Mostrando las entradas para la consulta regni Ledovici ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta regni Ledovici ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 20 de diciembre de 2019

XIX , perg 64, 7 julio 1135

XIX.

Perg. N° 64. 7 jul. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dominum Raimundum comitem Barchinonensem et Guillelmum Raimundi Senescale.
Comendat namque jamdictus comes Raimundus Guillelmo prelibato castrum de Todela et castrum de Sobreporta et castrum de Stella et castrum de Besora et castrum de Torreione castrum de Curul et castrum de Tonna castrum de Medaia et castrum de Clerano castrum de Montcada et de Vacherices castrum de Ribataiada et de Castelar et ipsum castrum de Fornels et donat ei ipsos feuvos predictis castris pertinentes ad servicium et fidelitatem suam. Propter hanc quoque comendationem et donum superius
comprehensum convenit Guillelmus Raimundi Senescale jamdicto Raimundo comiti seniori suo quod sit suus homo solidus et fidelis sicut melius debet homo esse sui senioris et quod adjuvet eum fideliter habere tenere defendere et guerrejare omnem suum honorem quem hodie habet vel in antea Deo juvante adquisierit contra cunctos homines vel feminas qui suum honorem ei tulerint vel aliquid inde tollere temptaverint. Et faciat ei curtes et placitos et seguimenta et ostes et cavalcadas cum ipsis militibus predictorum castrorum que tenet per comitem quotienscumque comes hoc ei per se vel per suos mandaverit. Itemque convenit ei jamdictus Guillelmus quod donet ei potestatem sine engan de omnibus castris sive forticiis infra eorum terminos existentibus per quantas vices comes eam requisiverit
per se aut per nuntium suum vel nuntios iratus vel paccatus cum forifactura et sine forifactura et non vetet se de hoc videri vel comoneri et nuntius vel nuntii qui hoc ei demandaverint in eundo vel redeundo reguardum non habebunt.
Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Arnalli Berengarii de Anglesola. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pujalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Deusde. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato superpositis literis in linea VII.ma.

(N. E. Este es el rey que reinaba en Francia en ese año, Luis VI, el gordo, le gros, como Juaquinico Monclús, presidente de la Ascuma de Calaceite.)

regni Ledovici regis, Luis, Louis, Gordo, Gras

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII.

Perg. N° 80 (?). 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de
fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo comiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus erradicare castrum Rochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncius comes contra prephatum comitem
tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum
ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi pertinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis
ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo
autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici.
- Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num
Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad
ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum.

Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat.

Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis
contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas.

Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I.

(N. E. La cosa es liar a los idiotas: el texto es de 1137, cuando reinaba en Aragón Ramiro II, en Francia
Luis VI, "el majetón". regisque Ledovici I ni quisiera se referiría a Luis Pío, Ludovico Pío. Sólo los alucinados de Netflix usaron un Rey Luis en una serie, Templarios, como rey de los catalanes, o rey catalán.)

Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano.
Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num
Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

martes, 24 de diciembre de 2019

CI, perg 308, 31 mayo 1157


CI
Perg. N° 308. 31 may. 1157.

Juro ego Arbertus de Petra tibi domino Raimundo Berengarii comiti barchinonensi et principi aragonensi quod fidelis ero tibi de ipso castro de Rocha-muro ab ista hora in antea et iratus aut pachatus per quantascumque vices per te aut per tuos nuncios michi demandaveris ego reddam tibi vel tuis eundem castrum de Rocha-muro sine tuo engan per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et si tu Raimundus Berengarii non demandaveris michi ipsum castrum de Rocha-muro per te aut per nuncios tuos ego Arbertus proferam tibi supradicto comiti reddere ipsum castrum et postquam castrum recuperatum habueris essem solutus de predicto sacramento. Actum est hoc II kalendas junii anno XX regni Ledovici junioris. - Sig+num Arberti qui hoc laudo et firmo. Et fuit hoc factum in presencia G. episcopi et Bernardi de Bellog et Petri Bertrandi et Arnalli de Raseth et Gaufridi de Sancta-columba et Guillelmi de Terracia. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Gaufridi de Sancta-columba. Sig+num Arnalli de Raset. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra (alphabeto divisa).

Nota: Sancta-columba: Santa Coloma (de Gramanet, Gramenet), columba: paloma, colom.
Terracia: Terrassa, Tarrassa.

LXXII, perg 243, 30 noviembre 1151

LXXII.

Perg. N° 243. 30 nov. 1151.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris. Qualiter ego Raimundus comes barchinonensis princeps
aragonensis et marchio ob remedium anime mee et parentum meorum dono atque concedo ecclesie de Uliano ut omnem honorem illum quem habet vel in antea Deo annuente juste et legaliter adquisitura est in Gerunda et comitatu gerundensi bisullunensi barchinonensi et in omni honore qui ad dominium nostrum pertinere videtur libere quiete et absque ulla diminutione omnium casuum qui in predicto honore evenerit habeat et possideat. Quam ecclesiam cum omnibus que nunc habet vel ex collatione fidelium vel etiam ex adquisitione eorum qui in eadem ecclesia Deo deserviunt ipso annuente jure adquisivit et adquisitura est in defensione nostra ponimus et propter Deum suscipimus ne ulla
deinceps persona res illius ecclesie ulterius audeat inquietare diminuere aut temerario ausu invadere. Actum est hoc III kalendas november anno XV regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Bernardi Guilielmi de Luciano. Sig+num Guilielmi Raimundi Dapifer. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Raimundi Vilemulorum. Sig+num Guilielmi de Castro-vetulo. Sig+num Poncii scribe +. Petrus presbiter hoc rogatus scripsi die annoque prefixo.
+ Ildefonsi regis aragonensis comitis barchinonensis et marchionis provincie.

rey-alfonso-ii-aragon-caballo-lanza-escudo

domingo, 22 de diciembre de 2019

XL, perg 154, 28 mayo 1143

XL.

Perg. N° 154. 28 may. 1143.

