Mostrando las entradas para la consulta Hispanie ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Hispanie ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 11 de marzo de 2020

Núm. 2 Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337.


Núm. 2
Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337.

Noverint universi quod nos Petrus et cetera considerantes comississe officium amiranti regnorum et comitatus nostrorum mfrascriptorum nobili Raymundo de Peralta ad vitam suam sub certa forma et cum certis provisione ac juribus prout in carta nostra inde sibi facta nostro sigillo pendenti munita que data fuit Cesarauguste XVI° kalendas aprilis anno Domini millesimo CCCXXXV° lacius continetur:
considerantes etiam quod licet diu est nos eidem nobili Raymundo qui in partibus insule Trinacrie constitutus est scripsimus mandando sibi expresse ut veniret pro serviendo dicto officio in armata sive stolio galearum quam vel quod faciebamus et facimus pro resistendo conatibus perfidi Marrochorum regis qui Hispaniam et signanter regnum nostrum Valencie proponit offendere nullum tamen ab eodem nobili Raymundo responsum recuperaverimus super eo: considerantes nec minus quod dictus Marrochorum rex perfidus suos apparatus tam terrestres quam maritimos adeo patenter et celeriter facit et dirigit suumque passagium speratur sic breviter fieri quod nos inter alios reges Hispanie faciliter prevenire posset quod absit nos stolium nostrum ceterosque nostros apparatus cicius preparemus propter quod responsum dicti nobilis Raymundi nullo modo amplius possumus expectare: propterea volentes sicut culmini nostro competit tanto periculo quantum nobis et toti Hispanie ex hoc imminere posset opportuno tempore providere prehabito semel et pluries super hoc sollemni et maturo ac diligenti consilio ex predicta tam urgenti tamque necessaria causa que moram ullatenus ultra facere patitur deliberavimus alium eligere amirantum potissime cum constet nobis quod sine ipso stolium nostrum predictum nullo modo posset sic celeriter ut expedit fieri vel parari. Idcirco ad strenuitatem fidelitatem probitatem et alia virtutum dona quibus vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Jaufridum Gilaberti de Crudiliis ab experto fulgere constat nostrum intuitum dirigentes: cum presenti carta nostra firmiter valitura ex certa sciencia vos dictum nobilem Jaufridum Gilaberti in amirantum nostrum Valencie Sardinie et Corsice ac comitatus etiam Barchinone preponimus ordinamus preficimus statuimus ac prefectum presencium serie nunciamus: volentes vobisque comittentes quod ipsum amirantie officium habeatis regatis et exerceatis et teneatis quamdiu videlicet nobis placuerit et bene fideliter et legaliter ad honorem et servicium nostrum vos habueritis in eodem. Concedentes ordinantes atque mandantes quod vos per vos vestrosque viceamirantos ordinatos seu ordinandos et alios comissarios et nuncios vestros predictum admirancie officium in omnibus regnis et comitatu predictis ad honorem servicium et fidelitatem nostram nostreque curie comodum et profectum exerceatis et faciatis exerceri fideliter legaliter diligenter et bene. Item volumus ordinamus atque concedimus vobis quod vos et ille vel illi quem vel quos ad hoc loco vestri statueritis de causis et questionibus tam civilibus quam criminalibus que inter homines generalis et specialis armate nostre seu galearum nostrarum de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa armata incepta fuerit et durante eadem armata insurrexerint summarie secundum statutum et consuetudinem armate et arbitrium vestrum cognoscatis et singulis conquerentibus juticiam ministretis: quam cognitionem exerceatis et exerceri faciatis de causis et questionibus quas moveri contingat a XV diebus antecedentibus diem ad recolligendum assignatam et in antea usque ad XV dies postquam ipsa generalis vel specialis armata seu galee nostre fuerint exarmate. Excipimus tamen ab hujusmodi cognicione vestra questiones seu acciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus vobis quod quandocumque et quotienscumque contigerit nos fieri de novo seu reparari facere de novo galeas vel alia quecumque vassella pro generali vel speciali armata nostra vos seu statutus a vobis de questionibus civilibus et criminalibus que inter magistros ipsarum galearum seu vasellorum et magistros axie et calafatos ipsorumque discipulos et ceteros operarios de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa opera seu reparaciones incepte fuerint et durantibus eisdem operibus seu reparacionibus insurrexerint in quibus ipsi fuerint cognoscatis easque secundum justitiam fine debito terminetis ipsique magistri et alii supradicti coram vobis et ordinatis a vobis et non coram aliis officialibus inde respondere in judicio compellantur. Declaramus tamen quod si aliquis vel aliqui predictorum cum alio vel aliquibus alterius condicionis quam suorum consimilium in officiis supradictis civiles vel criminales questiones habuerint etiam tempore operum predictorum quod de ipsis non per vos aut per statutos vestros sed per oficiales ordinarios prout de ratione fuerit cognoscatur. Nec intelligantur inter personas hujusmodi illi qui ex comissione seu concessione nostra tenent tarcianatus nostros in quovis locorum dictorum regnorum et comitatus nostrorum immo volumus quod ipsi tarcianatus predictos nostros tenentes non teneantur coram vobis sed coram suis ordinariis respondere. Excipimus etiam a simili ut supra in proximo capitulo dictum est a cognicione vestra questiones seu exacciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus quod cum propter multiplices varietates multorum negociorum que circa armatas sepe contingunt non esset
facile de singulis que expenderitis vel solveritis in ipsa armata vel ratione ipsius debitas apochas vel alias cautelas recipere quod vos de peccunia seu rebus quas per vos et ordinarios vestros receperitis et solveritis ponatis nostre curie per quaternos tantummodo clare tamen et cum justis et rationabilibus causis finalem et debitam racionem de hiisque stetur ipsis caternis nec vos de necessitate opporteat ostendere vel reddere alias apochas seu cautelas. Ut autem in comisso vobis hujusmodi officio eo amplius et eficacius intendatis quo pocius vobis honorem esse impensum et utilitatis gratiam collatam a nostra celsitudine sentiatis de juribus recipiendis a vobis pro presenti officio vobis providendum duximus sub hac forma: videlicet quod si in debellatione et conflictu stolii rebellium et inimicorum nostrorum amirantum ejusdem stolii per nostrum felix stolium in quo vos prefueritis capi contigerit amirantum ipsum captum cum omnibus rebus suis quas in stolio habuerit vobis concedimus vestris utilitatibus applicandum: veruntamen salvamus et retinemus nobis expresse quod si beneplaciti voluntatis nostre fuerit quod personam ipsius amiranti capti ad posse et jus nostrum habere voluerimus quod nobis dantibus et solventibus vobis pro eo quingentas marchas argenti ipsius amiranti capti personam ad jus et posse nostrum absque alia contrarietate vestra habere possimus: bona autem omnia que ipse amirantus captus in stolio habuerit sicut jam pretactum est vestris utilitatibus aplicentur. De universis autem mercibus rebus et bonis existentibus in navibus et aliis quibuscumque vassellis capiendis per stolium nostrum in quo vos prefueritis volumus ordinamus atque concedimus quod vos vicesimam partem eorum omnium que curia nostra inde habuerit integraliter habeatis: ipsas vero naves et cetera vassella capta juribus curie nostre cum eorum universis exarciis et apparatibus reservamus. Ceterum concedimus vobis dicto nobili ultra premissa quod a die qua dicta armata generalis vel specialis fieri incohabitur quousque completa fuerit et finita et etiam postea per XV dies continue subsequentes habeatis pro expensis vestris de pecunia curie nostre diebus singulis XL solidos Barchinone. De novo etiam vobis concedimus quod vos dictus amirantus tam tempore pacis quam guerre si et cum vobis visum fuerit expedire possitis armare vel armari facere de pecunia curie nostre duas galeas ad vestrum servicium et honorem non expectato aliquo mandato nostro vel alterius cujuscumque. Volumus insuper ordinamus et vobis concedimus quod de personis sarracenorum capiendis cum nostris vassellis armandis per vos vel alios de beneplacito nostro aut de nostri licencia et mandato habeatis vicessimam partem integraliter et complete reliquis partibus sarracenorum ipsorum curie nostre comoditatibus applicandis: personas autem christianorum quorumcumque capiendorum ad nos et curiam nostram declaramus et volumus pertinere absque aliqua deductione vel jure vobis in eis aliquatenus pertinentibus eo tamen quod supradiximus de persona amiranti capti in suo robore duraturo. Sane si contigerit vestra prudencia industria tractatu aut coaccione nos seu curiam nostram a sarracenis quibuslibet tributa seu servicia adquirere et habere vos de ipsis tributis seu serviciis tam novis quam antiquis dummodo vestra sicut dictum est prudencia industria et tractatu aut coaccione habendis volumus ac vobis concedimus quod vos decimam partem pro vestris utilitatibus habeatis. Denique volumus ordinamus et vobis concedimus quod ab hominibus acordandis in armata nostra generali vel speciali habeatis et recipiatis ea jura que alii amiranti nostri habere et recipere consueverunt: scribaniam vero armate nostre generalis et specialis conferendam per nos cui voluerimus retinemus. Predictis igitur ordinatione et concescione per nos superius factis de oficio supradicto necnon et de dictis juribus et provisione ceteris solitis vel insolitis omnino exclusis vos volumus esse contentum. Mandamus itaque per presens scriptum nostrum procuratoribus vicariis justiciis bajulis curiis et ceteris aliis quibuscumque officialibus et subditis nostris per omnia regna et comitatum predicta constitutis et constituendis tam presentibus quam futuris quod vos dictum nobilem Jaufridum Gilaberti et non alium pro admirato nostro habeant et teneant vobisque et ordinariis vestris de omnibus que ad ipsius oficii negocia spectare noscuntur ad honorem servicium et fidelitatem nostram pareant respondeant obediant eficaciter et intendant non obstante comissione de dicto officio facta dicto nobili Raimundo de Peralta quam tenore presentis carte quatenus huic ordinationi obviare posset ducimus revocandam. In quorum omnium testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et tradi jussimus sigilli nostri pendentis robore comunitam. - Data Daroce XIII calendas decembris anno Domini MCCCXXXVII. - Bartholomeus de Podio mandato.

