martes, 24 de diciembre de 2019

XCII, perg 291, octubre 1156


XCII
Perg. N°291. Oct. 1156.

Anno ab incarnatione Domini MCLVI mense octobris oct dum comes erat in Provincia recepit Poncius de Guillielmo Agela ornamenta Sancti Martini de Stopanna. In primis III palis de seta et unam casulam de pali et aliam de fustanis et aliam de lino et III estolas et tria manipula et unum camis et IIII amictus et VII oralia et tria signa et unam almaganam et VII supraltaria de lino et duos palis feriales et IIII capas officiales et I cortinam de pali et duas de lino et unam dalmaticam de pali et aliam de cedato viridi et unam aram benedictam et I pectinen eboris et tres capsas reliquiarum et unum calicem de stagno alterum vero stagneum calicem habebat domna Sancia et duas cannadelas stagni et tria candelabra ferrea et duo turibula et unum urceum et duas archas et I missale parvum et alterum missalem majorem et I librum storialem et alium sanctoralem et I epistolarium et I officii godeesc et I responsorium et I psalterium et III lampadas.
- Omnia suprascripta comendavit Poncius eidem Arnallo Agela in presencia Jordani et Raimundi de Liminiana qui erant ibi. Preter hec solebant esse ibi calix argenteus et crux argentea que non invenit ibi Poncius et unus liber quem P. Guillelmi acomodavit Vincencio.