Hec sunt querimonie quas fecit Guillelmus de Castro-vetulo (en dos lineas) super Poncio Petri de Baneres ante domnum Raimundum comitem barchinonensem et curiam suam apud Sanctum Cucuphatum
existentem. Primum conquestus est predictus Guillelmus quod pater ipsius Poncii fuit homo solidus patris Guillelmi et iste Poncius similiter suus et modo fecerat soliditatem alteri contra suam voluntatem. Ad hoc respondit Poncius se non fecisse nec patrem suum scire fecisse. Super hoc in presencia comitis judices
ab ipso electi videlicet R. ausonensis episcopus et B. gerundensis archidiaconus et B. ostolensis et Petrus
Berengarii et comes impuriensis et W. Raimundi Dapifer ac B. Guillelmi de Luciano et B. Raimundi de Barchinona et R. de Pugalt et Oto Senescale et B. de Bellog et R. de Torroga judicaverunt quod si Guillelmus quod affirmabat scriptis aut testibus probare potuerit Poncius hoc sibi attendat.
Sin autem ipse Poncius expiet se de hoc sacramento plano propia manu et postea faciat ei servicium et convenientiam secundum tenorem et valorem honoris quem tenet per ipsum. Item conquestus est Guillelmus quod ipse Poncius auferebat ei suum honorem quem pater suus sibi in testamento
dimisserat videlicet cavalleriam Sancte Margante cum sexta parte placitorum Castrivetuli.
Ad quod respondit Poncius hunc honorem partim se habuisse per pignus partim per donum ab
avunculo suo Dorcha cujus erat per possessionem et hereditatem et acquisitionem et postea ipse Guillelmus dederat ei totum quem fuit homo ejus sicut ipse Poncius illum habebat et tenebat. Visis ergo
scripturis testamento videlicet et judicio Guillelmi patris Guillelmi et testamento avunculi sui Bonifilii Guillelmi judicaverunt predicli judices quod Dorcha cujus auctoritatem Poncius tenebat nullam divisionem cum fratre suo fecerat predictum honorem reverti debere ad integrum in potestatem istius Guillelmi salvo jure Poncii sive per donum sive per pignus defuncti Dorche sive per donum presentis Guillelmi sicut judicatum fuerit inter eos. Item conquestus est Guillelmus quod Poncius et castlani sui
auferebant sibi multa sui juris in Castrovetulo videlicet estachamenta militum et sui bajuli et forcias et toltas et albergas qui non sunt de fevis illorum.
Ad hec respondit Poncius patrem suum et se ipsum ista que facit in predicto castro habuisse et habere per donum Guillelmi defuncti et presentis Guillelmi filii sui quod Guillelmus negavit.
De bajulo vero respondit nihil se in eo querere per bajuliam domini sui nisi per honorem
pagesiarum suarum quas ipse bajulus tenet. Super his judicaverunt quod Poncius probet hoc verum esse aut convenientiis aut averamento taliter ut ipse propia manu juret et Guillelmus credet eum si voluerit.
Sin autem Poncius ponat pro se unum militem qui hoc per duellum defendat cum lucro et dampno sicut judicatum fuerit inter eos per directum. De responsione bajuli judicaverunt Poncium nullam injustitiam domino facere si ita sit. Item conquestus est Guillelmus super Poncio de quadam fabrica una cavalleria terre quam dederat fratri suo Gerallo cum milite et defuncto milite exheredavit filios ipsius militis ab hoc honore sicut et iste Poncius facit et isti exheredati faciunt inde clamorem Guillelmo guerram facere cominantes. Ad hoc respondit Poncius habere hanc terram sicut frater suus habebat et tenebat ad obitum suum per donum istius Guillelmi domini sui quod Guillelmus negavit. Ad hoc judicatum est predictum Poncium ad rationem justitie stare debere in manu Guillelmi domini sui predictis querelatoribus si hoc clamare voluerint. De ipsis toltis fortiis et superfluitatibus quas facit Poncius contra voluntatem domini sui in Castrovetulo judicaverunt quod ea que non potuerit probare per sacramentum esse sui juris que hucusque fecerat mala emendet Guillelmo et suis hominibus et deincebs consimilia facere desinat. Conquestus est preterea Poncius super Guillelmo domino suo quod misit eum in plevio vicecomiti Cardonensi pro mille solidis de quibus minatur ei facere malum et etiam reptat eum de sua fide quod Guillelmus non denegavit. Propter hoc judicaverunt quod Guillelmus ante predictum vicecomitem salvet et defendat eum sine damno alicujus pecunie Poncii et si hucusque ob hoc Poncius aliquod passus est dampnum emendet ei Guillelmus. Item conquestus est Poncius super Guillelmo quod pater Poncii acomodaverat patri Guillelmi quandam cavalleriam terre quam nunquam postea recuperaverunt quod Guillelmus omnino se scire negavit. Ad hec judicaverunt quod si Poncius testibus probare potuerit Guillelmum Raimundi defunctum hujus rei ad diem obitus sui debitorem Petro Mironis fuisse huic Poncio presens Guillelmus emendet. Quod si ista defuerint nichil sequatur. - Acta sunt hec V kalendas junii apud Sanctum Cucuphatem era millesima CLXXXI anno VI regni Ledovici junioris.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXX, perg 343, 7 agosto 1160


CXX
Perg. N° 343. 7 ago. 1160.

Notum sit omnibus hominibus quod ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis et princeps aragonensis dono tibi Petro de Balma et omni tue projeniei atque posteritati in ipso meo mercato quod est extra muros Gerunde in ipso arenio ad occidentalem partem juxta fluvium Undaris potestatem et locum ad edificanda operatoria et banchos et tabulas. Ipsa autem operatoria edificabis a domo que fuit Raimundi de Beviano usque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganeti et dimites atque laxabis inter ipsa operatoria et domos antiquas unam grandem et amplam plateam. Antique vero domus non possint ulterius extendi aut dilatari ne ipsa platea possit stringi vel minui: tabulas autem et bancos edificabis ab ipsa cantera mei furni quem tenet Gerallus Torti usque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganeti et infra predicta operatoria et tabulas vel banchos dimites atque laxabis alteram grandem et amplam plateam. Et infra predictos terminos nec ego nec aliquis homo vel femina possit edificare tenere vel habere operatoria vel tabulas sive banchos vel escharrazones nisi per te vel per tuum mandamentum vel stabilimentum tuorumque successorum. Et ipsum generale mercatum sit semper infra predictos terminos nec inde possit unquam mutari per aliquam personam in aliquo tempore. De jamdictis vero operatoriis et tabulis vel banchis non dabis tu nec tui nec aliquis homo vel femina qui per te vel per tuos ibi fuerint aliquem usaticum vel leudam vel forciam nisi tibi vel cui tu volueris preter solam ipsam leudam quam soleo accipere in ipsis tabulis de ipso macello. Pro jamdicto vero honore quem tibi dono dabis tu et tui in perpetuum michi meisque successoribus annuatim in festo beati Michaelis CC porcos de terno solido vel DC solidos in denariis quiquid horum ego vel mei melius voluerimus et deinceps non eris sub districto alicujus vicarii vel vicinorum de oste vel de chesta. Et quiquid melioracionis facere poteris in predicto accapte absque contradictione vel prohibitione alicujus persone facere possis. Et convenio tibi ut omnem supradictam donacionem faciam tenere et habere tibi et tuis omni tempore sub custodia et defensione mea: sub tali conveniencia ut nec tu nec tui predictum honorem vel aliquid de predicto honore possis vendere vel alienare nisi burgensibus vel judeis in quibus habeam salvum et integrum meum censum atque usaticum. Ego autem supradictus Petrus de Balma convenio tibi domino meo R. comiti suprascripto per bonam fidem sine engano ut prescriptum censum tibi tuisque successoribus omni tempore fideliter reddam et omnia edificia et melioraciones supradictas studiose fideliterque faciam et compleam sine enganno. Si quis antem hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Facta ista carta donacionis et confirmacionis VII idus augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. (Sigue una firma hebrea que dice: Schalatiel hijo de Rabi Schesche: bendita sea la memoria del justo.) Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Raimundi de Gerundella. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Bertrandi de Castelet. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Guillelmi de Castelvei. Sig+num Guillelmi Catalani tunc vicarii barchinonensis. Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Berengarii de Cigar. Sig+num Bruni. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Arnalli de Rased. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis litteris in linea XV et XVI (Alphaheto divisa).


