lunes, 23 de diciembre de 2019

LV, perg 3 del A, 5 agosto 1148


LV

Perg. N°3 del A. 5 ago. 1148.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam ego Raimundus comes barchinonensis atque aragonensium princeps impignero tibi Guillelme Raimundi Dapifer et fratri tuo Otoni ac filio tuo Guillelmo de Montcada totam meam dominicaturam de Osor cum omnibus terminis et apendiciis suis et totum illud de Sancta Cruce cum omnibus que ibi habeo vel habere debeo propter quatuor milia solidorum barchinonensis monete quos vobis debeo. Tali quoque conditione ut jamdictum pignus tamdiu teneatis possideatis et expletetis quousque Raimundus comes jamdictus aut mei post me successores reddam vel reddant tibi jamdicto Guillelmo Raimundi aut fratri tuo Otoni vel filio tuo Guillelmo de Montcada jamdictos quatuor milia solidos sine omni engan: et si moneta mutaretur vel pejoraretur reddamus tibi vel tuis jamdictis marchas argenti puri ad computum de quadraginta tribus solidis et sic vadat de marcha in marcham. Predictum quoque pignus mito tibi jamdicto Guillelmo Raimundi et fratri tuo Otoni et filio tuo Guillelmo libere et integre sine tuo engan sicut melius tenuit illud et habuit pater tuus Guillelmus Raimundi cum omni integritate propter jamdictos quatuor milia solidos sicut superius est comprehensum. Si qua autem persona hoc disrumpere vel infringere temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc permaneat inconvulsum. Facta carta nonas augusti anno XI regni Leovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Petri Bertrandi de Bellog. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Merola. Sig+num Petri Sanctiminati. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die et anno quo supra.