Mostrando las entradas para la consulta Senescale ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Senescale ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 20 de diciembre de 2019

XIX , perg 64, 7 julio 1135


XIX
Perg. N° 64. 7 jul. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dominum Raimundum comitem Barchinonensem et Guillelmum Raimundi Senescale. Comendat namque jamdictus comes Raimundus Guillelmo prelibato castrum de Todela et castrum de Sobreporta et castrum de Stella et castrum de Besora et castrum de Torreione castrum de Curul et castrum de Tonna castrum de Medaia et castrum de Clerano castrum de Montcada et de Vacherices castrum de Ribataiada et de Castelar et ipsum castrum de Fornels et donat ei ipsos feuvos predictis castris pertinentes ad servicium et fidelitatem suam. Propter hanc quoque comendationem et donum superius comprehensum convenit Guillelmus Raimundi Senescale jamdicto Raimundo coniti seniori suo quod sit suus homo solidus et fidelis sicut melius debet homo esse sui senioris et quod adjuvet eum fideliter habere tenere defendere et guerrejare omnem suum honorem quem hodie habet vel in antea Deo juvante adquisierit contra cunctos homines vel feminas qui suum honorem ei tulerint vel aliquid inde tollere temptaverint. Et faciat ei curtes et placitos et seguimenta et ostes et cavalcadas cum ipsis militibus predictorum castrorum que tenet per comitem quotienscumque comes hoc ei per se vel per suos mandaverit. Itemque convenit ei jamdictus Guillelmus quod donet ei potestatem sine engan de omnibus castris sive forticiis infra eorum terminos existentibus per quantas vices comes eam requisiverit per se aut per nuntium suum vel nuntios iratus vel paccatus cum forifactura et sine forifactura et non vetet se de hoc videri vel comoneri et nuntius vel nuntii qui hoc ei demandaverint in eundo vel redeundo reguardum non habebunt. Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Arnalli Berengarii de Anglesola. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pujalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Deusde. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato superpositis literis in linea Vll.
ma

Nota:
https://es.wikiloc.com/rutas-senderismo/serrat-de-les-saleres-velles-lloret-salvatge-castell-destela-lesquerda-de-linfern-sant-agusti-17532672

https://ca.wikipedia.org/wiki/Castell_d'Estela













https://archive.org/stream/relationspolitiq02baud/relationspolitiq02baud_djvu.txt

https://archive.org/stream/noticiashistoric26mons/noticiashistoric26mons_djvu.txt

https://archive.org/stream/noticiashistoric26mons/noticiashistoric26mons_djvu.txt

https://studylib.es/doc/8055844/pedro-el-cat%C3%B3lico--rey-de-arag%C3%B3n-y-conde-de-barcelona--1196

https://vdocuments.site/pedro-el-catolico-rey-de-aragon-y-conde-de-barcelona-tomo-ii-per-martin.html

http://templariosportugueses.blogspot.com/

https://www.linguateca.pt/acesso/tokens/lista.formas.tycho.N.txt

http://doczz.fr/doc/2044666/diplomatari-del-masd%C3%A9u

https://docplayer.es/96175263-El-castell-de-castellar-del-valle.html

http://docplayer.fr/35398647-Une-famille-de-medecins-geronais-au-xiv-e-siecle-les-sarriera-1.html

https://alldokument.com/procesos-de-las-antiguas-cortes-y-parlamentos-de-catalua-ara.html

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXI, apen 8, septiembre 1160


CXXI
Apén. n° 8. Set. De 1160.