num-3-legajo-cartas-reales-num-79-ano-1339

lunes, 23 de diciembre de 2019

LIX, perg 214, 1 julio 1149


LIX
Perg. N° 214. 1 jul. 1149.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Hec est carta firmissime convenientie et pacis indisolubilis facte inter Raimundum Barchinonensem comitem Aragone dominum
et principem Garciam Navarre regem et successores eorum in perpetuum. In primis igitur eorum uterque alteri fidem suam dat sine dolo et fraude quodammodo prorsus firmissime et fidelissime amici maneant tam ipsi quam successores eorum ita quod alterius nulla fiat lis nulla contentio inter ipsos vel successores eorum super regnis Navarre et Aragone sed sibi ad invicem per fidem sinceram et integram consilium et ausilium prebeant. Instinctu etiam divino conveniunt rex et comes prenominati in legitimo matrimonio contrahendo inter ipsum comitem et Blancam filiam legitimam ipsius regis. Et quia inter magnas personas non debet matrimonium contrahi sine legali instrumento dotis ipse comes dabit predicte filie regis ad minus XII castella secundum morem regnum Hispanie. Si ipsum plus ei dare non computerit sua nobilitas et liberalis amor. Etiam rex dabit ipsi comiti et filie sue IIII castella scilicet Taust Pratellam Lesfais et Espetellam ipsa eadem die qua predictus comes ducat in uxorem legitime predictam regis filiam et cetera et comes dabit regi Carcastel. Possessores autem tam predictorum IIII castrorum quam dotis talem fidelitatem et hominium facient predicte filie regis quod ipsi prorsus respondebunt et obedient illi tamquam proprie domine sue si illa superstes post comitem fuerit vel si comes eam dimiserit sine delicto pro quo perdere debeat tam dotem quam predicta castra IIII unde ipsa stans in honore vel nolit vel nequeat se purgare. Conveniunt ad invicem rex et comes quod si quod absit predicta puella priusquam fiat matrimonium vel etiam postea sine herede moriatur amicicia et concordia firma maneat et indissolubile in perpetuum sicut inter ipsos sacramentis et fide statuitur. Firmatur inter ipsos ad invicem quod predictum matrimonium contrahetur usque ad proximam festivitatem Beati Michaelis anni sequentis sine fallatia et dubio veracisime si prius fieri nequeat ad honorem et utilitatem utriusque partis. In acquisitionibus quoque suis ammodo super terram sarracenorum Deo volenle faciendis taliter conveniunt. Quiquid de Orpeis et de Murel et de terminis regni Cesarauguste et Darocka et Calateu in antea aquirent rex et comes vel simul ambo vel alter sine altero seu manu forti seu dono seu quocumque modo ex hinc in antea per medium inter se amicabiliter divident et sic concorditer tenebunt vel ex communi consilio dimittent acquista. Omnia quidem predicta sicut melius et *sanius ac sanctius intelligi possunt omni dolo et fraude remotis firmant se se tenere et teneri facere rex et comes predicti tam fide propia et sacramentis sub personis eorum factis quam sacramentis plurium suorum hominum hinc inde ad ipsos factis et in futuro faciendis secundum quod hi vel ille ab altero querere voluerit rationabiliter et alter idonee facere potuerit. Quod hec omnia presignata modo designato fiant jurant ex parte comitis: primo Raimundus de Podio alto et Bertrandus de Castellet. - Ex parte quidem regis Simeon Azenarz et Willielmus Azenarz et Rodericus de Acegre. - Magister Rodebertus ecclessie Pampilonensis archidiaconus et regis Garcia principalis capellanus ac comitis predicti clericus fecit hanc cartam era MCLXXXVII kalendas julii.

Nota: MCLXXXVII : 1187. Perg. N° 214. 1 jul. 1149.

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 27. Reg.n. 1377. fol. 118. 28 oct. 1340.

Núm. 27.
Reg.n. 1377. fol. 118. 28 oct. 1340.

Sanctissimo ac beatissimo in Christo patri et domino domino Benedicto divina providencia sacrosancte romane ac universalis ecclesie summo pontiffici Petrus Dei gracia rex Aragonum etc. ejus humilis filius et devotus pedum oscula beatorum. Rumor publicus undique personans ad vestre sanctitatis auditum potuit perduxisse qualiter rex ille perfidus Marrochorum christianorum sanguinem siciens cum maxima multitudine paganorum ad partes cifretavit Hispanie moliens eam et specialiter regnum nostrum Valencie sue quod absit subigere feritati. Unde cum ex hujusmodi causis catholicam fidem et vos patrem sanctissimum caput ipsius ceteraque christiane religionis membra tangentibus et nos multum urgentibus et super aliis quibusdam ad hec necessariis nobilem consiliarium nostrum Raimundum Cornelii de cujus fidelitate atque prudencia ab experto confidimus plene de premissis instructum ad pedes vestre beatitudinis transmitamus: ideo sanctitati vestre intimis et devotis affectibus suplicamus quatenus contemplacione negociorum ipsorum et nostre consideracionis obtentu dignetur vestra clemencia predictum nobilem benigne recipere pacienter audire et supplicaciones nostras ipsius vive vocis oraculo proponendas favorabiliter exaudire: super quibus omnibus vestre placeat sanctitati ipsius nobilis adhibere relatibus fidem plenam. Almam personam vestram conservet Altissimus suo sancto servicio per tempora longiora. Datum Barchinone quinto kalendas novembris anno Domini millessimo CCC° quadragessimo. - Dominicus de Biscarra mandato domini regis.


domingo, 24 de mayo de 2020

NOTAS AUTÓGRAFAS A QUE SE HACE REFERENCIA EN LA BIOGRAFÍA.

NOTAS AUTÓGRAFAS A QUE SE HACE REFERENCIA EN LA BIOGRAFÍA. 

N. 1.

Memoriale n. 51.

Es una nota autógrafa puesta en la parte interior de las cubiertas de pergamino que preceden al primer folio.

Pere Miquel Carbonell nasque a VIII de febrer any MCCCCXXXIIII (1434) e era dilluns com nasque en la casa gran de la plassa nova que huy que comptam VIII de setembre any MDXII (1512)posseex la dita casa mestre Andreu CastaraChirurgia e ho (o bo) hon yom fasla barba. He ha dit a mi la mia bona mare que lodimarts apres lo dilluns yo fuynat era festa del ventre çoes Carnestoltes.
Et obiit die jovis secundo mensis Aprilis anno a nativitate Domini MDXVII (1517) cuius anima requiescat in pace. (Autógrafo de su hijo Francisco.)

Su nacimiento lo confirma también Carbonell en otra nota autógrafa puesta al fól. 143 v. del Memoriale N. 55. A.
Idem en otra al fól. 34 del Memoriale N. 55. B.

