Mostrando las entradas para la consulta christianis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta christianis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 9 de marzo de 2020

Primus articulus.




Primus
articulus.

Primus igitur articulus simboli est: Credo in
Deum patrem omnipotentem creatorem celi et terre
. Singula verba
in hoc articulo posita per ordinem exponemus. Dicit itaque: Credo
in Deum
, in quo verbo ostenditur quod fides christiana
unum tantum dicit et credit Deum esse. Et hoc probatur per
scripturas. Unde Mat. xij: «Audi Israel,
Dominus Deus tuus. Deus unus est». Et eadem auctoritas est Deutero.
V. Item Ia Cor. viij°. «Scimus quod non est ydolum in mundo
et quod nullus Deus
nisi unus» Item Eph. iiij°: «Unus dominus,
una fides, unum baptisma». Et quia totus fere mundus
unum credit esse Deum, dimissis rationibus quibus hoc probari possit,
et aliis auctoritatibus, probatio dictarum auctoritatum sufficiat ad
presens. Per hoc autem quod fides christiana unum
credit et dicit esse Deum, reprobat errorem gentilium, qui non Deum,
sed ydola adorabant. Unde Psal. (CXIII): «Simulacra
gentium argentum et aurum». Fides vero
christianorum dicit: Credo in Deum, non in Deos,
nec in aurum vel argentum vel ymaginem vel
creaturam aliquam.
Item per hoc idem tollitur error
Machometi et illorum Sarracenorum, qui Christianis
imposuerunt quod sanctam Mariam et crucem et ymaginem
sancte Virginis et alias ymagines, quas in ecclesiis ad
memoriam sanctorum formant vel pingunt. adorant tanquam Deum. Sed
fides christianorum dicit: Credo in Deum, non in
sanctam Mariam vel in sanctos, vel ipsorum ymagines. Credere
enim in Deum, est credendo ipsum amare, credendo in ipsum ire,
ei adherere et ejus membris, id est sanctis, incorporari. Sed istud
credere est tantummodo in Deum, nec in aliquam creaturam, quia nulla
creatura amanda est propter se, sed propter Deum. Unde Christiani
non credunt nisi in Deum, nec adorant nisi Deum.
Honoratur autem
sancta Maria a Christianis tamquam sancta et electa mater Christi,
secundum quod ipse est homo, et non adoratur ut Deus nec creditur
esse Deus. Et si ipsa non adoratur ut Deus nec creditur esse Deus,
multo minus ymago ejus. Dicitur autem a Christianis mater Dei (licet
ipse ante eam fuerit et ipsam creaverit) eo modo, quo aliquis dicitur
filius matris sue, cum tamen non sit ab ea genitus nisi secundum
carnem. Et hoc est, quia homo est una persona constans ex corpore et
anima: eodem modo Christus Deus et homo, cum sit una persona,
constans ex divina natura et humana: dicitur beata Virgo mater filii
Dei, quia Christus ex ipsa natus est secundum humanam naturam
divinitati ejus unitam, cum tamen ex ipsa Virgine Maria non acceperit
nisi carnem.
De cruce autem et ymaginibus est sciendum quod
Christiani ea non adorant ut Deum, sed venerantur, non propter se,
sed quia sunt quedam recordationes beneficiorum Christi per que
salvati sumus. Unde videntes crucem et alias Christi ymagines
excitamur ad gratiarum actionem pro perceptis beneficiis; videntes
autem sanctorum ymagines provocamur ad eorum imitationem, qui fide et
obediencia et passionum longanimitate Deum promeruerunt habere amicum
et ejus gloriam sunt adepti. Sunt enim quasi quedam scripture
simplicium, qui litteras nesciunt. Sicut enim scripture reducunt
sapientibus ad memoriam ea, que sunt preterita: sic crux et ymagines
quasi quedam scripture ad memoriam reducunt simplicibus et
ydiotis beneficia Dei et magnalia operum et virtutes, que
aliquando audierunt a sapientibus de domino Jhesu et sancta
Maria et aliis sanctis .. (Affert sententiam Johannis
Damasceni
)... Quapropter multotiens non secundum mentem habentes
domini passionem, ymaginis Christi crucifixionem videntes et
salutaris passionis in rememorationem venientes, procedentes adoramus
non materiam, sed ymaginem, cum similiter et Dei genitricis ymaginis
non materiam sed figuram adoramus. Honor enim, qui est ad ipsam, ad
eum qui est ex ipsa incarnatus est, reducitur. Similiter et sanctorum
certamina erigentia nos ad fortitudinem et imitacionem et zelum
veritatis eorum et gloriam Dei, quia honor, qui exhibetur sanctis,
demonstrat benivolentiam conservorum, quam habent ad comunem
dominum...
Ostensa igitur unitate divine essentie, sequitur ut
ostendatur in ea etiam trinitas personarum. Et hoc potest ostendi
primo per auctoritates, quia probatio auctoritatis in hac materia
fortior est et certior fidelibus. Deinde rationibus et
similitudinibus. Sciendum est autem in principio, quod loqui de
trinitate difficillimum est, eo quod supra intellectum non solum
humanum, verum etiam angelicum secundum quod prophete et sancti
testantur... Et ideo, cum libri sancti sint a Deo, et Deus in libris
suis per prophetas et apostolos et in Evangelio se unum esse
in essentia et trinum in personis dicat, magis credendum est
sibi de se per libros suos quam alicui, quamvis perfecte intelligi
non possit, sicut etiam cuilibet homini veridico magis creditur de
seipso, quam alii de eo. Verum quia auctoritates sacrorum librorum
non omnes recipiunt sapientes, tam fideles comuniter quam infideles
rationibus acquiescunt, rationes aliquas post auctoritates ad
ostensionem sancte trinitatis in medium proponemus.

Probatio
trinitatis per auctoritates.
(Sequuntur auctoritates e novo et
veteri testamento).
Probatio trinitatis per rationes.


(Sequuntur rationes) Numerus ternarius est numerus
omnis rei el figurat trinitatem rerum. Nos vero non extraximus
hunc numerum ni si ex natura..
Et philosophi intellexerunt primam
causam manantem ab eterno. Sed quia non intellexerunt emanationem
ejus per modum predictum, erraverunt multi ex ipsis et dixerunt,
mundum esse eternum, tamen creatum, a prima causa. Ponere autem
mundum creatum et eternum importat oppositionem, cum creatum non
possit intelligi nisi habens principium, nec eternum proprie, nisi
carens principio. Unde cum mundus sit creatus et creatum omne habeat
principium, impossibile est ipsum ab eterno fuisse.
(Ratio tertia
pro fundamento habet): Bonum est diffusivum sui. (Ratio 4.°): in Deo
est potentia, sapientia et voluntas. (Ratio 5ta pro fundamento habet
tres causas): efficientem, formalem sive exemplarem, et finalem.
(Ratio sexta): Ponamus unum hominem esse episcopum, medicum et
magistrum. Episcopus est homo, medicus est homo; magister est homo,
non tamen tres homines, sed unus homo, una natura, una
essentia... Similiter dicimus et credimus, quod in Deo sunt iij
persone, scilicet pater et filius et spiritus sanctus, et quod pater
est Deus. filius est Deus, spiritus sanctus est Deus, non tamen tres
Dii etc.

Probatio trinitatis per similitudines.


(Solitae, sunt, scil. sol et lux, ignis lux, calor etc:
Deinde primum articulum explicat, affert antiquos ut Mercurium,
Macrobium, Platonem, Trimegistum, id est magnum Hermen, Aristotelem
in libro de causis. Ad «omnipotentem» scribit): Quod autem dicitur
ab aliquibus, Deus non potest peccare, ergo non potest omnia, non est
objectio, quia posse peccare non est posse, sed potius deficere. (Ad
«creatorem caeli et terre»): expresse dicitur, quod Deus creaturas
condidit... et quod ipsa creatura inicium habuit contra illos, qui
dicunt, quod mundus est ab eterno, quod non est intelligibile, scil.
ut aliquid sit creatum et eternum. Eternum enim de sua ratione caret
principio. Creatum vero quodlibet de sua ratione principium
sumpsit,que duo propter


sui oppositionem eidem convenire non
possunt... Ceterum si mundus ab eterno fuisset, verisimile est, quod
illi qui gesta antiqua scripserunt, scripsissent utique vel ab aliis
scripta memorassent gesta vel facta, que a multis milibus annorum
in mundo (contigerunt o) eontigerunt. Sed nos non invenimus
aliquod scriptum in quo memoria sit de aliis antiquitatibus, nisi de
hiis tantum, que a vj milibus annorum et cccclvj annorum
contigerunt... (Deinde probat, Deum non esse auctorem peccati, et
quidem e similitudinibus solitis de claudicatione et caecitate).