In nomine Domini: anno incarnationis ejusdem MCLX mense septembris ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis scio et cognosco in veritate quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tuis et illis qui mandato tuo quesierint sex milia et DCC morabotinos de Barbaroia legalis et boni ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem: quod usquequo factum habeam dono inde vobis et vestris X ostaticos et tenedors qui sub potestate vestra in Montepessulano ostaticum teneant de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia: et unusquisque ostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt ostatici et tenedors sclicet Arnaldus de Lersz Raimundus de Vilademurs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Caneto Bernardus de Corçavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnells Rambaldus de Bazellis Bernardus de Molnells. Ego vero predictus Arnaldus de Lersz cognosco et scio me ostaticum et tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes barchilonensis totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est. Quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lersz persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum prescriptum averum ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno et mitto me in tuum ostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia quousque totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus de Lersz si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem. Et ego Raimundus de Vilademurs promitto et convenio tibi Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lersz per se totum hoc convenit et promisit et prescriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntalem. Et ego Guillelmus de Castelloveteri sicut Arnaldus de Lersz et Raimundus de Vilademurs convenerunt per se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque notitiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego Bernardus de Corzavins id idem similiter juro. Et ego Guillelmus de Castello id idem similiter juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego Reambaldus de Bazellis id idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnells id idem similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de predictis ostaticis et tenedors per sacramentum Ermegavus de Leucata Willelmus de Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de Fenoleto Willelmus de Castello Rosillon et Willelmus de Durban per fidem plevidam. Et Ermengardis viscomitissa narbonensis similiter in solidum malevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores per sacramentum Ermengavus de Melgorio Guillelmus de Arsiacio Petrus Seguerius de Biterris et Guillelmus de Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc manlevatores per fides suas plevidas. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalan Petrus Manent Willelmus Estaphani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoini Petrus Deodati. Et sit manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescale manlevavit de prioribus X tenedors los V priores ita quod si aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad notitiam Gillelmi Leterici vel daret D marabotinos Guillelmo Leterico et suis et de hoc accepit Guillelmum Leterici in Dei fidem et suam. Et istos D marabotinos juravit Petrus vetus de Arsiacio et Arnaldus de Cerveria et alios D marabotinos eodem pacto juravit Geraldus de Maurimon Guillelmo Leterico et suis et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D marabotinos habuisset persolutos et vel inde fuisset manlevatus. Et ex alia parte Willelmus de Alesto convenit Guillelmo Leterico et suis M marabotinos et ita sunt MM marabotini inter Guillelmum Raimundi Senescale et Geraldum de Maurimon et Willelmum de Alesto. Si aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel mentiretur et comes est prolongatus de isto avero prescripto usque ad festum sancti Andree tali pacto quod si aportaretur ei averum de rege anglico vel de Ispania vel undecumque ei aveniret Guillelmus Leterici debet esse pacatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes habeat vel habuit illo tempore. Et totum hoc convenit sicut scriptum est comes Guillelmo Leterico: et si interim infra hunc terminum vel postea aliquis de predictis tenedors redierit ad Montempessulanum vel hinc inde debent remanere per sacramentum in potestate Willelmi Leterici. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam in osculo fidei. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalani Petrus Manent Willelmus Escarani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoni Petrus Deodati et Fulco qui scripsit. (Cancelada.)
Nov. 1174.
- Al dorso del mismo pergamino hay continuado también el siguiente documento:
- Anno incarnationis Domini MCLXXIIII mense movembris in festivitate sancti Martini. Sit manifestum quod Fulco scriptor et Pelegrinus et Guillelmus Simeon et Petrus Manent et Raimundus de Aniana et Poncius Aimoini et Petrus Deodati juraverunt corporaliter super sancta Dei evangelia hoc totum verum esse sicut in altera parte hujus carte scriptum est. Et sciendum est quod Guido Gerejiatus tutor et patruus domni Guillelmi Montispessulani diligenter inquisivit per sacramentum et examinavit unumquemque per se de prenominatis testibus assistentibus ei Guillelmo de Fonranis bajulo Montispessulani Raimundo Grosso vicario Montispessulani curie et Guillelmo Cristoforo scriptore curie. Factum est hoc in domo Guillelmi Leterici et ibidem dominus Guido Gueregiatus mandavit hanc cartam bollari. Adfuerunt testes Guillelmus Tron Petrus de Lodeva Bernardus Pelegrinus Roca Petrus Manent filius Petri Manent Guillelmus Arnaldi. Et ita sicut scriptum est ego Guido Geregiatus totum hoc pro firmo et stabili habeo sicut in tota ista carta scriptum est et continetur intus et extra ex ambabus partibus in presentia et testimonio predictorum testium.