N. 2.
Varia 23. Privilegia temploriorum. Jacobi II.
pars 2.a n. 310. fól. 2 v. de los que preceden a la numeración.

Petrus Michael Carbonelliis Regius Archivarius Barçinone(NOTA 1) ortus die Mercurii XIX Februarii quadragesima insurgente Anno salutis MCCCCLXXXXIII hoc epigramma litteris maiusculis per prefatum Petrum Oliva sculptum in lapide reposito in pilari claustri Monasterii predicatorum Barcinone ante suum monumentum novum eidem Monasterio dono dedit.

Deo. Omnipotenti. Maximo.
D. O. M.
F. CARB. PARENTI OPTIMO
GRATIAE CONIVGIBENE
MERENTI. P. MICH.
NELLVS
REG. ARCHIVARI
VS CIVIS BARC. SIBI ET
SVIS POSTERISQVE ANN.
CHRISTI. M CCCCLXXXXIII. (1493)
.XI. KAL. MART. FERRANDO II.
FOELICITER REGNANTE.
sua pecunia faciendum curavit
S. P. F. G.

(NOTA 1): Derivatur a BarcinoBarcinonis est ablativi casus et sic est interrogatio de unde scilicet de Barcinona. Sed si in genitivo ponatur putaBarcinonae tunc derivatur a Barcinone primae declinationis et est genitivi casus et scribi debet tunc cum diphthongoBarcinone et est tunc interrogatio de ubi scilicet in Barcinona.

Hieronymus Paulus Barcinonensis.

Quis me adeo pulchris emendatumque figuris
Scripserit ut noscas est opere pretium
Hunc Carbonellum vocitant quem Regia cura
Archivi voluit sceptra teneresui.

Alexander Geraldinus Infantium
Regum Hispanie Preceptor egregius.

Si quem formosae delectant forte figurae
Has Carbonelii noscat habere manus.
PatriaBarcino terris et notus Iberis
Archivo Regum Rege volente praest.

N. 3.

Memoriale n. 49. fol. 149.

Anno Christi MCCCCXXVIII (1428) in CivitateBarcinona terraemotus factus est ita grandis quod lapides operis vulgo nuncupati la O. quod erat ut nunc est refectum in pariete fasto supra portam Ecclesie beate Mariae de mari huius Urbis respiciens occidentem versus ruerunt ex qua dirutione XXVIII homines inter masculos et feminas mortem obiere. Hic enim terremotusduravit in memorata Urbe annos duos mensis sex. Sic quod nulla dies sine terraemotu illuxerat. Haec autem habui a viris senio confractis et inter alios a veneranda Genitrice meanomine Joanna tunc aetatis suae anno VIII. Quae annos VIII et hebdomadas sex paralysi morbo in cubili laboravit computando a superioribus diebus usque diem Jovis XVII Novembris anno salutis MCCCCXCVI (1496)quo mortem obiit vixit annis LXXXIII mensibus sex diebus XXVIIII.
Verumtamen ipsa religiossisimadomina mater mea prefato morbo sic oppresa et etiam ipso crescente extitit cum ferre in agonia mensibus sex et XXVIIII diebus diem clausit extremum predicto die jovis XVII Novembris paulo ante pulsationem primae horae post intempestam noctem ipsius diei anno ut predicitur Christi MCCCC Nonagesimo Sexto apud Camerammaiorem domus maioris domorum mearumsitarum in vico vulgo dicto den Serra Urbis Barcinonensis cuius anima in pace requiescat. Vixit ut predixi annis LXXXIII mensibus sex diebus XXIX. Ita quod morbusparalysis eamcompressit ad extremum eius vite diem usque scilicet annis ut predixi octo hebdomadas sex.
Nota quod hec veneranda Materpriusquam ab hoc seculo migrasset paralysi morbo in cubili persisteris maximo cum dolore et patientia laboravit per annos octo et hebdomadas sex. Cuius anima requiescat in pace et credo eam iam in pace requiescere.


N. 4.
Memoriale n. 49. fól. 42.

Muger de P. M. Carbonell.

Die Merctirii XV Januarii Anno salutis MCCCCLXXXXI prefatus dominus Infans Henricus ex predicta domina uxoresua filiam nomine Helisabet suscepit nataque fuit ipso quidem die Mercurii paulo post pulsationem primae horae post meridiem ipsius diei in domibus ab eo nuper emptis sitis apud urbem Barcinone in vico lato satis prope caenobiumdivi Francisci. Quae quidem domus ab eodem domino Infante empte pretio XLV milia solidorum fuerunt primo Petri Morerquondam (o quendam) mercatoris Civis Barcinonemariti uxoris meae nomine Eulaliae ultimo vero Gasparis Maymo Locumtenentis Baiuli generalisCatalonie qui primo fuit notarius nunc vero eques....

N. 5.

Memoriale n. 55. B. fól. 19.

Per causa del fret la mia ma que es indisposta ha scrit e scriura no axi be com ha scrite scrivia Deo opilulante stant calda e per çonos meravell lo lector si en aquest Registre trobara scriptura mal scrita.

Id. fól. 22.

Aquesta scriptura es per mi ab ruinatincta e cuytadament e ab gran fret scrita.

N. 6.

Memoriale n. 49. fól. 69.

PossessioRegii Archivi Barcinonae.

Memoria teneto mi gnateFrancisce quod die Martis die festo divi JulianiVII Januari Anno a nativitate Domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo paulo post pulsationemdecimae horae ante meridiem eiusdem diei: ex maxima tuve terra madescente ego Petrus Michael Carbonellus Regia apostolica et imperiali auctoritatibus notarius publicus Barcinone adeptos sum possessionem Regii Archivi Barcinonensis: ad quod Archivume domo subscripti Bartholomei Verini una cum ipso et ceteris pluente semper nive in maxima quantitate accedere non recusavi. Et sic in ipso Archivo ipsis die hora mense et annopresentes fuerunt magnifici honorandique et probi viri dominus Bartholomeus Verinus Consiliarius et Regens Cancellariam Serenissimi Domini Regis Andreas de Peguera Magister rationalis Curie eiusdem domini Regis in Civitate Barcinona principatuque Catalonie Regno Maioricarum et insulisei adiacentibus ac in Regno Sardinie Petrus Bancellslocumtenens ipsius Magistri rationalis Montserratus Torrespresbiter Bernardus Andor domini Regis Scriba: qui rogatus et requisitus ipsam possessionem scripsit et penes se testatus est et Joannes Viastrosa mercator CivisBarcinone Jacobi Garcia viri quidem optimi et cordati predecessoris mei in dicto officio gener ac alii viri qui ibidem aderant. Et nihilominus fere paulo post ego idem Carbonellusprestiti sacramentum et homagium penes eundem magnificum Regentem Cancellariem Bartholomeum Verinum ore et manibus comendatum juxta Usaticos Barcinone et Constitutiones Catalonie generales: ac modo et forma quibus magnificus domini Regis Protonotarius illud prestat sen prestare tenetur. Idcirco Sacratissimam divamque Virginen Mariamet divum Hieronymum cum divis JulianoRaphaele Honorato aliisque paradisii civibus ut ad omnipotentem Deum preces prorigere dignentur pro me peccatore suppliciter oro et obsecro. Adeo quod ipsis precibus mei misereatur meque adiuvet defendat ac optime ferat mihi Carbonello quam diu anima hos reget artus meque etiam ad suam gloriam perducat eternam per secula cuncta. Amen. Vale.

N. 7.

Memoriale P. M. Carbonelli ad sui usum, fól. 68.

Ne quispiam me P. M. Carbonellum predecessoresque et successores meos in prefato Archivii officio mordere studeat (seu si momerderit penitus confundatur) Regum Regesta in ipso Archivo recondita multis maturis ac sumptis prandiis ego quidem recens in ipso officio volvere et revolvere curavi adeo ut aliqua ex Regestis decreta per omnes predecessores meos apposita eternae memoriae commendentur et deinde invidiosus omnis in Archivarios male loqui sinat. Iccircovere utendum estimo per me et alios mihi in hoc officio succedentes exercitio Scribe domini Regis et quod sun extra XII Scribarum Regiorum numerum quum iuxta ritum vetustissimum mihi in hoc officio prefecto licet tali exercitio uti postquam Scriba mandamenti domini Regis ratione ipsius officii sum et appellor veruntamen si quis dicat quare tali exercitio tam rare utebantur predecessores mei bene dicendum puto quod ipsum officium totum hominem occupat et maxime rotroactis temporibus quibus in ipso Archivo maxima commoda eisdem Archivariis obveniebant etiam quia dudum ante annum MCCCCXVIIII tempore memorati Regis Alfonsi nullumaliud Archivum erat in Regnis ditionis domini Regis preter hoc. Nam postea ipsius Regis tempore fuerunt facta ex uno tria scilicet hoc Barcinone unum Valentie et aliud apud urbem Cesaraugustam Regni Aragonum. Multa alia dici possent ad hanc rem tutandam que ne aures audientium obtunderem et brevitatis gratia relinquenda potius existimavi. Vale. Archivi custos et lux Regum ac populi foeliciterque vitam agito.