martes, 18 de febrero de 2020

XLV, perg. 1955, Jaime I, 9 noviembre 1268

XLV.
Perg. N° 1955. Jai. I. 9 nov. 1268.

Hoc est translatum fideliter factum sexto idus julii anno Domini MCCC sexto sumptum a quodam instrumento domini Jacobi Dei gracia quondam regis Aragonum sigillo cereo ejusdem domini regis in philo sirico pendenti sigillato cujus tenor sequitur in hunc modum.
Noverint universi quod nos Jacobus Dei gracia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros damus et concedimus vobis aliame judeorum Ilerde et aliorum locorum ad comune vestrum spectancium et vestris in perpetuum quod non teneamini respondere alicui vel aliquibus personis in aliquibus peticionibus quas vobis moveant super aliquibus que asserant in libris vestris ebraicis contra fidem nostram contineri nisi ea fuerint desonrries nostri domini Jhesu-Christi vel beate Virginis Matris ejus vel sanctorum eorundem et quod de hoc simus nos vel nostri et non alii congnitores auditis prius partium racionibus: que cognicio determinetur per nos vel nostros ubicumque fuerimus et non alibi. Preterea damus et concedimus vobis et vestris imperpetuum quod possitis emere a christianis et eis vendere omnia quecumque victualia et alia prout actenus facere consuevistis libere et sinc alicujus impedimento et quod carnes que judayce in juderiis vestris interficiuntur vendantur in locis hucusque consuetis et non alibi. Damus etiam et concedimus vobis et vestris perpetuo quod illi vestrum qui oficio de coiraterie uti voluerint possint hoc facere libere et absque aliquo impedimento. Preterea damus et concedimus vobis et vestris imperpetuum quod habeatis et possideatis sinagogas vestras quas hodie habetis et possidetis prout melius et plenius ipsas actenus habuistis et possedistis et quod ipsas etiam sinagogas decenter aptare possitis cum hoc fuerit ipsis necessarium. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod ciminteria vestra sint in locis quibus modo sunt et non mutentur aliqua ratione nisi de vestra fuerit voluntate. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod pro usuris vestrorum debitorum seu lucro possitis accipere et accipiatis quatuor denarios pro libra in mense et expleta vendere et emere cum christianis prout jam vobis concessimus cum cartis nostris ut in eisdem continetur confirmantes vobis omnia debita que vobis debentur dummodo ad rationem predictam sive lucrum fuerint mutata. Item per nos et nostros damus et concedimus vobis et vestris in perpetuum quod non teneamini ire ad abscultandam predicacionem alicujus fratris ordinis predicatorum minorum vel alicujus alterius extra vestras juderias nec ad hoc per aliquem compelli valeatis: et hoc vobis concedimus quia in predicationibus que vobis fiebant extra juderias vestras fiebant vobis pluries per christianos vituperium et dedecus. Et si predicti fratres vel alii intus sinagogas vestras voluerint predicare non veniant ad ipsas sinagogas ad ipsam predicationem faciendam cum multitudine populi set tantum cum decem probis hominibus christianis et non cum pluribus. Concedimus etiam vobis et vestris perpetuo quod super aliquibus non possit vobis fieri aliqua innovatio nisi prius per nos vel nostros judicati fueritis super ipsis rationibus primitus auditis. Predicta autem omnia et singula vobis et vestris concedimus perpetuo ut dictum est non obstantibus aliquibus cartis per nos in contrarium concessis: mandantes bajulis justiciis curiis paciariis et aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione.
Datum Ilerde V idus novembris anno Domini MCCLX octavo.
- Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragone Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani .... G. de Angularia. G. de Podio. R. de Montechateno. G. R. de Montechateno .... Bartholomei de Porta qui de mandato domini regis hec scripsit loco die et anno prefixis .... publicus ilerdensis notarius hic me pro teste subscribo .... notarius publicus ilerdensis hic me pro teste subscribo .... illerdensis hoc translatum scripsi et clausi et hoc sig+num meum feci.

Jacobus, Jaime I de Aragón, perg. 1955, Jaime I, 9 noviembre 1268

 

domingo, 31 de mayo de 2020

LXXII. Reg. n. 878, fol. 165?. 24 junio 1345. Pedro IV, Penyas Albas, Tirasone

LXXII. Reg. n. 878, fol. 165?. 24 junio 1345.

Petrus et cetera dilectis et fidelibus universis et singulis officialibus nostris vel eorum loca tenentibus ad quos presentes pervenerint salutem et cetera. Quamquam nos cum privilegio nostro duxerimus concedendum universis et singulis populatoribus popule de Penyas Albas site in monte Tirasone et illis qui inibi venerint populare quod per sex annos a principio dicte popule in antea continue numerandos non teneantur littigare nec eorum debita christianis vel judeis exsolvere quinimo per dictos sex annos elongati inde existant penis et usuris cessantibus quibuscumque prout hec et alia in privilegio supradicto lacius continentur: vos tamen seu aliqui vestrum recusatis dictum privilegium observare Michaeli Sanccii de Conchiellos populatori dicte popule et aliis qui ad eandem venerunt postea seu a modico citra tempore populare asserendo seu pretendendo dictum privilegium per nos fuisse concessum dumtaxat primis populatoribus dicte popule et non aliis. Quocirca a nobis super hoc remedio justicie postulato vobis et cuilibet vestrum dicimus et expresse mandamus quatenus prenominato Michaeli Sanccii de Conchiellos et universis et singulis aliis qui ad eandem populari venerunt vel de cetero venerint populare observetis et observari faciatis privilegium supradictum quoniam nos declaramus hujus serie intentionis nostro fuisse et esse dictum privilegium debere extendi non solum primis populatoribus sed aliis etiam qui ad eandem venerunt postea seu venient de cetero populare ita quod per dictos sex annos postquam inibi venerunt seu venerint populare non teneantur seu constringatur littigare vel eorum debita christianis vel judeis exsolvere ut prefertur nec ratione predicta per vos seu vestrum aliquem capiantur sub pena in dicto privilegio expressata.
Datum Perpiniani VII kalendas julii anno Domini MCCCXLV. - a. vicecancellarius. - Guillermus de Moraria mandato regis facto per Blascum Daysa consiliarium.

LXIII 1368

domingo, 24 de mayo de 2020

EXPULSIONIS HERETICORUM JUDEORUMQUE

Archivo General de la Corona de Aragón.
N. 28 de la caja primera, fol. 28.

SUPER FACTO EXPULSIONIS HERETICORUM JUDEORUMQUE AB OMNIBUS TERRIS REGIS CASTELLAE ARAGONUM LEGIONIS SICILIAE GRANATAE ET ÇETERA AC SUPER DEDITIONE REGNI GRANATAE ATQUE PACE FIRMATA INTER IPSUM REGEM NOSTRUM ET REGEM FRANCORUM NEC NON RECUPERATIONE COMITATUUM RUSCINONIS ET CERRITANIAE ETIAMQUE ALIIS PRO PACE SERVANDA MEMORATU DIGNIS PLERAQUE ALIA HIC DESCRIBUNTUR.

EPISTOLA.

