Mostrando las entradas para la consulta comitem Barchinone ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta comitem Barchinone ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

III, perg 15, 16 octubre 1132

III.

Perg. N° 15. 16 oct. 1132.

Hoc est translatum fideliter translatatum.
Sit notum omnibus quoniam hec convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinone et Gaucebertum de Peralada et Raimundum de Torreies et Eimericum fratrem eius.
Nos igitur supradicti Gaucebertus scilicet et Raimundus atque Eimericus frater meus mittimus tibi Raimundo jamdicto comiti Barchinone nostram villam que vocatur Peralada in custodia et in bajulia tua et in deffensione et donamus inde tibi bajuliam cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus et cum omnibus suis terminis et apendiciis cum hominibus et feminabus qui ibi nunc permanent vel in antea ibi sunt permansuri.
Tali videlicet modo ut tu prephatus Raimundus comes Barchinone et tui succesores habeatis ibi intrare et exire et guerrejare contra omnes homines et feminas tu et omnes tui quibus mandaveris per tuam faciendam et nos cum nostris hominibus et cum nostra villa Peralada valeamus tibi et adjuvemus contra omnes homines et feminas per fidem sine engan
Et ego Raimundus Berengarii comes Barchinone predictus propter istam bajuliam quam vos supradicti mihi donatis et propter hanc convenientiam quam mihi facitis imparo et recipio vos omnes et villam vestram Peralada cum omnibus terminis suis et pertinentiis in custodia et in bajulia mea et in deffensione cum omnibus habitatoribus suis contra omnes homines vel feminas per fidem sine engan.
Et propter hoc ego Raimundus Berengarii Barchinone comes dono vobis jamdictis ipsum fevum de Pratis quod tenet Gaucbertus per me ut habeatis illud solide et libere ad fevum per me sine ullo retentu alicujus mei bajuli ad meum servicium. Si qua autem ex utraque parte persona hoc dirrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore.
Factum est hoc XVII kalendas novembris anno XXV regni Ledovici regis.

Sig+num Raimundi comes qui hoc recepit et laudavit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Gaucberti de Peralada.
Sig+num Raimundi de Torreies.
Sig+num Eimerici qui hanc convenientiam et donum ipsius bajulie fecerunt et firmaverunt testesque firmare jusserunt.
Sig+num Raimundi Renardi de Ipsa Rocha.
Sig+num Berengarii Bernardi Dapiferi.
Sig+num Mironis de Luciano.
Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha.
Sig+num Petri Raimundi de Matia.
Sig+num Berengarii de Lertio.
Sig+num Petri Nebod.
Sig+num Bernardi Raimundi de Arens.
Sig+num Arnaldi de Lertio.
Sig+num Bernardi Guillermi de Luciano.
Sig+num Perela. 
Sig+num Poncii de Cervera inferius subscribentes firmaverunt translatum istud. Guillermus ausonensis episcopus.
Ego magister Vitale ilardensis canonicus subscribo.
Sig+num magistri Petri de Belchit. 
Petrus ausonensis sacrista.
Sig+num Petri de Torrezella testis.
Sig+num Arnaldi de Lertio.
Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno prescripto.
Sig+num Petri scriptoris qui hoc translatum scripsit apud Peraladam mense marcii.
Sub anno Domini MCC tercio.
- Bernardus Stephani qui hoc anno Domini millesimo CCIIII°. idus martii fideliter translatavit.
- Sig+num Petri Raimundi de Villa de Magno.
Sig+num R. de Angles.
Sig+num Martini de Vicco.
Sig+num Bernardi de Monteacuto qui hoc translatum fideliter factum vidimus et audivimus et inde testes existimus. 

