Mostrando las entradas para la consulta Adefonsus ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Adefonsus ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXVIII, perg 96, 21 febrero 1139, Tratado de Carrión

XXVIII.

Perg. N° 96. 21 feb. 1139.
Carrión de los Condes

Hec est convenientia et concordia quam fecerunt inter se illustris Adefonsus imperator Ispanie et
Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis. Concordati sunt in primis super illam terram quam tenet Garcias rex Pampilonensium tali scilicet modo ut Adefonsus imperator predictus habeat ex ea Maregno et totam aliam terram quam Adefonsus rex avus illius illo die quo mortuus est ultra Iberum ex parte Pampilonie tenebat. Consul vero Barchinonensis habeat de cetera terra quam tenet rex Garsias totam illam terram que regno Aragonensi pertinet sicut eam dompnus Sanccius rex et Petrus rex temporibus suis sine hominio quod per illa fecisset possederunt. De alia quoque terra Pampilonie pro qua rex Sanccius et rex Petrus Adefonso regi Legionensi hominium fecerunt habeat imperator Adefonsus terciam partem ex ea et Raimundus comes Barchinonensis duas. Et pro illis duabus partibus quas habebit faciat imperatori Adefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Adefonso regi avuo imperatoris Adefonsi fecerunt. In ipsa vero tercia parte imperatoris sit castrum Stelle et in duabus partibus comitis sit Erunia civitas. Preterea venerabilis Adefonsus imperator et illustris Raimundus barchinonensium comes in hoc sunt concordati ut de illis terris Pampilonie quas partituri sunt sicut supradictum est quicquid ambo vel unus sine altero et per suos homines quocumque modo recuperare aut acquirere poterint habeat imperator terciam partem et comes jamdictus duas quousque totum adquirant. Cum autem totum fuerit adquisitum dividant inter se modo prescripto et firmiter habeant. Facta convenientia et concordia apud Charrionem VIIII kalendas martii anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millesimum era millesima CLXXVIII presente dompno Berengario Salamantino episcopo et Bernardo Segontino episcopo necnon et Petro Burgensi electo atque in presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis Osorii Martiniz et Gotterre Ferrandez ac Poncii de Cabrera et Diac Monioci majorisdomus imperatoris et Roderici Ferrandez et Lop Lobez et Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone atque Guillelmi Raimundi Dapiferi et Gaucerandi de Pinos ac Bernardi Guillelmi et Petri Taresa atque Frontini et Johannis Diaz et Lup Sancii de Belxid atque Artalli de Alago et aliorum nobilium in curia domini imperatoris existencium. Tandem conveniunt inter se imperator et comes quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri per fidem sine enganno et nullus eorum treguam aut placitum cum prescripto Garcia faciat sine alterius consilio.
Sig+num imperatoris. Sig+num Raimundi comes.

 

Tratado de Carrión, la fecha varía en la Wikipedia: 22 de febrero de 1140, Carrión de los Condes, Palencia.

domingo, 15 de marzo de 2020

I. Perg. de Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119. Alfonso I, Adefonsus imperator, Belgit

I.
Perg. de Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119.

I. Perg. de Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119. Alfonso I, Adefonsus imperator

Sub Christi nomine et ejus divina clementia scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti ego quidem Adefonsus Dei gratia imperator facio hanc cartam firmationis et liberationis ad totos homines qui sunt in Belgit et in tota illa honore de Galin Sangiç populati et in antea ibi populaverint. Mando et afirmo ad totos homines de tota mea terra homicieros latrones et malefactores postquam ad Belgit vel in illa honore alia de Galinsangiç venerint populare et ibi populaverint ut non habeant reguardo de nullo homine per nulla malefacta sed sedeant ibi ingenui et liberi sine ullo cisso malo: et mando ut illos populatores habeant tales foros intus eorum causas sicut habent illos de super Çaragoça: et mando postquam ad Belgit vel ad predicta honore de Galinsangiç venerint populare nullo populatore et ibi populaverint per nulla fediatoria nec per debito neque per nulla causa non faciant ad nullo homine directo nisi in Belgit vel in predicta honore de Galinsangiç: et qui pignoraverit ad istos predictos populatores per aliquam causam pectet ipse qui eum pignoraverit mille solidos deinde reddat ad suo domino ipsa pignora solita. Et mando ut pectent omicidio quingentos solidos. Et dono et concedo tibi Galinçangiç et ad posteritas tua ut habeatis
tuos almotalefes et tuas exeas de moros et de christianos et per qualecumque via ierint sedeant salvos de totos homines de mea terra et si nullus homo fecerit ad illos male recuperent illos dominos suo aver et pectent mihi mille solidos et tu Galinçangiç demanda illos per me. Et hoc totum quod mando facio propter amorem Dei et redemptionem anime mee et parentum meorum: et ubi adorabant Mahomath in unitate adorent Deum patrem omnipotentem cum Filio et Spiritu sancto in humilitate et veritate. Et totum hoc placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate concedo atque affirmo istos prescriptos foros ad ista prescripta populatione. Adhuc autem mando ut in tota mea terra non donent lezta neque pontatico neque per terram neque per aquam. Et inter illos et Soria per illorum plectos veniant ad medianeto.
Et mando atque affirmo ut sedeant ingenuos et liberos et franchos ipsi et filii eorum et domos eorum atque hereditates eorum ut faciant inde tota eorum voluntate salva mea fidelitate et de omni mea posteritate et de tibi Galinçangiç similiter et de posteritas tua que possedis illa honore per me per secula cuncta. Amen. Et si nullus homo vel de posteritas mea voluerit hoc donativo suprascripto disrumpere sedeat maledictus de domino Jesuchristo et de sua matre beate Marie et de duodecim apostoli et de omnibus sanctis suis et habeat partem cum Sodoma et Gomorra et cum Datan et Abiron et cum Juda traditore.
Fuit facta carta ista in era millessima centesima quinquagesima septima in Petruça circa Soccovia in mense dezembris per diem sancte Lucie virginis regnante me Dei gratia in Aragon et in Pampillona atque in Superarbe sive in Ripacurcia atque in Castella bielga sive in tota Estrematura usque ad Toleto et Dei gratia in Çaragoça et in Tutela usque ad Morella et in mea populatione quod dicitur Soria episcopus Stephanus in Oska et in Jaka episcopus Willelmus in Pampilona episcopus Sançius in Nagara episcopus Petrus in Çaragoça episcopus Michael electus in episcopatu de Tarassona senior Caxal in Nagara senior Enneco Galinç in Sos senior Açenar Açenariç in Tutela senior Enneco Ximenones in Sokovia senior Lope Garcez insuper Çaragoça et in Alagon senior Galindo Sangiç de Alkala in Belxit senior Açenar Dat in Morella. - Et ego Rodericus regis scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.

(Nota: No sé por qué estaba o está este texto de un Rey de Aragón como Alfonso I el Batallador en los pergaminos del Conde de Barcelona Ramón Berenguer III.)

domingo, 22 de diciembre de 2019

1131, Adefonsus aragonensium et pampilonensium sive ripacorcensium rex

II.

Reg. 1. Fol. 5. oct. 1131.