Nota: Gerunda: Gerona: fluvium Undaris:
 
https://es.wikipedia.org/wiki/R%C3%ADo_O%C3%B1ar
Oñar, en occitano Onyar, en latín Undarius, Undaris



El Oñar (en occitano Onyar, en latín Undarius, Undaris en este texto) es un río de Cataluña (España), afluente del río Ter por la derecha. Nace en el macizo de las Guillerías, en la sierra prelitoral. Cruza la ciudad de Gerona de Sur a Norte, que la divide en dos partes desiguales, la mayor de les cuales, la más antigua, está en la orilla derecha; y la menor, la más moderna, en continuo crecimiento, situada toda en el llano y en el mencionado Mercadal, en la orilla izquierda.


El Oñar recibe dentro de Gerona las aguas que provienen de la acequia Monar o Conda (procedentes a su vez del Ter), que atraviesa el Mercadal y regaba los huertos que allí había. Más al Norte se le suman las aguas del Güell, al lado del Ferrocarril, y casi enfrente de su confluencia con éste se unen las del Galligans. A unos 300 metros, el Oñar desemboca en el Ter, en el barrio de Pedret. Los desbordamientos del río Oñar han hecho estragos en la ciudad. Se ha procurado defenderse de sus peligros y por otra parte también de embellecerlo.

La División Hidráulica del Pirineo Oriental, a petición del Ayuntamiento, propuso cuatro soluciones basadas en la desviación del curso del río y de su recorrido. Al final se aprobó el proyecto consistente en la construcción de sólidos muros laterales, las superficies superiores de los cuales dieron lugar a dos nuevas vías urbanas. Este proyecto fue considerado como el más económico y que además no privaba a Gerona de la gracia y el encanto que tiene siempre una vía fluvial.

Afluentes:
Riera Gotarra
Río Bogantó
Río Galligans

Principales poblaciones que atraviesa:

Palol de Oñar
Viloví de Oñar
Gerona.
El Oñar atraviesa el centro de la ciudad, justo antes de confluir con el Ter. Antiguamente, las crecidas súbitas del Oñar provocaban riadas e inundaciones en la ciudad. La más importante en tiempos recientes es la riada del otoño de 1962, cuando el nivel del río creció varios metros, inundando muchos sótanos y plantas bajas. En la actualidad, el cauce del río se ha canalizado y ya no se producen más inundaciones.

//


Castelvei: Castelvel, Castellvell, Castillo Viejo, Castro-vetulo, etc...

domingo, 22 de diciembre de 2019

VIII, perg. 41, 11 enero 1134

VIII.

Perg. N° 41. 11 ene. 1134.

Sacramentale de Guillem Raimundi de Berga quod fecit nobili Raimundo comiti Barchinone filio dicti Raimundi comitis super castris Peguera scilicet et Figols Vallemagna et de Torredela ac de ipsa domo de Bergua.
- Juro ego Guillelmus Raimundi de Bergua qui fui filius Sicardis femine quod de ista hora in antea fidelis ero tibi Raimundo comiti barchinonensi filio Dulcie comitisse sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione et sine engan per directam fidem.
Et de ista hora in antea non dezebre te prefatum comitem de tua vita nec tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de totis comitatibus tuis vel comitatu neque de tuis castris aut castellis rochis puis condirectis vel heremis terram et honorem alodiis vel feuvis que hodie habes et habere debes et in antea adquisieris. Nominatim ergo tibi juro ipsum castellum de Peguera et Figols et de Valmagna et de Torredela et ipsum domum de Bergua et omnes fortedas que in eo vel in eis sunt modo vel in antea erunt quod de predictis omnibus rem tibi no tolre ni ten tolre ne ten enganare ne ten dezebre ni to vedare ne ten vedare ni to contendre ni ten contendre nec ego Guillelmus Raimundi nec homo nec homines femina vel femine per meum consilium nec per meum ingenium. Et si homo est aut homines femina vel femine qui tibi tollat aut tollant vetet vel vetent predicta omnia aut aliquid de predictis omnibus ego predictus Guillelmus finem nec societatem nec amicitiam de illa hora et deinceps nec habebo ad ullum bonum de eis nec ad ullum tuum dampnum. Et adjutor te sere a tener et ad aver et a defendre contra totç homines vel feminas sine tuo engan semper et de ipso adjutorio not enganare ne comonir no men vedare per quantes veguades men recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum. Et de omnibus predictis fortedis et castellis sicut modo sunt aut in antea erunt ego prephatus Guillelmus potestatem deliberam tibi et tuis quos volueris vel jusseris dabo sine tuo engan tam cum forfactura quam sine forfactura per quantas vegades me recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum.
Similiter tibi juro omnes ecclesias et eis omnia pertinentia sicut scriptum est inter me et te et omnia scumaria et diffinitiones et amissiones quas tibi habeo factas ut ab hac hora et deinceps eas tibi non querelem nec ullus per me vivens nec meo assensu vel voluntate neque tuis cui vel quibus ea vel de eis dabis nisi quantum cum tua mercede de eis adquirere tecum possim tuo gradiente animo sine ulla forcia. Societatem non aure nec amicitiam 
non aure ne tenre cum tuis inimicis aut inimico inimicas vel inimica infidelibus vel infidele ad ullum tuum dampnum me sciente. Justitiam neque directum not vedare nit contendre de me ipso nec de ullis meis. Tuum consilium aut consilia no descubrire ad ullum tuum dampnum me sciente. Seniorem nec seniores no fare ni tenre ni affidare sine tuo solvimento et quem vel quos volueris sicut superius scriptum est de te predicto comite si o tenre et o atenre post te ad tuum filium vel filiam sive ad ipsum vel ad ipsam cui vel quibus dabis vel dimiseris honorem Berguitani sive de sacramentis quam de omnibus rebus predictis et hoc faciam infra primos LX dies quibus mortuus fueris et hoc ego sciero sine mala contentione et sine alio lucro. Et ut quod superius scriptum est totum tibi et tuis 
teneam et attendam sine tuo vel eorum engan mitto tibi et tuis post te omne fevum vel alodium quod habeo vel habere debeo in pignus in omne honore tuo sine tuo vel eorum engan. Quod si non fecero et ita non attendero sicut scriptum est incurrat predictum pignus in potestate tua et eorum ad faciendum quod volueris libera mente. Sicut superius scriptum est et melius dici vel cogitari potest ad tuum bonum et tuorum si o tenre et o atendre ego prephatus Guillelmus et tuis predictis de ista hora et deinceps excepto quantum tu me absolveris vel absolverint tuo vel eorum gradiente animo sine ulla forcia per Deum et hec sancta sanctorum. Quod est actum III idus januarii in Ausona apud sedem Sancti Petri in presentia subscriptorum et aliorum multorum nobilium virorum anno XXVII regni Ledovici regis.
Sig+num Guillelmi Raimundi de Bergua qui hoc propria manu juravit et suo puncto firmavit.
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi.
Sig+num Arnalli Berengarii de Anglarola.
Sig+num Berengarii de Queralto
Sig+num Guillelmi de Puigalto.
Sig+num Bernardi de Bello Loco.
Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die prefato.
Sig+num Petri Marchesii notarii.
Sig+num Bernardi de Cadireta notarii.
Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo. Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit VI kalendas septembris anno Domini MCCLX° tercio. (1263)