Petrus Michael Carbonellus Michaeli Perez Almaçaninvictissimi et religiosissimi ac potentissimi Hispaniae Regis Secretario imprimis docto P. S. D. Quum res secundas in dies magis atque magis Caesarem nostrum assequi intelligam gaudeo equidem haud mediocriter et quantum possum ex corde congratulor tantae Maiestati. Quid autem pulchrius quid laudabilius quid immortalitate dignius quam inimicitias tollere? quam benefacere? quam injuriam propulsare? Non ne haec sunt Regi nostro insita? Quippe qui triginta annis et amplius ab Ruscinonis et Cerritaniae Comitatibus divique nominis Serenissimus Rex Joannes genitor suus spoliati fuere nunc vero recuperati. Sed si illorum recuperationis formam ac nostri Regis egregia facinora omnia enumerare velim tempus deficeret prolixiorque essem. Veruntamen haud possum continere quin de ipsius gestis quicquam memoratu dignum conscribam. Ipse nam Rex noster conferre manum in Sarracenos septem annis et amplius non cessavit immo die secundo januarii anno salulis millesimo quadringentesimo
nonagesimo secundo
(1492) totum Granataecivitatem tubis clangentibus et pompa permagna illic adhibita personaliter intravit eodemque anno MCCCCXXXXII (1442) judeos omnes ab regnis et terris suis universis expulit tanquam pestes mortiferas. Quid amplius. Superioribus annis etiam impresentiarum ut verus fidei catholicae cultor ob Christi ac sacratissime eius matris virginis Mariae decus ac famulatum. Hereticos omnes intra ditionem suam sistentes insecutus fuit ac flammis supponi fecit atque abegit. Deinde quum cuperet rem publicam omnem pace perfrui Secretarium suum virum quam clarissimum Joannem Columbam (cuius tu alumnus es et haec non ignoras) ad Francorum Regemmisit ut de recuperatione Comitatuum Ruscinonis et Ceritaniae atque pace cum ipso Francorum Rege texeret. Sciebat nam hic Rex noster sapientissimus nullam victoriam esse majorem nullam illustriorem quam se ipsum vincere nec non violentum nihil diuturnum. Quippe qui Deo opitulante solertiaque et auspicatu huius nostrae Columbae ab Rege Francorum hos comitatus (ut memoravimus) recuperavit. Sic quod pax Hispaniae restituta est. Tandem his exactis hic Rex noster cum praeclarissima et religiosissima coniuge sua Regina Helisabet fausto ille die veneris XIII huius currentis mensis septembris Perpinianum intravit magna comitante caterva. Quo fit ut jussu Regum haec paxtam expectata et Barcinonae et in terris Hispaniaeatque Francia tubarum clangoribus maximoque aplausu vulgata est. Quid ergo praestantius? Quid admirabilius excogitari possit principe prudentissimo justissimo fortissimo? Quippe qui et Francorum Rex gratiam inter ipsos et suas universas plebes reconciliarint tanquam decus maximum et praesidia arcesque munitissimae Regnorum. Nam nihil esse diuturnum potest quod simultati quod odio quod discordiae sit obnoxium. Quid vero Macedonum imperium aliaque olim imperia excellentiora perdiderit quam latens odium inimiciciae et bellorum atque pugnarum genera quam plurima quae inter hos potentissimos Reges sperabantur atroscissima nisi pax intercessiset. Beata nam sunt Regna civitates castella et oppida quae in pace bellum timent. Nam varia est fortuna belli. Vidisti nunquid Regem hunc nostrum multitudine rerum opprimi? aut varietate negotiorum confundi? aut agendorum magnitudine superari? Magna est equidem sapientia sua quandoquidem scit providere futuris voluit propterea cum Francorum Rege pacem inire haut bellum ut aliqui opinabantur. Hanc igitur pacem servandam docet Virgilius beato Aurelio Augustino referente. "Tu regere imperio populos Romanae memento. Hae tibi erunt artes pacique imponere morem. Parcere subjectis et debellare superbos." vult dicere Virgilius (ut didicerim) quod multiplicata Roma AEneas cupiens in orbe dominari quum esset dominus Romae voluit consilium habere quo pacto obtinere valeret desyderium suum nam Orbem ambiens consilium ipsum invenire nequivit. Tandem super hoc cogitavit dicens secum si patrem meum invenire possem ipse consilio suo quietum me poneret quare descendendo ad inferos Patrem invenit. Cui pater Anchises ego inquit scio ad quid venisti fili tu vis scire quo pacto posses in dominio durare dominarique Orbi toti habe in tuo regimine has regulas. In primis pacis tempore omni Populo honestos mores impone sic quod te diligant omnes teque revereantur ac te filiali amore colant et tineant. Item utaris pace et misericordia subjectis parce probis superbosque et impudentissimos repice. Non insulse Leo Papa hoc retulit quodom in sermone. Haec est vera pax a voluntate Dei non dividi et in his quae solius Dei sunt delectari. Et licet haec omnia tu noris quum per te multum sapias tamen fretus amicicia nostra et ut in codice quem tu apud hoc Regium vidisti Archivum ubi agitur de castellis villis oppidis et redditibus praedictorum comitatuum quem ego refeci ut aliqua in illo addidi huiusmodi epistolam ut Franciscus meuset alii litterarum amatores legere valeant memoriaque tenere scribere placuit. Revertamur igitur unde diggressi sumus. Ad Regem nam seu alium in Potentatuexistentem pertinet pro pace curam gerere quoniam ad laudem regnantis trahitur si ab omnibus pax ametur. Quid profectu est quod Principem melius prae diceret quam quietus populus concors Senatus et universa res publica morum honestate vestita. Ob hanc causam Fredericus Romanorum Imperatur scripsit omnibus Principibus Marchionibus comitibus aliisque viris honore praeditis nos tam divinas quam humanas leges in suo vigore manere cupientes et ecclesias seu ecclesiarum personas sublevare et ab incursu quorumlibet defensare intendentes quibuscumque personis jus suum conservare volumus et pacem diu desyderatam toti terrae per universas regni partes habendam Regia auctoritate indicimus. Christus igitur qui non solum praefectus est urbibus Mundi immo Rex pacificus veniens in hunc mundum ut commotiones et perturbaciones sedaret et quietaret docuit pacem dedit pacem et reliquit pacem. Legitur autem in Gestis Romanorum quod talis consuetudo inolevit quod quum ibi firmari deberet pax inter veros magnos sive praestantes inter quos esset magna discordia ascendebant montem magnum et altum agnusque ducebatur et occidebatur et in conspectu eorum sanguis illius effundebatur in pacis reformatione ac in signum quod quicumque illorum pacem rumperet maxima de eo vindicta reciperetur sanguisque eius effunderetur. Imponamus itaque manum rebus scilicet quod pax est finis omnium bonorum salusque nostra et Francorum atque aliorum qui cupiunt in pace degere vitam. Per hanc autem et Principes satius? et Reges et viri potentes diutius et firmius regnant dominantur timentur et amantur ac faecundi obeunt facinorisque homines ac sediciosi puniuntur bonique praemiantur regnaque et principatus ac potentatus augentur et ditiores efficiuntur. Et ne verbis immoremur finem facio. Verumtamen si quid in me esse animadverteris quod vel usui tibi aut voluptati futurum putes id omne me facturum intelligas. Ex Regio Archivo Barcinonae pridie Kls. Novembres anno salutis millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio.

Prefatus amicus meus Mich. Perez Almaçan obiit apud oppidum seu locum vulgo appellatum Madrit Regni Castellae die lune decimo aprilis hebdomadae Sanctae anno salutis M. quingentesimo quartodecimo in cuius laudem aeditum fuit epigramma huiusmodi sub tenore (1).
(l) Editum in Regno Castellae per quendam cuius nomen ignoro. Aliud epigramma extensius edidit Regius Archivarius.

DEO TRINO ET UNI.
Michaeli Perez Almaçano a Secretis
Frd. Regis Catholici Clarissimo qui
probitatem Prudentiam ac FIDEM
Tanti Regis imperio ac rebus domi
forisque felicissime ac fortissime gestis.

PAREM HABUIT. (Parece que pone PÁREM, con tilde)
Vixit An .... D. M.
Obiit quarto id. aprilis M. D. XIIII.
Relicto magno sui desiderio ac cundis colacrimantibus.

D. O. M.
Mich. Perez Almaçano Bilbilitano.(1)
Religiosissimi Ferrandi 2i Reg. Aragonum
Secretario pientissimo: Apud opp. Madriti Reg. Cast.
Quarto id. Aprilis. M.D.XIIII. Vita functo.
Gratia Albiona coniuge bene merenti relicta.
P. Mich. Carb. Reg. Archivarius lachrymas
Pro viro tam circunspecto amico effundens.
H. E. F. (1) Nota: quod antiquitus Bilbilis dicta erat Calataiubia urbs qua hic Almaçan ortus erat.

LIBER DESCRIPTIONIS RECONSILIATIONISQUE PURGATIONIS ET CONDEMNATIONIS HERETICORUM ALIAS DE GESTIS HERETICORUM.

Liber descriptionis reconsiliationisque purgationis et condemnationis hereticorum quem ego Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius et Notarius publicus Barcinonae fessus sed non defatigatus sub brevi forma exaravi absque aliquo domini Regis stypendio sed gratis duntaxat et ex voto in Dei laudem ac fidei Catholicae defensionem ac infidelium opprobrium et confussionem et ut memoriae commendentur. Haec enim fateor me habuisse ab originalibus processibus Sancte Inquisitionis factis per reverendos inquisitores haereticaepravitatis tam in civitatibus Barcinonae Taraconae Vici Gerundeet Helnensi quam earum diocesibus. Veruntamen non modo ad verbum excripsi ea quoe latino sermone exarantur quandoquidem processus ipsi haereticorum sunt partim latino sermone et partim vernacula lingua scripti sed etiam mihi placuit alio stylo sine substantiae mutatione illa edere atque excerpere usque ad folium XLVII exclusive id enim feci ad hunc finem ut verborum significationes cognitionesque magis atque magis memoria teneamus. Deinde a praedicto XLVII folio in antea eo modo quo processus hereticorum mihi exhibetur eiusque effectus traditur continuabitur et eius prosecutio fiet nihilo addito nihiloque remoto.

Reverendus Alfonsus Spina hereticae pravitatis inquisitor jussu Regio preeunte voluit et mandavit mihi Petro Michaeli Carbonello Regio Archivario ut in hoc regesto sive libro continuarem que faciunt pro officio inquisitionis hereticae pravitatis tam privilegia pragmaticas ordinationes statuta et jura quam processiones reconsiliationes gratias absolutiones et condemnationes per eum faciendas seu fieri statuendas et mandandas nominaque omnium et singularium personarum in heretica pravitate deprehensarum juxta ordinem modumque et formam processus inde initiati inserere curarem.

Regia licentia inquirendi adversus hereticos concesa fratri Bernardo de Podio ordinis fratrum minorum in sacra pagina Magistro: pravitatis Hereticae Inquisitori apud provintiam Provintiae a qua heretici fugiendo recedentes Cataloniam petiebant. (Provintiae: Provenza).