In nomine summi et incomparabilis boni quod Deus est.
Ego Adefonsus aragonensium et pampilonensium sive ripacorcensium rex cogitans mecum et mente pertractans quod omnes homines natura mortales genuit proposui in animo meo dum vita et incolomitate potior ordinare de regno a Deo mihi concesso et de possessionibus ac redditibus meis quomodo sit post me. Igitur divinum timens judicium pro salute anime mee necnon patris et matris mee et omnium parentum meorum facio hoc testamentum Deo et Domino nostro Jhesu-Christo et omnibus sanctis ejus et bono animo et spontanea voluntate offero Deo et Beate Marie pampilonensium Sanctoque Salvatori legiorensi castrum Stelle cum tota villa et cum omnibus que ad jus regale pertinent ut medietas sit Sancte Marie et medietas sit Sancti Salvatoris. Similiter dono Sancte Marie nagarensi et Sancto Emiliano Castellum nagarense cum omnibus rebus sive honoribus qui pertinent ad illud castrum. Castrum quoque de Tubia cum toto suo honore: et istorum omnium media pars sit Sancte Marie et media pars Sancti Emiliani. Offero quoque Sancto Salvatori de Onia castrum Belforad cum toto suo honore. Dono itidem Sancto Salvatori de Obieto Sanctum Stephanum de Gormaz et Almazanum cum omnibus suis pertinentiis. Dono etiam Sancto Jacobo de Gallicia Calagurram et Cerberam et Tutillon cum omnibus suis pertinentiis. Sancto etiam Dominico de Silos do castrum Sangosse cum villa et cum duobus burgis novo et veteri et mercatum ejusdem. Do etiam Beato Babtiste Johanni de Pinia et Beato Petro de Ciresa omnes illas dotes que fuerunt matris mee scilicet Bel et Bailo et Astorit et Ardenes et Sios et omnes illas que poterint inquirere quod fuerunt dotaria matris mee: et horum media pars sit Sancti Johannis de Pinna et media pars sit Sancti Petri de Ciresa cum omnibus pertinentiis suis. Itaque post obitum meum heredem et successorem relinquo michi sepulcrum Domini quod est Jherosolimis et eos qui observant et custodiunt illud et ibidem serviunt Deo et ospitale pauperum quod Jhierosolimis est et templum Domini cum militibus qui ad defendendum christianitatis nomen ibi vigilant. His tribus totum regnum meum concedo. Dominicatum quoque quem habeo in tota terra regni mei principatum quoque et jus quod habeo in omnibus hominibus terre mee tam in clericis quam in laicis episcopis abbatibus canonicis monachis obtimatibus militibus burgensibus rusticis et mercatoribus viris et mulieribus pusillis et magnis divitibus ac pauperibus judeis etiam ac sarracenis cum tali lege et consuetudine quale pater meus et frater meus et ego actenus habuimus et habere debemus. Addo etiam militie Templi equum meum cum omnibus armis meis et si Deus dederit michi Tortosam tota sit ospitalis ihierosolimitani. Preterea quia non est mirum si fallimur qui homines sumus si qua ego aut pater meus sive frater ecclesiis terre nostre sedibus aut monasteriis de rebus honoribus vel posessionibus injuste abstulimus rogamus et jubemus ut prelati et domini Sancti Sepulcri et Ospitalis et Templi juste restituant. Eodem modo si cui homini meo viro vel mulieri clerico vel laico aut ego aut aliquis antecesorum meorum hereditatem suam injuste abstulimus ipsi .... et juste restituant. Similiter de proprietatibus que nobis vel antecessoribus nostris hereditario jure debentur preter ea que sanctis locis tradita sunt ab integro relinquo eas sepulcro Domini et ospitali pauperum et milicie Templi tali tenore ut post mortem meam illi qui per me tenent eas teneant in tota vita sua sicut per me et post mortem illorum sint ab integro Sepulcri et Ospitalis et Templi et cui dare voluerint eas. Hoc modo totum regnum meum ut supra scriptum est et totam terram meam quantum ego habeo et quantum michi remansit ab antecessoribus meis et quantum ego adquisivi vel in futurum auxiliante Deo adquiram et quicquid ego ad presens do et in antea juste dare potero totum tribuo et concedo sepulcro Christi et ospitali pauperum et templo Domini ut ipsi habeant et possideant per tres justas  et equales partes. Hec omnia suprascripta dono et concedo domino Deo et sanctis superius scriptis ita propria et firma ut hodie sunt mea et habeant potestatem dandi et auferendi. Et si aliquis eorum qui modo habent istos honores vel habebunt in futurum voluerint se erigere in superbiam et noluerint recognoscere istis sanctis sicut michi mei homines et mei fideles appellent de traditione et de baudia sicut facerent si ego essem vivus et presens et adjuvent eos per fidem sine fraude. Et si in vita mea placuerit michi quod de istis honoribus superius dictis voluerim relinquere vel Sancte Marie vel Sancto Johanni de Pigna vel aliis sanctis illi qui tenuerint eas accipiant a me quod valeat.
Hec autem omnia facio pro anima patris mei et matris mee et remisione omnium peccatorum meorum et ut merear habere locum in vita eterna. Facta carta in era MCLXVIIII in mense octobris in obsessione Baione.
- Sancius Petre-Rubee scriptor regis scripsit cartam.


octubre 1131, Adefonsus aragonensium et pampilonensium sive ripacorcensium rex, San Esteban de Gormaz

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXII, perg 116, septiembre 1140

XXXII.

Perg. N° 116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus Aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit in suo testamento dimisit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sacrosancto sepulcro necnon et sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post obitum ejus hoc firmum et ratum haberetur suos homines jurare fecit.
Qua de causa venerandus patriarcha domnus Guillelmus iherosolimitanus cum comuni capitulo totius sepulcri rogavit domnum Raimundum magistrum ospitalis Iherusalem rogandoque precepit et in suo arbitrio misit ut quicquid de parte hujus regni ad ospitale pertinente faceret similiter de alia parte que pertinet dominico sepulcro fecisset. Igitur supradictus Raimundus dum ad partes Ispanie venit hoc
suprascriptum regnum tenentem Raimundum comitem barchinonensem invenit quem utilem ac necessarium ad regendam ac defendendam terram cognovit. Ideoque comunicato consilio cum omnibus
cannonicis sepulcri quos invenire potuit cum Guillelmo videlicet priore Castelle cum Alexandro priore Gronii aliisque quampluribus ad utilitatem dominici sepulcri cannonicorum sicut fecit ad opus sue domus hanc cartulam sive hoc pactum facere jussit et hanc scripturam subtus scriptam in persona domini
patriarche scribere fecit et firmavit ut dominus patriarcha hoc factum confirmet et sigillo suo assignet. Igitur ego supramemoratus Guillelmus Iherosolimitanus Dei gratia patriarcha una cum omni conventu totius ecclesie dominici sepulcri atque consilio et assensu nobilium militum Aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi suprascripto comiti barchinonensi Raimundo tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet dominico sepulcro suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evuo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Et ego prenominatus Iherosolimitanus patriarcha Guillelmus una cum omnibus dominici sepulcri cannonicis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiud in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante acquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis
pratis paschuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius scriptum est.
Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda
proditore participetur. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millesimo centessimo XL.
- Sig+num Raimundi magistri hospitalis.
Sig+num Martini Prioris.
Sig+num Frontini.
Sig+num Ferriz.
Sig+num Arpa.
Sig+num Maza.
Sig+num Fortun Garcez.
Sig+num Garciacez.
Sig+num Gali Xemenons.
Sig+num Fortun Guerra.
Sig+num Michael de Albero.
Sig+num Lopo Blasco.
Sig+num Lop Arcez Actani.
Sig+num Cornelii Depespenen.
Sig+num Raimundi comes.
Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in secunda in quinta et sexta linea et suprapositis in linea VIII ubi dicitur prole.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

Perg. N°  116. 16 set. 1140. (segundo texto, NO es igual.)