Nota: morabotinos de Barbaroia legalis et boni ponderis:
Leemos morabatinos, morabotinos, morabetinos, con sus variantes.
De barba roja, legales y de buen peso.
viscomitissa narbonensis: vice-comitissa: vizcondesa de Narbona.
Movembris, novembris, festivitate sancti Martini: A todo cerdo le llega su san Martín, noviembre.
Gueregiatus, Gerejiatus, Geregiatus (Guido).

lunes, 23 de diciembre de 2019

XLIX, perg 191, 3 enero 1146


XLIX
Perg. N° 191. 3 ene. 1146.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Aragonensium principem et Guillelmum de Guardia vicecomitem. In primis comendat Raimundus comes jamdictus prephato Guillelmo ipsam castlaniam de Apiera sicut avus ejus Guilabertus Udalardi melius habuit eam et tenuit in vita sua et donat ei omnes feuvos qui ad ipsum castrum pertinent et pertinere debent in omnibus locis. Item comendat et ipsum castrum de Cabrera cum omnibus terminis et pertinenciis suis planis et montanis pratis et paschuis et aquis cultibus et eremis jamdicto castro pertinentibus et donat ei omnes feuvos eidem castro pertinentes: tali videlicet modo ut quando habuerit comes jamdictus jamdictum castrum de Cabrera affinatum et pacificatum de Mirone Guillelmi habeat comes in ipsa dominicatura de Cabrera tertiam partem et Guillelmus duas partes. Et si comes non pacificaret illud de Mirone Guillelmi pacificet et affinet se Guillelmus de Guardia cum Mirone Guillelmi cum consilio comitis et postmodum habeat Guillelmus ipsam dominicaturam integre et sine ulla diminutione. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenit predictus Guillelmus seniori suo Raimundo comiti supradicto ut sit ejus solidus et fidelis homo contra omnes homines et feminas sine ullo engan et quod adjuvet eum tenere habere defendere et guerrejare contra omnes homines et feminas totum suum honorem quem hodie habet vel in antea Deo juvante adquisierit per fidem sine engan et faciat ei ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta sicut homo debet facere suo meliori seniori et det ei potestatem de jamdictis castris quandocumque eam requisierit per se vel per suum nuntium vel nuntios iratus aut pachatus cum forifactura et sine forifactura. Predictam quoque comendationem et donum facit comes jamdictus prescripto Guillelmo et omni sue projeniei cui ipse Guillelmus hoc totum post obitum suum verbis vel testamento dimiserit. Quod est actum III nonas januarii anno X regni Leovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Guillelmi de Subira. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Guillelmi de Castelvil. Sig+num Guillelmi Berengarii de Fonoiare. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prescripto.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXX, perg 106, 27 octubre 1139


XXX

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro
pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de
Monteboi quando tu predictus Reverterius mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi
eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum. Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos. Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVllII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III. Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Arberti de Apierola. Sig+num
Rodlandi fratris ejus. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii. Sig+num Rodberti hominis Reverterii. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Poncii de Monte Lauro. Sig+num Raimundi de Barberano. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi. Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man. Sig+num Deusde de Tamarito. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi
Berengarii barchinonensis ecciesie canonici. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XL, perg 154, 28 mayo 1143


XL
Perg. N° 154. 28 may. 1143.