N. 8.
Memoriale n. 55. A. fól. 109.

Nota de cercar.

Si ses devendra algu venir a mi dient yous do per cerca de tal cosa tants rals e si ho trobau vos dare tant crechyo esser justa cosa trobant ho pendre la promesa ultrason salari. Empero sis seguira que per la cerca haura bestret e apres veent que yo no trobe la cosa demanada tornara e dira çoque haguera pogut dir en la primera vegada e dar tant sis troba yous dare nom semble cosa honesta acceptar tal promesa. Mas dir si lo treball ha esser maior de la cerca yo vull mes per locercar del quem haveu donat om dareu alguna cosa mes si yo ho trobareque sia rahonable mas no acceptar promesa apresde la bestreta quant nos trobe car poriesseguir si apres se trobave infamia per a mi que havia primer dit que nou trobave encara que ab veritat you hagues dit per la presumptio que facilment sen hauriadient la gent axi mirau bona pragtica de Archiver fas bestraure per la cerca. E apres diu yo no ho pusch trobar per que li prometten alguna bona quantitat de pecunia e promesa lavors ell diu jau he trobat donau me ultra mon salari lo quemhaveu promes. Daçosseguiria gran infamia encara que ab veritat fos dit yonou trobe per quant les persones enveioses e mal dients ans presumexen e dien lo mal que lobe. Jam ha seguit a mi que hun home Sartappellat Bonanno per cercar una sua legitimatioen los registres de Sardenya del Rey don Joansegon me dona per la cerca mig ducat. E apres com yo li referi que ho havia cercat en los libres de Sardenya e nou trobavepromes me que ho tornas cercar e en aquests e en altres registres que siu trobave daria a mi centducats per quant siu trobas guanyara la heretatde son pare que era de valor de mes de X millia florins e per mi li fon replicat que no plagues a Deu yo pendrenultra mon salari si aquella trobas masfora rahonable que si yo havie a cercar tots los altres registres com son Itinerum et Diversorum que per la cerca hi affegis altre migducat. E ell no volent ho fer tenint sos tretze (nota 13) que ell podia dar çodel seu e per ço yon podia pendre los C. ducats yol lexi star que no hi volgui perdre mes temps. E siu hagues trobat o may ho trobave no men faria pagar per salari e treball mes de I ducat. E açohe volgut açiposar per que mon fill Francesch que te ensemps ab mi et insolidum aquest offici encara tengabona conscientia vaia per aquest cami o altre millor si a ell semblara car ques vulla se diga noy ha tal libre per molts quens tengam com lo librede la Consciencia. E axi no prengam sino la cerca raunable e just salari.

Nota 13: tenint sos tretze : estar en sus trece : Papa Luna, Benedicto XIII.

N. 9.

Memoriale n. 49. fól. 167.

Per quant sensbona causa sino ab passions e favors mundanes han fetsArchius en preiudici de aquest Real Archiusituat per los Serenissimos Reys de Arago en la present ciutat de Barcelona com a principal e mes insigne ciutat de les altres e hon los dits Reys han cregut tenir e pus guardats los registres e scripturesReals faents per llurs grans Senyoriespobles e terres e per ço hi faeren fer armaris uns per Aragoe Valentia altres per Catalunya e altres per Mallorquese altres per Sardenya e altres illes e terres tots en gran orde. Yo Pere Miquel Carbonell Archiver del Reynostre Senyor e notari publich de Barcelona una et insolidum cum Francisco Carbonello filio connotario et Coarchivario meo ab bon perdo dels legidors no deliber perdre molt temps en scriure e fer memorials per dits Regnes e terres dismembrades daquestReal Archiu. E axi super eis non servato ordine brevi me expediam e maiorment que so mal pagat de la quitatio quem pertany per dit offici de Archivere de Scriba de manament. E noresmenys que senscausa alguna e mes per complaure a alguns detractors enveiosose mals parlers ses feta Constitutio en les Cortscelebrades per lo Rey En Ferrando segon en lany Mil cinc cents e deu en la vila de Montso contra mi Pere Miquel Carbonell Archiver del Rey nostre Senyorqui havia acostumat de fer moltes graties dels salaris e treballs quem pertanyen dels transumpts e copies dels privilegis e scripturesde dit Archiu quem demanasen e les mes vegades sens demanar res de cerques cercava. Ara pensant me fer mal han me fet be car haure cercas ab constitutio que non havia nendemanava yo sino molt atart ut patet in memoriali quod teneo de omnibus emolumentis scripturarum ipsius Regii Archivi. Es ver que han fet un be a la republica sobre losregistres que nos acostumaven mettre en loArchiu nisipost mortem Regis. E ara confirmant la Constitutio sobre açofeta per lo dit Rey En Ferrando en lo monastirde Sanct Francesch de Barcelona en lany MDe tres son tenguts protonotaris e secretaris de donar losregistres e posar los en lo Real Archiu de deu en deu anys ço es los qui son stats fets e acabats fins en lany MCCCCLXXXXIII e apresde X en X anys e no sen son curats de metrels en dit Archiu sino de una part dels Registres de la Loctinentiadel Infant don Henrich Comte de Empories. E per lo temps ques passat son tengut ara donar e mettre dins lo present Real Archiu tots losregistres començant a comptar del regnat del Senyor Rey huy beneventuradament regnant fins en lany Mil D e tres inclusive e axi de deu anys ut supra. E en aquest mettre de registres sisi posaran sera utilitat mia per les copies quendare. Es ver que dita nova constitutio fara be e mal al Archiver be que demanara es fara pagar de copias en paper auctenticas sens fer gratiascom faea de privilegis o scriptures quis son stades e seran en la Cancellaria o en poder de dits protonotaris e secretaris expedites en pergami quattrerals per fulla mal de alguns privilegis o scripturesque recayan o recauran en migs salaris e occuparan poques fulles no sen pora exigir dits migs salaris sino quattre rals per fulla com dit es e segons vol la dita nova constitutio. En lo fet de les cercas hon diu ques haian a tacxar per Canceller o Vicicanceller e per aquelles sia tengut lo Archiver prestar jurament e oirne sententia de excomunicatio es cosa damnosaals damanants que haian anar als dessus dits en fer les taxar e no poderse concordar abdit Archiver sens que primer no sia taxatper los dits taxadors que hi saben e sabran pochper ignorar los treballs que si mettran e axilos damanants haian axi rodar la ciniae perdre temps en lo dit taxar maiorment com sera mester cuytat lo que damanaranstants en hostal e volents sen tornar en lurscases o lo temps los passara que tendranlimitat. E apres encara feta dita taxa hauran pagar al Archiver tot lo que sera taxat ansde posar se ell en cercar. Et forte si tendra mala conscientia referra que jauha cercat e nos troba dira e axi los damanantsseran frustrats. E de oir en lo fet de les cerques sententia de excomunicatio es cosa demasiada e impertinent que prou basta hi prestlo jurament. E axi ho he delliberat de prestar que mi haure fideliter damanantlo quem semblara per treballs de cercas. E ara pus hi ha constitutioper
cascuna vegada que seran demanades scriptures daquest Archiu ara les tenga memorialadesara no demanare primum et ante omniaquem sia pagada la cerca car en los registres nos pot cercar arreu segons lo calendari daransino a disperatis que no son com los Manuals dels notaris que encontinent troben juxta localendari lo ques demanat per que son posats seriatimlos calendaris. E si nos pot concordar de la cerca sera cosa pertinent lavors se recorrega als dits taxadorsque tacxen mas yo ho fare Deu volent de tal modo com he be acostumat que no hi affreturararecors de fer les taxar com es dit facen e diguen ques vulla que en fer se pagar dit Archiver del que li sera damanat noy basta altra constrictio sino la bona consciencia e açomateix ha dit lo Senyor Rey que la sua intencio en fer dita constitutio no es stada sino aquesta yo posaçi en lofet de les cercas. En lo fet empero de fer se pagar de les dites copies sia servada aquella a la ungle encara que los quin han mogut noy haian hagutla intencio recta sino invidiosa contra mi que noy sostat appellat ne examinat lo compte yontenia segons mos predecessors en fer me pagar molt menys que ells no faen que en veritat en les mes vegades de X parts que podia exigir non exigia la mitat e encara mes del quart. E axi no es persona que pusca dir abveritat que de mi sia partida sino be contenta e puschdir ab veritat maxime dels homens de honresen anaven de mi be contents e yo restavedells mal content no de tots mas de alguns que massa se amaven e volian yo ho reputas a gratiaells ho rebessen gratis pro Deo. Es ver que sera altra taxa si no volran les dites copies en paper sino en pergami. Lavors pora demadar lo Archiver molt mes de dita taxa segons la pratica que ell e sospredecessors hi han servada. Car dar dites copies se enten de paper e no de pergami. E en totes les dites coses ad futuram earum memoriam he volgut extendre la ploma mes no pensava car sera lum e regle no solament de mi e de Francesch mon fill mes encara dels altres Archivers que apres de nosaltres hi succehiran.

