Mostrando las entradas para la consulta Lercio ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Lercio ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

XCVIII, perg 304, 5 abril 1157


XCVIII
Perg. N°304. 5 abr. 1157.

Anno dominice incarnacionis CLVII post millesimum. Datum est hoc judicium inter ecclesiam Sancti Johannis et Gaucerandum de Sales super querimoniis et responsis hinc inde factis ante presenciam domini Raimundi barchinonensium comitis aragonensium principis et marchionis. Conquestus est siquidem Poncius predicte ecclesie abbas quod Gaucerandus de Sales auferret ei omnem illum honorem de Aquaça quem Arnallus Johannis pater eius et Berengarius Arnalli avunculus predicti Gaucerandi dimiserat diffinierat et ex toto deliberaverat et in potestate predicte ecclesie et habitantium in ea cum scriptura quam ipse proferebat perpetuo habendum tradiderat. Ad hec sic respondit Gaucerandus quod honorem predictum nunquam tenuerant habitatores ecclesie beati Johanis postquam scriptura quam abbas proferebat fuit facta. His itaque racionibus diligenter auditis atque discussis judicaverunt in curia predicti comitis Guillelmus Sancti Felicis abbas et Borrellus judex atque Arnallus de Lercio et Dalmacius de Petra-incisa quod predictus abbas per idoneos testes probaret habitatores ecclesie beati Johannis possedisse honorem quem aclamabat de Aquacia postquam carta quam proferebat fuit facta et si facere posset judicaverunt honorem cum fructibus integriter abbati supradicte ecclesie restitui a tempore scilicet quo predictum honorem habitatores predicte ecclesie aclamaverunt et si in probacione deficeret predictus abbas Gaucerandus prestet sacramentum se nescire hunc honorem ecclesiam beati Johannis tenuisse postquam jamdicta carta fuit facta. Quo facto nisi hanc cartam poterit Gaucerandus legaliter et racionabiliter infirmare judicaverunt ut ecclesia beati Johannis perpetuo habeat quod per eam ei asignatum est. Scriptum est hoc judicium apud Gerundam et datum per manum Borrelli judicis nonas aprilis anno XX regni regis Leudovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Berengarius gerundensis episcopus. -
+ Guillelmus Sancti Felicis abbas. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Dalmacii de
Petra-incisa. + Petrus Borrelli sacrista et judex. - Jordanus Levita scripsit hec sub die et anno + quo supra.

Nota: Petra- incisa se parece a Petra-taiada, Pedra tallada, Peratallada, etc.
Sancti Felicis: Sant Feliu, santo Félix.

CXI, apen, 9 junio 1159


CXI
Apen. N°6?.9 jun. 1159.

Notum sit omnibus quoniam ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis debeo tibi Guilelmo Mainardi II milia et D morabatinos aiadinos et lupinos propter quos inpignero tibi totum illud quod modo habeo et recipio in Pratis in dominio et in tota parrochia Sancte Juste videlicet in quartis in taschis in decimis in chestiis in *traginis in placitis et justitiis et servicis et usaticis et in boschis et in riberes et in piscationibus et in planis et in montibus et in condirectis et in eremis et in omnibus que ibi accipio in dominio aliquo modo et quod mitas inibi tuum proprium bajulum et non erit ibi ullus bajulus nisi ille quem tu ibi volueris mitere. Et si qua ibi fuerint placita notificet ea bajulus tuus meo bajulo de Moione et insimul cum aliis probis hominibus de Pratis placitent ea et determinent sive per judicium sive per laudem et tu Guillelmus habeas quitquid inde exierit ad tuam voluntatem. In tali quoque pacto predictum pignus tibi subpono ut omnia que inde exierint hoc primo anno de isto mense junio usque ad alium accipias per CCCC morabatinos in tuo pachamento deinde vero accipias per singulos annos omnia que inde exierint in omnibus per CCC morabatinos similiter in tuo pachamento quousque sis pachatus et quod superfueris habeas ad tuam voluntatem in tuo proprio ad omne velle tuum inde perficiendum. Predictum vero pignus possis tenere dare dimitere vel comendare cuicumque volueris tam in vita quam in morte quousque inde sint tibi vel tuis plenarie persoluti predicti II milia et D morabatini aut ego vel mei te inde pacharem sine tuo engan de quanto inde remaneret si aliquis prephatum pignus tibi vel tuis impediret vel occuparet. Et de hoc toto ego non decipiam te nec faciam decipi. Si autem quod absit aliquis tibi vel tuis auferret vel impararet predictum pignus laudo tibi et confirmo in ipsos ostaticos quos tibi posueram per III mille et CC morabatinos quos michi acomodasti quando ivi ad recuperandam Trencataiam quia istum debitum est adhuc de ipso debito primo. Sunt ipsi ostatici R. de Podioalto Arnallus de Lercio major Artaldus de Castelnou Guillelmus de Montcada Raimundus frater ejus Guillelmus de Castelvel macip Guillelmus de Bellog quem tibi dedi pro Bernardo de Bellog ut isti redeant in tuum ostaticum illuc ubi tibi illud facere convenerunt et inde non exeant aliquo modo donec ego vel mei pacharemus et redderemus tibi vel tuis hoc totum quod inde remaneret ad pachandum sine tuo engan. Nos vero supradicti ostatici convenimus tibi Guillelme Mainardi sub illo sacramento quod tibi fecimus in alia carta ut sicut suprascriptum est ita compleamus et atendamus tibi vel tuis sine tuo engan. In hoc autem debito est pacatus Guillelmus Longus quem tu pachasti pro me de hoc quod ei debebam. Actum est hoc V idus junii anno ab incarnatione Domini millesimo CLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Arnalli de Lercio majoris. Sig+num. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Raimundi fratris ejus. Sig+num Guillelmi de Castelvel macip. Sig+num Guillelmi de Bellog. Sig+num Guillelmi Beg. Sig+num Guillelmi Ulrig. Sig+num Guillelmi Longi. Sig+num Geralli Udalardi. Sig+num Guillelmi Dalbari. Sig+num Petri Poncii. Sig+num Petri Prementis Claven.
- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.

Nota:
condirectis et in eremis: conreu y erm; cultivo – yermo.

LXXXVII, perg 297, 15 enero 1156


LXXXVII
Perg. N° 297. 15 ene. 1156.

