martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXIV, perg 279, 19 noviembre 1154


LXXXIV
Perg. N° 279. 19 nov. 1154.

(1) Esta señora es la del mismo nombre hija del conde don Ramón Berenguer III y hermana del IV que robó del palacio condal de Barcelona Poncio de Cervera y de la que se habla en la pág. 169 del tom. 2.° de los Condes de Barcelona vindicados.

Sit notum cunctis viventibus. Quod ego Almodis (1) vice-comittissa bassensis pro remedio anime mariti mei Pontii de Cervaria voluntate omnium filiorum meorum et consilio nobilium hominum meorum dimitto in perpetuum omnibus hominibus qui sunt in parroechia Sancti Juliani de Vallefecunda illas migeras frumenti quas de singulis mansis per singulos annos in predicta parroechia quidam bassenses vice-comites olim per malum usaticum et per malam aprensionem acceperant. Hanc vero dimissionem propterea facio quia jamdictus maritus meus Poncius de Cervaria in suo ultimo testamento timore Dei dimisit malos usaticos quos ipse vel antecessores sui in jamdicta parroechia vel in aliis locis miserant de quibus omnibus qui multo peiorem usaticum quam alios acceptionem supradicti frumenti esse cognovi ideo sine ulla retencione dimisi et insuper pro hac dimissione ab hominibus supradicte parroechie accepi CCC solidos obtime bisuldunensis monete quos dedi in redemptione illius honoris de Maia quem predictus Poncius de Cervaria maritus meus impignoraverat et bajulus meus pro suo redecimo habuit a supradictis hominibus XXX solidos ejusdem monete. Si quis vero contra hanc cartam dimissionis ad inrumpendum venerit facere non valeat sed in duplo componat et postea firma persistat. Actum est hoc XIII kalendas decembris anno XVIIl regni regis Leudovici junioris. - Sig+num Almodis vice-comitisse. Sig+num Ugoni filii ejus. Sig+num Poncii filii ejus. Sig+num Berengarii filii ejus qui hanc cartam fieri jussimus aliosque firmare mandavimus. Sig+num Guillelmi de Crexel. Sig+num Petri del Malanno (o Malauno). Sig+num Guilielmi de Guardia. Sig+num Geralli de Casteio. Sig+num Guillelmi de Montros. Sig+num Arnalli de Palera. Sig+num Ribotoni bajuli. - Johanis Levita scripsit hoc sub die et anno quo supra.


Nota: sed o set in duplo componat : por duplicado.
XIII kalendas decembris : 13 diciembre VS Perg. N° 279. 19 nov. 1154.
vice-comittissa bassensis, vizcondesa de BAS
Hermanos:
Ugoni, Ugo, Hugo; Poncii, Poncio, Ponç, Pons; Berengarii, Berenguer.
Montros, Monte rosso, Mont-Roig, Monroch, Monroyo, Monroy, Monte Royo, etc.