N. 10.

Memoriale n. 49. fól. 68 v.

Per bons respectes yo dit Archiver no he servat neserve ne delliber servar dita taxaencara sia iusta en fer pagar axi integrament los salaris com es taxat ans molt menys faentne moltes graties e cortesies maxime si es lodamanant home pobre o de honre o de paratge loqual yo sempre he tractat e delliber tractar benignement e a tant baix salari com ha volgut e volracar yo ame mes aquell tal damanant sen vaia mes content de mi que yo dell demptoque aquest tal damanant venga a mi per la maniadorae bonament e nom façadestexir dient paraules iniurioses o infructuoses donant me algun carrech de esser dur o cruell exigidor et ultra modum car en tal cas no li faria I diner de gratiaans li fare pagar tot lo que per justicia ne puschexigir e haver. E veus açi la mia praticae conditio que a bones sen portaran de mi e bens e roba que tal som que fas en fets mes que en paraules e monsonogueries.


N. 11.

Epistola Regii Archivarii ad venerabilem fratrem Franciscum Segarra divini verbi preconem eximium.

Regius Archivariiis Petrus Michael Carbonellus fretriFrancisco Segarra ordinis Minorum viro inprimis docto P. S. D. Non equidem sum oblitus: Quam tibi imper in Regio Archivoaffectionem circa rem meam aliquam tuo Monasterio impendendam ostenderim: et tu quanta me: non modo humanitate: sed etiam benignitate persaepe exceperis: Itaque cogitanti mihi vir suavis sime an ex codicibus meis Senece opera: Au Marci Tullii Ciceronis in bybliothecam istius Monasteriireponerem. Ubi tu declamator acerrime quottidie volvere et revolvere non cessas sacrarum scripturarum libros: Tandem in mentem venit Senece opera in uno voluminecontexta quibus ea bybliotheca carere videtur me repositurum: opere pretium fore. Quando quidem ea lectitantes virtutis gloria emicuerint. Nihil enim mihi obtabilius contingere possit quamque vitae tempus nobis breve datum: diebus: quibus secularia negotia conticescunt: legendo et annotando cum voluptate terere. Non ab re barbatum Hieronymum in vitas patrum ita transcripsisse comperitur. Sic enim ex carnalibus escis alitur caro: ita ex divinis eloquiis homo interior nutritur et pascitur. Sed ille beatissimus est: qui divinas scripturas legens: verba vertit in opera vaca lectioni vaca meditationi scripturarum vaca in lege Dei. De his quidem satis. Quocirca Francisce frater divini verbi preco egregie accipe accipe Senecae volumen: quod tanti facis et inter alios memoratae bybliothecae libros locare cures. Hoc divum quippe volumen gratis et Dei amore isti tam Sanctae bybliothecae dono dara mihi libet in presentiarum. Tu autem disertissime frater Francisce cum preces ad omnipotentem Deum fuderis: memineris nostri. Nam te et ceteros venerandos tui ordinis fratres vehementer oratos velim ut quando me decedere contigerit non vos pigeat pro anima mea omnes dicere Requiem aeternam dona ei Domine. Vale meque ut facis ama nam te puro amo affectu. Ex urbe Barcinona die sexto idus januarias: Quo tuum audivi Sermonem mirificum apud aedem sacram SanctimonialiumHierusalem huius Urbis Barcinonis. - Anno Salutis millesimo quadringentesimo octogesimo sexto. Ferrando IIfoeliciter regnante.
TEΛOΣ.

Petrus Michael Carbonellus Serenissimi domini Regis Scriba ac tenens claves Regii Archivi Barcinone huiusmodi librossive opera Senecae (o Senecoe : Séneca) comparavit bibliopolae Antonio Ramundo Corrono mediante scilicet die presenti XVI mensis septembris anno Salutis MCCCCLXXVIIpretio exoluto. Et postea eos ligari et miniari fecit dictus Carbonellus maiore multo pretio: quod etiam fuit exolutum. Deo gratias et Sacratissime Semper Virgini Mariae Matri domini nostri Jesu Christi et etiam cunctis coelestisPatriae Civibus Amen.
Verum hoc anno salutis M. D. XIvolvi et revolvi hunc codicem et ipsum inveni deturpatum et male tractatum in aliquibus eius partibus seu foliis. Quis stultus fecerit nescio. Si tempus Deus mihi dederit reparabo postea quamquam nullus Caenobii frater reparare voluit cum sua desidia.

N. 12.

IESUS.

Huic coniugio mihi libet (ut soleo) praefaciunculam huiusmodi facere. Imprimis ausim dicere quod coniugium est genus quoddam servitutis nam et uxor viro et vir uxori obstrictus obligatus et ita annexus est ut nemo quidem summe dignitatis ac auctoritatis nisi sonticis obvenientibus causis separari possit. Obligationem hanc declarat ille quoque mos antiquus quo nuptie per coemptionem fiebant ut vir uxorem et uxor virum quasi emere videretur. Quod Vergilius antiquitatum peritissimus tetigit quum dixit. Teque sibi generum tethis emat. Et alio in loco ac dominum Aeneam in regna recepit et hoc esse aiunt quod queritur Juvenalis de Ursidio que stulta maritali iam porrigat ora capistro. et quod libertas magna dote ematur et certe ita est viri nam tales ex nuptiis fiunt quales ii qui ab amazonibusvicti olim dicebantur. Ergo quum solus sapiens liber sit (ut dicunt Stoici) ducenda uxore ne libertatem amittat abstinebit. Hanc uxoriam servitutem illa pregravant molestia scilisetfoeminarum loquacitas importunitasinsaturabilitas. Ex coniugio igitur quam dii inmortales infamia sequitur vel sequi potest nam hinc adulteria illinc filiorum et filiarum stupra que et si rara tamen maritus pulchre vxoris et formose prolis pater semper timet semper anxius est. Quotiens versum illum pronunciare audit Cornua mutantur sed cornu non variatur totiens animus illius mutatur et variatur scit nam litem magnam pudiciciae esse cum forma scit omnia matrimoniorum alienorum corona esse subsessoribus. Augustus ille Cesar: qui etiam... in numerum deorum relatus fuit non potuit hanc efugere infamiam habuit nam filiam et neptem adulteram. Sane igitur illud Biantis viri sapientis responsum que cum interrogatus esset a quodam deberet ne uxorem ducere dixit pulchram duces aut deformem si pulchram habebis communem si turpem habebis poenam neutrum autem b.... non est ergo viro sapienti ducenda uxor. Preterea mulieris preclara nature dona sunt illa scilicet ingenium acutum memoria tenax et longa vita que libidine seu frequenticoitu maxime minuuntur consumuntur et pereunt. Nihil profecto tam celeriter senescere cogit homines quam crebra geniturae profusio quod non in hominibus tamen sed in aliis quoque animalibus videre licet et plantis nam que sunt salacia et libidinosa nimis animalia cito deficiunt et moriuntur ut passeres et perdices. Lactuce (o lactuçe : lletuga, lettuce : lechuga ?) quoque et alie herbe quum primum in semen abierunt arent et amarescunt. Hominem vero coniugatum temperare a venere perdificile est et volenti per uxorem non licet. Ideo bene. Q. Cicero. M. Ciceronis frater dicere solebat Libero lectulo nihil iocundius. Quod dictum quisque sapientissimus in fronte seu fulcro lecti sui habere scriptum deberet. Uxorem ergo vir sapiens ne ab officio suo deficiat non ducet. De his quidem satis. Christi domini nostri Jesu ac Sacratissime Virginis nominibus imploratis. XXVIII Protocollum sive Manuale mei Petri Michaelis Carbonelli Regii Archivarii et notarii publici Barcinone atque ubique terrarum ditionis domini Regis foeliciter incipit. Qui meum quo utor in publicis hic appono Si+gnum.
Incipit Foeliciter.
Annus a Nat. Domini. M. Quingentesimus quartus Ferrando secundoeiusque coniuge Helisabet auspicato conregnantibus.