Notum sit omnibus quod ego Lupus pampilonensis episcopus propter plurima malefacta et dampna que injuste et sub tregua fuerant facla a Sancio rege Navarre et ab hominibus ejus comiti barchinonensi et aragonensium principi in regno aragonensi videns dampna et pericula que propter hoc iminebant terre Navarre precibus et mandato predicti regis ac nobilium virorum terre illius intravi in ostatico et in manu jamdicti comitis pro redirigendis et restituendis omnibus dampnis et malefactis que post dictam treguam supradictus rex et sui comiti barchinonensi et suis in terra ejus intulerant. Et conveni ei sub fide et ordine meo ne ab eius potestate aliquo modo discederem absque eius licencia vel permissione donec omnia supradicta malefacta in integrum ei restituerentur. Tandem quia visum est comiti quod pacta que facta fuerant sibi secundum tenorem rei non implebatur domino pape super me suam querimoniam fecit. Dominus vero papa per literas suas mihi mandavit quatenus iudicio terrachonensis archiepiscopi ac ilerdensis episcopi sicut conveneram comiti ita sibi atenderem et compelerem visis itaque literis domini pape ego Lupus pampilonensis episcopus ad dominum comitem barchinonensem ad Montem-Pessulanum sine mora perveni. Ibique recognoscens me supradictum sibi fecisse ostaticum misi meipsum in potestate sua per ostaticum et conveni ei in osculo pacis sub fide et ordine meo de manu vel potestate sua aliquo modo exirem sine sua licencia et si quandoque ipse mihi daret licenciam exeundi redirem et starem in sua potestate quocienscumque ipse mihi mandaret per se vel per nuncium aut nuncios suos. Et ut hoc totum firmius ei attenderem et complerem feci hoc totum domino comiti convenire dominum meum terrachonensem archiepiscopum et G. barchinonensem episcopum et Ortalle helenensem episcopum concedens in hoc negocio dominum papam jamdicto comiti etiam choadjutorem et hoc totum fuit factum apud Montem Pessulanum in presencia predictorum episcoporum et Guillielmi Montispessulani atque Guillielmi Raimundi Raimundi Dapiferi et Guillielmi de
Castro-vetulo ac Bernardi de Bello-loco et Raimundi de Podio-alto et Berengarii de Turre-rubea et Arnalli de Lercio ac Raimundo de Vila de mulis atque Orberti de
Castro-vetulo et Ortalli de Castra-novo et aliorum plurimorum nobilium virorum. Anno ab incarnacione Domini millesimo CLVI. XVIII kalendas februarii. - Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Artalli helenensis episcopi. Raimundi abbatis Sancti Rufi. Sig+num Guillelmi Montis-Pessulanis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Raimundi de Vila de mule (o mulc, normalmente pone Muls). Sig+num Arberti de
Castro-vetulo. Sig+num Artalli de Castro-novo. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit. (alphabeto divisa.)

Nota: rei non implebatur: res no, no res, nada + verbo (implebatur).
Montem Pessulanum, Montem-Pessulanum, Montispessulani: (de) Montpellier, Mompeller, etc.
Turre-rubea: Torre roja, Torroja;
Monte Rubeo, Monte-rubeo: Monte Rojo, Monroyo, Mont-Roig, Monroch, etc.

Castro-vetulo: Castellvell, Castillo viejo.
Castra-novo, Castro-novo: Castelnou, castell nou, castillo nuevo (castra: castillos).

Poncii scribe qui hoc scripsit: Poncii escriba que/qui lo escribe; ho (pronunciado u) escriu.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII
Perg. N° 80. 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo comiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus erradicare castrum Rochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncins comes contra prephatum comitem tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi portinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt
ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici. - Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum. Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat. Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas. Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I. Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano. Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVIII, perg 223, enero 1149


LVIII
Perg.n° 223. Enero 1149.

Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII. Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis atque llerde et Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelli qui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus llerde civitatis tam presentibus quam futuris casas et casales et ortos et ortales et totam civitatem llerde tam constructam quam destructam tam infra muros quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansiones edificetis: et damus vobis totum territorium civitatis llerde tam cultum quam heremum cum omnibus terminis et pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandum vel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis prata et paschuas fontes et aquas boschos et legnamina et venationes plana et montana ad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascenda et conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in civitate llerde et in termino ejus non donetis leudam nec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel castlanus sive vicarius aut bajulus llerde homo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut ullus senior vel bajulus llerde non possimus vel possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore vel bajulo llerde bataiam: et quod sitis deinceps securi liberi et franchi cum omnibus hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum. Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceam adversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut manum perdat: qui autem prendiderint latronem suas causas ei furantem tandiu eum teneat donec sua recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussor totum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerde habeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri captus in adulterio cum uxore alterius currant ambo vir et femina per omnes plateas civitatis llerde nudi et verberati nec aliud dampnum honoris vel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes pariter populatores atque statores llerde civitatis majores et minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villam Ilerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo centessimo XLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. - Signum Adefonsis + regis aragonensium et comitis barchinonensium. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. - Sig+num Ermengaudí filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. - Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Bernardi de Belloloco. - Sig+num Geralli de Jorba.
- Sig+num Guillelmi de Cervera. - Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. - Sig+num Berengari Arnalli de Anglerola. - Sig+num Gomballi de Ribeles. - Sig+num Arnalli de Ponts. - Sig+num Berengarii de Torroja. - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto. - Sig+num Petri de Betesa presbiteri ecclesie de Villanova. - Guillelmus Palentianus scripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. - Sig+num mei Arnaldi Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autentico comprobavi: Qui hujus translati sunt testes. - Berengarius de Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis suprapositis in Xa linea.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXX, perg 343, 7 agosto 1160


CXX
Perg. N° 343. 7 ago. 1160.

Notum sit omnibus hominibus quod ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis et princeps aragonensis dono tibi Petro de Balma et omni tue projeniei atque posteritati in ipso meo mercato quod est extra muros Gerunde in ipso arenio ad occidentalem partem juxta fluvium Undaris potestatem et locum ad edificanda operatoria et banchos et tabulas. Ipsa autem operatoria edificabis a domo que fuit Raimundi de Beviano usque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganeti et dimites atque laxabis inter ipsa operatoria et domos antiquas unam grandem et amplam plateam. Antique vero domus non possint ulterius extendi aut dilatari ne ipsa platea possit stringi vel minui: tabulas autem et bancos edificabis ab ipsa cantera mei furni quem tenet Gerallus Torti usque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganeti et infra predicta operatoria et tabulas vel banchos dimites atque laxabis alteram grandem et amplam plateam. Et infra predictos terminos nec ego nec aliquis homo vel femina possit edificare tenere vel habere operatoria vel tabulas sive banchos vel escharrazones nisi per te vel per tuum mandamentum vel stabilimentum tuorumque successorum. Et ipsum generale mercatum sit semper infra predictos terminos nec inde possit unquam mutari per aliquam personam in aliquo tempore. De jamdictis vero operatoriis et tabulis vel banchis non dabis tu nec tui nec aliquis homo vel femina qui per te vel per tuos ibi fuerint aliquem usaticum vel leudam vel forciam nisi tibi vel cui tu volueris preter solam ipsam leudam quam soleo accipere in ipsis tabulis de ipso macello. Pro jamdicto vero honore quem tibi dono dabis tu et tui in perpetuum michi meisque successoribus annuatim in festo beati Michaelis CC porcos de terno solido vel DC solidos in denariis quiquid horum ego vel mei melius voluerimus et deinceps non eris sub districto alicujus vicarii vel vicinorum de oste vel de chesta. Et quiquid melioracionis facere poteris in predicto accapte absque contradictione vel prohibitione alicujus persone facere possis. Et convenio tibi ut omnem supradictam donacionem faciam tenere et habere tibi et tuis omni tempore sub custodia et defensione mea: sub tali conveniencia ut nec tu nec tui predictum honorem vel aliquid de predicto honore possis vendere vel alienare nisi burgensibus vel judeis in quibus habeam salvum et integrum meum censum atque usaticum. Ego autem supradictus Petrus de Balma convenio tibi domino meo R. comiti suprascripto per bonam fidem sine engano ut prescriptum censum tibi tuisque successoribus omni tempore fideliter reddam et omnia edificia et melioraciones supradictas studiose fideliterque faciam et compleam sine enganno. Si quis antem hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Facta ista carta donacionis et confirmacionis VII idus augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. (Sigue una firma hebrea que dice: Schalatiel hijo de Rabi Schesche: bendita sea la memoria del justo.) Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Raimundi de Gerundella. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Bertrandi de Castelet. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Guillelmi de Castelvei. Sig+num Guillelmi Catalani tunc vicarii barchinonensis. Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Berengarii de Cigar. Sig+num Bruni. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Arnalli de Rased. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis litteris in linea XV et XVI (Alphaheto divisa).