Ramon Berenguer IV

martes, 25 de febrero de 2020

XCV. Reg. n.1538, fol.8. 16 feb. 1351.

XCV.
Reg. n. 1538, fol. 8. 16 feb. 1351.

Pateat cunctis quod nos Petrus etc. attendentes nuper nos de civitatibus Gerunde Vici et Minorise necnon de villis Bisulduni Turricelle de Montegrino de Pals et de Figueriis omnibusque et singulis castris et villis et locis et vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Vici Ausone Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali Minorise Bagiarum Berge et Berguitani et Sancti Petri de Auro vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum unum ducatum erexisse qui Gerunde nomine appellatur ipsumque concessisse sub certis pactis formis et condicionibus inclito infanti Johanni precarissimo primogenito nostro ducique Gerunde prout hec et alia lacius et clarius apparent per instrumentum publicum nostra bulla aurea insignitum per fidelem secretarium nostrum Matheum Adriani notarium publicum clausum datum et actum in castro nostro Perpiniani XXI die januarii anno subscripto: considerantes etiam educationem dicti ducis et administracionem ipsius ducatus nobili et dilecto consiliario nostro Bernardo de Capraria comendasse seu comississe sub certis formis pactis et condicionibus de quibus clare constat per instrumentum publicum nostre majestatis sigillo et sigillo etiam illustris Alionore regine Aragonum consortis nostre amantissime subscripte roboratum clausum et factum per dictum notarium die et anno predictis: animadvertentes insuper in ereccione et concessione comandaque et educatione predictis quedam verbo imposuisse dubia seu obscura que possent dare duplicem legentibus intellectum nos igitur aspicientes nostreque mentis aciem dirigentes quod illius est interpretari cujus est condere presertim cum nos velimus ut convenit dispendia litium equitatis compendio qua possumus industria coartare instrumenta jamdicta et in eis singula contenta liberaliter ampliantes clarioraque efficere cupientes tam motu proprio et perpenso digestoque consilio quam ad supplicacionem juratorum et proborum hominum civitatis Gerunde et nunciorum per universitatem dicte civitatis ad culmen nostre regie dignitatis hac de causa specialiter destinatorum tenore presentis publici instrumenti firmiter valituri volumus sanccimus statuimus et superaddendo instrumento dicte creacionis ducatus et concessionis de eodem dicto duci facte ducimus ex certa sciencia declarandum quod in casu quo prefatam reginam consortem nostram contingat decedere et nos ei supervivere et ad secunda vota convolare dicto infante Johanne vitam in humanis ducente quod a processibus factis vel fiendis et sentenciis diffinitivis et interlocutoriis latis et ferendis et gravaminibus quibuscumque in judicio vel extra illatis vel inferendis per officiales dicti ducis contra singulares personas vel alios aut jus ipsorum seu causis eorum tam criminalibus quam civilibus possit et debeat primitus ad dictum ducem cum etatem in dicto instrumento contentam compleverit et interim ad illum cui regimen et administratio dicti ducis et ducatus spectaverit vel comissa fuerit inmediate apellari: a dicto vero duce cum dictam etatem compleverit et interim ab administratore actore seu educatore predicto possit ad nos tanquam principem inmediate et indubie appellari et per appellacionis remedium recursus haberi quamdiu nos vitam duxerimus in humanis et donec dictus dux ad apicem regie dignitatis fuerit assumptus et non alias neque ultra. Quibus justis appellacionibus teneantur dictus electus et alii imposterum eligendi ad administrationem et regimen dicti ducatus et ducis eorumque officiales dicte .... defferre et apostolos concedere et dare et alia et aliter facere et observare sicut et prout inferior a quo appellatur ad superiorem facere et observare tenetur juxta legittimas sancciones usaticos Barchinone et constituciones Cathalonie. Premissis preterea racionibus inducti ad tollendum ambiguitatem quorundam nos volentes infrascripta clarius apperire a dicto instrumento ereccionis et concessionis cassandam irritandam revocandam tollendam et anichilandam ducimus per modum interpretationis et declarationis ut predicitur clausulam immediate sequentem: Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictarum civitatum et villarum et locorum omnium predictorum. Loco autem clausule preinserte et retencionis in eadem contente retinemus nobis et retinere volumus et intendimus casus contentos et specificatos expresse in usatico Barchinone incipiente: Princeps namque: quos casus et usaticum nobis reservamus et expresse intendimus reservare creacione seu ereccione ducatus predicti et contentis in ea in aliquo non obstantibus: adicientes quod per dictum creacionis et ereccionis ducatus instrumentum et concessionis de eodem dicto nostro primogenito factum dicto usatico in aliquo derogare intendimus nullo modo. Preterea quamquam in dicte creacionis et donacionis instrumento contineatur quod nos retinemus ut in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum contigerit celebrari in Cathalonia vel alibi curiam vel generale parlamentum universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos seu sindicos destinare nichilominus per quosdam in dubium revocetur an dicti sindici vocari debeant prout hactenus vocari consueverunt: nos hoc declarare volentes decernimus et declaramus ac est intencio nostra et sic volumus et statuimus quod universitates predictarum civitatum et locorum vocentur per nos et vocate venire et interesse teneantur in ipsis curia et parlamento aut consilio generali prout facere tenebantur ante donacionem et concessionem et ducatus ereccionem supradictas. Insuper licet in instrumento comande predicte contineatur quod in casu quo contingeret dictum nobilem educatorem et administratorem decedere et alium eligi in casibus in dicto comande instrumento specifficatis quod sint de electoribus futuri educatoris ac amininistratoris duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites aut generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis Gerunde aut majorem partem ipsius: attamen prout racioni consonum ampliando statuimus volumus concedimus et hujus serie ordinamus quod in casibus memoratis sint de electoribus ipsis quatuor nobiles milites seu generosi dicte vicarie Gerunde et quatuor cives ipsius civitatis velut caput dicti ducatus una cum aliis civitatum et locorum per quos dicti educatoris et administratoris ducis et ducatus quociens facienda ocurrerit electio celebretur prima ordinacione in dicta comanda contenta nullatenus obsistente. Declarantes et ex certa sciencia hujus serie statuentes quod per dictum instrumentum creacionis et ducatus ereccionis et concessionis predictarum non facimus nec facere intendimus aliquam separacionem de civitatibus et locis contentis in creacione dicti ducatus a comitatu Barchinone immo predicta omnia unimus et unire intendimus pocius per predicta comitatui Barchinone et corone nostre regie faciendoque privilegium firmum validum perpetuumque quod vim legis habere volumus sanccimus et etiam ordinamus quod civitates et loca predicta contenta in creacione dicti ducatus nunquam possint a comitatu Barchinone et a corona regia separari immo quod quicumque fuerit rex Aragonum et comes Barchinone habeat esse et sit dominus civitatum et locorum predictorum civitatesque et loca predicta per regem Aragonum et comitem Barchinone et sub ejus dominio et posse et per eum et ejus officiales perpetuo regantur et regi habeant seu etiam gubernari. Declaramus insuper quod quamquam in dicto instrumento creacionis et concessionis contineatur: quod per nos vel per dictum ducem et ejus successores nunquam hec creacio seu ducatus ereccio valeat ad consequenciam trahi: est tamen nostre intencionis et volumus ac etiam declaramus quod quoad primogenitum vel successorem in primogenitura qui proculdubio post dies nostros vel suos aut ejus successores assumendus esset in regem Aragonis sed non in quemvis alium nobis et eis liceat imposterum similem creacionem ducatus et de eodem concessionem facere: observatis tamen declaracionibus concessionibus ordinationibus et retencionibus supra et infra factis verbis in dicto instrumento appositis seu aliis quibuscumque obsistentibus nullo modo: cum pocius creacio et concessio fiende circa talem si forsan fieri contigerit pocius agregacio et unio comitatui Barchinone et corone regie quam separacio censeretur. Ceterum volumus et hujus serie statuimus sanccimus et perpetuo etiam ordinamus quod constituciones Cathalonie generales facte et imposterum faciende et usatici Barchinone habeant observari in locis dicti ducatus et privilegia eis concessa huc usque ac consuetudines et observancie antique tam per nos proprio nomine et ut legitimum administratorem quam per electum jamdictum et in posterum eligendum seu .... ad regimen dicti ducis et ducatus quam per ipsum ducem et ejus officiales ita quod per dictam creacionem nichil commutetur sed omnia observentur sicut observabantur et observari habebant ante dictam creacionem et ac si dicta ducatus ereccio facta non fuisset. Predictas itaque declaraciones addiciones et ablaciones seu remociones sancciones et statuta ac alia supradicta facimus et ordinamus et servare et servari facere promittimus sicut melius dici potest et intelligi ad salvum et sincerum etiam intellectum: volentes et etiam infrascripti serie juramenti per nos prestiti vigore prefatis nominibus statuimus sanccimus et promittimus ac nunc pro tunc etiam ordinamus quod cum dictus dux ad etatem pervenerit quod possit regere juxta tenorem instrumenti dicte creacionis et etiam antequam regat per se jurabit laudabit et firmabit omnia et singula supradicta. Sed sufficit predictum ducem omnia et singula supradicta jurare in dicta civitate Gerunde tantum tanquam in capite dicti ducatus. Volumus etiam et decernimus ac statuimus quod nunc de presenti nobilis et dilectus consiliarius noster Bernardus de Capraria quem dicti ducis et ducatus administratorem fecimus ut est dictum et alius vel alii et quicumque sint qui post eum dicti ducis et ducatus fuerint administratores in principio sue administrationis prestent ad sancta Dei evangelia juramentum juratis et consulibus vel consiliariis civitatum Gerunde Vici et Minorise predictarum recipientibus per se et aliis omnibus et singulis personis dicti ducatus si presentes fuerint alias notario pro eis stipulanti quod predicta omnia et singula teneant inviolabiliter et observent. Hoc etiam intellecto et declarato expresse quod quicumque qui post dictum Bernardum de Capraria fuerint educatores dicti ducis et administratores ducatus in principio sue administrationis et antequam ea utantur prestent et prestare teneantur dictum juramentum in qualibet predictarum civitatum Gerunde Vici et Minorise in presencia juratorum consiliariorum vel consulum earundem. Et ut premissa omnia et singula majori gaudeant firmitate tam nomine nostro proprio quam etiam tanquam pater et legitimus administrator dicti ducis primogeniti nostri juramus sponte in animam nostram per Dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicto omnia et singula tenere et observare ac teneri et observari facere inviolabiliter tam per dictum ducem quam per administratores ducis et ducatus predicti et eorum officiales et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo causa vel etiam ratione. Mandantes per presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis tam infra dictum ducatum quam alibi sistentibus presentibus et futuris quod premissa et infrascripta omnia et singula que firmari et jurari facimus per dictum nobilem Bernardum de Capraria tanquam educatorem ducis et administratorem ducatus predictorum teneant firmiter et observent et ab aliis faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant quavis causa seu etiam ratione. Nos igitur Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes premissa omnia et singula causa justa previa ad utilitatem dicti nostri dulcisimi primogeniti et ducis fore facta ea laudamus approbamus ratificamus et confirmamus et manibus nostris ad sancta Dei quatuor evangelia juramus contra predicta vel aliquem ex eisdem numquam facere vel venire aliqua racione. Ad hec ego Bernardus de Capraria educator et administrator supradictus attendens supradicta omnia redundare ad utilitatem dicti domini ducis et perfeccionem premissorum jamdicto nomine laudans approbans ratificans et confirmans omnia et singula supradicta juro nunc ex tunc et ex tunc ut ex nunc per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia meis manibus corporaliter tacta predicta omnia et singula tenere et servare et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo vel etiam ratione: quinimo prestabo et dabo operam cum effectu omni excepcione remota et faciam etiam meum posse si vixero quod dictus dominus dux supradicta omnia firmabit et jurabit cum ad etatem pervenerit supradictam. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus nos dicti rex et regina et ego Bernardus de Capraria nominibus sepe dictis quisque nostrum a se dicta vobis juratis et probis hominibus presentibus nomine dicte universitatis Gerunde necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro eis et pro aliis universitatibus civitatum Vici et Minorise et aliarum villarum et locorum dicti ducatus et pro aliis etiam personis omnibus et singulis quarum interest et intererit et interesse potest ac poterit in futurum recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. Et intendimus declaramus ac etiam protestamus quod per hoc instrumentum aut per contenta in eo non fiat perjudicium aliquod tacite vel expresse aliis contentis in instrumentis ereccionis et concessionis ac educationis seu comande predictis de quibus in presentis declaracionis publico instrumento mencio non sit facta nec per illa huic: quinimo eadem et istud remanere volumus et intendimus in suo pleno robore et valore. In quorum omnium testimonium nos rex et regina predicta necnon Bernardus de Capraria educator seu actor ac administrator jamdictus ad dictorum juratorum supplicacionem humilem et etiam requisitionem mandamus fieri de premissis tot consimilia publica instrumenta sigillo majestatis nostri dicti regis et nostre dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet nobis dictis regi et regine michique dicto Bernardo de Capraria et nostris quibuslibet nominibus sepedictis ac universitati civitatis pretacte et aliis quorum interfuerit tradenda per scriptorem ac notarium infrascriptum.
Actum et datum in camera Timberiorum castri regii Perpiniani sextadecima die febroarii anno a nativitate Domini MCCC quinquagesimo primo. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui hec jamdictis nominibus laudamus juramus et firmamus. - Sig+num Alionore Dei gratia regine Aragonum etc. que hec laudamus firmamus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria educatoris ac administratoris predicti qui jam dicto nomine hec laudo firmo et juro. - Testes hujus rei sunt inclitus infans Raimundus Berengarii comes Impuriarum venerabilis Hugo Valencie episcopus cancellarius Matheus miles majordomus domine regine et Jaspertus de Tregurano promotor curie ac consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Bartholomei de Lauro dicti domini regis scriptoris et ejus auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem suam qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit cum litteris rasis et emendatis in linea IX ubi dicitur ducem cum etatem in dicto instrumento contentam in linea XXX ubi dicitur infrascripte et in linea XLIII ubi corrigitur facimus paciscimur et promittimus nos et in XLVII linea ubi inspicitur et nostri dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet.


sábado, 15 de febrero de 2020

XXVII, perg. 1526, Jaime I, 11 mayo 1258, Corbeil, Corbolium

XXVII.