(Nota: Ferrando secundo eiusque coniugeHelisabet : Fernando II de Aragón, el católico, cónyuge: Isabel la católica, Helisabet, Elisabeth, etc.)

N. 13.

Memoriale n. 55. B. fól. 66. v.

Record com en lodit mes de Març any Mil DXVI fiu fer una clau al pany de la porta del Reyal Archiu de Barcelona la qual en dit mes doni a Franceschmon fill pus es Archiver de dit Archiuuna et insolidum mecum dient li que de tot quant hi gonyara axi de cercas com de dar e auctenticar privilegis provisions e altres scripturesde dit Archiu sia tot seu axi que hi façatanta residentia com es mester e volra e preca nostre S. Deu que per molts bons anys posseesca lodit offici ab mi e sens mi en haiatant guany e profit com son cor desija. E placiaal Senyor li vulla alargar la vida per mes be a fer. Amen.

E per quant lo dit mon fill es de conditio ques ama molt mes que no deuria e jolhaia molt endressat e no te tanta conexençacom deuria he li dada la dita clau ab tots losguanys quey fara dient com es dit que tots sien seus abtot que si fos liberal deuria dir com hi guanyava monpare veus açiquey he gonyat preneune aquella part que volreumay ho ha fet neu fara yo ley perdofaçayo lo que dec axi vers ell com versnostra muller e ells nunca façanres per mi que deçoso content. Deo gracias.


Esta nota sigue inmediatamente a la anterior y su descifre nos ha sido muy costoso, por hallarse cuidadosamente tachada sin duda por la mano misma del padre o más bien del hijo, después de la muerte de aquel.

N. 14.
Memoriale P. M. Carbonelli ad sui usum, fól. antepenúltimo.

Aquest mon fill ha desistit de no seguir la Cort.

Pos en record com dimarts vigilia del glorios Archangel mossen Sant Miquel e comptaven XXVIII de Setembre del any MCCCCLXXVIIlI parti monfill Francesch de Barcelona en companya e serveyde mossen Gaspar de Arinyo Secretari del S.R. e de mossen Gaspar Peyro aximatex Secretari del dit S. R. e tira ensemps ab ells la via deValencia hon va lo S. R. per prestar lo jurament per la nova successio. E parti ja lodit S. R. a XXIII del dit mes e any de la present Ciutat. Es verque per quant lo dit mossen Peyro fa e desempatxeles mes faenes de mossen Arinyo e es home doctee que veura millor sobre lo dit mon fill lo dit mon fill stara de continuo ab lodit mossen Peyro lo qual li fara la despesa a ell e una gentil mula que yo li he comprada. Deus dirigat eos et det suam gratiam. Amen.

N. 15.

Memoriale n. 24. fól. 1. en pergamino.

Pos en memoria com dissapte que comptam XXXI de Marçany MCCCCLXXXI mon fill Francesch comença de star en casa de mossen Gaspar de ArinyoSecretari del S. R. quel ha acceptat en serveyseu per scrivent e doni al dit mossen Arinyo un libre estimat .... LXXXX lliures per micer Antoni Geraldino e mestre Francisco qui apres es stat bisbe de Çaefelo.E mes despengui XXII lliures X s. per I mula que donial dit mon fill com entra en dit servici.

N. 16.

Memoriale n. 49. fól. 102.

Memoria tene quod omnes prefati et infrascripti gnati et gnatae nepotes mei et neptes mei ex filio fuerunt nati et nate in edibus sitis in vico vulgo dicto del Garrofer Civitatis Barcinonae que fuerunt venerabilis et discreti Raphaelis de Riudor quondam notarii publici Barcinonensis eiusdem filii Soceri qua filiam suam nomine Joannam heredem suam universalem instituit et ipsa Joanna predictum filiummeum maritum suum ad omnimodas voluntates suas. Quemadmodum de herentia praedictae nurus liquido constat in Capitulis matrimonii predictorum filii et Joannaepenes discretum Joannem Geraldum notarium publicum Barcinone. De herentia vero filii mei plene constat ultimo testamento predicta Joannae confecto et eiusdem Joannae manu propria scripto penes discretum ac venerabilem Stephanum Malet Regium Scribam et notarium publicum Barcinonae.


N. 17.

Memoriale n. 49. fól. 101.

Die dominico VIII mensis octobris anno Salutis M. quingentessimo tertio Ferrando secundo foeliciter regnante et in comitatibus Roscinonis et Cerritaniae pro Gallorum bello rejiciendo personaliter cum magno exercitu peditum et equitum existente Reverendissimus dominus Petrus GartiaEpiscopus Barcinonensis confirmavit nepotes meosex filio duos scilicet Petrum Michaelem Carbonellum et Franciscum Michaelem Carbonellum apud Episcopale palatium Barcinononensemconstitutos. Et prefati Petri fuit compater ego Avius et Commater egregia Barona de Queralto nomine Violans filia Magnifici Joannis Ros quondam Legum professoris prefati vero Franciscifuit compater magnificus Joannes Guillelmus Jorda Legum professor Civis Barcinone et Commater uxor magnifici Hieronymi de Colle Legum professoris Civis Barcinonae. Et dono dedi ipsi Petro pro ençaeniis et bono amore argenti aurati taceamsive xapam factam cum gallonibus sive gallonsponderis unius marci ad marcam Barcinone.Solveram pro ea lliuras acto et X solidos.

Id. v.

Et eodem die et anno prefatus dominus Episcopus Barcinonensis sedens in prefato Episcopali palatiopredictum Petrum nepotem meum corona illustravitet sic chartam Coronae ei concessit et tradi fecit in crastinum per notarium eius Vicariatus.
Item die festoSancti Francisci quo computatur IIII.us dies octobris anno Christi M. quingentesimo quarto anticipando dedi pro filio seu filia primogenituro seu genitura ex prefatis coniugibus loco encaeniorum duplam unicam ducati valentem ducatos duos Helisabet venerandae nurui meae ipsoquidem die personaliter reperte in aedibus domini patris sui Joannis Ulzina apothecarii sitis coram fonteAngeli juxta littus maris huius Urbis Barcinonae.

N. 18.
Memoriale n.19 ?? fól 101.

Die dominico vicesimo quarto septembris paulo pos pulsationem quintae horae postmeridiem ipsius diei anno a natali Christiano tertio supra milesimum quingentesimum Ferrando secundo foeliciter regnanteet generales Curias tenente in et pro facto Guerraecontra Regem Francorum Charolum apud Coenobium Sancti Francisci Barcinonae ....Helisabet nurus mea filiam peperit cui nomen inditum fuit scilicet Helisabet Gratia. Et fuerunt compater et commater Magnificus Michael Perez AlmaçanRegum Secretarius ordinis divi Jacobi de Spata et magnifica domina Alduncia uxor Magnifici Hieronymi Albanell Legum professoris Regentisque cencellariam domini Regis quorum alter scilicet Secretarius ab Ecclesia beate Marie de Pinu (ubi baptizatafuit) recedens peracto baptismo predictae Helisabet Gratiamisit ad prefatam Helisabet commatrem suam pro ençaeniis ducatos decem in quinque petiis auri vocatis duplis ducati nuper cum insigniis domini nostri Regis in eis sculptis et mpressis. Commater vero nihil dono dedit. Ego vero praefatae nurui meae die festo Sancti Michaelisin crastinum baptismi pro encaeniis dono dedi petiam unicam aurivalentem ducatos duos quam vulgo bullunyes appellant. Fuit baptizata die jovis XXVIII predictorum mensis et anni per Bartholomeum Ros presbyterum praefatae Ecclesiae de Pinu Vicarium. Quo quidem die dominus noster Rex discessit ab hac Urbe Barcinona magna comitante caterva ad agros Gerundensem Emporitanum comitatus que Roscinoniset Cerritanie pro facto praefatae Guerrae Francorum.
Memoria tene quod die veneris XIX mensis januarii Anno salutis M. quingentesimo quarto dono dedi huic Helisabet Gratiaenepti meae jocale unicum auri in cuius medio est locatus lapis dictus jacynthus cum perula in calce pendens quod nuper comparavi ab Joanne Rovirola argentario precio LXX solidorum monetae Barcinonensis jam exoluto. Quod quidem jocale tradidi Domine Helisabet nurui meae eius matri in commendam quousque ipsa Gratia ad annum pubertatis venerit. Sin autem illud tradendum volo filio meo Francisco eiusdem Gratiae patri et seu eiusdem filii heredibus pro suis et eorum voluntatibus libere faciendis.