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat
et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro ejusque salutifero sepulcro necnon etiam sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post ejus obitum hoc ratum ac firmissimum perpetuo teneretur suos homines jurare fecit. Ea de causa Raimundus ospitalis predicti venerandus magister consilio ac precepto domini patriarche iherosolimitani totiusque conventus suprascripti ospitalis ad partes Ispanie venit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem
Barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnum cognovit. Igitur ego supramemoratus Raimundus licet indignus ospitalis Iherusalem custos una cum Martino priore et Caexalo priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarum atque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo Barchinonensi tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem ospitalis predicti partem que pertinet ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo ospitali jamdicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante poteris adquirere singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius est scriptum. Quin etiam retinemus in Jacha tantum spatium terre quo domus et ecclesia ad opus ospitalis possint confici. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus.
Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis
millessimo CXL. - Signum Raimundi ospitalis magistri. Sig+num Martini Prioris. Fortunius abbas Montis Aragonis. Signum Frontini . Signum Ferriz. Signum Arpa. Signum Maza. Signum Fortun Garcez. Garci Garcez . Galind Xemenons. Fortun Guerra. Signum Michaelis Dalbero . Signum Lope Blasco. Signum Lop Garciaz Daitan. Signum Cornelii. Sig+num Raimundi comes. - Poncius scriptor comitis notavit. (alphabeto divisa) (1).

(1) Llamábanse escrituras partidas por alfabeto (alphabeto divisae) las que, escritas por duplicado en un mismo pergamino, llevaban trazado un alfabeto en el espacio en blanco que mediaba entre ambas copias. De este modo, cortando el pergamino, y dando una copia a cada una de las partes, las letras partidas servían de comprobante de la legitimidad de la escritura.
(N. E. Así no se podía tachar, manipular, aspar, rasgar, etc, sin que la otra copia cantase el tachoneo, cachondeo o manipulación; p. ej. con el archivero archiconocido Próspero de Bofarull.)

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLIII, 21, Adefonsus rex aragonensis, tripartite

CLIII.

Núm. 21.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est.
Raimundus Dei gratia Barchinonensium comes et marchio et princeps aragonensis Raimundo Dei gratia
militie iherosolimitane magistro et cunctis fratribus cismarinis et ultramarinis partibus Deo militantibus
salutem et eternam gloriam. Qualiter Adefonsus rex aragonensis tempore sui obitus imminente totum regnum suum tripartite reliquerit Sepulcro videlicet Domini et Hospitali atque Templo militie satis omnibus est manifestum. Unde ego succesor illius in regno volo eidem militie omnibus modis deservire et eam honorificare et honorifice magnificare. Vestre siquidem considerans ordinem professionis michi videtur ut sicut in primis sub beato Petro per apostolorum predicationem Ecclesia Dei fundata letatur ita et nunc per officium vestrum eadem Ecclesia deffendatur. Vestram itaque fraternitatem nos et omnis patrie ispaniensis clerus et populus modis omnibus deprecamur quatinus Ecclesie Dei provideatis et ejus
necessitatibus in quantum potestis subveniatis ut saltem X de fratribus vestris quos aptos ad hoc benignitas vestra decreverit nobis concedat et dirigat sub quorum obedientia in partibus nostris et milites et alii fideles qui huic exercitio pro salute animarum suarum se tradiderint regantur et tueantur.
Necessaria autem vite et militie ipsis X militibus fratribus vestris quos nobis misseritis ego illis sufficienter tamdiu aministrabo de meo donec de meo honore tantum eis retribuam unde se bene conducere valeant. Hoc vero excepto dono eis civitatem Darocham cum omnibus habitatoribus suis et cum omnibus terminis et apendiciis suis cum rivis et aqueductibus et reductibus et cum omni dominatione quam ibi habeo vel habere debeo omnia in omnibus sicut melius ad utilitatem prefate militie intelligi vel nominari potest. Dono etiam illis Lopesancium de Belgit cum suis duobus castellis Osa et Belgit et cum suo honore
scilicet Cotanda cum omnibus suis pertinentiis. Addo etiam illis in Cesaraugusta civitate unum christianum et unum maurum et unum judeum cum omnibus honoribus et possessionibus eorum et terras annuatim laborandas duobus paribus bovum. Dono iterum illis quartam partem unius ville juxta Oscham existentis que dicitur Quart. Item illis concedo decimam partem omnium que in Ispania adquirere potero tam in censu quam in honore vel in aliquibus rebus. Predicta vero omnia illis libere et solide et firmiter trado ad eorum propriam voluntatem inde complendam sine ullo retentu quem ibi non facio. Si vero fraternitas vestra huic nostro petitioni diligentiam dederit hec vobis complere et majora quam litteris intimamus addere satagemus. Laudo etiam vobis atque confirmo donum ipsius honoris quem scripto feci Arnaldo de Bedocio in partibus Barchinone. Predictos vero X milites fratres vestros tamdium teneam de meis redditibus et usaticis de Jacha et de Oscha et de Cesaraugusta donec illis tantum honorem concedam unde se bene regere et conducere possint. Super hiis omnibus vestram
fraternitatem humiliter imploramus ut ad tanti triumphi gloriam festinare curetis et a tanto Dei servicio vos nullo modo subtrahatis et vestrum responsum cicius inde nobis mitatis. Cum majus tardaveritis majus Ecclesie Dei dampnum facietis. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici
Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui vitiato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tamquam
originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia
notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea octavadecima ubi dicitur vobis et rasis et emmendatis in linea
vicesima prima ubi dicitur majus.

domingo, 22 de diciembre de 2019

X, perg 43, febrero 1134, Artasona

X.
Perg. N° 43. Feb. 1134.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

In Dei nomine. Ego quidem Adefonsus Dei gratia rex facio hanc cartam donationis vobis totos populatores de Artasona qui ibi estis vel in antea ibi veneritis populare ad cavalleros et pedones.
Placuit michi libenti animo et pro amore de illas terras populare. Dono et concedo vobis ad illos cavalleros ut sint ibi francos et liberos sicut sunt in lures terras et totos illos alios populatores quod sedeant ibi similiter francos et ingenuos sicut sunt illos populatores de Borovia et quod habeatis tales foros in totas vestras causas et in vestras facendas et in vestros judicios sive in vestras calonias et omicidios quomodo habent illos populatores de Borovia. Et quantum potueritis populare vel examplare per ermum caballeros et pedones quod illum habeatis salvum et francum sine ullo malo fuero et sine ullo malo censo. Et ullo peito non peitetis nisi sola decima ad Deum et suis sanctis et non detis licentia nec portatico in tota mea terra et de nullo judicio non respondatis ad nullo homine nisi ad vestra porta de Artasona ad vestro foro. Et solto vobis illos montes de tota mea terra quod culietis ibi solta mente et non vobis faciat nullo homine nulla contraria et quod non detis erbatico in tota mea terra. Et dono vobis termino de Via lata in suso et de Loarre injuso et de illos collatos de Cambir et de Galleco inza toto illo ermo qui ibi est de V annos insuso: et si nullo homine vobis pignoraverit vel nulla contraria fecerit quod pectet millem metecals de auro. Et hoc donativum quod habeatis illud francum et liberum et ingenuum et securum vos et filii vestri et omnis generatio vel posteritas vestra salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula cuncta amen. Et insuper dono vobis foro ut nullus populatores qui cavallo tenuerit ibi quod sedeat franco et ingenuo in tota mea terra. Sig+num Adefonsi regis. Sig+num regis Ranimiri (1) laudo et confirmo hanc cartam. Sig+num Raimunni comes laudo te confirmo hanc cartam.
Signum + Ildefonsi regis filii Barchinonensii comitis qui hoc suprascriptum laudo et confirmo.
Facta carta in era MCLXXIIa in mense fervero in anno quando rex presit Michineza et assitiavit ad Fraga. Regnante me Dei gratia rex in Aragon et in Pampilona sive in Ripacorza episcopus Sancius in Pampilona episcopus Arnaldus in Oscha episcopus Pere Guillem in Roda alius episcopus Sancius in Nagera comite Rexo in Tutela Gonzalvo Petriz in Alagon Sancio Johanes in Osca Petro Tizon in Estella Eastang in Biel Fortung Lopiz in Soria Lop Xemenez in Luesia Caxal in Nagera et in Daroca Garcia Remirez in Monzon Lop Lopiz in Ricla. Ramon Arnald de Sancta + senior de illa population. Et hec sunt testes de ista carta super scripta. Garssion de Schala et Faus de Xalon. Ego Michael scriptor sub jussione domini mei regis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci. 