Hec sunt querimonie quas fecit Guillelmus de Castro-vetulo (en dos lineas) super Poncio Petri de Baneres ante domnum Raimundum comitem barchinonensem et curiam suam apud Sanctum Cucuphatum existentem. Primum conquestus est predictus Guillelmus quod pater ipsius Poncii fuit homo solidus patris Guillelmi et iste Poncius similiter suus et modo fecerat soliditatem alteri contra suam voluntatem. Ad hoc respondit Poncius se non fecisse nec patrem suum scire fecisse. Super hoc in presencia comitis judices ab ipso electi videlicet R. ausonensis episcopus et B. gerundensis archidiaconus et B. ostolensis et Petrus Berengarii et comes impuriensis et W. Raimundi Dapifer ac B. Guillelmi de Luciano et B. Raimundi de Barchinona et R. de Pugalt et Oto Senescale et B. de Bellog et R. de Torroga judicaverunt quod si Guillelmus quod affirmabat scriptis aut testibus probare potuerit Poncius hoc sibi attendat. Sin autem ipse Poncius expiet se de hoc sacramento plano propia manu et postea faciat ei servicium et convenientiam secundum tenorem et valorem honoris quem tenet per ipsum. Item conquestus est Guillelmus quod ipse Poncius auferebat ei suum honorem quem pater suus sibi in testamento dimisserat videlicet cavalleriam Sancte Margante cum sexta parte placitorum Castrivetuli. Ad quod respondit Poncius hunc honorem partim se habuisse per pignus partim per donum ab avunculo suo Dorcha cujus erat per possessionem et hereditatem et acquisitionem et postea ipse Guillelmus dederat ei totum quem fuit homo ejus sicut ipse Poncius illum habebat et tenebat. Visis ergo scripturis testamento videlicet et judicio Guillelmi patris Guillelmi et testamento avunculi sui Bonifilii Guillelmi judicaverunt predicli judices quod Dorcha cujus auctoritatem Poncius tenebat nullam divisionem cum fratre suo fecerat predictum honorem reverti debere ad integrum in potestatem istius Guillelmi salvo jure Poncii sive per donum sive per pignus defuncti Dorche sive per donum presentis Guillelmi sicut judicatum fuerit inter eos. Item conquestus est Guillelmus quod Poncius et castlani sui auferebant sibi multa sui juris in Castrovetulo videlicet estachamenta militum et sui bajuli el forcias et toltas et albergas qui non sunt de fevis illorum.
Ad hec respondit Poncius patrem suum et se ipsum ista que facit in predicto castro habuisse et habere per donum Guillelmi defuncti et presentis Guillelmi filii sui quod Guillelmus negavit. De bajulo vero respondit nihil se in eo querere per bajuliam domini sui nisi per honorem pagesiarum suarum quas ipse bajulus tenet. Super his judicaverunt quod Poncius probet hoc verum esse aut convenientiis aut averamento taliter ut ipse propia manu juret et Guillelmus credet eum si voluerit. Sin autem Poncius ponat pro se unum militem qui hoc per duellum defendat cum lucro et dampno sicut judicatum fuerit inter eos per directum. De responsione bajuli judicaverunt Poncium nullam injustitiam domino facere si ita sit. Item conquestus est Guillelmus super Poncio de quadam fabrica una cavalleria terre quam dederat fratri suo Gerallo cum milite et defuncto milite exheredavit filios ipsius militis ab hoc honore sicut et iste Poncius facit et isti exheredati faciunt inde clamorem Guillelmo guerram facere cominantes. Ad hoc respondit Poncius habere hanc terram sicut frater suus habebat et tenebat ad obitum suum per donum istius Guillelmi domini sui quod Guillelmus negavit. Ad hoc judicatum est predictum Poncium ad rationem justitie stare debere in manu Guillelmi domini sui predictis querelatoribus si hoc clamare voluerint. De ipsis toltis fortiis et superfluitatibus quas facit Poncius contra voluntatem domini sui in Castrovetulo judicaverunt quod ea que non potuerit probare per sacramentum esse sui juris que hucusque fecerat mala emendet Guillelmo et suis hominibus et deincebs consimilia facere desinat. Conquestus est preterea Poncius super Guillelmo domino suo quod misit eum in plevio vicecomiti Cardonensi pro mille solidis de quibus minatur ei facere malum et etiam reptat eum de sua fide quod Guillelmus non denegavit. Propter hoc judicaverunt quod Guillelmus ante predictum vicecomitem salvet et defendat eum sine damno alicujus pecunie Poncii et si hucusque ob hoc Poncius aliquod passus est dampnum emendet ei Guillelmus. Item conquestus est Poncius super
Guillelmo quod pater Poncii acomodaverat patri Guillelmi quandam cavalleriam terre quam nunquam postea recuperaverunt quod Guillelmus omnino se scire negavit. Ad hec judicaverunt quod si Poncius testibus probare potuerit Guillelmum Raimundi defunctum hujus rei ad diem obitus sui debitorem Petro Mironis fuisse huic Poncio presens Guillelmus emendet. Quod si ista defuerint nichil sequatur. - Acta sunt hec V kalendas junii apud Sanctum Cucuphatem era millesima CLXXXl anno VI regni Ledovici junioris.