Petrus Dei gratia Rex Aragonum Valentiae Maioricarum Sardiniae et Corsicae Comesque Barcinonae Rossilionis et Ceritaniae. Venerabili et religioso fratri Bernardo de Podio ordinis fratrum minorum in Sacra pagina Magistro pravitatis hereticae Inquisitori in provintia Provintiae salutem et dilectionem. Nuper percepto per sanctissimum in Christo Patremet dominum dominum Innocentium divina providentia papam sextum quod non nulli judei de çaecitate judaica ad lumen Christi verum pervenire cupientes qui sanctum chrisma et baptismum in lavacro regenerationis susceperant ut canes ad vomitum redeuntes nomen Christi sanctum ad fidem ac Ecclesiam sanctam catholicam abnegando deludentes de comitatu Venaysini et aliis locis et terris eidem domino Papae immediate subjectis ac de provintia Provintiae et aliis terris et locis vobis dicto Inquisitori auctoritate apostolica decretis exiverant et fugiendo ad Regnum nostrum Aragonum et terras alias nobis subjectas et ad alia loca atque Regna se transtulerant et in ipsis locis ac Regnis judeisando et secundum perfidum judaicum judeorum ritum vivendo nomen Domini nostri Dei Jesu-Christi et fidem praedictam blasphemando degebant vos inde dominus Papa ad nos et nostram Regiam maiestatem destinavit haec nefandissima crimina expositurus et ad inquirendum cum ipsis neophitis et eorum singulis sexus utriusque de et super omnibus antedictis cum omnibus et singulis emergentibus dependentibus et connexis exinde eosque quos de praedictis culpabiles possitis reperire capiendum carcerandum et puniendumjuxta canonicas sanctiones etiam si qui ipsorum sepulti essent exhumandum vos specialiter deputavit ac nobis scripsit ut vobis et vestris favoribus consiliis et auxiliis quibus indigeretis circa praemissa subvenire curaremus prout haec omnia et singula in suis apostolicis litteris tam apertis quam secretis nobis per vos pro parte ipsius domini Papae presentatis et directis plenius continentur et vidimus contineri. Vosque in nostri presentia constitutus praedictis et quibusdam aliis nobis per vos diligenter expositis humiliter nobis supplicastis ut illis et favoribus et consiliis et auxiliis quibus idem dominus noster Papa nobis scripserat pro praedictis vobis favorabiliter per nos et nostros subditos subvenire vellemus. Nos vero ut filius obedientiae et catholicae fidei sedulus zelator cupientes exhortationibus apostolicis condescendere et devotius parere et vestris suplicationibus aequitati consonis et rationi sicut decet favorabiliter annuere ac factis fidei ut fervidus auxiliator assistere vobis fratri Bernardo inquisitori predicto sequendo quantum possumus commode de presenti ipsius domini nostri summi Pontificis voluntatem plenam et liberam licentiam auctoritatem et facultatem damus concedimus et impartimur ac vos quamdiu tamen infra Regna vel terras nostras praesentialiter extiteritis et non alias per vos vel alium seu alios regnicolas tamen nostros cum dictis neophitis sexus utriusque sic ut predicitur judaisantibus et eorum singulis nec non cum quibuscumque aliis judeis et judeabus ac personis aliis etiam christianis et nostrorum regnorum ac terrarum nostrarum incolis qui forsitan dictae apostasiae possunt esse in causa et culpabiles vel vehementer suspecti reperiri de praedictis aut parte eorundem poterunt vel alias vos informare ubilibet infra dicta nostra Regna et quascumque terras alias nobis quomodolibet subjectas inquirere inquisitiones et informationes quascumque tam summarias et secretas quam alias recipere et facere et quoscunque culpabiles aut suspectos de praedictis seu eorum singulis capere incarcerare capique et incarcerari facere eosque corrigere et punire juxta et secundum canonicas sanctiones et alias dictum inquisitionis officium cum omnibus et singulis emergentibus incidentibus dependentibus et connexis ac incumbentibus et necessariis circa predicta et quaelibet eorundem et prout in litteris apostolicis supradictis dictae vestrae commissionis a Sede apostolica habetis in mandatis exercere. Et nihilominus ut facta fidei quae favoribus multifariis promerentur et privilegiata sunt ut canonicae sanctiones attestantur suum sicut decet et optamus Deo placabilem sortiantur effectum universis et singulis officialibus et subditis nostris dictorum nostrorum regnorum et terrarum aliarum et locorum quoruncunque nobis quovismodo sive immediate vel mediate subiectorum praesentibus et futuris et ipsorum cuiuslibet officialium locatenentibus praesentium tenore districte praecipiendo mandamus quatenus ipsi et eorum singuli cum per vos dictum inquisitorem seu deputandum vel deputandos regnicolas tamen nostros super praedictis requirentur vobiscum in captione dictorum judaisantium et aliorum quoruncunque culpabilium vel suspectorum praedictorum ac in praemissis aliis omnibus et singulis exercendis faciendis et complendis assistant et consilium auxilium et favorem vobis et dictis deputandis per vos ad praemissa prebeant carceresque securos et sufficientes vobis assignent et reliqua praestent quae per brachium saeculare inquisitoribus et gerentibusfacta fidei praestari et fieri debet et est secundum jura solitum vobisque ac vostris per vos ut praedicitur deputandis de securo et solito conducto provideant quandocunque fuerint requisiti et quoscunque nostros regios et naturales laicos et domiciliatos in regnis vel terris nostris notis ubilibet constitutos et quos vos et dicti vestri deputandi duxeritis eligendos quosque vos et vestri deputandi ad predicta non exemptos seu alienigenas a terris nostris notarios sumere habeatis fortiter compellant si fuerit necesse ad vobiscum et cum ipsis deputandis et quolibet ipsorum assistendum ut scribas et notarios in praedictis in quocumque videbitur expedire vobisque et deputandis per vos ac singulos dum tamen infra terras nostras presentialiter fueritis ut praefertur in omnibus et singulis antedictis cum emergentibus dependentibus et connexis et praedictis el quolibet eorundem pareant efficaciter et intendant sicut nobis omni morosa dilatione et oppositione ac excusatione cessantibus quibuscumque ut mereantur fidei catholice zelatores reputari et ne sententias a canone latas contra fautores hereticorum et impeditores officium dicte inquisitionis et fidei negotiorum nostramque indignationem damnabiliter incurrant. Nostre tamen intentionis omnino existit quod locorum ordinarii ut Episcopi seu vicarii eorundem vel locatenentes ipsorum vicariorum aut inquisitor seu inquisitores dictorum nostrorum Regnorum et terrarum seu ipsorum alter ad electionem tamen vestram dicti inquisitoris et vestrorum vobiscum et cum ipsis deputandis in omnibus et singulis processibus ex dicta causa fiendis et ferendis sentenciis assistant et una vobiscum sententialiter diffiniant. In receptione enim seu examinatione testium nostri officiales Regii vel alii locorum temporales coadiuvent et assistant vobis et vestris deputandis cum per vos vel eos fuerint requisiti. Volumus insuper et per presentes decernimus quod si per vos dictum inquisitorem infra terras nostras existentem contingat ad predicta exercenda aliquos deputarequod transumpto harum nostrarum litterarum in instrumento publico et sub nostro sigillo inserto absque decreto cuiusquam judicis ordinarii per quoscunque subditos nostros et dictorum regnorum et terrarum talis et tanta fides adhibeatur et tantam efficatiam et roboris et valoris firmitatem obtineant ac si presentes littere nostre originaliter exhiberentur. Nihilominus omnes et singulas condemnationes et alia emolumenta inde provenientia vobis et nostro fisco applicari et per nostrum thesaurarium exigi levari et recipi laboribus et mercede dictorum notariorum et aliorum circa predicta necessariorum et solitorum duntaxat exceptis volumus et jubemus. Datum Cervarie octava die novembris anno a nativitate Domini M trecentesimo quinquagesimo nono. P. Cancelarius. (1359)
Praeinsertas sanctorum doctorum et summorum Pontificum auctoritates constitutiones statuta et ordinationes mihi Petro Michaeli Carbonello Regio Archivario hoc in loco transcribere libuit ad liquido monstranda quae pertinent ad hereticae pravitatis inquisitionem specialiter super juramento inquisitoribus ipsius hereticae pravitatis prestando per illos qui praesunt civitati vel loco alio quocumque nomine conseantur. Quod quidem juramentum modo predicto die veneris XX mensis julii anno a nativitate Domini MCCCC octogesimo septimo (1487) praestiterunt personae subscriptae in civitate Barcinona personaliter existentes reverendo in Christo patri fratri Alfonso Spina (1) predictae hereticae pravitatis inquisitori. Et primo Ills. Dominus Infans Henricus Aragonum et Siciliae Comes Emporiarum et caetera Locumtenens generalis Serenissimi domini Regis. Magnifici Franciscus Malet Regens Cancellariam Petrus de Perapertusa Vicarius Barcinonae Joannes Çarriera Baiulus generalis Principatus Cataloniae et caeteri officiales jurisdictionem exercentes.

(1) Memoria tenequod prefatus dominus Alfonsus Spina ingressus est civitatem Barcinonae die dominica quinta julii anno praedicto MCCCCLXXXVII.
En el relato que precede, antes del párrafo que empieza Nostre tamen, marca el autor la señal de nota, y en esta se extiende con el siguiente escrito, al pie del cual esplicaen cierto modo los motivos que le han impulsado á ello.