(1) Como antiguamente solían los monarcas confirmar los privilegios que habían concedido sus antecesores sin más fórmula ni formalidad que la de poner su firma o signo en algún blanco del pie de las mismas cartas originales, no deben extrañarse las anteposiciones o postposiciones que se notan en esta y casi en todas las escrituras o privilegios confirmados en aquellos sencillos tiempos.

miércoles, 8 de septiembre de 2021

Per lo derrer correu la nit prop passada spatxat

 

Al molt noble e magnifich baro En Bernat Gilabert de Cruylles capita per lo Principat de Cathalunya en les parts de Empurda.
Molt noble e magnifich baro. Per lo derrer correu la nit prop passada spatxat vos havem scrit vos ajuntasseu ab mossen Johan Çariera prop Gerona per obviar la entrada dels enemichs. E ab tot cregam axi ho haureu fet empero sobrevenguts lo dia present los honorables En
Canet e Mercer ab letres vostra e de la vila de Castello e aquells oyts stam ab gran prolex (perplex) per quant los enemichs sentim passen e vos aturau en la dita vila ab la gent la qual per no esser paguada se scuse de fer lo honor del Principat e lur lo que per
los miradors no es axi compres ans publicament dien que per redubte dels enemichs se es lunyat lo exercit.
(
Ya les vuelve a pasar como en los llanos de Fraga y Lérida, cuando el ejército robaba a los vecinos para poder comer, y otras perrerías típicas de cathalans assoldejats famolencs. Sólo hace falta ver que la familia del trompeta fallecido, En Covas, lo pasa mal; y en general, todos los trabajadores y agricultores, ya no solo en tiempo de guerra, sino antes, por los altos tributos, como es de ver con el asunto de los pagesos de remença.)
O cosa de gran carrech. O cosa de gran vergonya. O cosa de tant dolre que lo honor per vos e
vostra valent gent guanyat fins aci se vage perdre en gloria dels enemichs. O com no recordau que sou cathalans. 
Nous scuse
pagua car alli hon stau despese feu nous scuse esser poch nombre car molt major es que los enemichs qui son passats per Osona circa cent de cavall e cent de peu. Per conclusio aquest correu es solament per tornar vos instar e manar axi com en la present instam e manam per Deu e de gentilesa a vos e als cavallers e gentils homens de vostra companyia requerim de continent aneu a loch cert hon sie lo dit mossen Johan Çariera e façau lo que scrit vos havem e de vos e ells plenament se confie. Certificants vos los dits Canet e Mercer aportaran provisions per rebre lo dret de la sal e canamassaria com sie imposat per esser dat a vosaltres e altres necessitats.
(
Siguen sangrando a los Pepets y Marietes, además de los impuestos regulares, les generalitats, drets de entrada e exida, etc, para financiar su guerra contra su rey auténtico, Juan II de Aragón. Y siguen llorando los ploramiques que se eligiera a Fernando I en Caspe, por eso quieren a Pedro de Portugal como rey. Está visto que la noción de justicia para los catalanes, ya desde antiguo, es muy subjetiva. Y esto siempre trajo consecuencias graves para el vulgo, en Cathalunya y en cualquier lugar de España. Sí, existía España desde siglos atrás al actual, ejemplo: Adefonsus Imperator Ispanie y variantes, Spanya, etc.)

Per ells vos scriurem mes amplament. E tingueus la Santa Trinitat en sa proteccio. Data en Barchinona a XXVIIII de octubre del any MCCCCLXIII.
- Los deputats del General et cetera.
Domini deputati et cetera.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIII , perg 250, 4 abril 1152, Peronella regina aragonensis, testamento pre parto

LXXIII.

Perg. n. 250. 4 abr. 1152.
 
Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón


Ad cunctorum noticiam volumus pervenire quoniam ego Peronella regina aragonensis jacens et in partu laborans apud Barchinonam. Concedo dono et firmiter laudo infanti meo qui est ex utero meo Deo
volente processurus totum regnum aragonensem cum omnibus comitatibus et episcopatibus
et abbatiis et cum omnibus eidem regno pertinentibus sicut rex Andefonsus melius unquam tenuit et habuit. Ea videlicet conditione ut dominus et maritus meus Raimundus comes barchinonensis habeat teneat et possideat integriter et potenter sub imperio et dominatione sua totum predictum regnum cum
omni sibi pertinente honore omni tempore vite sue. Post obitum vero suum remaneat totum supradictum
regnum integriter filio meo jamdicto. Quod filius meus jamdictus obierit absque legitimo filio totum supradictum regnum et honorem prephatum sicut habuit et tenuit nobilissimus rex Adefonsus concedo similiter et dono jamdicto viro meo Raimundo comiti barchinonensi ad omnem suam voluntatem ex inde faciendum. Si autem filia ex utero meo processerit maritet eam honorifice jamdictus vir meus comes
jamdictus cum honore et pecunia sicut melius ei placuerit et remaneat viro meo prenominato solide et libere totum supradictum regnum cum omnibus sibi pertinentibus ad omnem voluntatem suam perficiendam absque alicujus hominis vel femine blandimento. Etiam dono pro anima mea et dono II milia morabetinos mille ad ecclesias Aragonis et mille ad ecclesias Barchinonensis comitatus Girundensis Bisullensis necnon et Ausonensis. Et pono meos manumissores videlicet Guilielmum barchinonensem episcopum et Berengarium girundensem episcopum ac Bernardum cesaraugustanum episcopum necnon et Dodonem oscensem episcopum et Garciam Ortiz et Ferriz de Oscha et Guilielmum de Castelvel et Arnallum de Lertio qui dividant et distribuant supradictos morabatinos per ipsas ecclesias sicut melius et utilius ejus fuerit visum quos morabetinos prenominatos donet vir meus Raimundus comes jamdictus
supradictis manumissoribus meis.
Facta carta II nonas aprile anno Dominice incarnationis millessimo CLII. - Sig+num Peronelle
regine aragonensis que hoc donum feci firmavi et hoc totum laudo atque confirmo in vita et in morte et testibus firmare mandavi.
Sig+num Guilielmi barchinonensis episcopi. + Sig+num Lup Enegonis de Luna. Sig+num Guilielmi de Castelvel. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri
Primicherii. Sig+num Rodberti archidiaconi pampilonensis. Sig+num abbatis Olive. Sig+num Calvetti prioris tirasonensis. Sig+num Poncii Scribe qui hoc rogatus scripsit die et anno quo supra.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XLI, perg 156, junio 1143

XLI.