- Sacramentale quod fecit Petrus de Berga inclito ac venerabili Ildefonsi regi Aragonum comiti Barchinone super castris scilicet de Peguera et de Figols et de domo de Bergua et de Vallemagna.
- Juro ego Petrus de Berga filius Sibilie femine tibi domino meo Ildefonso regi Aragonum comiti Barchinone et marchioni Provincie filio Petronille regine quod ab hac hora in antea ero tibi fidelis de tua vita et de corpore tuo et de omnibus membris tuis qui in corpore tuo se tenent et de toto honore tuo quem nunc habes vel in antea habueris et nominatim juro tibi ipsum castrum de Peguera et de Figols et domum et fortitudinem de Berga et castellum de Vallemagna et omnes fortitudines que ibi sunt vel in terminis suis vel in antea ibi erunt quod non tollam tibi nec aliquis mea arte vel ingenio vel consilio aliquid ex his vel aliqua non auferet tibi. Et si aliquis homo aliquid inde abstulerit vel aliqua cum illo vel cum illa nullam pacem vel amicitiam habebo nisi propter illa recuperenda: et quando habuero recuperatum vel recuperata tenebo ad tuam tuorumque utilitatem et fidelitatem et dabo inde tibi potestatem iratus et paccatus cum forisfactura et sine forifactura quotienscumque per te vel per nuntium tuum vel per nuntios tuos inde fuero conmonitus et de tuo vel tuorum conmonimento non vetabo me videri vel conmoneri ulla arte vel ingenio. Et predicta castra cum suis terminis adjuvabo tibi tenere et deffendere et tenebo pacem per te et faciam guerram per te cui tu mihi mandaveris quotienscumque per te vel per nuntium tuum michi mandaveris nec justitiam nec directum tuum non auferam tibi ubicumque scire potero per me vel per homines meos set omnia jura tua utique me sciente tibi conservabo sine omni fraude et ingenio. Hec omnia sicut superius scripta sunt attendam ego Petrus de Bergua tibi domino meo Ildefonso regi jamdicto et succesoribus tuis vel cui dimiseris in tuo testamento vel dictis sine omni fraude et dolo si Deus me adjuvet et hec sancta.
Sig+num Petri Marchesii notarii.
Sig+num Bernardi de Cadireta notarii.
Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo.
Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit cum litteris appositis in linea prima VI kalendas septembris anno Domini MCCLX tercio.

Ramon Berenguer IV, VIII, perg. 41, 11 enero 1134

III, perg 15, 16 octubre 1132

III.

Perg. N° 15. 16 oct. 1132.

Hoc est translatum fideliter translatatum.
Sit notum omnibus quoniam hec convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinone et Gaucebertum de Peralada et Raimundum de Torreies et Eimericum fratrem eius.
Nos igitur supradicti Gaucebertus scilicet et Raimundus atque Eimericus frater meus mittimus tibi Raimundo jamdicto comiti Barchinone nostram villam que vocatur Peralada in custodia et in bajulia tua et in deffensione et donamus inde tibi bajuliam cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus et cum omnibus suis terminis et apendiciis cum hominibus et feminabus qui ibi nunc permanent vel in antea ibi sunt permansuri.
Tali videlicet modo ut tu prephatus Raimundus comes Barchinone et tui succesores habeatis ibi intrare et exire et guerrejare contra omnes homines et feminas tu et omnes tui quibus mandaveris per tuam faciendam et nos cum nostris hominibus et cum nostra villa Peralada valeamus tibi et adjuvemus contra omnes homines et feminas per fidem sine engan
Et ego Raimundus Berengarii comes Barchinone predictus propter istam bajuliam quam vos supradicti mihi donatis et propter hanc convenientiam quam mihi facitis imparo et recipio vos omnes et villam vestram Peralada cum omnibus terminis suis et pertinentiis in custodia et in bajulia mea et in deffensione cum omnibus habitatoribus suis contra omnes homines vel feminas per fidem sine engan.
Et propter hoc ego Raimundus Berengarii Barchinone comes dono vobis jamdictis ipsum fevum de Pratis quod tenet Gaucbertus per me ut habeatis illud solide et libere ad fevum per me sine ullo retentu alicujus mei bajuli ad meum servicium. Si qua autem ex utraque parte persona hoc dirrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore.
Factum est hoc XVII kalendas novembris anno XXV regni Ledovici regis.