Nota: Quod egregius ille doctor Franciscus de Mayronis in suo quodam tractatu de hereticis dicit heresim esse errorem sed non quemcumque errorem qui est contra fidem catholicam aut Ecclesiam ut habetur in proemio de origine heresis Augustini ubi dicitur quod non omnis error est heresis licet heresis sine errore esse non possit: hec autem diffinitio confirmiatur per illud quod dicitur actuum V° ubi secta saduceorum fuit vocata heresis quia non solum contra fidem veteris testamenti negabant resurectionem et Angeles sed etiam contra Synagogam Phariseorum utrumque confitentium. Et nota quod heresis secundum Isidorum VIII ethimologiarum c. III et XXIIII q. II c. heresis ab electione vocatur quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod ilii esse videtur ut philosophi paripathetici achademici epicurei et stoici vel sicut alii qui perversum dogma cogitantes arbitrio suo ad instruenda sive suscipienda quelibet ipse sibi elegit. Nobis ergo ex nostro arbitrio nihil inducere licet nec eligere quod aliquis de arbitrio induxerit. Apostolos Dei habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Ita quod si Angelus etiam de caelis aliter evangelizaverit anathemata vocatur haec ille. Ex his patet quod heresis habuit ortum ab electione propri judicii quia non eligunt ea que sunt a Christo vere tradita sed ea que sibi suggerit mens propria. Attende etiam quod dicit Augustinus in li. contra Epistolam fundamenti non credere inquit evangelio nisi quia Ecclesie catholice credo. Etiam nota quod diverse opiniones doctorum Sacre Scripture si non pertineant ad fidem et ad bonos mores absque periculo auditores utranque opinionem sequi possunt in tali enim casu locum habet illud Rom. XIIII unusquisque in sensu suo abundat. In aliis autem que pertinent ad fidem et bonos mores nullus excusatur si sequatur opinionem erroneam alicuius Magistri non quidem propter ignorantiam quia tunc immunes haberentur a peccato qui secuti sunt opinionem Arrii Nestorii et aliorum errantium in fide nec etiam excusari potest propter simplicitatem et ignorantiam quia in rebus dubiis potissime in his que sunt fidei non est de facili praestandus assensus. Ideo ut diect Augustinus III de doctrina christiana consulere debet aliquis regulam fidei quam de scripturarum planioribus locis et auctoritate Ecclesiaa percipit. Praeterea legi quod utile est esse hereses in Ecclesia Dei licet in se hereses male sint et hoc probatur auctoritate Apostoli I Cor. XI ubi dicitur Oportet hereses esse ut qui probati sunt manifesti fiant in vobis super quo dicit glosa Oportet et utile est etiam hereses esse sicut errant in hiis qui dubitabant de resurrectione etc. Et licet Apostolus dicat Oportet hereses esse tamen non vult nec optat ut hereses sint sed quia sic futurum est dicit et quia hoc utile est. Et attende manifeste utiles esse hereses non in se quia male sunt sed quia earum causa excitantur catholici viri ad consyderandas veritates fidei catholicae et sacrae scripturae qui primo inadversenter quasi somno gravi dormiebant. - An sit cum hereticis aut aliis hominibus publice disputandum de fidei respondetur secundum Thomam in secunda secunde q. X quod in disputatione fidei sunt duo consyderanda unum ex parte disputantis scilicet quia disputat tanquam dubius de fide et experiri volens veritatem tunc peccat proculdubio tanquam infidelis. Si autem disputat ad confutandum errores vel ad exercitium est laudabilis. Aliud est consyderandum ex parte audientium utrum scilicet ipsi sint instructi et firmi in fide tunc enim nullum est periculum disputare aut si audientes sunt simplices et in fide titillantes et tunc circa tales distinguendum est quia si sunt solicitate ab infidelibus intentibus in eis fidem corrumpere tunc necesse est publice disputare dummodo inveniantur aliqui ad hoc idonei per hoc nam simplices in fide firmabuntur et tolletur decipiendi facultas in fidelibus. Si vero non sunt solicitati tunc periculorum est publice de fide disputare coram simplicibus quorum fides etiam ex hoc est firmior quod nihil diversum audierunt et ideo non expedit eis ut audiant verba infidelium disputantum contra fidem. Prohibentur quoque omnes laici publice disdutare de fide vel oculte. Qui vero contra fecerit excomunicationis laqueo innodetur extra. de hereti. C. quecumque li. VI. Nota hic de modo inquirendi hereticos scilicet quod si papa dat certam formam illa tenenda est alias possunt queri per accusationem inquisitionem
et denuntiationem sed in examinatione testium contra hereticos debent interesse duae personae religiose et si fieri potest per publicam personam conscribi testium dicta extra. de hereti. C. ut officium li. VI. S. volumus et conceditur religiosis qui dum essent in saeculo tabellionatus officium habuerunt et exercuerunt et etiam clericis si in sacris sint constituti exercere libere officium tabellionatus quo ad premissa si eis injunctum fuerit ut in dicto C. ut officium S. concedentes. Item tenentur Diocesani vel Archiepiscopi vel Archidiaconi semel saltem in anno per se vel per alios querere hereticos ubi fama est eos habitare et illos quos credunt de hoc aliquid scire debent compellere jurare ut indicent si quos habent suspectos propter occulta conventicula vel alia signa extra. in C. excomunicamus S. addicimus. Suspectus autem si vocatus confitetur et speratur de correctione potest ei injungi penitentia salutaris. Si autem negat et ante sit infamatus indicetur ei purgatio quam si non prestiterit excomunicabitur et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitabitur. Et si per annum sic steterit extunc. velut hereticus condemnetur ....
Item illi que presunt civitati vel loco alii quocumque nomine censeantur ad requisitionem eorum debent jurare prescise attendere inviolabiliter observare ac facere ab omnibus suis subditis inviolabiliter observari toto tempore sui regiminis constitutiones in favorem fidei a Sede Apostolica promulgatas ac etiam reprobatas quas qui jurare noluerit et servare ut infamis et tanquam hereticorum fautor ac de fide suspectus officio et honore sui regiminis oxpolietur nec ulterius ad dignitatem aliquam vel officium publicum assumatur nec teneat aliquid quod fecerit ut potestas ballivus vel consul vel rector extra. li. VI C. ut officium S. statuimus. Debent etiam omnes rectores in hoc negotio parere diocesanis et etiam inquisitoribus nec aliquo modo debent cognoscere de hoc crimine ut captus liberare et huiusmodi alias sunt excomunicati et si excomunicationem sustinuerunt per annum condemnari debent tanquam heretici extra in C. ut inquisitionis li. VI. Item in negotiis heresis procedi potest simpliciter et de plano et si periculum esset non nominatis accusationibus vel testibus publice nisi coram aliquibus providis precipiendo et de tenendo secretum sed cessante periculo publicentur fit in aliis judiciis extra. in capitulo statuta li. VI. Sed numquid hereticus poterit appellare dico quod hereticis inhibita est appellatio extra. eodem C. ut inquisitionis li. VI. - Nota quod non potest quispiam esse inquisitor nisi altigerit quadragessimum annum et tam ipsi quam comissarii deputati non possunt pecuniam extorquere nec scienter ecclesiarum bona ob delictum clericorum fisco Ecclesiae applicare alioquin sunt excomunicati ipso facto a qua non possunt absolvi praeter quam in mertis articulo donec illis a quibus extorserint plene satisfecerint de pecunia sic extorta nullis privilegiis pactis aut remissionibus super hoc valituris extra. de hereticis volentes in Clementinis. Et nullo modo potest inquisitor procedere contra aliquem officialem vel nuncium Romanae Curiae ut patet in Extravaganti Joan XXII que incipit confrater. Quis proprie dicatur relapsus respondetur quod accusatus de heresivel suspectus vehementi suspitione qui in juditio abiuravit et postea commitit ipsam talis censetur relapsus licet antea heresis crimen non fuerit plene probatum.Sed si levis fuit suspicio non debet judicari relapsus quamquam ex hoc sit gravius puniendus non tamen debet ex hoc in heresim relapsorurn pena puniri extra. de hereticis accusatus li. VI. Qui vero in una specie scire in uno fidei articulo vel sacramento Ecclesiae erravit et postea abjuravit simpliciter vel generaliter heresim si postea erret in alio relapsus est judicandus Extra. eo. accusatus li. VI. Ille autem de cuius lapsu in heresim ante abjurationem constiterat vel nunc constat si postea hereticos receptet deducat visitet vel associet vel numera aut dona eis donet vel mittat vel favorem impendat qui excusari non possit judicari debet relapsus Extra. eo. accusatus li. VI in tali casu verum est quod dicit Apostolus ad Ro. I qui talia agunt digni sunt morte non sonlum qui faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus. Item est notandum quam penam incurrunt Episcopi vel inquisitores vel eorum substituti si maliciose aut fraudulenter imponant alicui crimen heresis vel aliquid alio falso imponentes quod impediat executionem officii eorundem respondetur quod si ipsi causa odii gratiae vel amoris vel lucri vel commodi temporalis omiserint procedere vel aliquem vexarent imponendo ipsam heresim etc. si Episcopi sunt vel supra per triennium incurrunt suspensionem ab officio. Si inferiores sunt excomunicati sunt a qua non nisi per papam possunt absolvi preterquam in mortis articulo et eandem penam incurrunt si omiserint contra quemquam procedere ubi fuerit procedendum Extra. de hereticis multorum in Clemen. Etiam est videndum si in aliquo casu sunt heretici tolerandi respondetur quod in pena heresis tria possumus consyderare primo ipsius gravitatem criminis secundo Ecclesiae corrigentis charitatem tertio ipsorum fidelium utilitatem. Considerando primo criminis gravitatem statim cum heretici deprehensi sunt essent interficiendi magis quam incendiarii aut falsarii unde Exodi. XXXII statim cum Moyses descendit de monte mandavit quod frater interficeret fratrem suum et proximus proximum pro peccato idolatriae. Et Deutero. VII mandatum fuit populo Israelitico ut aras hereticorum subverteret et sculptilia combureret. Et III Regum XXII dicitur quod Rex Ozias vidit sepulchra in montibus tulitque ossa eorum de sepulchris et combuscit illa. Si vero consyderamus in tali crimine charitatem ecclesiae tunc non statim traduntur heretici exterminio sed circa eos servatur ordo correctionis fraternae quia monetur primo et secundo et si postmodum reperiuntur relapsi non amplius Ecclesia eos tolerat quia nihil amplius de eorum correctione imperat. Sed consyderando utilitatem fidelium si aliqui sint heretici qui sic defendunt falsitatem sententiae suae ut in terra multitudinerm faciant et conventiculorum segregationes vel ecclesiae conturbationes cogitent tunc absque alia dilatione vel inquisitione exterminandi sunt quia cum bonum commune sit preferendum privato magis est providendum saluti communi quam saluti alicuius vel aliquorum. Sed id unum omiseram de pena qua sunt puniendi heretici et respondetur quod quadruplici pena scilicet excomunicatione depositione rerum ablationeet militari persecutione. Excomunicatione quia omnis hereticus sive occultus sive manifestus ipso jure est excomunicatus majore excomunicatione XXIII q. I. C. I et II. Extra. de heret. C. ad abolendam. Secundo depositione quia indistincte sive clericus sive laycus etiam Papa vel imperator vel quilibet alius debet deponi ab omni dignitate XL. dist. si Papa XXXIIII q.I. qui contra pacem. Tertio rerum temporalium oblatione quia omnia bona eorum debent confiscari Ecclesiae cui deserviebant si erant clerici vel laici si in temporali jurisdictione sunt Ecclesiae subjecti. Aliorum vero laicorum bona principibus secularibus confiscantur. Quarto militari persecutione si enim propter malos puniendos oportuit Regiam maiestatem non solum legibus esse decoratam sed armis armatam multo fortius propter hereticos exterminandos. Ideo dicit gl. I. Cor. v. de Paulo quod cum videbat aliquos protervos ad corrumpentes fidem Sathanae tradebat corporaliter vexandos. Sic ergo heretici non solum excomunicantur et deponuntur sed etiam omni officio et beneficio debent expoliari et si clericus sit debet degradari et demum quilibet talis debet reliqui arbitrio potestatis secularis animadversione debita puniendus scilicet crematione nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidem velit reverti et errorem suum abjurare et satisfactionem exhibere et sic redeuntes debent in perpetuo carcere recludi Extra. de hereticis excomunicamus II. Sed quam penam incurrunt credentes receptores defensores et fautores hereticorum respondetur quod quilibet talis est excomunicatus et si non satisfecerit infra annum ex tunc ipse jure est infamis nec ad publica officia seu consilia nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi nec ad testimonium debet admiti nec potest condere testamentum nec ad alicuius hereditatis successionem accedere. Nullus quoque a super quocumque negotio sed ipse aliis cogetur