Perg. n° 1526. Jai. I. 11 may. 1258.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quadam carta pergamenea sigillata sigillo magno cereo viridi pendenti cum serico rubeo illustris regis Francie in quo sigillo est imago regis sedentis in catedra tenentis in manu sinistra effigiem baculi cum flore in capite et in dextera florem: et littere ipsius sigilli sunt: Ludovicus Dei gratia francorum rex: cujus carte series sic se habet. Ludovicus Dei gratia francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod cum inter nos ex parte una et dilectum amicum nostrum Jacobum eadem gratia illustrem regem Aragone Majorice et Valencie comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispessulani ex altera suborta esset materia questionis super eo quod nos dicebamus comitatum Barchinone Urgelli Bisulduni Rosilionis Empurdani Ceritanie et Confluentis Gironde et Eusone cum eorum pertinenciis de regno Francie et de feudis nostris esse et idem rex Aragone ex adverso dicebat se jus habere in Carcassona et Carcasses in Rede et Redensi Terminis et Terminensi Biterris et vicecomitatu Biterrensi Agadha et Agadhensi Albi et Albigensi Ruchine et Ruchinensi comitatu Fuxcii Canturco et Canturcino Narbona et ducatu Narbone Minerba et Minerbesi Fonolleto et Fonolledes terra de Saltu Petrapertusa et Petrapertuse Amilliano cum toto comitatu Amilliani Credone cum vice-comitatu Credonensi Gavaldano Nemaus et Nemauscensi Tolosa cum toto comitatu Tholose et Sancti Egidii cum honoribus districtibus et juribus universis ac pertinenciis eorundem: postmodum accedentes ad nos sollempnes procuratores et nuncii predicti regis Aragone ab eodem super hoc specialiter ad nos missi venerabilis videlicet Arnaldus Barchinone episcopus Guillermus prior beate Marie de Corniliano et Guillermus de Rocafole tenentis locum ipsius regis in Montepessulano nobis exhibuerunt litteras ipsius regis procuratorias in hec verba.
- Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani constituimus et ordinamus vos venerabilem Arnaldum Dei gratia Barchinone episcopum et dilectos Guillermum priorem sancte Marie de Corneliano et Guillermum de Rocafole tenentem locum nostrum in Montepessulano procuratores nostros dantes et concedentes vobis omnibus predictis et cuilibet vestrum plenam et liberam potestatem auctoritatem et licenciam transigendi et componendi vice nostra et nomine cum Ludovico Dei gratia illustri rege Francie super omni jure quod habemus et habere debemus in Carcassona et Carcassonensi et in Rede et in Redensi in Laurago et Lauragine et Terme et Termenense et in Menerba et Menerbense et in Fonolleto et Fonolladense et in Perapertusa et Perapertusense et in comitatu Amilliani et Gavaldani et in Nemause et in Nemausense et in comitatu Tholose et Sancti Egidii et in omni alia terra et jurisdiccione Raymonde quondam comite Tholosane et fructibus inde perceptis et quod vos omnes et singuli supradicti possitis vice nostra et nomine cedere remittere perpetuo et relaxare predicto illustri regi et suis quicquid juris nos habemus et habere debemus quoquomodo vel racione in predictis omnibus et singulis. Damus etiam et concedimus vobis omnibus et singulis speciale mandatum auctoritatem et licenciam et potestatem jurandi ex parte nostra super animam nostram de omnibus et singulis supradictis a nobis observandis et complendis prout per vos erit super eis cum dicto rege promissum ordinatum compositum et transactum: renunciantes scienter et consulte omni juri divino et humano canonico civili et consuetudinario et omni privilegio reali et personali ac omni alii auxilio generali seu speciali quibus contra predicta seu aliqua ex predictis juvari possemus. Item damus vobis omnibus et singulis supradictis et concedimus speciale mandatum quod vice nostra et nomine transigatis et componatis cura dicto illustri rege Francie et accipiatis ab eodem rege cessionem remissionem et relaxacionem de omni jure quod idem rex Francie asseret se habere in comitatu Barchinone et de omni jure siquid habet vel habere credit in comitatu de Bisulduno de Rossilione de Empurdano de Ceritania de Confluente vel in aliquo loco terrarum quas nos hodie tenemus et habemus et quod in omnibus et singulis supradictis tractetis et procuretis faciatis et recipiatis quicquid vobis videbitur expedire. Promittimus insuper bona fide cum hoc autentico instrumento sigilio nostro pendenti munito nos ratum habere complere et servare perpetuo quicquid cum dicto rege per vos omnes vel duos aut unum ex vobis super predictis omnibus et singulis factum fuerit ordinatum compositum seu transactum.
Datum Dertuse V idus marcii anno Domini MCC quinquagessimo septimo.
- Tandem vero post multos tractatus habitos hinc et inde bonorum mediante consilio cum dictis procuratoribus nomine procuratorio et vice predicti regis Aragone ad hanc composicionem et transaccionem devenimus: quod nos pro nobis et heredibus et successoribus nostris predicto regi Aragone et heredibus ac successoribus suis imperpetuum et ab ipso et antecessoribus suis causam habentibus et predictis procuratoribus pro ipso rege Aragone et nomine et vice ipsius definimus quittamus cedimus et omnino remittimus quicquid juris et possesionis vel quasi habebamus siquid habebamus vel habere poteramus seu etiam dicebamus nos habere tam in dominiis sive dominicaturis quam feudis et aliis quibuscumque in predictis comitatibus Barchinone et Urgelli Bisuldune Rossillionis Empurdane Ceritanie Confluente Gerundense et Ausone cum omnibus honoribus homagiis districtibus jurisdiccionibus et juribus universis et pertinenciis eorundem et cum omnibus fructibus et proventibus per ipsum regem Aragonem et antecessores ejusdem inde perceptis et qui percipi potuerint: prominentes et ad hoc nos et heredes ac successores nostros imperpetuum obligantes quod in predictis omnibus et singulis nichil de cetero per nos vel per alium reclamabimus vel petemus renunciantes omnino specialiter et expresse pro nobis et heredibus ac successoribus nostris omnibus cartis et instrumentis sique super hiis habebamus volentes et decernentes ea penitus esse nulla ac promittentes quod ea omnia reddemus regi Aragonum antedicto. Renunciamus insuper pro nobis et heredibus nostris ac successoribus omni juris auxilio tam canonici quam civilis necnon et consuetudinarii et omni privilegio reali et personali quibus contra predicta vel aliquid de predictis nos juvare possemus. Prenominati autem procuratores pro sepedicto rege Aragonum et heredibus ac successoribus ejusdem et vice ipsius nomine procuratorio nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus nostris causam habentibus vice versa quittaverunt cesserunt diffinierunt et remisserunt omnino specialiter et expresse quicquid juris et possessionis vel quasi idem rex Aragone habebat si quid habebat vel habere poterat seu dicebat etiam se habere tam in dominiis et dominicaturis quam in feodis et aliis quibuscumque in Carcassona et in Carcassense in Rede et in Redense in Laurago et in Lauragense in Termene et Termenense in Menerba et Menerbense in Fonolleto et Fonolledense in Pertra-pertusa et in Petra-pertusense in comitatu Amilliani et Guialdane et in Nemauso et in Nemausense et in comitatu Tholose et sancti Egidii et in omni alia terra et jurisdiccione Raymundi quondam comitis Tholosane et fructibus et proventibus per nos vel antecessores nostros inde perceptis. Condictum est tamen et ordinatum quod si aliqua feuda movencia de donatione Fonolledensis sita sint infra terminos comitatus Rossillione vel Bisuldune seu aliorum comitatuum predictorum de quibus comitatibus ipsi regi Aragone quittacionem et deffinicionem fecimus penes ipsum regem Aragonum et heredes ac successores suos perpetuo remanebunt et ea sibi et heredibus ac successoribus suis cedimus et omnino quitamus salvo tamen jure siquid fuerit alieno. Similiter si aliqua feuda movencia de donacione ipsorum comitatuum sita sint infra terminos Fonoledense penes nos et heredes ac successores nostros perpetuo remanebunt et ea nobis et heredibus et successoribus nostris diffiniverunt et quitaverunt omnino nomine procuratorio pro ipso rege Aragone et vice ipsius procuratores predicti salvo tamen jure siquid fuerit alieno. De Amilliano autem et comitatu Amilliani sciendum est dictos procuratores nomine procuratorio et vice dicti regis Aragonum quittasse et difiinisse ea nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et heredibus ac successoribus nostris causam habentibus sicut ea tenemus et possidemus et a nobis et nostris tenentur et possidentur. Preterea procuratores prenominati promisserunt et tenentur bona fide procurare quod predictus rex Aragone pro se et heredibus suis ac successoribus nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus nostris causam habentibus diffiniet quitabit cedet et remitet omnino quicquid juris possessionis vel quasi habet siquid habet vel habere potest seu dicet etiam se habere tam in dominiis seu dominicaturis quam in feudis et aliis quibuscumque in predictis omnibus supranominatis que procuratorio nomine et vice ipsius regis Aragonum diffiniverunt quittaverunt et remisserunt nobis procuratores predicti et insuper in hiis que inferius nominantur videlicet Biterris cum vice-comitatu Biterrense Agda et Agadense Albi et Albigense Ruchine et Ruchinense comitatu Fuixense Caturce et Caturcense Narbone et ducatu Narbonense Podio Laurence Keerbuz Castro-fideli terra de Saltu Credone et vicecomitatu Credonense: et quod idem rex Aragone cedet penitus et concedet expresse pro se et heredibus ac successoribus suis nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis causam habentibus omnem accionem et jus repetendi pignoris que dicit se habere in predictis Amilliano et comitatu Amilliani Credone et vicecomitatu Credonense et in Gavaldane cum pertinenciis eorundem: que quidem bone memorie Petrus quondam rex Aragone genitor ipsius olim titulo pignoris obligaverat Raymundo quondam comiti Tholosane. Et per hanc composicionem idem rex Aragone reddet nobis plenarie omnes cartas et instrumenta que habet super dicta obligacione confecta. Ceterum procuratores prenominati procuratorio nomine et vice ipsius regis Aragone diffiniverunt quittaverunt cesserunt et remisserunt omnino et promisserunt et tenentur bona fide procurare quod predictus rex Aragone cedet et concedet specialiter ac donabit imperpetuum pro se et heredibus ac successoribus nostris et a nobis causam habentibus quicquid juris sibi competit si quod competit vel quocumque casu seu ratione vel titulo posset ad ipsum vel ad heredes et successores suos nunc vel in futurum aliquatenus devenire in Tholosa et toto comitatu Tholose et sancti Egidii et in terris Agenense et Venesinense ac in tota alia terra jurisdiccione et potestate Raymundi quondam comitatis Tholosane. Insuper procuratores predicti procuratorio nomine pro dicto rege Aragone et vice ipsius nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus nostris causam habentibus diffiniverunt quitaverunt cesserunt et omnino remisserunt et promisserunt et tenentur bona fide procurare quod idem rex Aragone pro se et heredibus suis ac successoribus diffiniet quitabit cedet et remittet penitus et expresse predicta omnia et singula eo modo quo superius continetur cum omnibus honoribus homagiis districtibus jurisdiccionibus et juribus universis ac pertinenciis eorundem et cum omnibus fructibus et proventibus per nos vel antecessores nostros vel per alios inde perceptis et qui etiam percipi potuerint: et ad hoc se et heredes ac successores suos specialiter obligavit quod in predictis omnibus et singulis nichil de cetero per se vel per alium reclamavit nec nos vel heredes aut successores nostros seu causam a nobis vel antecessoribus nostris habentes super predictis aut aliquo predictorum per se vel per alium imposterum molestabit. Renunciaverunt autem omnino specialiter et expresse procuratores predicti nomine procuratorio pro ipso rege Aragone et vice ipsius et promisserunt et tenentur bona fide procurare quod idem rex Aragouum (Aragonum) renunciabit penitus et expresse pro se et heredibus ac successoribus suis omnibus cartis et instrumentis sique super premissis habet vel habuit et volet etiam decernet ea penitus esse nulla quoad nostrum prejudicium et nostrorum et quod ea omnia reddet nobis. Renunciavit etiam idem rex Aragone penitus et expresse pro se et heredibus ac successoribus suis et etiam predicti procuratores procuratorio nomine pro ipso et vice ipsius renunciaverunt omni juris auxilio tam canonici quam civilis ac consuetudinarii et omni privilegio reali et personali quibus idem rex Aragone aut heredes aut successores sui contra premissa vel aliquid premissorum juvare se possent et quod idem rex Aragonum nobis super premissis omnibus patentes litteras suas dabit. De supradictis autem omnibus observandis et complendis prout superius continentur procuratores predicti prestiterunt in nostra presencia in animam prefati regis Aragone super sacrosancta evangelia juramentum. In cujus rei testimonium presentem cartam sigilli nostri fecimus impressione muniri.
Acta sunt hec apud Corbolium in palacio nostro presentibus episcopo Aprensi Ludovico primogenito et Filipo filiis nostris Raimondo Gaucelmi domino Lunelli Simone de Claromonte domino Sagelle Egidio Francie constableario Johanne de Ronquerolis Ansello de Braya Gervasio de Cranneis militibus magistro Rade thesaurario sancti Franboudi Silvanoctense magistro Odone de Loriato magistro Johanne de Nemesio magistro Philipo de Canturco magistro Johanne de Ulbiato F. de Laure sacrista Barchinone A. de Gualba cononico vicensi quinto idus madii anno Domini MCC quinquagessimo octavo. - Signum Petri Arnaldi de Cervaria vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato et cum eodem legitime comprobato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tamquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii subscripti in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit tercio decimo kalendas marcii anno subscripto presentibus testibus Berengario de Manso Arnaldo Salvatge et Bernardo de Turri. - Nos Poncius Dei gratia electus confirmatus in episcopum Barchinone presens translatum cum originali fideliter comprobavimus et vidimus contineri in originali sicut in presenti translato continetur et ideo fidem facimus de predictis et ad majorem fidem habendam presenti carte nostre sigillum apponi fecimus et manu propria subscripsimus undecimo kalendas marcii anno Domini M trecentessimo. - Signum Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit tercio decimo kalendas marcii anno Domini millessimo trecentessimo cum litteris suprapositis in linea XII ubi scribitur super et cum litteris rasis et emmendatis in linea XVI ubi dicitur ac et in linea XX prima .... in linea XX sexta ubi dicitur ac. Preterea de mandato Petri Arnaldi de Cervaria jamdicti firmam et decretum ejus supra manu propria scripsit. Et ad majorem rei evidenciam et fidem habendam in presenti translato apposuit sigillum officii vicarii supradicti.