Sig+num Raimundi comes qui hoc recepit et laudavit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Gaucberti de Peralada.
Sig+num Raimundi de Torreies.
Sig+num Eimerici qui hanc convenientiam et donum ipsius bajulie fecerunt et firmaverunt testesque firmare jusserunt.
Sig+num Raimundi Renardi de Ipsa Rocha.
Sig+num Berengarii Bernardi Dapiferi.
Sig+num Mironis de Luciano.
Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha.
Sig+num Petri Raimundi de Matia.
Sig+num Berengarii de Lertio.
Sig+num Petri Nebod.
Sig+num Bernardi Raimundi de Arens.
Sig+num Arnaldi de Lertio.
Sig+num Bernardi Guillermi de Luciano.
Sig+num Perela. 
Sig+num Poncii de Cervera inferius subscribentes firmaverunt translatum istud. Guillermus ausonensis episcopus.
Ego magister Vitale ilardensis canonicus subscribo.
Sig+num magistri Petri de Belchit. 
Petrus ausonensis sacrista.
Sig+num Petri de Torrezella testis.
Sig+num Arnaldi de Lertio.
Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno prescripto.
Sig+num Petri scriptoris qui hoc translatum scripsit apud Peraladam mense marcii.
Sub anno Domini MCC tercio.
- Bernardus Stephani qui hoc anno Domini millesimo CCIIII°. idus martii fideliter translatavit.
- Sig+num Petri Raimundi de Villa de Magno.
Sig+num R. de Angles.
Sig+num Martini de Vicco.
Sig+num Bernardi de Monteacuto qui hoc translatum fideliter factum vidimus et audivimus et inde testes existimus. 

Ramon Berenguer IV

jueves, 19 de diciembre de 2019

XVI, perg 50, 11 oct 1135

XVI.

Perg. N° 50. 11 oct. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dompnum Raimundum comitem barchinonensem et
Guillelmum Sancti Martini. Concedit namque et laudat jamdictus comes Raimundus prelibato Guillelmo dompnam Beatricem in uxorem et donat ei ipsum honorem de Montcada sicut resonat
in convenientiis et sacramentalibus scriptis et firmatis inter ipsam Beatricem et Guillelmum Raimundum Dapiferum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego prephatus
Guillelmus tibi Raimundo comiti quod sim tuus fidelis
homo et solidus contra cunctos homines et feminas per fidem sine
engan sicut homo debet esse sui melioris senioris et faciam tibi
ostes et cavalcadas cortes et placita et
seguimenta. Et quod adjuvem te habere et tenere defendere et
guerrejare omnem tuum honorem quem hodie habes vel in
antea Deo juvante adquisieris contra omnes homines et feminas per
fidem sine engan. Convenio iterum ego prescriptus Guillelmus
tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi quod de meo
honore quem habeo in Vallensi scilicet de Montbui et de
Mont-tornes (en dos páginas, con guión) non exiat tibi vel tuis modo vel
deinceps ullum malum vel aliquod dampnum per me vel per meos meo
ingenio vel consilio sive assensu. Si autem quod absit ullum malum
vel dampnum inde tibi exierit ego redirigam tibi illud ad laudamentum
tuum et proborum hominum tue curie infra XXX dies quibus a te
amonitus fuero. Insuper ego prephatus comes Raimundus convenio
tibi jamdicto Guillelmo quod sim tibi adjutor et defensor ad
tenendum et habendum contra omnes homines et feminas omnem
prenominatum honorem. Et si quis hoc disrumpere temptaverit nichil
proficiat sed duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum
permaneat omni tempore. Quod est actum V idus octobris anno XXVIII regni Ledovici regis.
Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Sancti Martini qui hanc convenientiam feci laudavi
firmavi firmarique rogavi. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsi dampnatis litteris in linea VIIII et XIII.

 

martes, 24 de diciembre de 2019

CXIII, perg 333, 21 abril 1160


CXIII
Perg. N° 333. 21 abr. 1160.


Notum sit omnibus quoniam domnus Raimundus comes barchinonensis requisivit estachamentum de directo a Berengario vicario suo ob multas querimonias quas contra
eum habebat que inferius inveniuntur. Et Berengarius estachavit ei directum per quingentos morabitinos et dedit ei fidancias quorum nomina hic scripta leguntur. Raimundus Renardi per centum mohabitinos: Guillelmum de Podio-alto per C. Gaufredum de Sancta-columba per C. Poncium Petri per C. Raimundum Bermundi per C. - Ad determinandas igitur querimonias que ventilate sunt inter domnum Raimundum comitem barchinonensem et ejus vicarium Berengarium electi sunt judices domnus Ollegarius tarrachonensis archiepiscopus et domnus R. ausonensis episcopus et Berengarius gerundensis archidiaconus et Petrus ausonensis primicherius et Arnallus barchinonensis ecclesie prepositus et Berengarius de Cheralto et Bernardus de Luciano et Poncius Ugonis de Cervaria et Guillelmus Raimundi de Podio-alto qui auditis et discussis utriusque partis causis hujuscemodi singulis dederunt sentencias. Conquestus quipe est venerabilis comes super ipso Berengario quod ad contemptum comitis in faciem ejus protulit hec verba ipse Berengarius: "Quod ego accipio et teneo non gratificor vobis unum petum." Hoc dixit de sarraceno quem consuetudinaliter accipit de ipsis galeis. Quod Berengarius se dixisse omnino negavit. Super hoc judicatum est quia Berengarius negat se dixisse hec verba que comes affirmat se audisse Berengarius debet se expiare per sacramentum quod defendat per duellum si comes voluerit secundum curie consuetudinem. Et si prevaluerit emendet ei comes omne malum quod in ipso duello sibi evenerit et ipsam ei querimoniam finiat. Si vero in hoc defecerit tantam faciat comiti emendacionem quod valeat defendere per duellum se amplius non debere comiti seniori suo pro illato cotemptu emendare. Post hec requisivit Berengarius a domno comite ut redderet ei ipsum honorem quem pater suus sibi abstulerant videlicet ipsas migerias de frumento quas accipiebat ab ipsis flechariis Barchinone. Ad quod respondit comes non videri sibi esse justum ut eas redderet illi tum quia pater suus noviter per violenciam eas imposuerat predictis flechariis et in infirmitate qua obiit sub gravi interminacione quam archiepiscopus ei super hoc fecit penituit se de hac violencia et precepit ne ulterius hec exactio in ipsa civitate fieret tum quia ipse Berengarius bene noverat hanc violenciam quando eas accepit pro emendacione ipsius fevi de Terracia. Super hoc quoque judicatura est quod si Berengarius quando adquisivit predictas migerias ab ipso comite sciebat injuste esse impositas predictis flechariis non debere sibi restitui a predicto comite. Quod si dixerit se tunc nescisse monstret hoc verum esse per sacramentum quod defendat per duellum et comes emendet ei impleto tempore sacramenti a patre sibi constituto favore tocius curie sue de debito patris quod Berengarius requisivit a filio quicquid pater in scriptis suis recognovit debere ei reddi a filio que autem ipse non recognoverit si per legitimos testes aut per scripturam ipse Berengarius probare potuerit sibi deberi in ipso tempore mortis solvantur ei a comite. Item quicquid predictus Berengarius legaliter probare potuerit de justiciis placitorum sibi debitis comitem accepisse censuerunt a comite sibi debere restitui. Conquestus est denique comes de prephato Berengarii quod plures justicias et usaticos et placita que ad comitem pertinent propter servicia et remuneraciones quas inde accipit offocat ei et tollit. Quod predictus Berengarius denegavit. Judicaverunt ad hec quod quicquid jamdictus Berengarius de his sibi objectis recognoverit redirigat ipsi comiti: et si adhuc comes institerit expiet se per sacramentum quod per duellum defendat. De superfluis exactionibus super quibus comes conquestus est a Berengario fieri in Barchinona sub umbra vicarie videlicet in semitrossellis et in bardis et in boionis et in leudis ferri et piscis ac multarum aliarum rerum et in receptis nupcialibus et in superflua accepcione foccaciarum judicatum est quod quantum ipse Berengarius potuerit probare per legitimos testes aud verificare per unum militem qui defendat se per duellum antecessorem suum Bernardum Arberti tenuisse per vegeriam quiete habere Berengarium ad servicium comitis: cetera vero in quibus defecerit debet redirigere predicto comiti. De adquisicione vicecomitatus unde comes conquestus est judicaverunt quod quicquid Berengarius potuerit probare quod ab ipso vicecomite vel a filio ejus Reverter adquisierit quod domnus comes ei auctorizaverit habeat et possideat cetera comiti restituat. De pignore autem judei unde comes conquestus est predictum Berengarium suo judeo injuste abstulisse quod redirigat Berengarius jamdicto comiti pecuniam et dampnum aut juret Berengarius predictum pignus ante datam peccuniam non imparasse et hoc sacramentum defendat per duellum. Acta sunt hec XI kalendas mai anno XXllI regni Ledovici regis. - Ollegarius archiepiscopus subscribo +. Raimundus Dei gracia ausonensis episcopus. Hec primicherius firmavit nomine Petrus +. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Arnalli sacerdotis atque prepositi. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Luciano. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Poncii Ugonis de Cervaria. - Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno quod supra.