Perg. N° 156. Junio 1143.

Sub Christi nomine et ejus divina gratia. Hec est carta de convenienza que facit Dominico Perdiguero cum Ferrer de Benebar et cum suo Garcia de Oiarda. Dat illis Dominico Perdiguero per bono amore et bona voluntate medietatem de illo castello de Alhozerein cum suis terminis et suos derectatibus a fidelitate regis et de concellio de Zaragoza et sint ei tales sicuti bonos germanos et quod habeant istud quod superius scriptum est per hereditate per vendere et dare et per facere de illud totam lure voluntate illos et filios eorum per secula cuncta. Et donat ad Dominico Perdicher don Ferrer et don Garcia XX solidos in manu per suo maletreito que ibi traxit et illa alia medietate de illo casteilo quod habeat illum Dominico
Perdichero per ad se et per ad Dominico filio Almurabite cum suis terminis et suos derectatos et si quis autem de illis voluerit bouzare vel bozaverit ad suos socios sit maledictus et excomunicatus et cum Juda traditore Domini condemnatus et sit aleiboso probato et non inveniat seniore qui illi bene faciat. Et sunt testes qui viderunt et audierunt et ibi fuerunt don Bonfilio Garcia Xemenones et Petro Galindiz et Garcia de Barcabo et Petro de Palo Arrosset Garcia Garcez de Groscan Lop Semenis de Pisa don Vicente de Cardel Enneco de Acelor. - Ego Dominico Perdichero in hanc cartam et donativum quod vobis don Ferrer et don Garcia fieri jussi manus meas roboravi et signum feci +. Alli Halla. V solidos. Et ista convenenza
fuit facta propter quod requirebat don Garcia illo castello cum suos terminos per donativo quod rex Adefonso fecit in primo ad suo patre et ad sememetipso. - Facta carta in civitate Cesaraugusta in mense junio era MCLXXXI mandante civitas Cesaraugusta Raimundo comite de Barcilona et est in eadem civitas episcopus domnus Bernardus et justicia est senior Ato Sanz Artal in Alagon Rudrico Petriz in Orreia Adefonsus imperator in Rota filios Lop Lopez in Arricla Suprascripto comite R. in Calataiub Sanjo Necones in Daroca senior Lop Sanz in Belgit. - Gunzalvo de Sancto Sepulcro scripsit et signum fecit +.Et si uni eorum voluerit vendere suam partem ante uno mense faciat scire ad suos heredes et sicuti dederint unos aut alios quod X solidos minus donet suam partem et vendat ad suo hereditario si voluerit illi dare suo avere sine ulla molestia et si non vendat ubi illi voluerit.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVI, perg 209, diciembre 1148

LVI.

Perg. N° 209. Dic. 1148.

Hoc est translatum bene et fideliter ab alio translato translatatum kalendas augusti anno Domini MCCXL octavo a quodam instrumento quod sic habetur. Hoc est translatum bene et fideliter translatatum XVII kalendas maii anno Domini MCCXL octavo (1248 : 1148) a quodam instrumento quod sic habetur. In nomine Patris et filii et Spiritus Sancti Amen.
Hoc est translatum fideliter translatatum.
Hoc est firmamentum quod firmavit Raimundus Berengarii comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis salvet illum Deus cum alguaziris et alfachis et alchavis et cum alius homines de Tortoxa custodiat illum Deus. In ora quando placuit domino Deo magno affidiant eos in lurs animas et in lures filios et in lures averes et in totas lurs causas in directa fide salva sua fidelitate de Raimundus Berengarii comes honorificet illum Deus quomodo illis demandaverint tales firmamentos quales affirmavit rex Adefonsus cui sit requies ad mauros de Çaragoça et tales fueros quales illis abent qui sunt suptus
scriptos illos naturales qui sunt de Tortoxa et illos extraneos qui ibi sunt quod teneat eos in illos fueros qui
sunt scriptos in ista carta juso volente Deo ut affirmet illo alcadii in suo honore et in sua justicia et suo filio salvet illum Deus in suo honore et in suo mandamento et totos illos alguçiros et alfachis et maiorales quod teneat eos in suos fueros et totos illos alios moros quod stent in lures casas intra in illa civitate de isto uno anno completo de termino de ista carta et infer tantum quod faciant et indreçent casas in
illos arrabales de foras et quod remaneat illa metzchida majore in lurs manus usque ad isto anno computo quod levent illos in lur fuero de lures hereditates que habent in Tortoxa et in suas villas per
directo et per justicia sic est fuero in lure lege id est quod donent decima ad comes Raimundus Berengarii de totos lures fructos et totos lures alçatas et qui voluerit ex eis sua alode vendere qui non illi devetet aliquis et vendat ubi potuerit et qui voluerit ex illis exire de Tortoxa per ad alias terras aut per terra vel per aqua vadad solutus cum suo toto avere et cum filios et mulieres qua hora voluerit prope vel tarde et vadat ad salvetate si voluerit sine consilio de nullo homine. Et totos illos mauros quod stent in
lures fueros et in lures justicias et non inde illos dissolvat nullus homo et stet super illos lure judice cum suos castigamentos sicut est in lure lege et in via de jure judicio et si venerit prelia vel baralga infer mauro et cristiano quod judicet et castiguet eos lur judice de mauros ad illo moro et de judice de cristianos ad illo cristiano et non exeat nullus de judicio de sua lege et si habuerit aliquo mauro suspita de furtu vel de fornitio vel de alia mala facta quod tangat illi juditio vel castigamentum quod sedeat ipso per testamentum de fideles et verdaderos mauros et non credant cristiano super illo mauro. Et si suspectaverit aliquo moro quod eum compariat moro vel mora captivo in sua casa sine testimonio de mauro vel de cristiano non cerchet sua casa. Et si habuerit testimonium quod cerchet sua casa sola et non de suo vicino et quod non habeat mandamentum nec bailia super illos mauros nisi fideles cristianos et
bonos homines qui levent illos per directum et quod non sedeat forçato nullo mauro per andare ad expugnandos alios mauros et quod non moret nullo cristiano per força in sua casa vel in suo orto. Et si cadigit jura super mauro circa cristiano quod juret sicut est in sua lege et non illos forçet per alia jura
facere. Et qui voluerit habitare de illis in sua almunia vel in suo orto foras illa civitate quod non ei
divetet aliquis. Et non faciant illos de Tortoxa nulla açofra nec illos homines nec suas bestias. Et non ponant super illos judicem in nulla bajulia nec in ullas suas faciendas et quod non demandent nullam occasionem super nullo servitiale qui antea tenuit aliquod servitium regale et sedeant comendatas totas causas de homines de Tortoxa ad alguaçir vel quem ei elegerit.
Et quod levent ad illos alcaides de illos moros super lures usaticos et suos fueros in quantum tenent
in manus et quod sedeant honoratos in lures usaticos sicut fuerunt in tempus de suos alios reges et non inde illos tragat nullus. Et quod posent lures mercatos ubi fuit suo fuero in illos alfondechs saputos de posare et veniant illas arrafachas de totas terras ad fidelitate et non illas sachet nec tragat nullus de suos fueros. Et quantas maluras fuerint facta inter nos usque ad isto tempus quod totas sedeant finitas. Et affidiavit comes ad alguaciles et alcadis et alfachis in lures animas et in lures hereditates et illos quod sedeant suos fideles vasallos sicut illos alios bonos homines de Tortoxa.
Et nullo judeo comparet mora nec moro qui fuerit captivo et nullo judeo non denostet ad mauros et
si fecerit quod faciat inde directum. Et si almoravites fecerint aliquod malum ad illos cristianos qui fuerint inter illos vel in suas terras non prendant per inde nullo malo homines de Tortoxa et illos moros qui modo sunt foras de Tortoxa et se tornaverint de isto termino ad IIII mensos quod habeant totas suas hereditates et vadant et paschant toto lure ganato de illos mauros ubi voluerint in terras de comes et illos metipsos vadant similiter per totas suas terras de comes sine ullo reguardo quod donent sua açadaga directa de suas oves sic est lure fuero et lure lege. Et quando steterint illos moros iri illos arraballes post isto anno completo et voluerint ire per ad lures honores et ad lures labores quod vadant per illa civitate et per illo navio sine dubitatione et mittant ad unoquoque pirata uno mauro cum illos porteros de comes qui sedeant fideles super illos necnon eos deshonoret aliquis et non tollat ad nullo mauro suas armas. Et qui habeat de illis aliqua bestia qui fuerit de cristianis usque ad diem quod intravit comes in Tortoxa non eam tangat nullus et qui habet captivo vel captiva non eos perdat sine redempcione et stent suos homines de comes salvet illum Deus in illa Açuda. Et adfidiciant illos mauros quod sedeant fideles in lures firmamentos qui stant super suo ligamento. Et juraverunt super hoc totum superius scriptum per Deum omnipotentem qui scit omnia testimonia et per totos juramentos de lege mauros. Et juravit comes et suos richos homines per Deum altissimum et per Jesum Christum et per Sancta Maria et per IIII evangelia et
per totos sanctos. Facta carta ista in era MLXXXVI in mense december.
- Signum Ildefonsi regis Aragonensis et comitis Barchinonensis.
Sig+num fratris Berengarii de Avinione magister militie templi in Provincia et partibus Ispanie qui hoc super scriptum laudo et confirmo. Acta est translatio istius carte fideliter nonas mensis septembris anno Domini MCXCVIII. (1198)
- Guillelmus de Cirquos juratus fideliter hanc cartam translatavit et hoc sig+num fecit. Sig+num Dominici capellani Montischatani subscribentis pro teste. Sig+num Johannes Scribe subscribentis pro teste. Sig+num Jacobi filii Stephani subscribentis pro teste. Sig+num Bernardi Dalmerola ecclesie Sancti
Nicholai capellani qui hoc translatum bene et fideliter translatavit et cum originali eum comprobavit et eum fidele invenit cum raso et postcripto in VIII linea ubi dicitur V et supraposito in X ubi dicitur non et in XII ubi dicitur creda et cum encausto effuso in XVIII linea ubi dicitur tragat et supraposito in XXX ubi dicitur non die et anno que supra. Sig+num Jacobi filii Stephani subscribentis pro teste. Sig+num Bernardi Dalmerola ecclesie Sancti Nicholai capellani qui hoc translatum ab alio translato bene et fideliter translatavi.

