lunes, 23 de diciembre de 2019

L, perg 2 del A, 17 febrero 1146


L
Perg. N°2. Del A. 17 feb. 1146.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam Raimundus comes Barchinonensis et Aragonensium princeps dono tibi Berengario Arnalli et filiis tuis castrum et villam de Siurana cum omnibus terminis suis et dono sancte militie templii quintam partem jamdicte ville et honoris ac terminorum suorum. In quatuor vero partibus que remanent retineo medietatem ad opus meum et dono tibi jamdicto Berengario et filiis tuis alteram medietatem. Tali quoque pacto prephatum castrum cum terminis suis tibi dono ut habeas illud et teneas tu et omnis posteritas tua ad servitium et fidelitatem meam et successorum meorum per secula cuncta et dones michi potestatem de predicto castro quotiescumque eam tibi petiero per me aut per meos iratus aut pachatus sine malo ingenio. Propter hoc quoque donum superius comprehensum ego Berengarius Arnalli convenio tibi domino meo Raimundo comiti Barchinonensi ut sim inde tibi fidelis et donem tibi vel tuis quibus michi mandaveris potestatem de predicto castro quandocumque eam michi quesieris per te aut per tuos et hoc faciam iratus aut pachatus sine tuo engan et convenio tibi ut post obitum meum unus ex filiis meis sit inde tuus homo solidus et fidelis sine aliqua fraude et malo ingenio. Et ego Raimundus comes convenio tibi jamdicto Berengario Arnalli ut non mitam ibi preter me aliquem seniorem. Si quis hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempora. Quod est actum XIII kalendas marcii anno VIlII regni Ledovici regis junioris. - Sig+num Raimundi comes.- Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Guillelmi de Subirats. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc
scripsit ex mandato comitis die annoque prescripto suprapositis literis in linea VII.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.