Jacobus, Jaime I de Aragón, perg. 1526, Jaime I, 11 mayo 1258, Corbeil, Corbolium

Sigue en xxviii-perg-1531-jaime-i-vispera-pentecostes-1258

https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Corbeil

https://www.elnacional.cat/es/efemerides/marc-pons-tratado-corbeil-independencia-condados-catalanes_266958_102.html

https://laverdadofende.blog/2013/02/04/tratado-de-corbeil-1258/

http://www.cardonavives.com/artdocumentos.asp?id=2456&tit=Marca%20hisp%E1nica%20catalana%20y%20Tratado%20de%20Corbeil%20(1258)

https://www.academia.edu/21647170/El_Tratado_de_Corbeil_y_el_Mito_de_los_Condes-Reyes

https://www.lonostre.es/es/tratado-corbeil-aragon-francia-catalonia/

http://www.puzzledelahistoria.com/?cat=2907

https://lapaseata.net/2017/10/27/tratado-de-corbeil-mentiras/

https://www.lasprovincias.es/comunitat/opinion/201610/17/tratado-corbeil-20161016235305-v.html

https://www.unprofesor.com/ciencias-sociales/tratado-de-corbeil-resumen-3192.html

http://www.mhcat.cat/esmhc/exposiciones/la_memoria_de_un_pais/nuestro_mar/la_hegemonia_catalana_en_el_mediterraneo/cronologia/tratado_de_corbeil

https://es.thefreedictionary.com/Tratado+de+Corbeil

http://www.detectivesdeguerra.com/2017/11/tratado-de-corbeil-y-la-independencia.html

http://www.enciclonet.com/articulo/tratado-de-corbeil/

https://www.onogueras.com/comtats_catalans/objectivitat.htm

https://foroespana.foroactivo.com/t3140-tratado-de-corbeil-y-la-independencia-de-cataluna

https://somatemps.me/2015/09/01/nunca-lo-olvidemos-el-tratado-de-corbeil-el-que-siempre-oculta-el-nacionalismo/

http://www.cuentayrazon.org/revista/pdf/036/Num036_004.pdf

https://www.elperiodicoextremadura.com/noticias/tuinformas/cataluna-tratado-corbeil_691840.html

http://omnibus-dubitandum.blogspot.com/2013/07/cataluna-jamas-ha-existido-pruebas-el.html

https://www.revistamira.com.mx/2017/10/23/tratado-de-corbeil-1258-los-argumentos-historicos-del-pan-catalanismo-se-desmoronan/

http://javaloys.blogspot.com/2018/11/tratado-de-corbeil-1258-el-pan.html

https://leyderecho.org/tratado-de-corbeil/

https://www.meneame.net/m/cultura/tratado-corbeil-1258-pan-catalanismo-pelotas

http://soymayornoviejo.com/tratado-de-corbeil/

https://dialnet.unirioja.es/descarga/articulo/1957211.pdf

https://www.abc.es/local-aragon/20141021/abci-independencia-catalua-nunca-existio-201410211006.html

miércoles, 10 de marzo de 2021

26, 27, 29 marzo, fin del tomo 18

26 DE MARZO.

Por no haberse podido votar el día anterior sobre lo relativo a la carta que se había de enviar a la Señora Reina, pasóse a votación, en este día, y examinada, tomóse deliberación conforme al voto del egregio conde de Pallars, que fue el que alcanzó mayoría, y es como sigue.

Que fos trames home a la Senyora Reyna ab letra de creença la qual hagues per instruccio lo contengut en la letra de la ciutat de Barchinona que fa sobre lo fet del veguer de Gerona e suplique juxta lo tenor de aquella letra. E mes que sen portas trallat de la letra que per lo present consell se fa del Rey de França per ensenyarla a la Senyora Reyna.

27 DE MARZO.

Conforme a la deliberación que antecede, procedióse al nombramiento de la persona que había de encargarse de entregar la carta a la señora Reina, y resultó elegido el honorable Francisco Ramis.
Tomáronse, además, otras deliberaciones de interés secundario y particular.

29 DE MARZO.

Hecha relación por micer Pedro Severtes de su embajada a la Reina, entregó, de parte de esta, a los señores Diputados, la carta que sigue.

La Reyna tudriu etc.
Reverend e venerables pares en Christ egregis nobles magnifichs ben amats e faels de la Majestat del Senyor Rey e nostres. En lo dia present per micer Savertes per vosaltres a nos trames havem rebuda vostra letra de XVIIII del present. Al contengut vos responem que ans de nostra partida de aqueixa ciutat fonch a nos dit per part de vosaltres suplicant nos volguessem proveir en los insults e moviments fets per los pagesos de remença denunciants nos com havien feta delliberacio de fer gent de cavall e de peu per assistir als oficials reyals e als seniors dels dits pagesos e per nos fonch respost que continuament enteniem en lo repos dels dits fets e que personalment hi voliem provehir segons havem fet. E quant a la gent darmes responguem que no acceptavem la dita oferta. Car nos per la preheminencia del dit Senyor Rey a la Excellencia del qual e no a altre solament pertany e per la innata fidelitat dels cathalans erem certa hi poriem ab repos proveir. En apres venint aci com fom a la Rocha nos fou donada per part vostra certa esplicacio en scrits suplicant nos provehissem als dits afers a la qual responguem en scrits oferint provehir degudament e atrobant ns en aquesta ciutat decontinent trametem nostres oficials ab nostres provisions a Santa Pau ahon eren ajustats los dits pagesos. Los quals oyts nostres manaments se desajustaren ab gran obediencia de la qual cosa per nostres letres vos avisam e encara ne fos avisats per los jurats de aquesta ciutat e no obstant com dit havem que per nos e per la dita ciutat fossen avisats del repos e bon stament dels dits negocis per vosaltres son stades tretes les banderes de que havem gran admiracio car pus tost devia esser dada fe a nostres letres e a la ciutat
de Gerona que a fames falses e dolosament compostes e no deguera caure en creença de vosaltres que los manaments nostres per algu en aquest Principat no
fossen obeyts tal es la bondat e fidelitat dels cathalans majorment que com lo contrari fos ja per constitucions de Cathalunya e usatges de Barchinona havien
remeys suficients en consemblants excessos. La qual provisio pertany al Senyor Rey e no a altre e axi al parer nostre quant per los fets dels pagesos de remença lo traure de les banderes nos devia fer la intencio pot esser la que vosaltres diets (occitano; decís; dieu, diéu, deieu) e axi ho creem per que sou cathalans pero nons par se deguessen per vosaltres fer tals procehiments. Los fets no son loables segons per nostres misatgers vos havem scrit e per quant dieu en vostres letres que no solament per los excessos dels dits pagesos mes encara e per altres bons respectes haveu tretes les dites banderes los quals respectes per vosaltres nons son stats notificats. E par a nos que fora cosa rahonable car fer tal moviment per qualsevulla fets no es dupte que a nos e no a altri partany que tenim lo govern de aquest Principat deguerem per vosaltres esser certificada per ço que per nos fos provehit per lo interes de la Majestat del Senyor Rey al qual principalment com a cap e Senyor pertany lo benefici e repos de la cosa publica del seu Principat e de fet hi haguerem provehit si nos fossem dels dits respectes avisada de totes les dites coses per nos es stada dita nostra intencio al dit micer Pere Severtes e per lo semblant per nostres letres als magnifichs mossen Arnau Fonolleda e micer Johan Dusay prothonotari. Per tant vos pregam encarregam e manam quels donets plena fe e creença e ho poseu per obra ab la virtut que de vosaltres se spera. Dada en Gerona a XXII dies del mes de març any de la nativitat de nostre Senyor Mil CCCC sexanta dos. - La Reyna.