ADVERTENCIA.

Siendo excesivo el número de páginas que comprende el original de los opúsculos de Carbonell para un solo volumen de la Colección, hemos creído conveniente y más cómodo para el lector repartir la materia entre dos tomos de cuatro cientas páginas cada uno, esto es, prescindir de la división en secciones o partes, como se manifiesta en el prólogo, aun cuando parezca ser la más propia, y preferir la de la materia u original, para que los los dos tomos que resulten sean iguales en volumen y no difieran mucho de los demás que les preceden en esta publicación. Sin embargo, para que no parezca interrumpida la sección empezada en las últimas páginas de este volumen, hemos procurado acabar el tomo donde concluyen los documentos que pueden decirse preliminares de la misma, de manera que la parte narrativa o verdadero relato de cuanto corresponde a los sucesos de la Inquisición empieze en el tomo siguiente, al fin del cual se dará el índice completo de todos los opúsculos.
La diferencia que resulte de esta distribución, se compensará proporcionalmente en los tomos sucesivos.

respondere si judex est eius non valet sententia si tabellio non valent eius instrumenta. Et sic in similibus. Si vero sit clericus ab omni officio et beneficio debet deponi et illi qui tales postquam fuerint ab ecclesia denominati evitare contempserint debent excomunicari probantur hec omnia Extra. eodem excomunicamus C. S. credentes. Item omnes clerici qui talibus exibent ecclesiastica sacramenta vel traderent ecclesiasticae sepultarae aut elemosinas seu oblationes eorum reciperent debent privare suo officio ad quod nunquam restituentur sine indulto Sedis Apostolicae speciali similiter et regulares quorum etiam privilegia in illis diocesibus non serventur eis in quibus tales excessus perpetrare presumpserint ut in d. c. excomunicamus S sane clerici. Et nota quod ipsi credentes eorum erroribus heretici sunt dicendi Extra. eodem excomunicamus II. Quicumque etiam hereticos credentes receptores defensores vel fautores eorum scienter presumpserint ecclesiasticae tradere sepulturae excomunicati sunt nec debent absolvi nisi propriis manibus publice extumulent et projiciant corpora damnatorum et locus ille perpetuo eareat sepultura Extra. de heret. c. quicunque li. VI. Item heretici cum omnibus fautoribus modo dictis et ipsorum filii usque ad secundam generationem ad nullum ecclesiasticum beneficium seu officium publicum admittantur alias irritum est. Extra. eo. c. quicunque S. heretici. Et si dicas ex predictis colligitur quod hereticus est multiplici pena puniendushoc videtur irrationabilequia Deus non punit his in id ipsum. Cum ergo omnes heretici sunt excomunicati ut dictum est et excomunicatio si pena sequatur quod non sunt alia pena puniendi respondetur quod pro uno peccato una pena quis punitur sed si ad unum peccatum plura concurrunt que sunt multa peccata vel propter relapsum eiusdem potest homo juste puniri multiplici pena. Sed quis ergo labitur in damnatam heresim punitur pena excomunicationis quia ut dictum est omnis hereticus est excomunicatus sed si post abjuratam heresim iterum labatur debet alia pena corporali puniri vel temporali damnari. Pleraque alia in hac materia scribi possent quae brevitatis gratia omittere placuit.
- Quae supra scribuntur ego quidem P. M. Carbonellus excerpsi ab sacris litteris in favorem fidei et adversus haereticos exaratis et in hunc locum ea collocare curavi adeo ut in promptu quae ad inquisitionem adversum haereticos ipsos pernecessariam pertinere videbuntur si non in totum saltem in partem citius habeantur.

FIN DEL TOMO VIGÉSIMO SÉPTIMO DE LA COLECCIÓN, PRIMERO DE LOS OPÚSCULOS INÉDITOS DEL CRONISTA CATALÁN PEDRO MIGUEL CARBONELL.

sábado, 30 de mayo de 2020

LXI. Reg. n.° 44, fol. 196. 9 enero 1279.

LXI. Reg. n.° 44, fol. 196. 9 enero 1279.

Noverint universi quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonis viso privilegio domini Jacobi inclite recordacionis regis Aragonis patris nostri in quo dabat et concedebat universis et singulis populatoribus populationis Ville Regalis certos terminos et quod tenent populare ad forum Aragonis et ad illam franquitatem ad quod seu quam homines Burriane sunt papulaturi in quo etiam privilegio concedebat eisdem populatoribus mercatum et firam: viso etiam quodam privilegio in quo concedebat ipsis populatoribus tam presentibus quam futuris gabellam salis in Villa Regali et unum miliare montis termini ipsius populationis pro boalario per cequiam ejusdem populationis: viso etiam quodam privilegio in quo faciebat francos et liberos omnes viatores venientes ad firam Ville Regalis per sex annos primos venturos et continue completos: viso etiam quodam privilegio ejusdem domini regis in quo laudabat concedebat et confirmabat universis et singulis populatoribus seu hereditariis populationis Ville Regalis imperpetuum domos et hereditates quas in dicta populatione et suis terminis habent ex sua donacione vel partitorum suorum et quas per unum annum tenuerunt et possiderunt in pace et sine mala voce: idcirco per nos et omnes successores nostros laudamus concedimus et confirmamus universis et singulis populatoribus Ville Regalis tam christianis quam judeis quam sarracenis presentibus et futuris et eorum successoribus in ipsa populacione predictam firam et mercatum et terminos et omnes franquitates et donationes ipsis populatoribus concessas per predictum dominum regem cum suis privilegiis predictis ut in eis plenius continetur ita quod nullus officialis vel subditus noster audeat vel presumat dictis populatoribus vel eorum successoribus facere aliquam violenciam vel gravamen contra franquitates et concessiones in predictis privilegiis contentas immo ipsa privilegia ipsis populatoribus et eorum successoribus observent in perpetuum et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant si de nostri confidunt gratia vel amore. Data in Villa Regali V idus januarii anno Domini MCCLXX nono. - Petrus Marchesii. - Testes P. de Montecatheno Berengarius de Entença Poncius de Cervaria Bernardus de Monte Pavone Guilebertus de Nogueria.