Nota: prelia vel baralga: baralla,
pelea.
non cerchet: no cercar, no buscar.
Provincia : Provenza,
Francia.

martes, 24 de diciembre de 2019

XCVII, perg 302, abril 1157

XCVII.

Perg. N° 302. Abril. 1157.

Sit notum omnibus hominibus quoniam ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis regnique
princeps aragonensis dono tibi Garcie Moravid totam ipsam villam que dicitur Ronzas-valles integriter et potenter cum omnibus directis et usaticis suis et cum omnibus leztis et justiciis suis et cum omnibus pertinenciis suis et cum omnibus terminis cultis et eremis cum aquis et paschuis cum omnibus in se existentibus et ad eandem villam qualicumque modo pertinentibus et cum omnibus ad regiam dignitatem pertingentibus. Et iterum dono tibi firmiter et integriter totam ipsam villam que dicitur Urruoz cum omnibus suis terminis et pertinentiis cum mercatis et leztis suis et cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus que ad regalia pertinent vel pertinere debent. Itemque dono tibi totam ipsam villam que dicitur Ovanus cum omnibus terminis et pertinenciis suis cum aquis et paschuis et cum omnibus ad regalia pertinentibus. Et dono tibi in Galipenz totam ipsam laboracionem bovum firmiter et integriter quam rex Adefonsus ibi tenebat in dominio. Omnia vero superius scripta ego jamdictus comes Barchinonensis princeps aragonensis dono tibi supranominato Garcie Moravit et omni generacioni tue sive posteritati salva mea fidelitate et de omni mea posteritate in perpetuum per secula cuncta. - Facta ista carta mense aprilis apud Ilerdam civitatem quando comes venit de Provincia superato Ugone de Baucio et sociis eius in era milesima (millesima o millessima) CLXXXXIIII anno ab incarnacione Domini millesimo CLVII regnante sive dominante me Raimundo comite in Aragone in Suprarbe in Ripacurza et in Cesaraugusta et in Calataju et in Darocha: episcopo Dodone in Oscha: episcopo Petro in Cesaraugusta: episcopo Lupo in Pampilona: Furtun Acenarez in Tarazona et in Unocastello: Frontino in Elsone. Sunt testes Arnailus (Arnallus) Mironis comes palearensis: Ferriz: Arpa: Deusajuta: Alamannus de Luna. - Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Geralli de Jorba. - Poncius scriptor comitis hoc scripsit et hoc sig+num de manu sua fecit suprapositis litteris in linea VIIa.

Roncesvalles, Ronzas-valles


http://www.roncesvalles.es/

http://www.turismo.navarra.es/esp/organice-viaje/recurso/Localidades/2495/OrreagaRoncesvalles.htm

https://magicospirineos.com/roncesvalles



domingo, 22 de diciembre de 2019

XIV, perg 36, julio 1134

XIV.

Perg. N° 36. jul. 1134. 

Ego Petrus Barbastrensis episcopus multimodis et frequentibus querimoniis pulsatus que erant inter Berengarium Atonis abbatis Sancti Clementis et Sancium Galindonis abbatis Sancti Martini tandem jussi eos ad obsidionem de Fraga venire ut in presentia nostra et curia regis Ildefonsi a prudentibus et eruditis viris causa eorum discuteretur vel difineretur. Cui judicio vel diffinicioni interfuerunt Garseas episcopus Cesaraugustanus Sancius episcopus Nagarensis Guido episcopus Lascurrensis Durandus abbas Sancti Victoriani et abbas Cadonensis pluresque alii tam clerici quam laici in prudentia et judicio discreti qui omnes judicialiter decreverunt ut ecclesia beati Martini et clerici sibi servientes possessiones hereditates decimas de omnibus parrochianibus suis quas laboraverint in 
terminis de Peturubea de Aviaticis et de Corporacionibus et de Eschalidis integriter et ceteros redditus ad ecclesiam pertinentes abeant obtineant et possideant omnique tempore sicut ubuit ab antiquis temporibus et ab antiquis hominibus qui eam edificaverunt ita ut eandem libertatem et ingenuitatem habeat ecclesia Beati Martini quam habent cetere ecclesie episcopatus nostri. Item ecclesia Sancti Clementis de omnibus parrochianibus suis habeat suas decimas. Hoc judicium fuit datum a supradictis episcopis et abbatibus in curia regis et rogatu nostro. Quod judicium magister Thomas capellanus noster jussione nostra scripture tradidit sub testimonio totius curie regis et in presencia nostra in mense julii in obsidione de Fraga sub era millesima CLXXII. Ego Petrus Barbastrensis sive Rotensis episcopus hoc judicium laudo et confirmo et auctorizo et hoc sig+no Sancte crucis confirmo visores et auditores et testes qui ibi fuerunt omnibus episcopis et abbatibus supra nominatis et totius curie regis. Ego Adefonsus Dei gratia rex laudo et confirmo hoc judicium suprascriptum quod judicatum fuit in curia mea a supradictis episcopis et abbatis et hoc sig+num feci. 