Obiit praefata Gratia neptis mea morbo epidemiae in turri predicti filii mei sita juxta Monasteria Monialium Montisalacris et fratrum beate Marie de Nazaret ordinis Cisterciencis in SuburbioBarcinone die veneris XXI Maii anno a nativitate Domini MDVII. Et in crastinum die sabbati XXII predictorum mensis et anni fuit sepulta in sepulcro sive monumento meo sito in claustroMonasterii predicatorum Barcinone ubi fuit sepultus Ludovicus frater germanus suus et ibi jacent ossa patris mei et fratrum ac sororum germanorummeorum et Gratiae primae uxoris meae matrisFrancisci filii mei verum omnes filii et filiemei dempto filio Balthesare qui jacet in Monasterio fratrum Minorum oppidi sive ville Ciutadille insule Minoricarumjacent in sepulcro sito in capella Sancti Antonii que est coram fronte claustri Sedis Barcinonae cum signo de Avibus quod est in introitu ipsius capellae ad partem sinistram sive squerra et quod sepulchrum et beneficium ipsius capelle instituerat quidam cognomento Calopa Locumtenens Magistri rationalis Curiae Domini Regis Civis Barcinone quique fuit consobrinus Avi mei Bartholomei dez Solerde prefato officio Magistri rationalis. Ubi etiam jacent sepulta corpora domine Joannae matris meae et domine Eulaliae Aviae meae que fuit uxor prefati Bartholomei dez Soler. Et memoria tene quod est perquirenda dotalia predicti beneficii quod est de genere predicti Calopaubi invenietur ad quem pertineat jus patronatus predicti beneficii et creditur quod ad predictum avum nostrum eiusque heredes et successores.

N. 19.
Memoriale n. 49. fól. 101 v.

Die sabbati VI. Nonas Maias quo numeratur dies secundus Maii paulo ante pulsationem undecimae horae post meridiem ipsius diei et erat festum Sancti Athanasii Episcopi Alexandrini et doctoris Grecorum anno scilicet a nativitate Domini M. quingentesimo sextoFerrando secundo foeliciter regnante .... memorata Helisabet nurus mea filium peperit cui nomen inditum fuit Ludovicus Onophrius Benedictus Franciscus fuitque compater Magnificus atque prestantissimus vir dominus Ludovicus dez Pla Archidiaconus maior Ecclesiae Barcinonensis Commater vero domina Anna Ros uxor Magnifici Joannis Lull minoris dierum Civis Barcinone. Et fuit baptizatus in praefata Ecclesia Barcinone per venerabilem Antonium Ribes hebdomadarium ipsius Ecclesiae die veneris VIII predicti mensis Maii festo apparitionis Sancti Michaelis Archangeli. Et pro encaeniis et bono amore praefata commater dono dedit predicto Ludovico eius filiolo Castellanamauri unicam valentem XXX solidos et sex denariosCompater vero nihil. Ego vero (ut in proxima columna scripsi) iam duplam unicam ducati eidem dono dederam anticipando. Item ultra ipsam duplam dono dedi hoc die dominico X Maii anno predicto eidem nurui meae pro encaeniis ducati duplam. Et sic tenet pro hoc partu ducati duplas duas. Nota quod partus accipitur hic pro prole. Item ultra praedicta encaenia dono dedi predicto Ludovico nepotimeo ex filio fructuariam sive fruytera argentiaurati ponderis unius marci et duarum unciarum in cuius medio est sculptus Leo cum uno arbore vulgo dicto noguera et cum aliis operibus in girum cuius argentumest finissimum Regni Portugaliae quam hic Barcinonae inaurari feci de ducatis venetis tribus. Ideo precium eius fuit XII lliures et X solidos licet sit maioris valoris quas solvi Raphaeli Peregri aurifabro sive argenter die sabbati VIIII proxime dictorum mensis et anni in mensa nummularia sive depositaria Civitatis Barcinonae. Et sic hec encaenia sive dona summam capiunt XVII lliurarum et VI. Est verum quod propter errorem calculi restituit mihi predictus Raphael Peregrinus solidos octo et quod jocale sive fructuariam per praedictos parentes custodiri volo donec ipse Ludovicus nepos meus adoleverit et in bonorum administratione bonus pater familias fuerit. Et eo tunc illud eidem nepoti tradatur libere et absolute.

Obiithic Ludovicus XV mensis Martii paulo ante pulsationem Xe horae post meridiem ipsius diei festi Sanctae Matronae anno Christi MD septimo apud turrim filii mei Franciscieius patris sitam juxta Coenobia MonialiumMontisalacris et beatae Mariae de Nazareto morbovulgo dicto de spasmo et hoc tempore pestis vigebat in hac urbe Barcinona.

N. 20.

Memoriale n. 49. fól. 102.

Die Martis festo Sancti Agapiti quo computabatur XVIII mensis Augusti anno Christi MD sextoFerrando secundo foeliciter regnante Reverendus frater Guillelmus Serra ordinis Sancti Francisci Episcopus Hypponensis(quem episcopatum Aphri seu Sarraceni possident et propterea est episcopus nulla tenencis vulgo dictus de gratia) hic enim Episcopus de gratia gerit vices Barcinonensis Episcopi confirmavit in edibus suis sitis coram dormitorio Monasterii Sancti Francisci Barcinonensis nepotem meum ex filio vocatum Franciscum Hieronymum Carbonellum licet non appelletur nisi uno nomine scilicet Hieronymus. Et fuit compater magnificus Joannes Roiz de Calcena Regius Secretarius Commater vero fuit domina (hay un blanco) uxor magnifici Bartholomei Ferrer Regentis Regiam Thesaurariam quae fuit filia honorabilis Guillelmi Miro quondam mercatoris Civis Barcinone.
Anno Christi MDX. Henricus Episcopus Barcinonensis contulit huic Hieronymocoronam seu pro eo Episcopus .... Serra ordinis fratrum minorum vulgus dictus Bisbe de Gratia.

N. 21.

Memoriale n. 43. fól.102.

Die veneris VI calendasMartias quo numeratur dies XXV februarii festo Sancti Mathiaepaulo post pulsationem duodecimae horae post merediem ipsius diei anno a nativitate Domini M. quingentesimo octavo Ferrandosecundo foelicitcr regnante Helisabet nurusmea filiam peperit apud edes praedictas quae fuerunt praedicti Raphaelis de Riudor cui inditum fuit nomen Anna Mathiavulgo Matiana et etiam Francisca. Et sic indita sunt tria nomina scilicet ut vulgo dicamus Anna Maciana Francescafuitque compater Magnificus Franciscus Franc legum professor Regens Regiam Cancellariam Commater vero domina Angela Alexa uxor magnifici .... Burgues domicelli que fuit filia magnifici Jacobi Ros quondam Civis Barcinonae. Et fuit baptizata in Ecclesia parrochiali beatae Mariae de Pinu Barcinonaeper venerabilem Petrum Muntçopraesbiterum Vicarium praedictae ecclesiae de Pinu die Mercurii primo mensis Martii anno predicto M. quingentesimo octavo. Et ipsi compater et commater nihil filiolae dederunt sed ego avus pro enceniis eidem Annae Mathiae sive Matianae quondam pateram sive xapam novam argenteam et in aliquibus partibus auratam ac in medio est sculptus unus Angelus estque ponderis duorum marcorum unius unciae et VII argentium. Cuius valor est ad rationem VIIII librarum pro marcho XX librasseu circiter. Ultra quam dono dedi predictae nurui meae petiam unicam auri valoris duorum ducatorum quam vulgo appellant Noble de nau. Et quam pateram per predictos parentes custodiri volo donec ipsa Anna Matiana adoleverit. Et facta adulta eidem tradendam volo pateram ipsam libere et absolute.