jueves, 20 de febrero de 2020

LXXIV, reg. 222, fol 14, 20 mayo 1322

LXXIV.
Reg. N° 222, fol. 14. 20 mayo 1322.

In Dei nomine noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes nos cum alio privilegio nostro inde confecto in civitate Ilerde in sede videlicet civitatis ejusdem tertio decimo kalendas junnii anno subscripto bulla nostra plumbea comunito volendo vos inclitum et carisimum filium nostrum infantem Petrum paterno et regio favore prosequi et ad comitalem dignitatem honorabiliter atollere insignire ac etiam sublimare dedisse vobis et concessisse pro hereditate in feudum honoratum sub certis condicionibus pura donatione inter vivos vestrisque legitimis successoribus imperpetuum totum comitatum nostrum Rippacurcie sub certis terminis limitatum cum pertinenciis et juribus universis ejusdem ut in dicto privilegio nostro plenius et seriosius continetur: attendentes etiam quod redditus et alia jura dicti comitatus Rippacurcie sunt adeo tenues atque pauci quod vos dictus infans Petrus et vestri prout vestri status exposcit conditio non possetis decenter et honorifice inde vivere nec quibus necessario convenit providere: idcirco premissis de causis affectantes vos memoratum infantem Petrum prosequi gratia ampliori superaddentes dicte donationi nostre per nos et nostros presentes et futuros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate damus et concedimus pro hereditate titulo pure perfecte et irrevocabilis donacionis inter vivos in feudum honoratum sub forma modo retentione et conditione subscriptis vobis dicto infanti Petro presenti et recipienti jam a nobis emancipato vestrisque legitimis successoribus imperpetuum castrum nostrum de Gallinera cum valle de Ebo ac castrum villam et vallem nostram de Pego et castrum nostrum de Pop et valles nostras de Alaguar et et de Exalone sita et sitas in regno nostro Valencie citra Saxonam et castrum nostrum de Crivellent situm in parte ejusdem regni Valentie ultra Saxonam cum militibus et aliis hominibus et feminis tam christianis quam sarracenis in predictis castris villa et vallibus habitantibus et habitaturis et cum terris cultis et incultis alcareis aquis aqueductibus furnis molendinis redditibus exitibus proventibus et juribus universis terminis et pertinentiis eorundem et singulorum et cum justiciis ac mero et mixto imperio et omni jurisdiccione et cum hostibus exercitibus et cavalcatis et redempcionibus eorum et monetatico ac cum pace et guerra adempriviis tallis collectis subsidiis questius caloniis districtibus placitis firmamentis bannis faticis et cum dominiis carnalagiis mensuraticis pensis obvencionibus invencionibus sive trobis et cum omnibus aliis et singulis que nos ibi habemus vel habere debemus aut possumus prout melius et plenius hec et singula ad nos spectant et spectare debent quibuscumque causis juribus vel modis. Hanc itaque donationem et concessionem facimus vobis dicto infanti Petro et vestris sub hiis forma modo retentione et conditione quod predicta castra de Gallinera cum dicto valle de Ebo et de Pop et de Crivellen cum suis terminis et pertinentiis universis vos et vestri teneatis in feudum honoratum absque aliquo servicio secundum usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie imperpetuum pro nobis et herede nostro universali qui rex fuerit Aragonum et Valentie et successoribus ejus. Et teneamini vos et vestri pro ipsis prestare et facere homagium nobis et nostris: et etiam teneamini vos et vestri irati et paccati nobis et nostris dare potestatem et potestates de dictis castris et quolibet eorum ac fortaliciis et terminis ipsorum secundum predictos usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie quandocumque et quociescumque eam vel eas duxerimus requirendas et alia facere que alii tenentes pro nobis in Cathalonia feuda honorata facere tenentur et debent. Prenominatum vero castrum de Pego et villam ac vallem ejusdem et valles de Alaguar et de Exalone cum terminis juribus et pertinenciis suis habeatis et teneatis vos et vestri pro alodio libero atque francho. Verumtamen tam pro castris et villa quam vallibus supradictis teneamini vos et vestri venire ad curias generales regni Valencie et interesse in eis quando et quociens per nos vel successores nostros mandatum vel requisicionem receperitis super eo. Retinemus etiam nobis et nostris et sub hiis condicione modo et forma donationem vobis facimus supradictam quod si vos vel filius seu filii aut nepotes vestri seu alii quicumque descendentes a vobis legitimi masculini sexus videlicet decederetis sive decederent quod absit quandocumque absque filio vel filiis masculini sexus legitimis relictis filia vel filiabus nepte vel neptibus seu aliis descendentibus feminei sexus dumtaxat: quod incontinenti ipso facto castrum villa et valles de Pego predicta ac valles de Alaguar et de Exalone que vobis et vestris superius pro alodio libero atque franco damus atque concedimus sint et reducantur ad feudum: ita quod ipsa vel ipse filie sive neptes seu alie descendentes que vobis vel vestris in predictis omnibus vel singulis que vobis damus succedent et deinde successores earum quicumque sive masculini sive feminei sexus teneant et tenere debeant perpetuo pro nobis et herede nostro universali qui rex fuerit Aragonum et Valentie et successoribus ejus in feudum honoratum absque aliquo servicio secundum usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie predictum castrum et villam ac vallem de Pego necnon et valles de Alaguar et de Exalone una cum predictis castris et locis de Gallinera cum valle de Ebo de Pop et de Crivellen que vobis ut premittitur damus in feudum. Et teneantur pro ipsis prestare et facere homagium nobis et nostris et etiam teneantur irati et paccati dare nobis et nostris potestatem et potestates de dictis castro villa et vallibus et quolibet eorundem ac fortaliciis et terminis ipsorum secundum predictos usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie quandocumque et quocienscumque eam vel eas duxerimus requirendas ut supra de predictis feudis aliis continetur. Et in hoc casu nos et heres noster universalis ac nostri simus eo ipso absoluti et liberati omnino a promissione et obligatione quibus juxta formam donationis per nos vobis facte de comitatu Rippacurcie supradicto tenebamur ut filiam vel filios neptem vel neptes quas vos vel descendentes a vobis legitime haberetis nos et nostri decenter juxta condiciones earum deberemus matrimonio collocare cum ex premissis que vobis damus ipsis filie vel filiabus nepte vel neptibus seu aliis descendentibus a vobis et vestris femenini sexus vos et vestri super hiis providere possitis sicque dictus comitatus in eo casu sublata prorsus dicta condicione ad nos et nostros libere revertatur salvis vobis et vestris aliis in privilegio dicte donationis prefati comitatus contentis. Retinemus insuper nobis et nostris quod si vos vel successores vestri quicumque sive masculini aut feminei sexus decederetis sive decederent quod absit quandocumque absque prole legitima quod omnia et singula que vobis et vestris cum presenti carta donamus atque concedimus ut est dictum ad nos seu heredem nostrum universalem qui pro tempore fuerit rex Aragonum atque Valentie libere absque contradiccione onere et impedimento quolibet integraliter devolvantur ac etiam revertantur nosque et nostri in eo casu predicta castra villam valles ac omnia predicta et singula recuperemus et recuperare possimus propria auctoritate nostra absque aliquo impedimento contradiccione onere et obligacione vestri sive vestrorum: salvo tamen quod vos et vestri sic sine liberis decedentes positis ordinare pro anima vestra et vestris voluntatibus faciendis usque ad quantitatem quingentarum marcharum argenti quas nos vel heres noster universalis et sui antequam predicta vel singula que vobis cum hac carta nostra donamus recuperemus exsolvere teneamur et teneantur. Certum est enim quod juxta formam donationis predicte quam vobis fecimus de comitatu Rippacurcie supratacto vos in casu quo nos vel nostri recuperemus vel recuperare debeamus comitatum predictum potestis ordinare ultra dictam quantitatem quingentarum marcharum de alia quantitate marcharum a nobis vel nostris solvenda antequam comitatum ipsum recuperemus: et nichilominus secundum formam eandem in ipso comitatu Rippacurcie dos vel dotes uxoris vel uxorem cum qua vel quibus contraxeritis salve erunt ut in dicto privilegio dicte donacionis comitatus predicti hec et alia seriosius continentur. Igitur salvis et retentis nobis et nostris que superius continentur damus et cedimus vobis en vestris omnia jura nostra ac voces et acciones nobis pertinentes et pertinere debentes in prescriptis castris et vallibus et singulis eorundem et contra quascumque personas et res ratione eorum quibus possitis uti agere et experiri in judicio et extra quemadmodum nos possemus ante hujusmodi donacionem: constituentes vos et vestros in hiis omnibus et singulis dominos et procuratores ut in rem vestram propriam sub formis et modis superius expressatis: inducentes vos de presenti in corporalem possesionem omnium et singulorum predictorum que vobis damus ad habendum tenendum et possidendum et perpetuo a vobis et vestris legitimis predictis succesoribus expletandum sicut melius et plenius ac sanius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum salvamentum et bonum intellectum. Mandantes per presens privilegium nostrum vicem etiam epistole gerens militibus et universis aliis et singulis hominibus tam christianis quam sarracenis in dictis castris et vallibus habitantibus et habitaturis quod vos memoratum infantem Petrum et vestros habeant pro dominis suis vobisque et vestris prestent homagium et fidelitatem ac vobis et vestris pareant et attendant ut domino dictorum castrorum et vallium salvis tamen nobis et nostris retentionibus predictis: nos enim ipsorum et eorum quemlibet ab omni homagio et obligatione quibus nobis tenentur absolvimus et propterea penitus liberamus. Mandamus etiam universis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod hanc donacionem et concessionem nostram teneant inviolabiliter et observent et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant. Ad hec nos infans Petrus predictus confitentes sub virtute juramenti inferius per nos prestiti nos excesisse etatem quatuordecim annorum et ultra recipientes cum reverentia et filiali subjeccione a vobis excellentissimo principe et domino domino Jacobo Dei gratia rege Aragonum antedicto domino et patre nostro carissimo a quo jam emancipatus sumus gratiam donacionem et concessionem predictam sub modis formis conditionibus et retentionibus suprascriptis ac eisdem omnibus et singulis prout superius largius et clarius continentur consencientes expresse: convenimus et promittimus per nos et nostros vobis dicto domino regi presenti et recipienti et vestris modos formas conditiones et retentiones prescriptas tam in prestando homagio tam in dandis potestate et potestatibus predictorum et singulorum quam aliis omnibus et singulis suprascriptis et per vos supra retentis attendere firmiter et complere ac perpetuo per nos et nostros inviolabiliter observare: et hec omnia et singula juramus per Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta attendere et complere et in aliquo nunquam contravenire. Et etiam pro predictis et singulis facimus vobis de presenti homagium ore et manibus comendatum juxta usaticos Barchinone et consuetudines Cathalonie. Ad hujus autem rei memoriam et perpetuum firmitatem facta sunt inde duo consimilia instrumenta alterum habendum et tenendum per dictum dominum regem et alterum per dictum dominum infantem Petrum sigillata bulla plumbea dicti domini regis et sigillo dicti domini infantis Petri. Quod est actum in civitate Ilerde in castro domini regis undecimo chalendas junii anno Domini MCCC vicesimo secundo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Sig+num infantis Petri predicti qui hec concedimus firmamus atque laudamus. - Testes hujus rei sunt qui presentes fuerunt nobilis Bernardus de Serriano Gondiçalbus Garsie Artaldus Dazlor Luppus Sancii de Luna Petrus de Boyl Jacobus de Corniliano Philipus de Boyl Raymundus Castellani Petrus Marcii thesaurarius domini regis Petrus de Castlarino judex curie et Franciscus de Bastida et Dominicus de Biscarrra scriptores domini regis predicti. - Fuit duplicata et fuerunt clausa per Bernardum de Aversone notarium domini regis.