domingo, 22 de diciembre de 2019

VII, perg 40, 11 enero 1134

VII.

Perg. N° 40. 11 ene. 1134.

Juro ego Raimundus Bernardi filius qui fui Ermesendis femine quod de ista ora in antea fidelis ero tibi Raimundo comiti barchinonensi seniori meo filio Dulcie comitisse sine fraude et ullo malo ingenio et sine ulla decepcione et sine engan per directam fidem: et de ista ora in antea ego Raimundus jamdictus non dezebre te Raimundum jamdictum de tua vita neque de tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de tuis comitatibus aut comitatu neque de tuis castris aut castellis rochis aut puis condirectis vel eremis terra et honore alodiis vel feuvis que tu Raimundus prescriptus hodie habes vel habere debes et in antea adquisieris neque de ipso castro de Castel Edral neque de ipso de Salau neque de ipso de Midias neque de ipso de Muial neque de ipsis fortitudines que in jamdictis castris sunt aut in antea erunt no to tolre ni ten tolre ni ten engannare ni ten dedebre (decebre) ni to vedare ni ten vedare nec ego Raimundus jamdictus nec homo nec homines femina nec femine per meum consilium nec per meum ingenium et adjutor te sere a tener et ad aver sine tuo engan. Et si homo est aut homines femina vel femine qui tibi jamdicto Raimundo tollat vel tollant vetet vel vetent hec omnia suprascripta aut de istis omnibus suprascriptis ego Raimundus jamdictus adjutor te sere sine engan ad te Raimundum comitem jamdictum contra cunctos homines vel feminas sine tuo engan et de ipso adjutorio no ten engannare tuum consilium aut consilia no descubrire per ullum ingenium ad tuum dampnum me sciente neque justitiam vel directum not vedare nit contendre societatem cum tuis inimicis aut inimico inimica vel inimicas infideles vel infidele non habebo nec tencho ad tuum dampnum me sciente: et si Raimundus comes jamdictus mortuus fueris et ego vivus fuero similiter o tenre et o atendre ad filium vel filiam quam habueris de legitimo conjugio vel ad ipsum cui tu Raimundus jamdictus dubitaveris per dictum honorem quod habeat post mortem tuam de homenatico et sacramentis sicut suprascriptum est de te Raimundo comite
- Et hoc faciam infra primos LX dies quod tu obieris et ego sciero. Ei sicut superius scripta sunt hec omnia sic tenebo et atendam me sciente per Deum et hec sancta (IIII Evangelia).
Quod est actum III idus januarii in Ausona apud sedem Beati Petri in presentia subscriptorum et aliorum multorum nobilium virorum anno XXVII regni Ledovici regis -
Sig+num Raimundi Bernardi qui propia manu juravit et punctatim firmavit.
Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola.
Sig+num Berengarii de Cheralto.
Sig+num Guillelmi de Pugalto.
Sig+num Bernardi de Bello Loco.
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi.
Sig+num Mironis de Luciano.
Sig+num Raimundi de Luciano.
Sig+num Pontii scriptoris comitis qui hoc scripsit


catalán = castellano, VII, perg 40, 11 enero 1134

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXIII, perg. 277, 1 noviembre 1154

LXXXIII.

Perg. N° 277. 1 nov. 1154.

Omnibus sit notum quoniam ego Guillelmus Furtun convenio tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principi quod quando te videbis cum archiepiscopo tarrachonensi et cum Roberto terragonensi aut filio suo et michi mandaveris tu vel ipsi aut unus ex illis supradictis ego veniam ante vos et sicut vos insimul concordaveritis aut aveneritis vos de ipso senioratico de Villafurtun ita ego complebo tibi et atendam sine ulla fraude et sine mendacio.
Facta convencione apud Barchinonam die festo omnium Sanctorum anno XVIII regni Ledovici junioris. Sig+num Guillelmi Furtuni qui hanc convenienciam fecit et propria manu firmavit.
Sig+num Bernardi de Bellog.
Sig+num Petri Arnalli vicarii Barchinone.
Sig+num Guillelmi dez Eschala.
Sig+num Bernardi Poncii.
- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum Furtunii die et anno prescripto.