Nota: millesima CLXXXl : 1181, no coincide con 28 may. 1143: sería MCLXIII.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLIX, 15


CXLIX
Núm. 15.

Ego Raimundus Berengarii comes Barchinone scio et in veritate cognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tuis et illis qui mandato tuo quisierint VI milia et DCC morabetinos de Barbaroja legalis et boni ponderis quos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Quousque quo factum habeam dono inde vobis et vestris X hostaticos tenedors qui sub potestate vestra in Montepessulano hostaticum teneant de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia. Unusquisque hostaticorum teneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt hostatici et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Vilademurs Willelmus de Castello-vetulo Berengarius de Caneto Bernardus de Corsavins Willelmus de Castro-novo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnels Raimundus de Bassellis Bernardus de Molnels. Ego vero predictus Arnaldus de Lers cognosco et scio me hostaticum et tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis: et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes Barchinone totum prescriptum avenim tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque noticiam sine tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est: quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lers persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum scriptum averum ad tuam tuorumque noticiam sine tuo enganno et mitto me in tuum hostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia quousque totum scriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus Lerc si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego Raimundus de Villa de Murs promitto et convenio tibi Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et me mitto inde in tuam tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lers per se totum hoc convenit et promissit et scriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam et voluntatem. Et ego Guillelmus de Castello-veteris sicut Arnaldus de Lers et Raimundus de Villa de Murs convenerunt per se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem sic Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque noticiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque noticiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego Bernardus de Corsavins id idem similiter juro. Et ego Guillelmus de Castello-novo id idem similiter juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego Raienbaldus de Basellis id idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnels id idem similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de predictis hostaticis et tenedors per sacramentum Ermengaudus de Leucata Willielmus de Pictavis Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de Fenolleto Willelmus de Castello Rosillon et Guillelmus de Durban per fidem plevidam. Et Ermengardis vicecomitissa Narbone similiter in solidum manlevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatores per sacramentum Ermengavus de Melgorio el Guillelmus de Arciacio. Petrus Seguerii Biterris et Guillelmus de Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc manlevatores per fides suas plevidas. Et sit manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescalci manlevavit de prioribus X tenedors los V priores ita quod si aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad noticiam Guillelmi Leterici vel daret D morabetinos Guillelmo Leterico et suis. et de hoc accepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam. Et istos D morabetinos juravit Petrus vetus de Arciacio et Arnaldus de Cerveria et alios D morabetinos eodem pacto juravit Guiraldus de Marimon Guillelmo Leterico et suis et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D morabetinos habuisset persolutos et vel inde fuisset manlevatus.
Et ex alia parte Guillelmus de Alesto convenit Guillelmo Leterico et suis M morabetinos eodem pacto: et ita sunt duo milia morabetinos inter Guillelmum Raimundi Senescale et Guiraldum de Marimon et Guillelmum de Alesto si aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel mentiretur. Et comes est prolongatus de isto avero prescripto usque ad festum sancti Andree in tali pacto quod si aportaretur ei averum de rege Anglico vel de Hispania vel undecumque ei eveniret Guillelmus Leterici debet esse paccatus prior ante omnia alia debita et negocia que comes habeat vel habuerit illo tempore: et totum hoc convenit sicut scriptum est comes Guillelmo Leterico. Et si interim in terra hoc terminum vel post ea aliquis de predictis tenedors redierit ad Montepessulanum vel hinc inde debent remanere in potestate Guillelmi Leterici per sacramentum. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam et in osculo fidei (Cancelada).

viernes, 20 de diciembre de 2019

XVII, perg 62, 7 julio 1136

XVII
Perg. N° 62. 7 julio 1136.