Aun cuando se ocuparon un breve rato del contenido de la carta que precede y de la relación de micer Severtes, no se tomó, por de pronto, ningún acuerdo.
Celebróse el mismo día otra sesión, (aun cuando en el registro marque, equivocadamente según parece, la fecha del 26,) y en ella se leyó la cédula que sigue, presentada por las personas encargadas de examinar el asunto de mosen Copons.

Cum ex inquisitione recepta tam ex propio oficio quam ad denunciacionem Johannis de Copons militis compertum sit per deputatos Cathalonie et eorum consilium ex comissione Generalis curie ultimo celebrate in civitate Illerde congregatum in civitate Barchinone interveniente in hoc civitate Barchinone seu personis per consilum ejusdem civitatis ad hec deputatis in procedimentis factis contra dictum Johannem de Copons militem tam ad instanciam bajuli Cathalonie
generalis seu procuratoris domini Regis quam alias et in illius detencione contrafactum esse per vos honorabilem Franciscum Merquilles vicecancellarium et
honorabiles Jacobum Taranau et Petrum Falco inquisitores seu judices datos contra dictum militem usaticis et privilegiis Barchinone ac capitulis curiarum libertatibus et constitucionibus Principatus Cathalonie et eorum ac earum usui stilis praticis et observanciis propterea in his scriptis predicti deputati ac consilium cum interventu insignis civitatis Barchinone predicta denunciantes vos requirunt in vim octavi capituli ex capitulis inhitis inter regiam magestatem et dictum Principatum ac monent prout et quemadmodum per dictum capitulum contra facientes libertatibus et constitucionibus dicti Principatus ac privilegiis et aliis predictis monendi et requirendi sunt prefigentes vobis terminum decem dierum a die hujusmodi monicionis et requisicionis faciende ut intra illum compareatis et asistatis coram dictis deputatis ac consilio interveniente dicta civitate Barchinone si audiri velitis pro examinacione predictorum et defensione vestra. Notificantes vobis quod nisi comparueritis lapso dicto termino procedetur prout per dictum octavum capitulum procedendum erit et fiet declaratio predictorum et insuper procurator et actor ad hec spetialiter constitutus ofert se in animas suorum principalium et eorum scilicet qui dictam declaracionem laturi sunt tam pro eo actu quam aliis actibus et quocienscumque expedient et opportebit vigore dicti octavi capituli declarare prestare juramentum ad sancta Dei quatuor evangelia prout de presenti prestat in posse vestri dicti honorabilis domini vicicancellarii de judicando et cognoscendo in predictis et aliis ac declarando id quod de justicia videbitur eis declarandum juxta Deum et eorum consciencias quod juramentum recipi per vos requirit alias protestatur de violacione dicti capituli et aliis licitis protestari requirens fieri instrumentum etc.

Pasado a votación este negocio, predominó el voto del conde de Pallars, y en consecuencia se tomó como deliberación, conforme a dicho voto, que la cédula fuese presentada, y se constituyese procurador a este objeto, y para prestar el juramento que en la misma se menciona; resultando elegido para el mencionado cargo micer Juan de Vilamayans, procurador y síndico del General.
Sigue la referida procuración, que firmaron en el acto las personas autorizadas.

Pateat universis quod Nos Manuel de Monsuar decretorum doctor canonicus et decanus ecclesie llerdensis Bernardus Çaportella miles et Bernardus Castello burgensis ville Perpiniani deputati Generalis Cathalonie residentes Barchinone frater Ludovicus Manuel abbas monasterii Sancti Benedicti de Bagiis nomine nostro proprio et tamquam surrogatus a reverendo domino C. Dei gracia Vicense episcopo Johannes abbas monasterii sancti Johannis de Abbatisis nomine nostro proprio et ut surrogatus a reverendo domino Johanne Dei gratia Barchinonense episcopo frater Michael abbas monasterii Populeti Galcerandus Davinyo presbiter surrogatus a reverendissimo domino P. Dei gratia patriarcha Alexandrino administratoreque ecclesie Terrachone Johannes Puiol presbiter surrogatus per reverendum dominum fratrem Anthonium Petrum abbatem Montisserrati (que en textos anteriores, antes que Manuel de Monsuar, era el cabeza de los diputados del General, Antoni, Anthoni Pere) Franciscus Colom archidiaconus Vellensis Augustinus de Insula (De Illa, Dilla)
Johannes Çaplana Johannes Andreas Sorts canonici ecclesie Barchinone et Johannes Torres canonicus Vicensis procurator sindicus et yconomus honorabilis capituli canonicorum ecclesie llerdensis Raymundus Dusay canonicus dicte ecclesie Barchinone surrogatus per reverendum dominum fratrem Jacobum de Ia Guialtruu priorem prioratus Cathalonie ordinis sancti Johannis Jherosolimitani et Michael Ferriç presbiter surrogatus per honorabilem Nicholaum Pujades archidiaconum de mari et canonicum in dicta ecclesia Barchinone. Et nos Hugo Rogerius Comes Pallariensis Bernardus Johannes Çacirera surrogatus per egregium dominum Johannem de Cardona comitem de Prades Johannes Çabastida miles nomine meo proprio et ut surrogatus ab egregio domino Bernardo Johanne de Capraria vicecomite de Capraria et de Basso Michael de Gualbes miles surrogatus a nobili domino Dalmacio de Queralt Johannes Janer domicellus surrogatus per nobilem Guillermum Arnaldum de Cervilione Arnaldus de Viladamany et de Blanes Rogerius Alamanni (se lee Alamaoni) de Pulcropodio et ego dictus Bernardus Çaportella surrogatus ab honorabile Johanne Sampso milite Galcerandus de Hostalrich miles surrogatus per honorabilem Ludovicum Divorra militem Bernardus de Guimera domicellus Galcerandus Bisbal miles surrogatus per honorabilem Guillermum de Montpalau et de Çamaso domicellum Bernardus de Ribes miles surrogatus ab honorabili Marco Dez-Lor milite Petrus Michael de Paguera Artaldus de Claramunt domicellus Petrus de Belloch domicellus surrogatus per honorabilem Petrum de Splugues domicellum et Franciscus Burgues alias de Sant Climent surrogatus ab honorabile Galcerando Burgues alias de Sant Climent milite. Et nos etiam Michael de Plano (Dezplà, de es Pla) consiliarius anno presenti civitatis Barchinone Johannes Agullo paciarius (paer, paher) et sindicus civitatis Ilerde Jacobus Ros Franciscus Lobet nomine meo proprio et ut surrogatus a sindico Villefranche Confluentis Guillermus Colom Ludovicus Xatanti Romeus Lull surrogatus ab honorabile Johanne Lull patre meo Galcerandus Carbo surrogatus ab honorabile Michaele Cardona cive Barchinone Petrus Cestrada surrogatus per sindicum ville de Arbucio Simon de Barbaroja surrogatus a sindico civitatis Dertuse Jacobus Tallada sindicus ville Cervarie Franciscus Ramis surrogatus ab honorabile Francisco de Boscho cive Ilerde et Bernardus de Lauru magister in artibus et medecina civis Gerunde. Quiquidem nos superius nominati qui nomine proprio agimus et principales nostri aliorum prenominatorum sumus et sunt de concilio dictorum dominorum deputatorum et una cum ipsis dominis deputatis representamus Principatum Cathalonie rigore comissionis curie generalis ultimo celebrate in civitate Illerde nobis dictis deputatis facte super negociis tendentibus ad liberationem persone lllustrissimi domini Charoli gloriose recordationis filii primogeniti serenissimi domini Regis tunch per suam serenitatem detenti et ad bonum ac tranquille statum ipsius Principatus per nos prestari habet juramentum super contentis et juxta modum et formam descriptas in octavo capitulo ex capitulatione per regiam majestatem ac pro parte dicti Principatus dudum facta firmata et jurata quod capitulum est tenoris sequentis.
Item per quant experiencia ha mostrat moltes persones starse de mal obrar per dubte e temor de correccio per donar orde en tolre totes maneres de vaxacions o que la justicia daquiavant en lo dit Principat sia be e degudament administrada e los usatges de Barchinona constitucions de Cathalunya privilegis e libertats del dit Principat per vos senyors e vostres predecessors jurats sien en molta diligencia e atencio observats. Sia merce vostra atorgar Senyor que en qualsevol causes quis tractaran entre vos Senyor e o vostre Primogenit e o loctinents en cas permes e successors vostres e seus o batle general procuradors reyals o fischals de vos dit Senyor o lurs de una part e qualsevol universitats collegis e singulars persones de qualsevol stament dignitat grau o condicio sien de la part altra ara sien les dites causes e questions civils o criminals patrimonials o de qualsevol regalies o altres qualsevulla puixen e degen los dits diputats ab lur consell o la major part de aquell entrevenint e consentint hi la ciutat de Barchinona axi per lur ofici com encara a instancia o denunciacio de part a despeses del General inquirir contra los dits canceller vicicanceller e regent la cancellaria portant veus de governador e lurs assessors batle general de Cathalunya e procurador reyal dels dits comdats de Rossello e de Cerdanya e loctinents de aquells e jutgers o assidents per qualsevol dels damunt dits assignats en les dites causes e si sera trobat algu dels sobredits haver procehit fet anantat comes e delinquit contra dits usatges constitucions capitols o actes de cort privilegis usos e libertats de la patria los dits deputats ab lur consell ho facen denunciar al tal delinquent o participi havent en la contrafectio predita. Requerint e monestant en scrits una vegada tant solament aquell o aquells qui participi hauran en la contrafactio predita e si hoit aquell sera vist haver contrafet e promptament e tota dilacio apart posada aquells tals a qui denunciat o requests seran qualsevol sien no revocaran cassaran e anullaran e al primer stat no reduiran tot lo contrafet als dits usatges constitucions e libertats del dit Principat en tal cas ipso facto sien haguts per privats de llurs oficis. La qual privacio los dits deputats denunciaran al Senyor Rey o a son loctinent. E si feta la dita denunciacio aquell tal presumira continuar lo exercici de son ofici que primer tenia ultra que li seria cessat lo salari que primer reebia del General puixen los dits deputats ab lo dit consell entrevenint e consentint hi la ciutat de Barchinona ab veu de crida publica aquell tal fer denunciar e publicar per lo Principat de Cathalunya per privat de son ofici e sien nulles e invalits tots los actes que de aquella hora avant aquell tal faria. E si per los veladors jutges assessors o assidents en les coses sobredites delinquit seria e encontinent feta la monicio no reduhien aquelles coses al degut stament aquells tals sien privats de tot exercici de judicar e valer e assidencia fer en lo dit Principat per spay o terme de deu anys. Declarat empero e entes a major e sobreabundant cautela que sotz lo present capitol en alguna manera no puguen esser compreses causes algunes de part a part sino les dites causes patrimonials e fischals segons dessus es dit e encara les fischals en les quals haja instancia de part lo dit capitol no comprenga si donchs per la part instant no sera recorregut als dits deputats. Plau al Senyor Rey sien servades les coses en lo dit capitol contengudes declarat empero que essent conegut per los dits deputats e conçell entreveninthi la ciutat de Barchinona que per los dits oficials o algu dells sia fet contra los dits usatges constitucions capitols e actes de cort privilegis usos e libertats del dit Principat sia notificat al Senyor Rey o a son loctinent. E si dins trenta jorns apres la dita notificacio allo no sera tornat a degut stament en tal cas les coses en lo dit capitol contengudes sortesquen son efecte. Vol empero lo dit Senyor Rey que los dits deputats e concell e los qui hi entrevindran per la dita ciutat de Barchinona hagen a prestar sagrament als sants quatre Evangelis en poder del canceller o vicecanceller o regent la cancellaria o portant veus de governador en lo dit Principat de dir e declarar ço que segons Deu e llurs consciencies de justicia los aparra e sera vist. Idcirco non valentes circa infrascripta personaliter interesse de certa nostra sciencia constituimus et ordinamus procuratorem et seu sindicum nostrum certum et spetialem ac ad infrascripta generalem. Itaque spetialitas generalitati non deroget nec contra vos venerabilem Johannem de Vilamayans jurisperitum civem Barchinone curiam regiam sequentem licet absentem videlicet ad faciendum et prestandum pro nobis qui nomine proprio agimus et nomine nostro ac etiam pro aliis superius nominatis quorum personas in hiis nos dicti surrogati representamus et in animas nostri et eorum juramentum ad sancte Dei quatuor Evangelia in posse multum honorabilis domini vicecancellerii de dicendo et declarando id quod secundum dominum Deum et nostras ac suas consciencias vel eorum ex nobis seu ipsis qui in hiis intervenerunt de justicia apparuerit et videbitur super et pro causis et factis et seu rebus presentibus et futuris contentis in dicto octavo capitulo et seu illius responsione. Nec non etiam presentandum dicto multum honorabili domino vicicancellario et quibuscumque judicibus comissariis relatoribus inquisitoribus ac aliis quibusvis officialibus et personis ad quas spectet omnes ac quascumque citacionum monicionum requisicionum ac aliorum cedulas et litteras eis tam conjunctim quam divisim directas et seu dirigendas. Et tam de dicta juramenti prestatione quam de presentationibus aliorum predictorum fieri faciendum et recipiendum publicum instrumentum. Nos enim in et super predictis omnibus et singulis comittimus vobis vices nostras plenarie cum presenti. Promittentes vobis et notario infrascripto tanquam publice persone pro vobis et aliis quorum intersit legittime stipulanti Nos et principales nostros surrogatorum predictorum semper habere ratum et firmum quitquid per vos dictum Johannem de Vilamayans in predictis et circa ea procuratum et actum fuerit. Actum est hoc Barchinone videlicet intus camaram concilii domus deputacionis generalis Cathalonie XXVI die marcii anno a nativitate Domini Millessimo CCCC sexagessimo secundo. - Sig+num Manuelis de Monsuar Bernardi Çaportella Bernardi Castello deputatorum fratris Ludovici Manuelis abbatis sancti Benedicti de Bagiis Johannis abbatis sancti Johannis de Abbatissis et aliorum superius nominatorum de stamento ecclesiastico. Sig+na Hugonis Rogerii comitis Palleriensis Bernardi Johannis Çacirera et aliorum predescriptorum de stamento militari. Sig+na Michaelis de Plano Johannis Agullo et aliorum prenominatorum de stamento regali. Qui hec laudamus et firmamus. - Testes hujus rei sunt discretus Anthonius Vinyes Petrus Perello notarius et Johannes Albanell alias de Malda porterius domini Regis cives Barchinone.