Nota: Gerunda: Gerona: fluvium Undaris:
 
https://es.wikipedia.org/wiki/R%C3%ADo_O%C3%B1ar
Oñar, en occitano Onyar, en latín Undarius, Undaris



El Oñar (en occitano Onyar, en latín Undarius, Undaris en este texto) es un río de Cataluña (España), afluente del río Ter por la derecha. Nace en el macizo de las Guillerías, en la sierra prelitoral. Cruza la ciudad de Gerona de Sur a Norte, que la divide en dos partes desiguales, la mayor de les cuales, la más antigua, está en la orilla derecha; y la menor, la más moderna, en continuo crecimiento, situada toda en el llano y en el mencionado Mercadal, en la orilla izquierda.


El Oñar recibe dentro de Gerona las aguas que provienen de la acequia Monar o Conda (procedentes a su vez del Ter), que atraviesa el Mercadal y regaba los huertos que allí había. Más al Norte se le suman las aguas del Güell, al lado del Ferrocarril, y casi enfrente de su confluencia con éste se unen las del Galligans. A unos 300 metros, el Oñar desemboca en el Ter, en el barrio de Pedret. Los desbordamientos del río Oñar han hecho estragos en la ciudad. Se ha procurado defenderse de sus peligros y por otra parte también de embellecerlo.

La División Hidráulica del Pirineo Oriental, a petición del Ayuntamiento, propuso cuatro soluciones basadas en la desviación del curso del río y de su recorrido. Al final se aprobó el proyecto consistente en la construcción de sólidos muros laterales, las superficies superiores de los cuales dieron lugar a dos nuevas vías urbanas. Este proyecto fue considerado como el más económico y que además no privaba a Gerona de la gracia y el encanto que tiene siempre una vía fluvial.

Afluentes:
Riera Gotarra
Río Bogantó
Río Galligans

Principales poblaciones que atraviesa:

Palol de Oñar
Viloví de Oñar
Gerona.
El Oñar atraviesa el centro de la ciudad, justo antes de confluir con el Ter. Antiguamente, las crecidas súbitas del Oñar provocaban riadas e inundaciones en la ciudad. La más importante en tiempos recientes es la riada del otoño de 1962, cuando el nivel del río creció varios metros, inundando muchos sótanos y plantas bajas. En la actualidad, el cauce del río se ha canalizado y ya no se producen más inundaciones.

//


Castelvei: Castelvel, Castellvell, Castillo Viejo, Castro-vetulo, etc...

domingo, 15 de marzo de 2020

VI. Reg.n.2.fol. 117. mar. 1155.

VI.

Reg.n.2.fol. 117. mar. 1155.

Omnibus hominibus sit notum quoniam ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis ac Tortose marchio dono tibi Petro Berengarii de Villafrancha ipsam vicariam et ipsam bajuliam de ipsa populatione den Duas Aquas quam tu ipse populasti que noviter appellant Villasalva ut habeas tu et tui predictam vicariam et bajuliam per me
et per meos omni tempore propter apopulacionem et edificacionem quam ibi fecisti et facis. Dono etiam tibi in predicta apopulatione et in toto ejus territorio omnia estachamenta placitorum omnium et dono tibi quartam partem de omnibus que ibi vel inde aliquo modo michi exierint vel exire debebunt tam de placitis quam de justiciis sive de decimis sive de quarteres sive de furnis ac de mercatis ac de omnibus que inde michi exierint excepto de meis dominicaturis et de meis molendinis que ibi habeo in dominio. Dono insuper tibi in ipso territorio jamdicto de Villasalva terram ad laboracionem trium parium bovum in dominio et unum molnarium super ipsum embotum et alium mulnare sub ipso embud in termino Terrachone per alodium franchum. Suprascripta omnia tibi dono et omnibus tuis heredibus quibus ea post te dimiseris potenter et integriter propter apopulacionem quam fecisti et facis de Villasalva et de ejus territorio ut habeas ea omnia tu et tui imperpetuum per me et per meos salva mea fidelitate et omnium successorum meorum imperpetuum: et si quis hoc donum disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et hec donacio firma perhenniter maneat. Que facta est apud Narbonam in mense marcio anno ab incarnacione Domini millesimo CLV°.
- Sig+num Raimundi comes. - Sig+num domine regine Aragonensis. - Sig+num Bernardi de Bellog. - Sig+num Arnaldi de Lercio. - Sig+num Raimundi de Vilademuls. - Sig+num Arnalli vicarii et bajuli de Moyo. - Sig+num Guillelmi de Castro Vetulo.
- Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefixo.


VII Barchinone

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXIII, perg 229, septiembre 1150


LXIII
Perg.n° 229. Set. 1150.

Sit notum omnibus quoniam ego Raimundus comes barchinonensis ac Provincie marchio debeo tibi Guillelmo Ibiloci sex milia morabatinos et quadringentos et convenio tibi reddere eos de ista paria Ispanie quomodo aferet Bertrandus de Castelet: quam si non haberem modo reddam tibi eos ad primum festum Sancti Andree: quos si tibi tunc non redderem mito tibi plevios A. de Lercio et R. de Podioalto et G. de Jorba et B. de Belog qui ex tunc redirent in tuam potestatem tuam cum per te vel tuos comoniti essent ubi eos venire mandares et a te non discederent donec pachatus esses: et si tibi totum non attenderetur sicut superius est dictum aut predicti plivii mentirentur ex tunc teneas et possideas pro pignore quidquid habeo aut aliquis per me in Camarges et quitquid habeo in ipsa Silva aut aliquis per me et quitquid habeo in Tarascone et in territorio ejus aut aliquis pro me et quitquid habeo aut aliquis per me in Sancto Remigio vel in territorio ejus quousque ego aut nepos meus Raimundus Berengarii reddam tibi vel reddant sex milia morabatinos et quadringentos sine tuo engan. In isto debito non sunt centum et viginti quinque marche argenti quas tibi debeo pro fratre meo pro quibus tenes in pignere ipsa navigia que ascendunt de Belchaire in susum. Facta carta mense septembre anno ab incarnatione Domini MCL. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Arnaldi de Lerc. - Si+num Bernardi de Belog. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Geralli de Jorba. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIX , perg 264, 11 diciembre 1153


LXXIX
Perg. N°264. 11 dic. 1153.

