitate Dertuse videlicet jovas traginis et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque ad *Ilerdam et de aliis maliciis super factis conquerebatur comes que omnia scriptis ostendebat. Ad hoc G. R. respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quod sui bajuli ibi posuerant et acceperant et in his hominibus pejus faciebat suus bajulus quam alius homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando Çudam tenebat videlicet gallinas et lignea et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova establimenta debuerant poni umquam seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut volumptate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non. - Sig+num Bernardi de Cadireta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis transcribi fecit et etiam comprobavit cum literis propositis in tertia linea secundi translati Christi subsequentis et in linea octava et etiam appositis in secunda linea istius conclusionis idus octobris anno Domini MCCLXX secundo.



Nota: MCCLXX secundo: 1272, Perg.n°189. 3 ago. 1146.