Ad notitiam cunctorum pervenire volumus qualiter diuturna contentio acta est inter dompnum Raimundum barchinonensem comitem et Guillelmum Raimundi Senescale
unde multa et gravia mala processerunt. Tandem vero intervenientibus nobilibus et bonis viris pax inter eos composita est. Promisit namque suo domino comiti Guillelmus Senescalcus ut licentiam acciperet ubicumque vellet et quandocumque vellet aquam ad molendinos suos barchinonenses ita ut non sit impedimentum ad capiendam aquam molendinis suis de Montescatano neque faciat ipsos molendinos ingurgitare. Reddit quoque comiti ipsam dominicaturam de Calles quam pater suus venerabilis Raimundus comes dederat per cartam Guillelmo Raimundi Senescales et ipsam cartam reddit ei ut faciat inde quidquid ei placuerit. Convenit etiam illi ut primum chastellanum quem mitet in chastrum Montis Scatani cum consilio comitis ibi eum mittat usque ad primum festum Sancti Michaelis. Item convenit ei ut totum edificium quod fieri fecit in monte Sancti Laurentii ex toto destruat. Iterum convenit ei quut faciat ei suas fidelitates et sacramenta quas ei debet facere et faciat et teneat placitum sicut apprehensum est inter ipsum Guillelmum et Beatricem sicut in scriptis eorum continetur: et reddat ipse Guillelmus comiti convenientias de Saliforas quas accepit de Berengario Guilaberti et de Petro Udalardi et ipse comes faciat eos reddere Guillelmo Loger quod ab ipso Guillelmo propter hoc acceperunt. Convenit etiam ut emendet Raimundo Bernardi de Ripolet malum quod ei fecit ad laudamentum domini Reiamballi et Arnalli barchinonensis prepositi. Deffinit quoque comiti omnia alodia que fuerunt Petri de Palacio ut faciat inde quidquid ei placuerit. Quod est actum nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi qui hanc deffinitionem et pacifficationem fecit firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Deusde. Sig+num Gocerandi de Pinos. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Reamballi. + Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit suprascriptis litteris in linea V.

Nota:

Saliforas , Sentfores,  
https://www.xn--castillosdeespaa-lub.es/es/content/sentfores-castillo-de
Documentado en el año 911 "castelo quo vocant saliforas", en 932 aparece como castrum, compartido por la familia Saliforis y el obispo de Vic en 1039. En 1157 pasa a la orden del Hospital de Jerusalén, la familia sigue en él hasta finales del siglo XIII en que pasa a la familia Centelles, en 1342 lo venden al ciudadano de Vic Paul, y en 1357 a Roger de Vilademany, gran prior hospitalario de Catalunya, posteriormente a los vizcondes de Cabrera y obispo de Vic

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXIX, perg 161, 12 enero 1143

XXXIX
Perg. N°161. 12 ene. 1143.