Hoc est translatum a quodam transumpto de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum V kalendas februarii anno Dominice incarnacionis MCCXC quarto cujus tenor talis est.
Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus marcii anno Dominice incarnationis MCCXII a quadam carta que sic habetur. In Dei nomine ego Raimundus comes Barchinone et princeps Aragone et Dertose marchio dono tibi Guillelmo de Copons fideli meo et successoribus tuis in perpetuum per propriam hereditatem francam et liberam illam villam que appellatur Godayl cum omnibus terminis suis et pertinenciis sicut melius potest dici vel intelligi ad tuum tuorumque profectum hereditatem queque totam sicut superius est scriptum et nominatum dono et firmiter laudo tibi suprascripto Guillelmo de Copons et omni tua projeniei pro hereditate propria et francha ad omnem velle tuum perficiendum et omnium successorum meorum salva mea fidelitate et omnium successorum meorum per secula cuncta. Est autem supradicta villa que appelatur Godayl in termino Dertose in territorio quod dicitur Canals et dono eam tibi integriter et potenter cum omnibus almuniis suis et cum omnibus suis arralials et cum boscho et cum suis fontibus et cum pratis et pascuis cum pronis et planis. Et dono tibi termino in circuitu ipsius ville duos miliarios ex omni parte. Omina vero sicut sunt superius scripta et nominata tibi dono Guillelmo jamdicto omnique tue projeniei pro hereditate propria et francha simul cum ipso molendino quod feceris in predicta aqua de Vayl de cona salva mea meorumque successorum fidelitate in perpetuum. Si quis autem suprascriptam donacionem infringere vel dirrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum presens donatio firma permaneat imperpetuum. Facta carta donacionis III idus decembris anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi CLIII post millessimum.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num A. de Lercio. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Arberti de Castro vetulo. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.
- Sig+num Bernardi de Mora qui me pro teste subscribo. Sig+num Berengarii presbiteri.
- Ego Bernardus Tolsana hoc scripsi et hoc feci die et anno quo supra. - Sig+num mei Petri de Villarotundi junioris notarii Dertuse publici qui hoc transcripsi et comprobavi cum diccione aptata in V linea ubi dicitur suprascripto. Et cum supraposita in VIII linea ubi dicitur in circuitu die et anno prefixis.

Nota: Villarotundi : Vilarodona, Vila-Rodona.

LXXVIII, perg 266, noviembre 1153


LXXVIII
Perg. N° 266. Nov. 1153.

Nunc et in eternum sit cunctis hoc manifestum. Quoniam ego Henricus consul januensis ex mandato et consilio januensium consulum videlicet Martini de Moro et Guillelmi Nigri atque Guillelmi Lusii ac totius electi consilii Janue majori parte et ex comuni consensu et voluntate totius populi januensis vendo et trado Raimundo Berenga-garii (en dos líneas) comiti barchinonensi aragonensium principi et suis heredibus in perpetuum nostram tertiam partem Tortose et totius termini ejus que ad comune Janue pertinet cum omni integritate sine aliqua fraude et de jure ac potestate nostra trado et transferro prephatam tertiam partem Tortose cum pertinentiis ejus in jus et dominium suprascripti Raimundi Berengarii comitis Barchinone et Aragone principis pro precio videlicet XVI milium et VI centorum et XL morabatinorum marrochinorum marinorum aiadinorum lupinorum melechinorum qui quotcumque ibi sint mixtim ad pensum de lupinis reddantur. Predictam quoque venditionem facio jamdicto Raimundo comiti barchinonensi et suis heredibus retenta insula beati Laurentii sicut melius solide et libere illam tenebat et possidebat. Retento etiam hoc quod ullus homo januensis qui habitet a Portu Veneris usque ad Portum Monacum non donet in Tortosa ullum usaticum nec ullam ligiam nec aliquam consuetudinem in perpetuum et quod comes et sui post eum heredes donent inde per censum singulis annis in natale Domini ecclesia Sancti Laurencii unum palium quod valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de Portu Veneris usque ad Monacum venerint habitare Tortosam et construxerint ibi edificium aliquod vel vineam plantaverint aut gardinum construxerint et voluerint in ibi habitare sub potestate et dominio comitis comes vel sui heredes non auferant eis sua nisi pro convicta alia culpa. Quod si ibi remanere noluerint comes reddat eis expensas sub sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies. Si expense fuerint ultra C solidos et si fuerint minus infra XV dies infra quos recedere voluerint et notum sibi fecerint. Si vero aliqui ex supradictis januensium habitatoribus emerit usque hodie terram domum vel vineam gardinum et voluerit habitare ibi habitet et secure sua possideat ad fidelitatem comitis dimissa januensium fidelitate. Et si noluerit habitare ibi habeat potestatem vendendi quod emerit cuicumque habitatori Tortose voluerit qui ad fidelitatem comitis teneat. Et comes remitit omnes actiones et querimonias quas habuit vel habet adversus comune Janue de causa Tortose salvo alio conventu quem comes habebat cum comune Janue. Et comune Janue remitit omnes acciones et querelas si quas habet vel habuit contra comitem usque nunc de causa Tortose. Facta est hec venditio mediante novembris apud urbem Ilerdam in presencia sociorum predicti consulis Henrici qui cum eo advenerant videlicet Guillielmi Cap dergul et Bonivassalli Bolferici et Oberti Lusii et Fabiani Superbi atque Guillielmi Capellani et Henrici Guersii filii jamdicti consulis Henrici et aliorum quam plurium virorum nobilium inibi asistencium scilicet Guillielmi Raimundi Dapiferi: Guillielmi de Castro vetulo: Guillielmi de Cervera: Otonis Dapiferi: Geralli de Jorba: Raimundi de Cardona: Berengarii de Torroja: Arnalli de Torroja: Petri de Podio alto: Berengarii de Benavent: Bernardi Deril: Guillielmi Arnalli: Petri de Bellog: Guillielmi Ibeloti: Oggerii Agaza: Bonivassali de Moro. Qui supradicti hujus vendicionis jusores et auditores advocati sunt testes anno ab incarnacione Domini millesimo CLIII in era millesima CXCI. - Ego Martinus de Mauro supscripsi. - Ego W. Nigri. - Ego W. Guercius de Ponte Clavarius scripsi.
In Dei omnipotentis nomine. Ego Henricus consul januensis facio convenientiam de venditione nostre tercie partis Tortose que ad comune Janue pertinet et tocius territorii ejus cum comiti barchinonensi ex mandato videlicet januensium consulum Martini de Moro et Guillelmi Nigri atquo Guillelmi Lusii et ex majori parte tocius consilii Janue qui sunt consiliatores electi et ex comuni consensu ac voluntate tocius populi januensis. Retenta insula beati Laurencii sicut melius eam solide et libere possidebat. Retento etiam hoc quod ullus homo januensis qui habitet a Portu Veneris usque ad Portum Monachum non donet in Tortosa ullum usaticum nec ullam ligiam neque aliquam consuetudinem in perpetuum. Et quod comes et sui post eum heredes donent inde per censum singuli annis in natale Domini ecclesie Sancti Laurencii unum pallium quod valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de Portu Veneris usque Monachum venerit habitare Tortosam et construxerint ibi edificium aliquod vel vineam plantaverint aut gardinum construxerint et voluerint inibi habitare sub potestate et dominio comitis comes vel sui heredes non auferant eis sua nisi pro convicta alia culpa. Quod si ibi remanere voluerint comes reddat eis expensas sub sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies si expense fuerint ultra C solidos. Et si fuerint minus infra XV dies infra quos recedere voluerit et notum sibi fecerit. Si vero aliqui ex supradictis januensium habitatoribus emit usque hodie terram domum vel vineam gardinum et voluerit habitare ibi habitet et secure sua possideat ad fidelitatem comitis dimissa januensium fidelitatem et si noluerit habitare ibi habeat potestatem vendendi quod emit cuicumque habitatori Tortose voluerit qui ad fidelitatem comitis teneat. Et comes remitit omnes actiones et querimonias quas habuit vel habet adversus comune Janue de causa Tortose salvo alio conventu quem comes habebat cum comune Janue. Et comune Janue remitit omnes actiones et querelas signas habet vel habuit contra comitem usque nunc de causa Tortose. Predictam quoque convenienciam vendicionis facio prenominato comiti barchinonensi sine aliqua fraude pro precio XVI milium et DC et XL morabetinorum marrochinorum marinorum aiadinorum melechinorum lupinorum. Quorum debet comes dare X milia et quadringentos mediante januario primo veniente et alios VI milia et CCXL mediante mayo primo veniente. Et isti morabatini debent dari apud Niciam. Et de quotcumque morabitinis de predictis singulis monetis amplius aut minus ibi habeantur omnes accipiantur ad pensum de lupinis. Si vero comune Janue dederit aliquod lucrum vel usuram de medio januario in antea usque ad medium mayum propter VI milia et CCXL morabetinos de medio mayo comes donet predictum lucrum vel usuram de sua. Si vero comes dederit X milia et CCCC morabetinos mediante januario sicut supra scriptum est intret comes et habeat possessionem jamdicte nostre tercie partis Tortose patenter et integriter cum termino ejus et comune Janue tenebit obsides comitis pro hoc quod remanserit donec tota sit persoluta pecunia. Quorum obsidum erit unus ex filiis Guillielmi Raimundi Dapiferi et alius erit Berengarius de Torroia aut frater ejus Arnaldus aut nepos ejus Raimundus. Tercius erit Guillielmus de Castelvel aut frater ejus Arbertus aut filius ejus Guillielmus. Quartus erit unus ex filiis Petri Bertrandi de Bello-Loco aut Guillelmus de Cervaria vel frater ejus aut Guillielmus Petri de Castelet vel filius ejus aut Dalmacius de Perataiada aut frater ejus vel filius ejus. Ex supradictis VIII generibus dabit comes V obsides quales habere potuerit cum ipsa companna Arnalli de Lercio que est in octavo numero et si postquam comune Janue tenuerit predictos obsides fugeret inde aut moreretur aliquis ex eis comes barchinonensis mitat ibi alium vel alios convalentes et convenit comes barchinonensis quod persolvat et pachet suprascriptam pecuniam sicut superius scriptum est et quod suprascriptum censum Sancti Laurencii reddat annuatim sine enganno comunis Janue nisi quantum major pars consulum comunis Janue sua voluntate prolongare voluerit. Et comes debet dare suprascriptos V obsides modo Henrico consuli si eos accipere voluerit vel mediante januario soluta pecunia quam tunc debet persolvere apud Niciam.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXII, 30 julio