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXX, bulas, leg. 1, 17, 24 junio

CXXX.

Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 17. 24 Junio.

Adrianus episcopus servus servorum Dei.
Dilecto filio nobili vero Raimundo barchinonensi comiti salutem et apostolicam benedictionem.
Etsi ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio universis Dei fidelibus existamus in sua justitia debitores illis specialiter oportet nos sua jura servare et eorum postulationes admittere qui potentia et nobilitate preclari sacrosancte romane ecclesie fideles existunt et in ejus sunt servitio et devotione ferventes. Eapropter dilecte in Domino fili Raimunde ilustris comes illius devotionis sinceritatem et integritatem fidei quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dinosceris attendentes juxta tue preticionis instantiam totam terram quam Adefonsus quondam aragonensium rex sine herede decedens Sepulchro Domini Hospitali et Templo pro anime sue salute reliquit et fratres Sepulchri cum consensu patriarche hospitalarii et templarii eandem terram tibi postea concessisse noscuntur sicut ab eis nobilitati tue concessa est et scriptis propriis roborata tam tibi quam heredibus tuis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit secundo terciove commonitus nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat atque in extremo examine divine ultioni subjaceat.
Cunctis vero eam servantibus sit pax Domini nostri Jhesucristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant.

Data Sutrii VIII kalendas julii.

Papa Adriano IV, Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 17. 24 Junio.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXVI, reg 1 fol 7, 29 agosto 1141

XXXVI.

Reg. 1. fol. 7. 29 ago. 1141.

In nomine patris et filii et Spiritus sancti amen.
Universis Sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus rex Aragonensium inclitus in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue tertiam partem regni sui quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimissit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sanctissimo sepulcro. Et ut post obitum ejus hoc ratum et firmum haberetur suos homines jurare fecit et sic dominice passionis et resurrectionis ecclesiam hereditariam suam reliquit ut secundum apostolum coheres Christi heres autem Dei fieri mereretur in celis. Quia vero regnum illud Iherosolimitanorum partibus longissimis terre marisque finibus segregatur et a sarracenis assidue assultatur et impugnatur christiani autem ibidem commanentes fidelissimo rectore atque industrissimo indigent defensore: ego Wilelmus Dei misericordia humilis Sancte civitatis Iherusalem patriarcha communicato Iherosolimitani regni consilio una cum Petro venerabili dominici sepulcri priore omnique canonicorum conventu ejusdem tibi Raimunde venerande Barchinonensium comes quem utilem et necessarium ad terram regendam et defensandam et sanctarum Iherusalem virtutum amatorem cognovimus tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem
predicti sepulcri partem que pertinet jamdicto dominico sepulcro suprascripti regni damus et concedimus ut habeas et secundum Deum in justitia et veritate possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Preterea ut regia dignitate et regio nomine deinceps sublimeris auctoritate domini nostri Jesu-Christi et sui gloriosissimi sepulcri cui semper asistimus quamvis indigni et nostra tibi concedimus et auctorizamus.
Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Nos autem atque successores nostri ad honorem et utilitatem sanctissimi sepulcri retinemus in hac parte nostra tibi atque progeniei tue concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvente adquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris et vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eidem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona per te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere sed omnino liberos ac sine omni inquietudine quietos dimittas. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum possessionibus serviciis et usaticis ut superius scriptum est. Tali quidem conditione omnia nostre parti pertinencia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio submittimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens violare presumpserit si non satisfactione congrua emendaverit a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu-Christi aliena fiat atque in extremo examine cum Juda proditore depereat et excomunicationi donec satisfecerit subjaceat. Facta est autem hoc carta IIII kalendas septembris anno Dominice incarnationis MCXLI indicione IIII. Ego Wielmus Dei gratia Iherusalem
patriarcha subscribo. Ego Petrus Domini sepulcri prior subscribo. Ego Petrus subprior subscribo. Ego
Obertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Aimericus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Giraldus sacerdos et canonicus dominici sepulcri sancte iherosolimitane ecclesie in Ispania legatus subscribo. Ego Guarnericus sacerdos et canonicus sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus dominici sepulcri subscribo. Ego Wilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Guilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Godefredus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Rodbertus et canonicus sancti sepulcri subscribo .
Sig+num Petri Bernardi sacerdotis et canonici sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Giraldus diachonus
et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Wilielmus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Burcardus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Rainerius diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Evrardus subdiachonus et canonicus santi sepulcri subscribo. Ego Wilielmus subdiachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo.

(Nota: Se encuentran varios Ege, que no sé si están así en el documento que edité; los he sustituido por Ego : yo.)