Obiit prefata Anna Matiana Francisca morbo inopinato cadendo super scabellum et puella super illam ob quod febris oppressit eam sic quod infra Ve dies mortem obtulit die veneris XXXI augusti paulo post pulsationem quintae horae post meridiem ipsius diei anno a nativitate Domini M quingentesimo nono.

N. 22.

Memoriale n. 49. fól. 102. v.

Die jovis nono calendas Nevembris quo numeratur dies XXIIII Octobris paulo ante pulsationem VIIII horae post meridiem ipsius diei anno a nativitate Domini M. quingentesimo decimo Ferrando secundofoeliciter regnante Helisabet nurus mea filiam peperit apud aedes memorati filii mei contiguas sedibus quae fuerunt Raphaelis de Riudor quondam notarii publici Barcinonaesitis in vico vocato del Garrofer contiguas prefatis aedibus praedicti Raphaelis de Riudor quas nuper emerat. Cui nomen inditum fuit Joanna Francisca Paula Antica (hoc nomen Anthica solum appellatur quotidie) fuit compater Magnificus Bartholomeus Ferrarius Thesaurariam Regiam Regens commater Magnifica Paula uxor Magnifici Joannis Guillelmi Jordani legum professoris filia Magnifici Galcerandi Ferrarii domicelli. Fuitque baptizata in Sede Barcinonensi per venerabilem Joannem Camps canonicum Hebdomadarium eiusdem Sedis die sabbati XXVI Octobris anno praedicto et nihil filiolae dederunt sed ego Avus praefatae nurui meaedie dominico XXVII proxime scriptorum mensis et anni dono dedi eidem nurui meae pro exeniis peciam unicam auri valoris duorum ducatorum quam vulgo apellant Bolunyes praedictae autem nepti meae nihil dedi quam pro patre suo hoc in mense sum soluturus impensas cuiusdam fenestrae reponendae ex lapidibus et fustibus in fronte parietis domunculae suae domibus suis maioribus contiguae et studio ipsarum domorum aliasque impensas pro rebus meis tutandis etiam et augendis multoque reformandis.

N. 23.
Memoriale n. 49. fól. 102. v.

Die Mercurii XIIII decembris paulo ante pulsationem primae horae noctis intempestae diei proxime decursi anno Christi M. quingentesimo tredecimo religiosissimo et serenissimo domino Rege Ferrando foeliciter regnante praefata Helisabet nurus mea filiam peperit apud aedes memoratas me Petro Michaele Carbonello volente et rogante inditum fuit ei nomen Severus Franciscus Stephanus et fuerunt in baptismo facto in fonte aquae benedictae sito in sede Barcinonaecompater Illustris dominus Joannes de Aragonia locumtenensgeneralis prefati domini Regis in Principatu Cataloniae comitatibusque Roscilionis et Ceritaniaecomitis Ripecurciae sed postea erectus fuit in ducem Lunae et commater Illustris frugique domna Joanna de Cardona filia quondam egregii Comitis Treventi (la t no se ve) uxor Illustris domini Petri de Cardona vicesgerentis Gubernatoris in Principatu Cataloniae filii Illustris donmi Joannis Fulconis a Cardona Ducis Ducatus (Ducatns) Cardonae. Diesque baptismi fuit die martis XX praedictorum mensis et anni. Et ipsi compater et commater eidem filiolo dederunt nihil sed ego Avus praefate nurui dono dedi ipso et eodem die baptismi Alfonsinum auri valentem ducatum unicum et semis et jam mense proxime lapso eidem dederam pro exeniis pregnatus eiusdem filii sui decem ducatosvalentes XII libras in una vitriaria finestre camerae maioris domus ubi jacet. Et sic tenet ipsa nurus pro exeniis per me eidem datis in ipsis vitriariis et Alfonsino ducatus XI et semis Deo gratias.

N. 24.
Memoriale n. 49. fol. 102. v.

Record que yo he donat entre diverses vegades a mos nets e netes e per ells a mon fill Francesch ultra altres coses xapas dargentquatre los quals huy te que comptam XXVII de Octobre any MDXV.

N. 25.
Memoriale n. 49. fól. 103.

Si de matrimoniis e de altres particularitats quis fan es seguexen en casa del Senyor Reynos trobaran en aquest libre continuades siaimputat als protonotaris e secretaris del Senyor Rey qui tot llur studi es adquirir honres o pecunies e be pompaiare curar mes del temporal que del spiritual e tant nolshe pregat que yo qui bat les mates e ells prenen los cunills jatsia yo no siatengut en continuar tals coses pogues haver dells avisos e memorials per fer ne servici a Deu e al Senyor Rey e a la republica numqua obtenir ses pogut. E açopoch per mi continuat ho he hagut et per visum et per auditum aliorum proborum virorum dicentium veritatem rerum gestarum maximo cum labore ac perditione temporis.

N. 25.
Memoriale n. 55. B. fól. 70. v.

De morte P. M. Carbonelli.

Fasmemoria jo Francesch Carbonell com dijous que comptavem dos de abril any Mil DXVII mossen mon paremossen Pere Miquel Carbonell mori entre sinchy sis apres mig jorn de mal de asma. Anima eius requiescat in pace y mori en les mies cases que tinchsituades en la ciutat de Barchinona en lo carrer del Garrofe y en la cambra en que sta loqueragol prop la cuyna.


Historia

martes, 24 de diciembre de 2019

XCIV, perg 317, 1157

XCIV
Perg. n.° 317. 1157.

In nomine domini nostri Jhesu-Christi. Ego Raimundus comes barchinonensis princebs regni aragonensis ac Tortose et Illerde marchio ad honorem Dei qui honorantes se honorat. Ad salutem anime patris mei et matris mee ad exaltandam Christi ecclesiam ad propagandam sancte christianitatis fidem et religionem ad deprimendam et confundendam gentem maurorum pro redempcione anime mee et parentum meorum et peccatorum meorum remissione dono et laudo firmiterque concedo hac indicante scriptura omnipotenti Deo et hospitali Iherosolimitano ac Raimundo magistro hospitalis et cunctis fratribus hospitalis tam presentibus quam futuris illas covas de Remolino que sunt inter Polam et Pradellam cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis et cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et ecclesiam cum omni jure suo vieductibus et reditibus, Et dono etiam Senam et Sexenam que sunt in ripam Alchanadri cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et molendinis vieductibus et reditibus et ecclesias cum omni jure suo. El dono III meos molendinos que sunt in termino kastri de Algoria juxta Almoniam quam hospitali dedi Iherosolimitano et terciam partem cujusdam molendini qui est in eodem termino quam michi retinueram. Et dono eis kastrum de Cervera aut kastrum de Cullera cum Deus michi vel successoribus meis dederit ita tamen ut fratres hospitali habeant potestatem eligendi unum istorum quodcumque voluerint et alterum michi remaneat el illud kastrum quod ipsi elegerint habeant libere cum omnibus suis territoriis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris aquis piscacionibus salinis molendinis vieductibus et reditibus et ecclesiis cum omni jure suo. Et dono decimam parlem terrarum Hispanie que modo est in potestate sarracenorum si sine extraneorum auxilio aquirerem. Veruptamen si contigeret quod ego alicui vel aliquibus aliquam partem jure hereditario atribuerem decimam partem ad utilitatem domus. Et dono quendam locum inter Empostam et mare ubi possint puteos facere et quodcumque voluerint. Et dono illam terram que est suptus rupem que vocatur Vallesa sicut terminum Candele extenditur usque ad flumen Iberis. - Facta est hec donacio apud kastrum de Stopanano in manu domini Raimundi magistri Iherosolimitani hospitalis Guillelmi de Bellomes. Rainoardi de Laurada. Gaufridi de Bresilg prioris Emposte. Guillelmi capellanis magistri. Si qua autem laica ecclesiasticave persona presentem donacionis scripturam sive donacionem in aliquo vel in toto dimovere temptaverit iram Dei incurrat et tamdiu excomunicationi subjaceat donec digne satisfaciat. Anno Dominice incarnacionis MCLVII. - Sig+num Guillelmi illerdensis episcopi. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis.

Nota: ripam Alchanadri: riba del (río) Alcanadre.kastri (castri) de Algoria juxta Almoniam: castillo de Algoria junto a (la) Almunia.
Empostam, Emposte: Amposta.
Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis:
Petronila reina de Aragón y condesa de Barcelona.