CXXXII
N 4? 30 julio.

Hec est carta conveniencie quam fecit Petrus abbas rivipollensis Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi in Provincia apud urbem arelatensem in palacio comitis quod apellatur Truila infra ecclesiam Sancti Salvatoris de ipsa capella que ibi est sita in presencia Guillelmi Raimundi Dapiferi et Bernardi de Bellog et Petri Bertrandi de Bellog et Arnalli de Lercio atque Raimundi Arnalli de Vila de Muls ac Guillelmi Ibiloti. Convenit namque jamdictus P. abbas rivipollensis prenominato Raimundo comiti barchinonensi per fidem suam et per ordinem suum quod de causa et de negocio rivipollensi ita se contineat et ita faciat de se et de illis omnibus de quibus districtum vel potenciam habeat sicut comes prenominatus ei mandaverit per se aut per alium vel per alios. Hoc idem similiter ei convenit abbas Sancti Saturnini in fide et ordine suo. Miro propositus similiter. Benedictus de Cervera similiter. Arnallus de Mataplana similiter. Facta est hec conveniencia apud urbem arelatensem III kalendas augusti anno ....


Nota: arelatensem ?
Palacio, palau.
Truila ? Sancti Salvatoris.
abbas rivipollensis: abad de Ripoll.
Sancti Saturnini: Sant Sadurní (de Anoia, d´Anoia, río Noia, Anoia).

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXII, perg 275, 4 octubre 1154


LXXXII
Perg. n. 275. 4 oct. 1154.

In nomine Sancte trinitatis ego Raimundus gratia Dei comes barchinonensis regnique princeps Aragonis et marchio Tortose dono tibi fideli meo Bonefacio de la Volta illud castrum de Flix ad fevum simul cum ipso senioratico et cum ipsis estachamentis et cum ipsa villa et terminis ejus et cum omnibus sibi pertinentibus tali queque modo ut habeas predictum castrum tu et omnis tua projenies per me et per omnes successores meos per fevum ad fidelitatem et servicium nostrum et tocius mee posteritatis in perpetum et quod dones michi potestatem de predicto castro iratus vel pachatus cum forfactura et sine forfactura per quantas vices illud tibi requisiero per me aut per meum nuncium vel nuncios et quod bene custodias et gardes prephatum castrum sine engan. Et quod sis inde meus estadant de mea terra de finibus scilicet Barchinone atque Tortuose et Ispanie. Retineo quoque michi terciam partem de omnibus eximentis que inde exierint duas vero partes tibi concedo. Supradictum autem castrum cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus estachamentis et placitis et usaticis tibi et omni tue projeniei firmiter laudo et dono ad fevum sub predicta condicione sine aliquo fraude. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego jamdictus Bonefacius tibi seniori meo Raimundo suprascripto quod sim tuus sine engan sicut homo debet esse fidelis de suo seniore cui propriis manibus se comendat et quod omnia suprascripta tibi fideliter attendam sine aliquo fraude. - Signum Raimundi comes. - Quod est actum IIII nonas octobris anno ab incarnacione Domini nostri Jhesu-Christi millessimo CLIIII. - Sig+num Guillelmi de Castel-vel. Sig+num Arberti fratris ejus, Sig+num Guillelmi Sancti-Martini. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Guillelmi Obiloti. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit (Alphabeto divisa).