Siguen una carta y unas instrucciones, que (según advertencia del registro) corresponden al día 27, y por olvido se dejaron de continuar.

Molt alta e molt Excellent Senyora.
A vostra excellentissima Senyoria es trames per nosaltres lo honorable En Francesch Ramis ciutada de aquesta ciutat exhibidor de la present per explicar li algunes coses de les quals per nosaltres es plenament informat suplicant humilment vostra dita Excellencia li placia donar fe e creença a tot ço que lo dit Francesch Ramis de part nostra explicara axi com si per nosaltres dit era e exaudir nostra suplicacio axi com se spera de vostra gran Senyoria la qual lo poder divinal conserve en tota felicitat largament e aquella man de nosaltres tot ço que de sa merce sia. Feta en Barchinona a XXVII dies de març any Mil CCCCLXII. - De vostra Excellentissima Senyoria. - Humils subdits e vassalls qui en gracia e merce de aquella humilment se recomanen los diputats del General e consell lur representants lo Principat de Cathalunya. - A la molt alta e molt Excellent Senyora la Senyora Reyna.

Instruccions per part dels reverends magnifichs e honorables deputats del General e consell llur representants lo Principat de Cathalunya fetes al honorable En Francesch Ramis ciutada de Barchinona missatger per ells trames a la lllustrissima Senyora Reina. (Primera vez que sale con i latina, sin contar los textos de Bofarull)
Primerament lo dit honorable En Francesch Ramis premeses humils e devotes recomendacions ab besament de mans a la dita lllustrissima Senyora Reyna de part dels dits deputats e consell li explicara com los dits deputats e consell han hoyt lo embaxador del lllustrissimo Rey de França a ells ab letra de creença trames e li han respost juxta forma de la letra responsiva que li han liurada per al dit Rey de França copia de la qual letra trametem a la dita Senyora Reyna per la qual sa Majestat compendra tota la manera que lo dit embaxador ha proposada e de la qual ab ell se ha tractat.
Item mes lo dit Francesch Ramis de part dels dits deputats e consell suplicara la dita lllustrissima Senyora Reyna que en lo fet del veguer de Gerona sobre la novitat e greuge per ell fets al embaxador del Illustrissimo Rey de França li placia procehir e fer axi e segons la ciutat de Barchinona per sa letra a la dita Senyora Reyna scriu e suplica. Car creem los dits deputats e consell que lo dit castich succehira molt a servey de la Majestat del Senyor Rey e de la dita Senyora Reyna e del Senyor Primogenit e benefici e repos de aquest Principat.
Datta Barchinone XXVII die marcii anno a nativitate Domini Millesimo CCCCLXII. - Manuel de Monsuar dega de Leyda.

FIN DEL TOMO DÉCIMOOCTAVO DE LA COLECCIÓN, QUINTO DEL
LEVANTAMIENTO Y GUERRA DE CATALUÑA EN TIEMPO DE
DON JUAN SEGUNDO.

domingo, 22 de diciembre de 2019

VIII, perg. 41, 11 enero 1134

VIII.

Perg. N° 41. 11 ene. 1134.