Vilafortuny, LXXXIII, perg. 277, 1 noviembre 1154

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXIII, perg 349, 17 julio 1161


CXXIII
Perg. N°349. 17 jul. 1161.

Notum sit omnibus quoniam ego R. Dei gratia comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio dono tibi fideli meo Bernardo Fulconis ut facias unum casale molendinorum in tuo alodio sub ipso Bedorch in loco qui dicitur Sussisa. Et dono tibi atque concedo ut accipias aquam infra terminos de Apiera et de Bedorch et de Chabrera ubi melius potueris vel volueris ad tuum prode et meum ita quod facias et construas molendina quot potueris in prenominato casale: et dono eisdem molendinis suos regos et suos capud regos et suos exaguadors et suos glevares et pedregares et legnares et omnia que ad usus molendinorum sunt necessaria infra terminos mei honoris. Et convenio tibi dare in hac prima vice que ipsis molendinis predicti casalis in hac prima edificacione fuerint necessaria: postmodum vero tu prephattus Bernardus et tui post te dabitis eisdem molendinis omnes molas que ibi fuerint opus in omne tempore. Convenio etiam tibi ut in hac prima constructione molendinorum omnes homines de Apiera et de terminis ejus faciant ibi de unaquaque domo duos jornales cum suo conducto. Sub tali pacto hoc omnia tibi dono et omni tue projeniei atque posteritati ut a die in antea qua ipsi molendini fuerint edificati et ad molendum bene preparati dones exinde annuatim michi et meis fideliter totam medietatem de omnibus molturis et de omnibus eximentis que de ipsa moltura inde exierint aliquo modo sine alia mea missione levata semper ipsa molneria. Siquis autem hoc disrumpere temptaverit in duplo componat et hoc donum firmum permaneat omni tempore. Facta ista carta XVI kalendas augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Petri Berengarii vicarii de Villafranca. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno proscripto dampnatis litteris in linea VIIII.

Nota:
Bedorch in loco qui dicitur Sussisa : ?
Apiera: Piera.
Chabrera: Cabrera.
Regos, capud regos: riego, cabeza de riego.
Exaguadors: ex+aqua (agua): desagües.
glevares et pedregares et legnares:
gleva, gleba; pedregales; legna: leña.
Et convenio tibi dare: y convengo darte (te dar).
Molas, mola: muela, muelas de molino. Mola, moles. // moltura, molturis: molienda, moliendas. // molneria
.



domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXVII, perg 143, 18 diciembre 1142

XXXVII.

Perg. N° 143. 18 dic. 1142.

Cum debitum humane condicionis nullus mortalis evadere potest idcirco in Dei nomine ego Arnallus Dei
dignacione Barchinonensis episcopus cupiens pergere Iherosolimam facio meum testamentum in quo eligo manumissores meos Berengarium Ermengaudi et G. Bermundi et G. de Fare quibus caritative precipio ut si mori me contigerit antequam alium testamentum faciam potestatem habeant distribuendi omnes facultates meas sicut eis in hoc testamento injunxero. In primis concedo Deo et canonice Sancte Crucis Sancteque Eulalie vineam unam quam plantavi in alodio Sanncte Crucis Sancteque Eulalie et in mea compra que vinea est juxta mansum de Provincialibus et meum aput campum quem habeo juxta regum
comitalem super viam publicam in quo edificavi fornum de cale et vineam quam plantavi apud Granatam cum illo campo qui fuit Fulconis Girberti quem emi a comite. Huic donationi addo ferraginale quod adquisi et emi de Arberto de Liciano et Petro ejus fratre prope mansum Guillelmi Suniarii in Provincialibus. Concedo altari Sancte Eulalie in omni meo alodio de Orta et Romaneto sextarium I olei annuatim de
quo ardeat una lampada ante corpus beate Eulalie virginis ad mensuram de Orta. Concedo iterum Sancte Cruci et Sancte Eulalie in meis mobilibus et vascule majoribus et minoribus XL morabatinos ....
eniter alodium ad illuminandam lampadam et libros meos qui ibi sunt. Concedo ospitali iherosolimitani mansum meum de Provincialibus quem edificavi cum ecclesia Sancti Nicolai que ibi est cum compris quas feci a Berengario Bernardi de Cabanes et ab Arnallo Bonifilii preter ipsum ferraginal quod habui de Arberto de Licano et ejus fratre eo modo ut eundem mansum teneat et habeat Poncius frater meus in vita sua et solvat inde annuatim tascham ospitali sine contrarietate et post obitum ejus revertetur integriter predicto ospitali in perpetuum possidendum. Concedo cenobio Sancti Cucuphatis campum quem emi de filiabus Arnalli Gerontu et Raimundo Petri Girardi qui est in Provincialibus et unum par boum et equas IIII que sunt apud Riopole. Item concedo cenobio Sancti Petri Puellarum tertiam partem pariliate quam emi de Arberto de Lizano. Dimito prelibate canonice XL morabatinos quos habeo per meum pignus in prephata pariliata de Licano et de istis XL morabatinis ematur alodium unde fiat meum aniversarium annuatim. Insuper addo jamdicto cenobio Sancti Petri par I bovum et equas II que sunt apud
Riopollum. Concedo Sancte Marie Rivipollensis cenobio II equas. Concedo omnibus presbiteris totius episcopatus singulis singulas eminas ordei de meo sementer et diaconibus singulas migeras. Concedo Sancto Laurentio de Monte equam I. Alodium meum de Orta et de Romaned preter supradictam lampadam Sancte Crucis Sancteque Eulalie concedo inter Poncium fratrem meum et B. de Terragona et quisquis illorum obierit sine legitimo infante qui superstes fuerit habeat predictum alodium. Et concedo supradictis fratribus meis domos meas de Barchinona cum ipsarte canonice ut teneant ipsas in vita sua
et inde solvant annuatim jamdicte canonice per censum quarter I olei in capite jenuarii et post illorum amborum obitum revertantur predicte cannonice sine obstaculo. Alias meas domos quas emi de Gerallo concedo Sancte Marie Solsone et ei dedi in carta donationis. Concedo Poncio fratri meo equas III et si ille
obierit sine prole legitima habeat eas B. frater meus. Dimito B. predicto meum pullum quem ipse tenet et meum mulum. Concedo Gaucfredo de Fare II equas quas Burull de Provincialibus habet mecum et unam aliam equam cum suo fructu quam habeo ad medium cum Petro Capitis scole meum directum. Poncio Avienciane concedo I equam quam habeo in Banalocham ad medium. Dimito nepotibus meis Bernardo et Raimundo singulos pullinos qui exiant de meis equis et XX morbetinos qui exiant de meo caballo
quem tenet Gaufred de Fare. Concedo ad Guillelmum Bermundi II equas quas habeo cum Petri Berengarii de Magrina ad medium meum directum. Alium nutrimentum desuper textatum quod de meis equabus exierit donent mei manumissores pro anima mea sicut melius videant. Concedo Sancti Nicholai quod est in ecclesia Barchinone domos meas cum edificio quas habeo infra muros Barchinone illas videlicet quas emi de Jarato Ebreo quas domos teneat unus presbiter qui in eodem altari assidue cantet missas pro
anima mea et fidelium defunctorum. Omnia vascula mea de Provincialibus maiora et minora et universa
utensilia que ibi sunt concedo Poncio fratri meo ut habeat ea in vita sua et post ejus obitum revertantur predicto ospitali sine contrarietate. Quod est actum XV kalendas januarii anno VI regni Ledovici regis junioris. - Arnallus Barchinonensis episcopus. Sig+num Guillelmi Levite. Sig+num Gaufredi de Fare.
- Poncius Levita scripsit hoc die et anno quo supra.