LXXVII, perg 261, 24 agosto 1153

LXXVII
Perg. N° 261. 24 ago. 1153.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. + Summe providencie ac discrecionis est id quod a paganis christiani auferunt ita firmiter statuere ut omnis spes illud recuperandi ab eis omnino removeatur. Quapropter in Christi nomine ego Raimundus Berengarii Dei gratis barchinonensis comes aragonensiumque princeps ac Tortose et Ilerde marchio providens christiane utilitati et volens castrum de Mirabet quod divina tribuente clemencia maximo labore capi securis custodibus stabilire libenti animo et spontanea voluntate in remisione peccatorum meorum dono et concedo predictum castrum in manu venerabilis Petri de Roera Provincie et Ispanie magistri domino Deo et Sancte Iherosolimitane milicie Templi ac fratribus tam presentibus quam futuris inibi Deo servientibus cum omnibus terminis suis videlicet ultra flumen Iberi in caput de Bannoles ex parte Teviçe Serra Serra sicut aque vertuntur versus Mirabet et vadit ad podios Beçons usque ad terminum Tortose et ex parte in qua castrum situm est dono illis Beneçinem que dividit terminum cum Mora et ex inde protenditur terminus castri Mirabeti de Mora sicut vadit usque ad Serram de Aschon de inde sicut vadit ad Nonasp et deinde sicut vadit et ferit ad Favaram et deinde usque ad podium de Calcet et vadit usque ad Villar de Arenes sicut aque vertuntur versus rivum de Algars et deinde usque ad terminum de Caselas et de Buzot que sunt de termino de Orta et vadit ferire usque ad terminum Tortose cum omnibus pertinentiis suis et castris et villis videlicet castrum de Algars et castrum de Batea cum terminis sibi pertinentibus et castrum de Corbera et de Gandesa cum sibi pertinentibus et castrum de Pinello et de Resquera similiter cum suis pertinentibus et omnes alios castros et villas que infra predictos terminos continentur vel concluduntur cum omni alio heremo et culto prono et plano cum montibus et collibus planis et vallibus cum aquis et earum ductibus cum viis et semitis cum pratis et pascuis cum nemoribus et saltibus cum herbis et lignis cum terris et lapidibus ut dicti fratres Templi habeant et possideant omnia supradicta et singula jure hereditario ad proprium alodium franchum et liberum integriter et potenter absque ullo alicujus hominis vel femine retentu perpetuis futurisque temporibus sicut melius ac firmius ad comunem utilitatem omnium fratrum intelligi valeat. Quin etiam eodem quoque modo dono et concedo eis in unoque castello de Miquinensia usque Mirabet nam de melioribus hereditatibus que ibi sunt videliçet in Miquinencia unam bonam hereditatem et in Flexio aliam et in Atchone aliam et in Carçeia aliam et in Mora aliam et in Teviça aliam. Et iterum dono eis duas jouvatas de terra apud castrum de Marçan franchas et ingenuas. Omnia vero sicut superius scripta sunt dono eis et firmiter laudo pro quinta eorum que ex illis ex donacione mea jure contingit de tota ipsa riparia scilicet de Miquinensia usque ad Benihalet sive ad terminos Tortose prout melius et comodius ad eorum utilitatem atque profectum intelligi potest. Facta carta VIIII kalendas septembris anno ab incarnatione Domini millessimo CLIII regnique Lodovici junioris XVII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Arnaldi Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro veteri. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Berengarii de Turre Rubea. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Petri de Podio alto. Sig+num Berengarii de Mulnels. Sig+num Arberti de Castro veteri. Sig+num Guillelmi de Castro veteri et macip. Sig+num Poncii scribe barchinonensis ecclesie scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit ex mandato domini comitis die annoque prescripto. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Signum Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII° idus septembris anno Domini millessimo CCC° undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Cornellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitimo comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea prima ubi dicitur christiani et in linea decima ubi dicitur Templi. Et rasis et emendatis in linea undecima ubi dicitur talem et alibi in eadem ubi dicitur qui ibi sunt videlicet in Miquinencia et in linea duodecima ubi dicitur superius
scripta.

Nota: Orta, Horta de Sant Joan, o Puigventòs de la Figuereta

Buzot, Beceite, Beseit, Beceit, Beit Said, etc


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXV, perg 1 Alfonso 4 agosto 1162


CLXV
Perg. N°1 de D. Alfonso I. 4 ago. 1162.