Hoc est traslatum fideliter translatatum. Cunctorum noticie sit manifestum qualiter ego Raimundus Dei gratia Barchinonensium comes et marchio et Aragonensium regni inclitus dominator dono tibi Arnaldo Petri de Archubus totam ipsam amoctalafiam integriter et sine ulla diminutione salvis meis directis que recto usatico mihi inde exire debent ut tu eam habeas et teneas in sana pace potenter et integriter et omnes qui per te et per tuam vocem ad comodum tuum tuamque utilitatem in eadem amoctalafiam fuerint tibi et tuis secure et quiete eam possideant. Et nichil amplius in prephata amoctalafia a te repetere possim nec te inde aliquo modo reptare nisi te exinde mihi culpabilem judiciliater comprobare valerem. Accipio a te quoque pro hac donatione CX morabetinos quorum predictorum morabatinorum recuperes L morabetinos de meo recto usatico ejusdem amoctalafie sine tuo engan. Si ego aut aliquis meorum hoc tibi infringero vel infringerint ea que a te accipio ad comodum tuum de te adquisitore dupliciter emendem vel emendent et postea hec donatio firma permaneat omni tempore. Que est acta II idus januarii anno VII regni Leodyci junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Guillelmi Poncii. Sig+num Bernardi Marchusii. Sig+num Raimundi Marchusii. Sig+num Bernardi Poncii. Sig+num Petri presbiteri qui hoc scripsit cum literis emendatis in linea IIII die et anno quo supra. Sig+num Arnalli presbiteri. Sig+num Guillelmi sacerdos. Sig+num Johanis de Solario levita. Actum est hoc translatum XV kalendas aprilis anno Domini MCCVII. Sig+num Guillelmi sacerdotis qui hoc suprascriptum veracissime translatatum cum + impresso die et anno quo supra.


Nota: MCCVII : 1207, no coincide con 12 ene. 1143.

martes, 24 de diciembre de 2019

XCVII, perg 302, abril 1157


XCVII
Perg. N° 302. Abril. 1157.

Sit notum omnibus hominibus quoniam ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis regnique princeps aragonensis dono tibi Garcie Moravid totam ipsam villam que dicitur Ronzas-valles integriter et potenter cum omnibus directis et usaticis suis et cum omnibus leztis et justiciis suis et cum omnibus pertinenciis suis et cum omnibus terminis cultis et eremis cum aquis et paschuis cum omnibus in se existentibus et ad eandem villam qualicumque modo pertinentibus et cum omnibus ad regiam dignitatem pertingentibus. Et iterum dono tibi firmiter et integriter totam ipsam villam que dicitur Urruoz cum omnibus suis terminis et pertinentiis cum mercatis et leztis suis et cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus que ad regalia pertinent vel pertinere debent. Itemque dono tibi totam ipsam villam que dicitur Ovanus cum omnibus terminis et pertinenciis suis cum aquis et paschuis et cum omnibus ad regalia pertinentibus. Et dono tibi in Galipenz totam ipsam laboracionem bovum firmiter et integriter quam rex Adefonsus ibi tenebat in dominio. Omnia vero superius scripta ego jamdictus comes Barchinonensis princeps aragonensis dono tibi supranominato Garcie Moravit et omni generacioni tue sive posteritati salva mea fidelitate et de omni mea posteritate in perpetuum per secula cuncta. - Facta isla carta mense aprilis apud llerdam civitatem quando comes venit de Provincia superato Ugone de Baucio et sociis eius in era milesima CLXXXXIIII anno ab incarnacione Domini millesimo CLVII regnante sive dominante me Raimundo comite in Aragone in Suprarbe in Ripacurza et in Cesaraugusta et in Calataju et in Darocha: episcopo Dodone in Oscha: episcopo Petro in Cesaraugusta: episcopo Lupo in Pampilona: Furtun Acenarez in Tarazona et in Unocastello: Frontino in Elsone. Sunt testes Arnailus Mironis comes palearensis: Ferriz: Arpa: Deusajuta: Alamannus de Luna. - Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Geralli de Jorba. - Poncius scriptor comitis hoc scripsit et hoc sig+num de manu sua fecit suprapositis litteris in linea VIIa.

Nota: Ronzas-valles: Roncesvalles.
Ripacurza: Ribagorza.
Calataju: Calatayud.
Suprarbe: Sobrarbe.
Darocha: Daroca.
Elsone: Ausonia ?


http://www.roncesvalles.es/

http://www.turismo.navarra.es/esp/organice-viaje/recurso/Localidades/2495/OrreagaRoncesvalles.htm

https://magicospirineos.com/roncesvalles