miércoles, 25 de diciembre de 2019


CXXIV
Perg. N°3**. 23 jul. 1161.

Notum sit cunctis: quod ego Joannes de Gron convenio tibi domino meo Raimundo Dei gratia comiti barchinonensi et principi aragonensi propter illam donationem quam michi fecisti esse tuus fidelis et habitator in Barchinona: et si forte aliquod viaticum in aliquibus locis fecero ausiliante Deo revertar Barchinonam sine fraude et malo ingenio et quod ista carta post me non noceat infantibus meis. Actum est hoc X kalendas augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Johannis de Gron qui hoc laudo et firmo firmarique rogo. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Gardia. Sig+num Berengarii de Mulnellis. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Nota: Johannes, Joannes, Joan, Juan, Chuan.Ausiliante Deo, auxiliante, adjuvante, adyuvante, ayudante, etc.

CXXV, perg 351, 24 julio 1161


CXXV
Perg. N° 351. 24 jul. 1161.

Notum sit omnibus nominibus: Quoniam ego Poncius de Palaciolo pono atque comendo me ipsum cum omni honore meo quem hodie habeo vel in antea aquisiero sub custodia et defensione atque bajulia domini mei Raimundi comitis barchinonensis aragonensium principis et propriis manibus meis hominaticum facio ut amodo ego et mei et omnia mea sub tutela et custodia sua in pace et securitate consistant. Et convenio jamdicto comiti domino meo ut annuatim ei persolvam ego et mei post me unum porchum comitalem aut IIII solidos monete curribilis Barchinone ad festum sancti Michaelis omni tempore. Ego siquidem jamdictus comes Raimundus suscipio te prephatum Poncium et omnia tua in mea custodia et defensione et quod manuteneam te et tua in jure tuo contra omnes homines et feminas salvo semper censu superius nominato. Actum est hoc VIIII kalendas augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum domini comitis die et anno prescripto. (Sigue una firma hebrea que dice: Conquistador de Fierro a la edad de ....)

viernes, 20 de diciembre de 2019

XVII, perg 62, 7 julio 1136

XVII

Perg. N° 62. 7 julio 1136.
(N. E. Atención, la imagen de Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Princeps aragonensis, es de Wikipedia, Wikimedia, Wikitrolas. El palo largo que lleva es una zambomba que le regaló su suegro, Ramiro II el Monje, rey de Aragón. Era un gran humorista de la época.)

Ramon Berenguer IV

Ad notitiam cunctorum pervenire volumus qualiter diuturna contentio acta est inter dompnum
Raimundum barchinonensem comitem et Guillelmum Raimundi Senescale unde multa et gravia mala processerunt. Tandem vero intervenientibus nobilibus et bonis viris pax inter eos composita est. Promisit namque suo domino comiti Guillelmus Senescalcus ut licentiam acciperet ubicumque vellet et
quandocumque vellet aquam ad molendinos suos barchinonenses ita ut non sit impedimentum ad capiendam aquam molendinis suis de Montescatano neque faciat ipsos molendinos ingurgitare. Reddit quoque comiti ipsam dominicaturam de Calles quam pater suus venerabilis Raimundus comes dederat per cartam Guillelmo Raimundi Senescales et ipsam cartam reddit ei ut faciat inde quidquid ei placuerit. Convenit etiam illi ut primum chastellanum quem mitet in chastrum Montis Scatani cum consilio comitis
ibi eum mittat usque ad primum festum Sancti Michaelis. Item convenit ei ut totum edificium quod fieri fecit in monte Sancti Laurentii ex toto destruat. Iterum convenit ei quut faciat ei suas fidelitates et sacramenta quas ei debet facere et faciat et teneat placitum sicut apprehensum est inter ipsum Guillelmum et Beatricem sicut in scriptis eorum continetur: et reddat ipse Guillelmus comiti convenientias de Saliforas quas accepit de Berengario Guilaberti et de Petro Udalardi et ipse comes faciat eos reddere Guillelmo Loger quod ab ipso Guillelmo propter hoc acceperunt. Convenit etiam ut emendet Raimundo Bernardi de Ripolet malum quod ei fecit ad laudamentum domini Reiamballi et Arnalli barchinonensis prepositi.
Deffinit quoque comiti omnia alodia que fuerunt Petri de Palacio ut faciat inde quidquid ei placuerit. Quod est actum nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi qui hanc deffinitionem et pacifficationem fecit firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano.
Sig+num Deusde. Sig+num Gocerandi de Pinos. Sig+num
Bernardi de Belloloco. Sig+num Reamballi. + Raimundus Dei
gratia ausonensis episcopus. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit suprascriptis litteris in linea V.

Nota:

Saliforas, Sentfores.

https://www.xn--castillosdeespaa-lub.es/es/content/sentfores-castillo-de

Documentado en el año 911 "castelo quo vocant saliforas", en 932 aparece como castrum, compartido por la familia Saliforis y el obispo de Vic en 1039. En 1157 pasa a la orden del Hospital de Jerusalén, la familia sigue en él hasta finales del siglo XIII en que pasa a la familia Centelles, en 1342 lo venden al ciudadano de Vic Paul, y en 1357 a Roger de Vilademany, gran prior hospitalario de Catalunya, posteriormente a los vizcondes de Cabrera y obispo de Vic. 

(Sigue el pergamino 63)