Hoc est translatum fideliter factum. - Hec est sacramentalis condicio ultime voluntatis domini ac incliti Raimundi Berengarii barchinonensium comitis et aragonensium principis juxta quarti ordinis modum edite que instante periculo gravis infirmitatis cum scripta non fuit injuncta est Guillelmo Raimundi Dapifero et Arberto de Castrovetulo et magistro Guillelmo capellano suo ab eo ad manifestandum et corroborandum. Eapropter nos supradicti verum pariter dantes testimonium ante presenciam domini Bernardi terrachonensis archiepiscopi et Guillelmi barchinonensis episcopi et Petri ausonensis et Gaufredi dertosensis et Petri cesaraugustani episcopi et Guillelmi gerundensis et Artaldi elenensis et Martini tirasonensis et Guillelmi illerdensis et Mironis judicis et aliorum multorum terre magnatum tam aragonensium quam barchinonensium juramus per Deum vivum et verum et super sancta quatuor evangelia superque has condiciones manibus nostris jurando contingimus qui nos vidimus et audivimus et ibi presentes eramus quando predictus venerabilis comes proficiens ad colloquium constitum inter eum et romanum imperatorem apud civitatem de Thaurins gravatus infirmitate qua obiit in burgo sancti Dalmacii dum adhuc esset in sua plana memoria ac loquela ordinavit suam extremam voluntatem in suis solumodo verbis in quibus dimisit corpus suum ad sepeliendum Sancte Marie rivipollensi cum dominicatura de Mojon sicut jam sibi ante donaverat. Et dimisit filio suo majori Raimundo omnem suum honorem de Aragone et Barchinona atque universum alium suum honorem ubicumque eum habebat preter comitatum Ceritanie quem dimisit alio filio suo Petro integre cum omni honore quem Bernardus Guillelmus comes Ceritanie tenebat et habebat ad diem obitus sui in cunctis locis. Et dimisit eidem filio suo Petro senioraticum Carcasone et omnem alium suum honorem et fevum quem Trencavellus tenebat et per eum habebat. Et iterum dimisit eidem filio suo Petro suum jusquod in Narbonam habebat vel exinde ei pervenire debebat tali pacto ut hec omnia suprascripta que ei dimisit prefatus Petrus teneat et habeat per Raimundum fratrem suum majorem et exinde faciat ei hominium et fidelitatem et serviat ei. Et precepit ut totum illud quod dimisit filio suo Petro teneat Raimundus filius suus predictus donec Petrus frater ejus sit miles. Et dimisit regine uxori sue Bisuldunium et Ripas unde viveret. Et precepit quod si filius suus Raimundus obierit absque infante de legitimo conjugio omne quod ei dimisit revertatur ad Petrum filium suum et omnia que dimisit Petro statim revertantur ad Sancium filium suum minorem et faciat illas conveniencias et fidelitates et hominium Sancius Petro quas Petrus debebat facere Raimundo fratri suo. Et si jamdictus Petrus obierit priusquam Raimundus absque infante de legitimo conjugio omnis suus honor revertatur ad Sancium fratrem suum et faciat predictum hominium et fidelitatem atque servicium Raimundo fratri suo. Et si Raimundus et Petrus obierint sine infante de legitimo conjugio totus supradictus eorum honor reverteretur Sancio. Item dimisit totam capellam ecclesie Sancti Rufi que est apud Ilerdam et precepit ut omnia debita sua persolverentur de redditibus et exitibus sui honoris. Dimisit omnem suum honorem ac filios in bajulia tuicione et deffensione domini Enrici regis Anglie. Hoc totum jamdictus comes ita ordinavit suis solumodo verbis pridie nonas augusti anno ab incarnatione Domini MCLXII (1162) regni Ledoici regis junioris XXVI et post obitum suum sic stare mandavit. Deinde ingravescente langore ab hoc seculo ad Deum migravit VII idus ejusdem mensis immutata sua voluntate nobis scientibus. Hanc igitur hujus testatoris ultimam voluntatem nos jamdicti testes sicut vidimus et audimus et ab eo rogati extitimus infra VI menses coram supradictorum presencia legaliter jurejurando propriis manibus corroboramus. Late condiciones apud Oscam V idus octobris eodem anno. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi Sig+num Arberti de Castrovetulo. Ego Guillelmus ipsius domini comitis capellanus subscripsi.
- Sig+num Bernardi terrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. Sig+num Martini tirassonensis episcopi. + Petrus ausonensis episcopus subscribo. Guillelmus Dei gracia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. + Artalli elenensis episcopi. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Ego Gaufredus dertusensis diocesis episcopus.
- Preterea nos supradicti testes G. Raimundi et A. de Castro vetulo et G. capellanus juramus et testificamus quod supradictus venerabilis comes dum adhuc esset in sua plana memoria dimisit filio suo Petro totum feudum quod domna Ermengaudis vicecomitissa narbonensis per eum tenebat et Ugoni de Cervilione mille aureos in suo pignore de Villamajore quod jam ei subposuerat pro suo debito et ita verum esse manibus propriis juramus per Deum et hec sancta. - Sig+num Arnaldi Mir comitis pallariensis. Sig+num Petri de Castelazol. Sig+num Palasin. Sig+num Sancii Ennechons de Daroca. Sig+num Gallim Exemenes de Belgit. Sig+num Fertun Acenars de Tirassonia. Sig+num Deus ajuda. Sig+num Petro Lopez de Lusia. Sig+num Marcho de Oscha. Sig+num Petri Lopez de Luna. Sig+num Peregrini de Castelazol. Sig+num Fortunii de Stada. Sig+num Blascho Massa. Sig+num Arpa. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Geralldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Raimundi Fulchonis Cardonensis. Sig+num Bertrandi de Castelleto. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Arnalldi de Lerçio. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo junioris. Sig+num Ottonis. Sig+num Bernardi de Rochafret. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro. + Mironis judicis. Sig+num Bernardi Marcucii. - Sig+num Ugonis de Cervilione barchinonensis sacriste qui huic testamento interfui apud Sanctum Dalmacium et hujus rei testis sum et sicut vidi et audivi ita verum esse manu propria rogatus juro et afirmo per Deum et hec sancta. - Sig+num Dominici scriptoris qui hanc voluntatem novissimam et judicium domini comitis rogatus scripsit die et anno quo supra.


Nota:
Primera vez que aparece escrito Lerçio, Lercio.
P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro; Petronila – Peronella - Petrvs, reina de Aragón y condesa de Barcelona esposa del (ya dicho) antedicho conde que lo laudo y de mi propia mano confirmo y corroboro.
Sanctum Dalmacium: San Dalmacio, Sant Dalmau.

domingo, 15 de marzo de 2020

VIII. Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

VIII. 

Reg.n. Núm.2. Fol. 117. Feb. 1162.

Omnibus sit manifestum quod ego Ildefonsus rex Aragonensis et comes Barchinonensis consilio meorum hominum muto ipsam villam meam que nunc appellatur Villasalva sicut pater meus mandaverat et stabilierat. Unde volo et mando tibi Petro Berengarii de Villafrancha ut tu mutes predictam villam et edifices et apopules eam in ipsum montem qui est supra hanc villam quam mutari mando qui mons nunc noviter appellatur Muntblanch. Dono itaque tibi predicto Petro Berengarii ipsam vichariam et bujuliam de ipsa populacione de Muntblanc hoc modo scilicet ut habeas tu et tui unus videlicet post alium indivisibiliter predictam vicariam et bajuliam per me et per meos omni tempore propter apopulacionem et edificacionem quam ibi feceris. Dono etiam tibi in predicta apopulacione et in toto ejus territorio omnia estacamenta placitorum omnium et dono tibi quartam partem de omnibus que ibi vel inde aliquo modo michi exierint vel exire debebunt tara de placitis quam de justiciis sive de decimis sive de quarteres sive de furnis ac de mercatis ac de omnibus que inde michi exierint excepto de meis dominicaturis et de meis molendinis que ibi habeo in dominio. Dono insuper tibi in ipso territorio jamdicto de Montblanc terram ad laboracionem trium parium bovum in dominio et unum mulnarium super ipsum embotum et alium mulnar sub ipso embud in termino Terrachone per alodium franchum. Suprascripta omnia tibi dono et omnibus tuis heredibus uni videlicet post alium indivisibiliter cui ea post te dimiseris potenter et integriter propter apopulacionem quam facis de Muntblanc et de ejus territorio ut habeas ea omnia tu et tui sicut superius dictum est imperpetuum per me et per meos salva mea fidelitate et omnium successorum meorum imperpetuum. Et si quis hoc donum disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et donacio firma perenniter maneat. Que facta est apud Barchinonam in mense febroarii anno ab incarnacione Domini MCLXII. - Signum Ildefonsi regis + Aragonensis et comitis Barchinonensis.
- Sig+num domine regine Aragonensis et comitisse Barchinonensis. - Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. - Sig+num Ugonis de Cervilione Barchinonensis sacriste.
- Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Arnaldi de Lercio. - Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. - Sig+num Arberti de Castrovetulo. - Poncius de Osore scriptor domini regis qui hoc scripsit et signum hoc fecit +.


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLV, 11


CXLV
Núm.11.