Sacramentale de Guillem Raimundi de Berga quod fecit nobili Raimundo comiti Barchinone filio dicti Raimundi comitis super castris Peguera scilicet et Figols Vallemagna et de Torredela ac de ipsa domo de Bergua.
- Juro ego Guillelmus Raimundi de Bergua qui fui filius Sicardis femine quod de ista hora in antea fidelis ero tibi Raimundo comiti barchinonensi filio Dulcie comitisse sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione et sine engan per directam fidem.
Et de ista hora in antea non dezebre te prefatum comitem de tua vita nec tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de totis comitatibus tuis vel comitatu neque de tuis castris aut castellis rochis puis condirectis vel heremis terram et honorem alodiis vel feuvis que hodie habes et habere debes et in antea adquisieris. Nominatim ergo tibi juro ipsum castellum de Peguera et Figols et de Valmagna et de Torredela et ipsum domum de Bergua et omnes fortedas que in eo vel in eis sunt modo vel in antea erunt quod de predictis omnibus rem tibi no tolre ni ten tolre ne ten enganare ne ten dezebre ni to vedare ne ten vedare ni to contendre ni ten contendre nec ego Guillelmus Raimundi nec homo nec homines femina vel femine per meum consilium nec per meum ingenium. Et si homo est aut homines femina vel femine qui tibi tollat aut tollant vetet vel vetent predicta omnia aut aliquid de predictis omnibus ego predictus Guillelmus finem nec societatem nec amicitiam de illa hora et deinceps nec habebo ad ullum bonum de eis nec ad ullum tuum dampnum. Et adjutor te sere a tener et ad aver et a defendre contra totç homines vel feminas sine tuo engan semper et de ipso adjutorio not enganare ne comonir no men vedare per quantes veguades men recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum. Et de omnibus predictis fortedis et castellis sicut modo sunt aut in antea erunt ego prephatus Guillelmus potestatem deliberam tibi et tuis quos volueris vel jusseris dabo sine tuo engan tam cum forfactura quam sine forfactura per quantas vegades me recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum.
Similiter tibi juro omnes ecclesias et eis omnia pertinentia sicut scriptum est inter me et te et omnia scumaria et diffinitiones et amissiones quas tibi habeo factas ut ab hac hora et deinceps eas tibi non querelem nec ullus per me vivens nec meo assensu vel voluntate neque tuis cui vel quibus ea vel de eis dabis nisi quantum cum tua mercede de eis adquirere tecum possim tuo gradiente animo sine ulla forcia. Societatem non aure nec amicitiam 
non aure ne tenre cum tuis inimicis aut inimico inimicas vel inimica infidelibus vel infidele ad ullum tuum dampnum me sciente. Justitiam neque directum not vedare nit contendre de me ipso nec de ullis meis. Tuum consilium aut consilia no descubrire ad ullum tuum dampnum me sciente. Seniorem nec seniores no fare ni tenre ni affidare sine tuo solvimento et quem vel quos volueris sicut superius scriptum est de te predicto comite si o tenre et o atenre post te ad tuum filium vel filiam sive ad ipsum vel ad ipsam cui vel quibus dabis vel dimiseris honorem Berguitani sive de sacramentis quam de omnibus rebus predictis et hoc faciam infra primos LX dies quibus mortuus fueris et hoc ego sciero sine mala contentione et sine alio lucro. Et ut quod superius scriptum est totum tibi et tuis 
teneam et attendam sine tuo vel eorum engan mitto tibi et tuis post te omne fevum vel alodium quod habeo vel habere debeo in pignus in omne honore tuo sine tuo vel eorum engan. Quod si non fecero et ita non attendero sicut scriptum est incurrat predictum pignus in potestate tua et eorum ad faciendum quod volueris libera mente. Sicut superius scriptum est et melius dici vel cogitari potest ad tuum bonum et tuorum si o tenre et o atendre ego prephatus Guillelmus et tuis predictis de ista hora et deinceps excepto quantum tu me absolveris vel absolverint tuo vel eorum gradiente animo sine ulla forcia per Deum et hec sancta sanctorum. Quod est actum III idus januarii in Ausona apud sedem Sancti Petri in presentia subscriptorum et aliorum multorum nobilium virorum anno XXVII regni Ledovici regis.
Sig+num Guillelmi Raimundi de Bergua qui hoc propria manu juravit et suo puncto firmavit.
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi.
Sig+num Arnalli Berengarii de Anglarola.
Sig+num Berengarii de Queralto
Sig+num Guillelmi de Puigalto.
Sig+num Bernardi de Bello Loco.
Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die prefato.
Sig+num Petri Marchesii notarii.
Sig+num Bernardi de Cadireta notarii.
Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo. Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit VI kalendas septembris anno Domini MCCLX° tercio. (1263)

- Sacramentale quod fecit Petrus de Berga inclito ac venerabili Ildefonsi regi Aragonum comiti Barchinone super castris scilicet de Peguera et de Figols et de domo de Bergua et de Vallemagna.
- Juro ego Petrus de Berga filius Sibilie femine tibi domino meo Ildefonso regi Aragonum comiti Barchinone et marchioni Provincie filio Petronille regine quod ab hac hora in antea ero tibi fidelis de tua vita et de corpore tuo et de omnibus membris tuis qui in corpore tuo se tenent et de toto honore tuo quem nunc habes vel in antea habueris et nominatim juro tibi ipsum castrum de Peguera et de Figols et domum et fortitudinem de Berga et castellum de Vallemagna et omnes fortitudines que ibi sunt vel in terminis suis vel in antea ibi erunt quod non tollam tibi nec aliquis mea arte vel ingenio vel consilio aliquid ex his vel aliqua non auferet tibi. Et si aliquis homo aliquid inde abstulerit vel aliqua cum illo vel cum illa nullam pacem vel amicitiam habebo nisi propter illa recuperenda: et quando habuero recuperatum vel recuperata tenebo ad tuam tuorumque utilitatem et fidelitatem et dabo inde tibi potestatem iratus et paccatus cum forisfactura et sine forifactura quotienscumque per te vel per nuntium tuum vel per nuntios tuos inde fuero conmonitus et de tuo vel tuorum conmonimento non vetabo me videri vel conmoneri ulla arte vel ingenio. Et predicta castra cum suis terminis adjuvabo tibi tenere et deffendere et tenebo pacem per te et faciam guerram per te cui tu mihi mandaveris quotienscumque per te vel per nuntium tuum michi mandaveris nec justitiam nec directum tuum non auferam tibi ubicumque scire potero per me vel per homines meos set omnia jura tua utique me sciente tibi conservabo sine omni fraude et ingenio. Hec omnia sicut superius scripta sunt attendam ego Petrus de Bergua tibi domino meo Ildefonso regi jamdicto et succesoribus tuis vel cui dimiseris in tuo testamento vel dictis sine omni fraude et dolo si Deus me adjuvet et hec sancta.
Sig+num Petri Marchesii notarii.
Sig+num Bernardi de Cadireta notarii.
Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo.
Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit cum litteris appositis in linea prima VI kalendas septembris anno Domini MCCLX tercio.

Ramon Berenguer IV, VIII, perg. 41, 11 enero 1134

martes, 17 de marzo de 2020

XIX. Perg. n. 367. Alfonso I (II). Dic. 1178. Velosel, Vilosell, Petrum de Besora

XIX.
Perg. n. 367. Alfonso I (II). Dic. 1178.

Hoc est translatum fideliter factum III nonas aprilis incarnati Verbi anno M° CC° XL octavo ab instrumento per alfabetum diviso quod sic habetur.
- Hec est conveniencia facta inter dominum Ildefonsum ilustrem regem Aragonis comitem Barchinone et marchionem Provincie et Petrum de Besora. Donat ei namque dominus rex castrum de Velosel cum omnibus terminis suis et donat et concedit ei medietatem decimi et omnium reddituum ejusdem castri et terminorum videlicet de expletis et eximentis quibuscumque et chestis exorchiis cuenciis homicidiis latrociniis adempramentis censibus et de omnibus quibuscumque rebus que ad usum et servitium hominis pertineant que dici possint vel excogitari modo et in antea: aliam autem medietatem de hiis omnibus retinet sibi rex per omnia loca. Item donat ei ut faciat unum fornum in predicto castro et villa et quod habeat cum in suo dominio ad faciendum inde omnes suas voluntates et quod neque rex neque alius aliquis possit facere furnum in ipso castro set neque in terminis ejus umquam. Item donat ei tres pariliatas alodii quas ipse Petrus sibi eligat ubicumque ibi magis voluerit et habeat per suum franchum alodium: ipse etiam rex retinet sibi tres pariliatas in dominio in obtimo loco. Stabilimenta eciam omnia donat eidem Petro et quod inde exierit dividat bajulus Petri et donet inde medietatem fideliter bajulo regis. Donat ei item stachamenta et firmamenta ita quod bajulus Petri ea accipiat per totum predictum castrum et per terminos ejus presente bajulo regis et bajulus ejusdem Petri et bajulus regis placitent insimul et ambo per bonam fidem faciant inde placitum et uterque illorum accipiat suam medietatem. Hec autem omnia donat ad fevum dominus rex predicto Petro et filiis ejus de legitimo conjugio natis exceptis dictis pariliatis tribus et furno quod in proprium alodium ei concedit et quod sit inde suus solidus sicut homo de suo meliori seniore et donet inde ei potestatem iratus et paccatus quociescumque per se vel per nuncios suos eam demandaverit: quod et si predictum Petrum mori contingeret sine infante legitimo revertantur predicta omnia in solidum domino regi et suis excepta medietate dominicaturarum supradictarum et earum etiam que in antea ibi predictus Petrus habuerit de qua medietate liceat ei facere omnes suas voluntates sine alicujus obstaculo. Item dimitit rex eidem Petro in vita sua cavalchatas host placita et seguimenta que ei habet facere per supradictum fevum: post obitum autem ejusdem Petri faciant hoc filii ejus cum omni sua posteritate. Item si quid de supradicto decimo Ilerdensis ecclesia vel alius aliquis homo suo jure vel alia qualibet ratione aut ocasione consequeretur partem sui decimi que contingeret eundem Petrum reciperet et accipiat in eternum in dominio regis nisi rex salvam et securam poterit eidem Petro partem suam facere. Habet autem terminos et afrontaciones castrum de Velosel sicut dividit cum Albio et ex alia parte cum Valle-Clara et vadit in collum de Lena et dividit cum termino de Servoles. Sicut hec omnia suprascripta sunt sic dominus rex donat laudat et concedit eidem Petro et filiis ejus: et Petrus difinit et remittit in proprium debitum quod ei debebat rex usque ad DCCC morabetinos quos ei debebat et difinit etiam regi et omni persone domum de Hila quam demandabat per convenienciam per supradictum debitum. Inter cetera recipit dominus rex predictum Petrum cum omnibus rebus suis ubique in sua speciali manutencione et quod non tornet eum de avere vel de honore in retro in suis justis causis neque alicui hoc facere permitatur sed pro posse defendat eum cum omnibus honoribus suis et rebus ubique: et de hoc accipit eciam eum dominus rex in sua legalitate et Dei fide contra cunctos homines et feminas (leo ferminas) sicut suum militem et hominem proprium quem cum nullo habet dividere.
Actum est hoc in Terrachona mense decembris anno Domini MCLXXVIII. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Raimundi Berengarii comitis Provincie. - Signum + domine Sancie regine Aragonis comitise Barchinone et marchisie Provincie. - Signum + Dalmacii de Biert. - Signum + Arnalli de Vilamulorum - Berengarius dicte Terrachone Ecclesie archiepiscopus. - + Mironis judicis. - Signum + Geraldi de Jorba. - Signum + Guillelmi de Cervaria. - Signum + Raimundi de Cervaria. - Signum + Guillelmi junioris de Cervaria. - Ego Guillelmus de Bassa scripsi hanc cartam mandato domini regis et feci hoc sig+num - Sig+num Berengarii de Sancto Felice notarii publici ilerdensis qui hoc translatum scripsit cum supraposito in lineis XXIIII ubi dicitur sicut dividit et in XXXV ubi dicitur Sig+num Dalmacii de Biert.