Ramon Berenguer IV

martes, 24 de diciembre de 2019

LXIX, perg 243, agosto 1151

LXIX.
Perg. N° 243. Agosto 1151.

Ad notitiam omnium volumus pervenire qualiter ego Bernardus tarrachonensis archiepiscopus ad
honorem Dei et apostolorum principis Petri laudo dono et trado assensu dompni Eugenii romani pontificis et consilio sufraganeorum nostrorum et voluntate cannonicorum nostrorum civitatem Tarrachone cum territorio suo tibi Raimundo illustri comiti barchinonensi aragonensium principi Tortose
Ilerdeque marchioni propter ipsius civitatis restaurationem et malorum hominum illam perturbantium inquietationem ad fidelitatem et utilitatem nostram nostrorumque successorum et ecclesie Sancte Tecle sicut beato Oldegario et ecclesie Sancte Tecle donata est a venerabili patre tuo Raimundo barchinonensium bisullunensium ac Provincie comite. Donamus inquam tibi et successoribus tuis quos Deo annuente ex uxore habueris ut per nos et ecclesiam nostram habeas Tarrachonam cum omnibus terminis et pertinentiis suis terre et maris et ipsum senioraticum super omnes milites et alios homines ut sint tui solidi et heredium tuorum quos ex uxore tua habueris et faciant tibi exercitus et cavalcatas et quitquid facere debeant suo seniori. Termini vero prephate civitatis et territorii a parte orientis sunt in termino de Tamarit et de Monteolivo sicut descenditur ad mare et ascenditur per aquam de Gayano usque ad montes et transit a septentrionali plaga per calcem montium usque ad ipsum engolador de Cabra et pervenit usque ad ipsum embotum et ascendit per ipsa cacumina montium de Carboneria
sicut ipse aque incipiunt vergere ad austrum et ab occidentali parte transeunt ipsi fines per Montem rubeum et per collem Balagarii usque ad mare. A plaga meridiana est terminus ipsum mare quod comune est omnibus ipsius terre habitatoribus ad utendum et expiscandum. Quiquid autem his
terminationibus concluditur dono tibi jamdicto Raimundo comiti et omnibus successoribus tuis quos ex uxore habueris ut per nos et successores nostros et ecclesiam nostram habeas hec ad nostram fidelitatem sine omni engan. Concedimus etiam tibi ut habeas tibi unum furnum et unum casale molendinorum ad
dominicaturam tuam. In omnibus vero quecumque amodo in Tarrachona vel infra prenotatos ejus terminos tam per te quam per nos et ecclesiam nostram aut per voces tuas et nostras emptione cambiatione comutatione vel aliquo alio modo adquirere vel habere potueris medietatem sine omni missione atque gravamine. De his autem omnibus quecumque nos vel ecclesia nostra in Tarragona vel in
prephatos terminos aliquo modo conquirere vel habere poterimus medietatem vobis concedimus exceptis his que ad propria jura ecclesie spectare videantur et exceptis his que habitatores Tarrachone et ejus territorii pro remedio anime sue in vita sive in morte dare vel relinquere ecclesiis Dei voluerint. De
mercatis et feriis sive nundinis de leudis pedaticis toloneis ribaticis quarteriis balneis cavalcatis tam
terre quam maris de placitis justititiis et de omnibus consuetudinibus et usaticis sive redditibus universis
terre et maris sicut melius dici vel intelligi potest medietatem fideliter habeas nos ecclesia nostra alteram cum integritate medietatem: bajulus vester seu vicarius vel successorum vestrorum accipiat omnes estachamentos ipsius civitatis totius territorii et judicet placita presente archiepiscopo vel bajulo suo et quod inde exierit inter vos et archiepiscopum per medium dividetur. Neque erit vobis licitum in Tarrachona vel ejus territorio ponere vicarium sine nostro consilio: et si aliquis de habitatoribus Tarracone vel ejus territorii forifecerit archiepiscopo vel suis firmet directum in manu archiepiscopi vel bajuli ejus et presente bajulo comitis quod inde per justitiam exierit archiepiscopus et comes habeant per medium. Preterea si in molendinis furnis balneis tendis alfondags aut fundis vel aliis augmentationibus de quibus omnibus archiepiscopus et ecclesia medietatem habuerint expense fuerint necessarie ab utroque fiant comuniter comuni consilio utriusque. Retinemus vero ad dominicaturam nostram et portionem omnes ecclesias et ecclesiastica jura et ecclesiasticas personas et familias nostras et clericorum sive monacorum et omnes qui ecclesiastica predia incoluerint et ibi habitaverint et omnes qui in domibus vel possessionibus ecclesiasticis habitaverint ut in his omnibus nullus princeps vel inferior persona laica presumat aliquid judicare vel distringere seu disponere ullo unquam in tempore absque nostro jussu. Retinemus etiam decimas et primitias omnium fructuum terre et animalium et piscium et salinarum
et quarterie et molendinorum. Retinemus etiam omnes dominicaturas nostras villam videlicet Constantinam cum terminis suis et stagnum de la Vid cum omni dominicatura que sibi adjacet sicut eam retinuit beatus Oldegarius et dominicaturam de Franculi et alias omnes dominicaturas quas habemus vel in antea Deo annuente habebimus. Retinemus iterum quod omnes milites et ceteri habitatores Tarrachone et totius territorii jurent nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fidelitatem de honore et corpore nostro. Et si villa mutabitur faciemus ibi prius unum furnum et unum casale molendinorum ad dominium nostrum et ecclesie nostre in eo loco quem elegerimus et postmodum vos unum furnum et unum casale
molendinorum que in dominio vobis concessimus ubi volueritis faciatis. Ceteros vero furnos et molendina ubicumque fiant per medium habeamus. Preter illa que nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fideliter retinemus reliqua omnia sicut superius determinata sunt sine vestro et nostro enganno vobis
et successoribus vestris quos Deo annuente de uxore habebitis ad honorem Dei et utilitatem et fidelitatem nostram nostrorumque successorum et ecclesie nostre concedimus donamus et laudamus ea
conditione ut si quod absit te prephate comes aut aliquem ex heredibus tuis absque filio vel filia de conjuge mori contigerit omnia que presenti scripto tibi concedimus vel donamus cum omnibus meliorationibus et adquisitionibus a te vel a tuis heredibus factis libere et integre in potestatem et jus et dominium nostrum et successorum nostrorum et ecclesie nostre revertantur omni tempore permansura. Filius autem tuus de uxore cui hunc honorem post te habendum dimisseris juret nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fidelitatem de corpore nostro et de civitate Terrachona cum omnibus pertinentiis et similiter alii omnes successores vestri legitimi eandem fidelitatem nobis nostrisque successoribus et ecclesie nostre jurent. Et ne hujusmodi pactum vel convenientia possit transgredi differri vel rumpi quando tu venerabilis comes Deo vocante viam universe carnis abieris statim in potestatem archiepiscopi et clericorum ecclesie terrachonensis omnia castra et fortitudines Tarrachone et omnium terminorum ejus cum omnibus que tibi donamus et concedimus redigantur: que archiepiscopus et ecclesia tandiu teneant quousque filius tuus legitimus cui hunc honorem dimiseris predictam fidelitatem archiepiscopo Tarracone et ecclesie propria manu faciat quo facto honorem suum habeat: eodemque modo inter comites et archiepiscopos successuros et ecclesiam de projenie in projeniem immutabiliter fiat.
Quando vero archiepiscopum mori contigerit nulli comitum vel alicui laico subjecte sibi persone aliquid honoris vel rerum episcopalium emparare vel tangere vel antere seu minuere sed omnia integre in potestatem clericorum tarrachonensis ecclesia illibata permaneant quousque tarrachonensis ecclesia alterum habeat archiepiscopum. Propter hec omnia superius comprehensa et determinata ego Raimundus comes barchinonensis princeps tarrachonensis et aragonensis Tortose Ilerdeque marchio promito atque convenio Deo et ecclesie tarrachonensi et vobis domine Bernarde archiepiscope ut ab hac die et antea sim vobis fidelis de civitate Tarrachona et ejus territorio et nominatim de his que in dono quod michi facitis retinetis et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis et redditibus que ad vos et ecclesiam vestram pertinent vel pertinere debent et quod intendam sine enganno edificare et defendere
Terragonam et ejus territorium contra omnes homines et feminas qui justitias et jura ipsius civitatis et territorii vobis et ecclesie vestre tollere vel minuere temptaverint et observare justitiam vestram et ecclesie vestre sicut superius determinatum est. Si qua vero in posterum ecclesiastica secularisve persona contra hunc tenorem pagine ire temptaverit non valeat sed iram Dei tandiu incurrat donec satisfaciat.
Facta carta mense augusti apud Tarrachonam in ecclesia Sancte Tecle anno ab incarnatione Domini MCLI. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num
Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num Geralli de
Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Petri de Cherol.
- Sig+num Poncii qui hoc scripsit mense et anno quo supra adjectis literis super XI et XII lineam.

Nota de Ramón Guimerá Lorente:
apostolorum principis Petri, Pedro el PRINCIPAL, el cabeza de los apóstoles.
De igual modo, Ramón Berenguer IV es principem aragonensi, principi, princeps, y otras variaciones que vemos en este tomo. La reina es Petronila, y aparece en los textos firmando, Peronelle, Petrvs, Petrus, Peronella regina aragonensis, y Ramiro II, Ranimiro II es rex, rey, regi, etc., hasta que Alfonso II (Ildefonso, Adefonsus, Namfos, Nanfos y más variantes) hereda el título de rey de Aragón de su madre la reina de Aragón. De su padre hereda el título de Conde de Barcelona, otros condados, marqués.

Perg. N° 243. Agosto 1151.