Hoc est judicium datum inter dompnum R. comitem barchinonensem principem aragonensem et Bernardum de Anglerola de controversiis que inter eos agitabantur apud Barchinonam a venerabili Bernardo terrachonensi archiepiscopo atque Guillelmo barchinonensi ac Petro ausonensi necnon et P. cesaraugustano episcopis et Ugone de Cervilione ac Borrello gerundensi judice et Guillielmo Dapifero atque Guillielmo de Castrovetulo et fratre suo Arberto et Arnallo de Lercio et Raimundo de Villa Murorum atque Guillelmo de Cervera et Gerallo de Jorba.
Primum conquestus est comes jamdictus quod Bernardus de Anglerola invaserat et per invasionem tenebat multos honores in illis partibus inter llerdam et Anglerolam quod ipse comes divina gratia auxiliante a sarracenis adquisierat quos comes jamdictus nunquam ei dederat. Ad quod respondit Bernardus quod predictos honores habebat per aquisicionem el donum quod parentes sui fecerant per scripturas ab atavo predicti comitis scilicet Raimundo Berengarii vetulo. Ad quod respondit comes quod atavus ejus nec donacionem illam fecerat aut si fecisset illa donacio non valebat nisi ipse eam aprobaret tum quia nunquam parentes Bernardi illam donacionem possederant aut in donatoris potestate nunquam illa donacio fuerat. Multis hinc inde dictis et auditis rationibus judices supradicti noluerunt de causa procedere donec scriptura donacionis deduceretur in medium quam ilico adjudicaverunt ostendi. Quam scripturam Bernardus dixit se ibi non habere sed ostenderet eam si comes ei diem statueret. Quam diem comes noluit ei statuere quia dixit quod eo tempore quo statuit ei diem agitandi causam apud Barchinonam precepit ei ut munitus omnibus auctoritatibus et rationibus suis ad placitum veniret. Quod Bernardus se intellexisse negavit. Et ideo judicaverunt judices supradicti quod si comes testibus posset ostendere quod hanc precepcionem ei fecisset vel scripturam ostenderet aut quiquid dampni in dilacione ostendende scripture comes sustinebat jamdictus Bernardus ei restitueret: si vero comes in probacione defecerit judicaverunt quod propria manu juret Bernardus se non intellexisse comitem sibi precepisse ut prephatam scripturam aferret. Iterum conquestus est comes super Bernardum jamdictum quod ipse terminos amplissimos acceperat ad illam turrem que dicitur Alcholeia quos nec ipse dederat ei vel patri suo. Ad hoc respondit Bernardus quod illam turrem cum jamdictis terminis pater suus per suum fevum adquisierat. Predicti vero judices interrogaverunt Bernardum si quod dicebat per scripturam ostendere posset: quod se facere posse negavit. Ideoque judicatum est quod vel testibus patrem suum illam adquisicionem fecisse probaret aut secundum curie consuetudinem monstraret Bernardus hoc adquisisse patrem suum per fevum. Iterum conquestus est comes de Bernardo jamdicto quod acceperat longiores terminos ad castrum Corbins quam continebatur in carta cum qua pater Bernardi predictum castrum adquisivit. Ad hec Bernardus respondit quod comes dederat jamdictum castrum cum predicto Bernardo milicie Templi et habebant magistrum milicie dominum suum in hac causa defensorem atque tutorem. Ideoque judicaverunt ut Bernardus haberet magistrum milicie Templi qui eum in hoc negocio rationabiliter defenderet aut pro se ipso responderet. Itemque conquestus est comes quod Bernardus et sui proprias oves comitis rapuerat et ovile invaserat et quicquid invenit ibi asporteverat et depredaciones multas hominibus comitis fecerat et homines sui in publica via transeuntibus et venalia portantibus multa rapuerant et etiam ipse Bernardus erat multorum debitor tam pro se quam pro fratre suo defuncto Berengario hominibus comitis quibus creditam pecuniam persolvere nolebat. Ad hoc Bernardus respondit quod malefacta illa que hominibus llerde intulerat ideo fecit quia sui malefactores cum comite Urgelli extiterunt debita autem que ipse vel frater suus hominibus comitis debebant illa que ab hominibus comitis vera esse monstrarentur libere redderet: si quas vero depredaciones in campo vel in via publica vel hominibus comitis preter inimicis suis ipse vel homines sui fecerant vel restitueret vel restitui faceret. Ad hoc supradicti judices tale judicium dedere quod quicqid mali tam hominibus Ilerde quam alliis hominibus comitis vel etiam iter agentibus preter illis quos in propriis malefactis invenere intulerant Bernardus vel sui omnia eis in integrum restituat: de debitis autem illa que recognoscit se vel fratrem suum debere reddat: illa vero que se vel fratrem suum debere disitetur creditores vel testibus convincant eos sibi debitores existere vel jurent eos sibi debere quod querunt aut Bernardus jurare faciat quod de debitis sibi et fratri suo super impositis nec plus debeat quam recognoscit nec scit amplius Berengarium fratrem suum debere. Conquestus est iterum quidam homo de Bernardo a quo mutuo susceperat CCC morabetinos in itinere Beati Jachobi et ei reddere nolebat. Ad quod respondit Bernardus quod comiti nullam injuriam in non reddendo prephatam pechuniam faciebat ideo quia ille homo de terra comitis non erat. Ideo judicaverunt judices quoniam omnium injuste oppressorum in terra sua cura ad comitem de jure spectat pecuniam in fide propria Bernardo creditam per instanciam comitis jamdicto homini conquerenti Bernardus jure reddere debet. - Conquestus est Bernardus de Anglerola super jamdicto comite domino suo qui ei promiserat se daturum advocatos qui eum in causa quam eum eo habebat patrocinarentur et ei dare nolebat: quod comes se promississe negavit. Ad quod tale dedere judicium quod Bernardus testibus ostenderet verum esse quod comiti obiciebat: et si facere posset quicquid dampni Bernardus sustinuit pro advocatorum penuria comes ei restituat. Iterum conquestus est Bernardus quod ex precepto comitis ivit cum eo in exercitum in Aragonem et multa ibi perdidit: et hoc comes non recognovit. Judicaverunt supradicti judices quod Bernardus probaret se perdidisse cum comite que dicebat aut secundum curie sue consuetudinem averaret et comes ei restitueret. Conquestus est iterum Bernardus quod homines comitis diversis locis sue terre comorantes auferebant suis hominibus de Anglerola pecuniam quam eis debebant: ad quod respondit se nescire quod ipse dicebat. Judicaverunt judices quod debitores qui erant comitis hominum de Anglerola cogeret comes vel ad restituendum vel ad jure respondendum.

CXXVI, perg 344, 19 agosto 1161


CXXVI
Perg. N° 344. 19 ago. 1161.

Sit notum omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Calvetus vendo tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principi medietatem ipsius mei operatorii simul cum medietate cortalli sibi continenti que omnia habeo in suburbio Barchinone in platea mercati quam tu comes jamdicte comparasti et acquisisti in Barchinonam a parte orientali ante portam castri veteris Barchinone: et sicut predictum operatorium cum prephato curtallo habetur et continetur et suis notis afrontacionibus ambitur sicut vendo jamdictam medietatem tibi prephato Raimundo barchinonensium comiti aragonensium principi propter L morabitinos ajadinos et lupinos quos in precio de te accepi: et de meo jure et potestate trado hec omnia in tuum jus et dominium ad omne velle tuum ibi et inde perficiendum in perpetuum. Siquis autem hoc disrumpere vel violare temptaverit in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Facta carta Xllll kalendas septembris anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Calveti supradicti qui hanc cartam vendicionis fieri jussit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Arnalli de Rased. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Guillelmi Catalani vicarii barchinonensis. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra. (Sigue una firma hebrea que dice. Clavih el que vendió al dominador.)

Nota: operatorii (cortalli, curtallo sibi continenti): obradores, corrales ?Comparasti et acquisisti: compraste y adquiriste.Clavih el que vendió al dominador: Será David el que venció al dominador (Goliath, Goliat)??