Vilosell, Velosel



martes, 3 de marzo de 2020

CXXIV, reg. 1899, fol 140, 14 febrero 1391

CXXIV.
Reg. N° 1899 fol. 140. 14 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Attendentes illustrissimum ao magnificum Ildefonsum clare memorie regem Aragonum comitem Barchinone et marchionem Provincie tempore quo agebat in humanis laudasse concessisse atque auctorizasse monasterio sancti Victoriani et abbati et monachis ejusdem qui tunc erant et pro tempore essent imperpetuum omnes donaciones et franquitudines et libertates quas antecessores sui eidem monasterio concesserant: nec minus enfranquisse et franquos et inmunes fecisse imperpetuum homines et vassallos sancti Victoriani presentes et futuros ab omni lezda homicidio pleyto et calonia et aliis prout continet privilegium seriei sequentis.
- In Dei nomine ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie visis querelis a Martino Dei gratia abbate sancti Victoriani et ab omnibus sui honoris de quibusdam injuriis et malis quas merini et homines mei faciebant eis quod non erat rectum neque bonum super franquitudinem et libertatem quam antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant jam eidem monasterio et hominibus totius honoris sui: idcirco ego Ildefonsus Dei gratia vidi cartas donaciones et autoritates et franchitudines et libertates quas antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant monasterio Sancti Victoriani quas michi hostendit Martinus Dei gratia abbas in curia mea apud Monson: et propter hoc mando et volo laudo et concedo atque actorizo (auctorizo) eidem monasterio et abbati Martino omnibusque abbatibus et monachis imperpetuum ut homines totius honoris sancti Victoriani presentes et futuri non donent unquam leztam neque homicidium neque ullam caloniam vel plectum in tota mea terra michi nec meis successoribus sive merinis et potestatibus et hominibus meis sed donent hec omnia abbati et monasterio sancti Victoriani integre imperpetuum. Nullus vero merinus vel bajulus meus vel alius quilibet homo per me neque per se ipsum neque per successores meos non sit ausus demandare vel accipere amplius ab hominibus ipsius monasterii leztam nec homicidium caloniam vel peytam sed sint hec omnia de sancto Victoriano imperpetuum. Si quis contra hanc cartam libertatis et donacionis ad infringendum venire tentaverit nullatenus audeat facere et insuper stabilis et firma semper permaneat. Facta carta apud Montemsonum mense madii anno Domini M° C° LXXX° VIII° (1188).
- Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone marchionisque Provincie. - Hujus rei testes sunt Sanccius de Orta et Exemeno Dartusella et Petrus majordomo. - Signum Guillelmi de Gorron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra. - Et nunc fuisse nobis pro parte vestri venerabilis et religiosi abbatis et conventus dicti monasterii humiliter supplicatum quod cum vos abbas et monachi ac vassalli dicti monasterii a data preinserti privilegii vigore ipsius sint et fuerint quiti franchi et immunes ab omnibus et singulis contentis in eodem privilegio pedagium et pontagium per verba expressa positum non fuerit et a nonnullis in dubium revocetur a paucis citra diebus an sub verbis in dicto privilegio positis pedagium et pontagium comprehendantur: quia tamen mens verborum predictorum id comprehendunt et hoc usus antiquus qui est optimus legum ac privilegiorum interpres habuit dignaremur de nostri solita clemencia omnino declarare nos predictos abbatem monachus et conventum ejusdem monasterii homines et vassallos ipsius presentes pariter et futuros ab omni pedagio et pontagio de cetero franchos quitios et immunes existere premissorum vigore et alias preinsertam confirmacionem et franquitatem laudare approbare et confirmare et noviter etiam concedere. Idcirco dicte supplicacioni inclinati benigno ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictam et volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram bonisque necessariam Domino dominancium in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem: tenore presentis carte nostre cunctis temporibus valiture prenominatum privilegium et omnia et singula in eo contenta laudantes approbantes et nostre confirmacionis presidio roborantes prout melius hactenus usi fuistis vos abbatem monachos et homines ac vassallos dicti monasterii presentes et futuros certificati plenarie de predictis pro vestri parte desuper nobis expositis decernimus et declaramus vigore preinserti privilegii et aliorum premissorum franchos et immunes a prestacione cujusvis pedagii et pontagii: necnon de novo de nostri certa scientia et expresse enfranquimus et franchos et immunes facimus a quocumque pedagio et pontagio ita quod vos dicti abbas monachi et homines ac vassalli dicti monasterii presentes pariter et futuri sitis a predictis pedagio et pontagio et ab omnibus aliis in preinserto privilegio seu franquitudine contentis liberi quitii et immunes. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino duci Montisalbi fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatoribus justiciis ceterisque universis et singulis officialibus nostris collectoribus arrendatoribus dictorum jurium et portariis quatenus preinsertum privilegium et omnia et singula in eo contenta et hanc nostram confirmacionem declaracionem et novam concessionem firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta eorum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre majestatis sigillo impendenti munitam.
Data Cesarauguste XXIII die februarii anno a nativitate Domini M° CCC° LXXXX primo regnique nostri quinto. - Signum + Johannis Dei gratia etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus Insule et Caneti Raimundus de Roda vicecomites Raimundus Alamanni de Cervilione et Eimericus de Centillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi feci cum literis rasis et emendatis in lineis secunda essent in quarta quam in IXa cum in Xa quia in XI vos predictos et alibi in eadem ipsum in XII dominancium in XIII fuistis in XIIII ac et clausi. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio.

Real Monasterio de San Victorián, CXXIV, reg. 1899, fol 140, 14 febrero 1391


//

El Real Monasterio de San Victorián (o San Beturián en fabla batúa, San Victorian en aragonés y popularmente) es un complejo monástico ubicado en la localidad de Los Molinos, perteneciente al municipio de El Pueyo de Araguás, en la comarca de Sobrarbe, Huesca, Aragón.

Está situado a 1200 metros de altitud en las faldas de la Sierra Ferrera, en la que destaca la Peña Montañesa, a 14 kilómetros de la villa de Aínsa.

Algunos investigadores sitúan el origen del monasterio de San Victorián en el siglo VI, bajo la denominación de San Martín de Asán, convirtiéndose así en el monasterio más antiguo de la península ibérica. Está vinculado al santo italiano Victorián (Victoriano de Asán), el cual fue ermitaño en la ermita de la Espelunca, situada a poca distancia del monasterio. Su creciente popularidad y veneración le llevaron a aceptar el cargo de abad del monasterio, el cual adquiriría desde entonces su nombre por el de San Martín de Asán.

El monasterio adquirió una gran importancia e influencia en toda la zona del pirineo oriental aragonés, llegando a convertirse, según la tradición, en panteón de los míticos Reyes de Sobrarbe. Se conservan los sepulcros de Gonzalo I y de Íñigo Arista.

Sin embargo, documentalmente no puede confirmarse la existencia del monasterio hasta el siglo X. Desde la segunda mitad de este siglo hasta el primer tercio del XI, bajo el reinado de Sancho Garcés III de Pamplona, se realizaron las primeras construcciones documentadas, de las que no han quedado restos.

Su hijo Ramiro I de Aragón donó al monasterio, entre otros, dos familias de esclavos —la de Oriolus y su mujer Elo, de Villa Alascore, y la de otro hombre, mujer e hijos, de Villa Luzares— y sus propiedades y sus descendientes, en perpetuidad:

…concedo supradicto monasterio unum hominem, in villa Alascore nomine Oriolus, cum uxore sua Elo, et alium hominem in villa Luzares cum filiis et filiabus suis… hos homines dono jam dicto monasterio cum domibus et uxoribus suis, et cum universis posteritatibus suis, et com omnibus que possident, vel in antea augmentare, comparare, vel escalidare potuerint, ipsi et omnes generationes eorum per secula seculorum.

En el reinado de Sancho Ramírez, su hijo, se produce un importante impulso constructivo al monasterio, coincidiendo con la política real que establece a San Victorián como garante del poder de la monarquía en un territorio alejado de los centros del poder real. Es entonces cuando se inicia y consolida el poder del monasterio, con la sumisión de antiguos monasterios ribagorzanos y la adquisición de señorío sobre numerosos lugares.

La mayor parte de las construcciones conservadas datan del siglo XVI. En la segunda mitad de este siglo el monasterio pierde su preponderancia en la zona, con la creación del obispado de Barbastro y los recortes de poder a los monasterios.

En 1835 es desamortizado y sus posesiones pasan a manos privadas, así como una parte del conjunto arquitectónico. En la década de los años 50 el monasterio fue vaciado de sus bienes muebles por decisión del obispo de Barbastro, Cantero Cuadrado. La sillería del coro fue trasladada a la iglesia de San Pedro de Boltaña, el retablo mayor a la catedral de Barbastro y otro retablos fueron repartidos entre otras iglesias de la zona.