CXIV
Cartulario
del monast. de San Cucufate del Vallés, fol. 93. 19 may. 1160.
Hoc
est judicium quod dominus Raimundus Berengarii barchinonensis
comes et marchio et aragonensium princebs fecit dari super
querimoniis et responsis inter Raimundum abbatem Sancti
Cucuphatis et Raimundum Petri de Banneres factis in
palatio suo barchinonensi. Primum conquestus est abbas
Raimundus quod Raimundus Petri emerat ab Alberto de
Lizano medietatem de castro Caldarii cum suis
pertinenciis abbate Sancti Cucufatis et monachis
contradicentibus quia videbatur ipsis monachis quod post
mortem Arberti predictus honor evenire debet in
dominium et potestatem Sancti Cucuphatis secundum tenorem
ipsius scripture que facta fuit inter Guitardum abbatem
Sancti Cucuphatis et Bernardum Gelmiri olim defunctos.
Iterum conquestus est abbas quod ipse Raimundus Petri
auferebat ei medietatem de omnibus censibus et usaticis
qualicumque modo ad predictum castrum Caldarii
pertinentibus et quod auferebat ei ipsam dominicaturam quam abbas
Guitardus retinuerat in predicto castro et quod miserat
castellanos in
predicto castro ad dampnum ipsorum ipsis contradicentibus. Ad
quod respondit Raimundus Petri quod nullum castellanum
ibi miserat nisi quos pater suus ibi posuerat neque
dominicaturam Sancti Cucufatis se sciente auferebat: et de aliis
causis stare ad justiciam secundum tenorem scripture et intellectum
quam aprobavit esse bonam et veram. Iterum conquestus est abbas
quod auferebat ipse Raimundus Petri Sancto Cucuphati quoddam receptum
ad septem inter monachos et milites quod debebat dare propter honorem
qui dicitur Tomabvi: et Raimundus Petri approbavit
ipsam scripturam et cognovit esse veram sed quia terra
illa usque nunc in solitudine et eremum steterat predictum
receptum non adimpleverat: et Raimundus Petri conquestus est super
abbate et monachis quod auferebant ei castrum Sancti Vincencii
situm atque constructum infra terminos castri Caldarii quod
castrum ipse Raimundus Petri habet in fevum ad servicium ipsorum
sicut continetur in scriptura ab ipsis ostensa abbatis videlicet
Guitardi et Bernardi Gelmiri. Et respondit abbas antecessores
Raimundi Petri nunquam castrum Sancti Vincencii habuisse vel tenuisse
imo abbates et monachos Sancti Cucuphatis illud castrum Sancti
Vincencii ipsis videntibus et scientibus et per longa tempora
audientibus et non contradicentibus stabilivise atque dedisse: et
Raimundus Petri ad hoc nullum dedit responsum. Auditis ergo utriusque
partis querimoniis et responsis judicaverunt judices a domino comite
ad hoc determinandum electi Raimundum Petri juste tenere illam partem
quam ab Arberto de Lizano emerat sicut et suam quam jure
hereditario possidebat quamdiu viveret et medietatem de censibus
et usaticis predicti castri Caldarii jure tenere ad
levum ad servicium abbatis et monachorum in vita sua secundum tenorem
et intellectum ipsius scripture jamdicte Guitardi abbatis et Bernardi
Gelmiri: post mortem vero Raimundi Petri predictum castrum Caldarii
jure debere reverti in dominium et potestatem Sancti Cucuphatis et
monachorum ipsius loci cum omni sua melioriacione tam in hedificiis
quam in ceteris rebus quia ipse est finis quarte generacionis sicut
in predicta scriptura continetur et a judicibus cognitum fuit
nullumque alium hominem in predicto honore castri Caldarii per
ipsius Raimudi Petri donum vel alicujus sui antecessoris sui
generis remanere debere quia quod sibi deffendere non posunt
nec alicui: interim de dominicatura unde contendunt ostendat domnus
abbas qualis et quanta fuit a tempore Guitardi abbatis usque nunc vel
quantum et ubi antecessores sui abbates tenuerunt seu possederunt per
testes vel scripturas si potuerit et habeat iilud quod probare
potuerit. Sin autem Raimundus Petri inquirat a vicinis ipsius loci
propter fidelitatem hominii et fevi qualis et quanta fuerit et facta
inquisitione ostendat dominis suis et reddat cum sacramento sua
propria manu facto si domnus abbas voluerit. De castro vero Sancti
Vincencii quia ita se habet res sicut superius scriptum est
judicaverunt Raimundum Petri in predicto castro Sancti Vincencii
nullam vocem habere set ita manere sicuti est: et de recepto de
Tomabvi judicaverunt quod Raimundus Petri postquam ipsa terra
redacta est in culturam compleat ipsam convenienciam que continetur
in ipsa scriptura que in placito fuit ostensa et terra illa in
perpetuum remaneat sibi et sue projeniei ad servicium abbatis Sancti
Cucuphatis et monachorum ejus cum complemento supradicte
conveniencie. Judices vero qui hec judicaverunt fuerunt Guillelmus
episcopus barchinonensis et Petrus cesaraugustanus
episcopus et Guillelmus de Castro-vetulo et Raimundus
de Podio-alto et Petrus sacrista Vici. Actum est
hoc XIIII kalendas junii anno XXIII regni regis Ledovici junioris.
Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Petrus Dei gratia
cesaraugustanus episcopus +. Sig+num Raimundi comes. Sig+num
Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Ildefonsi regis
aragonensium et comitis barchinonensium. Sig+num
Raimundi de Pugalt. Scripta libens ista Petrus confirmo
sacrista. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gerardi
de Jorba. Sig+num Raimundi de
Villa-mulorum. Sig+num Guillelmi de
Cervaria. Sig+num Arnalli de Lerz. Sig+num Bernardi Marchucii.
Sig+num Petri Marchuccii.
- Bernardus presbiter et monachus qui hoc fideliter
transtulit +.
Nota:
sacrista Vici: sacristán De Vic, Vich. El sacristán que firma
documentos debe tener un cargo bastante diferente al del siglo
XXI.
Marchucii,
Marchuccii: vemos en el segundo cc.