lxxv-reg-222-fol-142-23-diciembre-1322

lunes, 23 de diciembre de 2019

LIV, perg 202, 25 mayo 1148

LIV.

Perg. N° 202. 25 may. 1148.

catalán = castellano

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Ermengaudum
comitem Urgellensem. Donat itaque prephatus comes Barchinonensis predicto comiti Urgellensi per fevum civitatem Ilerdam cum omnibus terminis suis videlicet de termino de Jabud usque ad terminum de Corbinis et donat ei tertiam partem totius Ilerde et termini ejus in omnibus rebus in dominio retentis duabus partibus sibi in omnibus. Et dat eidem civitati terminos suos in omnibus locis ubicumque debet habere exceptis terminis castellorum. Et comes Urgellensis de ista sua tertia parte possit dare quantum
voluerit et cui voluerit. Similiter comes Barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit et comes Barchinonensis in duabus partibus suis donet militie templi Ihierosolimitani illam quintam partem quam ipsa militia debet habere de tota civitate Ilerde et de terminis ejus in omnibus. Et in illa quinta parte jamdicta ipsi milicie comes Urgellensis aut ullus homo per eum non habeat ullum senioraticum neque ullum districtum aliquo modo. Et comes Barchinonensis pro illo
senioratico de illa quinta parte prenominate militie facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Azcho tali modo ut comes barchinonensis comendat comiti Urgellensi ipsum castlanum. Et in illas ostes et cavalcadas ubi fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi sit ipse castlanus ibi cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes et cavalcadas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite Barchinonensi cum militibus ipsius castri: et quandocumque requisierit comes Barchinonensis potestatem ipsius castri de Azcho per se aut per nuntios suos jamdictus comes Urgelli donet ei potestatem ipsam sine engan iratus aut pachatus. Et si comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus vel pachatus quandocumque eam requireret comes Barchinonensis per se vel per suos. Et donat ei comes Barchinonensis in Azcho videlicet comiti Urgelli duos homines in dominio. Et comes Barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate Ilerde et collocet eum de duabus partibus suis. Et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate Ilerde et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supradicta prephate milicie.
Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castlanus et quidquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem Urgellensem. Si autem de predicto castlano venerit ad apertura comes Urgelli mittat ibi castlanum ad suam voluntatem et comes Urgellensis donet
potestatem de predicta civitate Ilerde comiti Barchinonensi iratus vel pachatus quotienscumque eam quesierit per se vel per nuntios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti Urgellensi ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad
faciendum voluntatem suam. Iterum donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopana habeat illud per comitem Urgellensem sicut
habebat per comitem Barchinonensem. Item predictus comes Barchinonensis convenit prenominato comiti Urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque Illerdam cum consilio procerum
suorum et procerum comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverint. Et comes Urgellensis habeat ipsam emendam per comitem Barchinonensem per fevum. Et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quotiescumque requisierit eam per se aut per nuntios suos iratus vel pachatus. Iterum convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis
annis mille morabetinos quingentos ad festum Sancti Michaelis et quingentos ad Pascha usque
quo capiatur Ilerda. Et si forte quod absit pacem fecerit cum Ilerda donet ei tertiam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabetini. Quod si tertia pars non sufficerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et comes barchinonensis donat ei in Barchinona unum burgensem videlicet capdemansum Petri Costancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec quoque dona superius comprehensa et propter ipsos fevos prenominatos convenit predictus comes Urgelli comiti Barchinonensi quod sit propter hoc suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniori et quod inde faciat ei ostes et cavalcadas et cortes et placita et seguimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum hominibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de terra sua et quod faciat ei
fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito.
Facta carta convenientie VIII kalendas junii anno dominice incarnationis millessimo CXLVIII regnique Ledovici regis junioris anno XI. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Ermengaudi comes. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Berengarii Arnalli de Anglesola. Sig+num Arnalli de Pontis. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in linea V et VI die annoque prescripto.
(Alphabeto divisa).

martes, 18 de febrero de 2020

LX, reg. 24, fol 97, 20 enero 1296

LX.
Reg. n.° 24. fol. 97. 20 ene. 1296.

Bonifacius episcopus servus servorum Dei ad futuram rei memoriam. Redemptor mundi in cuius disposicione universa consistunt civitatem Iherusalem previdens ruituram flevise describitur super cam. Nunquid igitur nos ipsius licet indigne vicarius possumus cohibere lacrimas continere suspiria singultus arcere videntes pro dolor terram sanctam funiculum utique hereditatis dominice depopulatam inmaniter incolis Christi fidelibus expositam debachantum incursibus et a propriis defensoribus derelictam. In hiis profecto dolemus et premimur apponamur assidue et amare punccionis aculeo pressius anxiamur. Et cum non sit fere qui consoletur illam ex omnibus caris suis catholicis principibus et aliis populis christianis distractis ad concertaciones et bella levamus in circuitu occulos nostros et scrutamur attente unde sibi auxilium veniat et presidium deffensionis occurrat. Ad carisimum itaque in Christo filium nostrum Jacobum Aragone regem illustrem dirigentes considerationis intuitum quem sue devocionis integritas ad sanctam romanam Ecclesiam a cujus unitate recesserat quia novum adopcionis filium nobis placidum reddit et carum quique de maritimis et mediterraneis gentibus eidem terre depopulatione deserte pensata qualitate temporis oportuno potest adesse sucursu ordinamus et facimus ipsum in devocione Ecclesie permanentem vexillarium capitaneum et amirantum generalem ejusdem Ecclesie in vitam in omni armata marina per ipsam Ecclesiam facienda cum ejusdem Ecclesie sumptibus ac speciali et extremo mandato quandocumque et quocienscumque per ipsam Ecclesiam hujusmodi officii exequtio injungetur eidem pro subsidio terre sancte vel contra quoslibet hostes dicte Ecclesie seu rebelles: preficiendo ipsum personaliter sexaginta galeis armandis per ipsum regem in terris suis cum sumptibus et expensis Ecclesie sepedicte ad rationem viginti quinque milium solidorum currentis monete Barchinone singulis quatuor mensibus pro galea qualibet sufficienter armata. Quibus casibus exequendum hujusmodi vexillarie capitanie et ammirantie officium modo predicto dictus rex Aragonum se astringet et in hoc se et sua dicte Ecclesie obligavit et etiam quod ipse rex congruam miliciam de terris suis ad convenientia gagia necnon et homines idoneos cum sufficientibus armis de eisdem terris et dictarum corpora galearum parata habebit prout exiget qualitas agendorum et galearum numerus supradictus. In aliis autem casibus in quibus personaliter non prefuerit ut premitittur rex predictus tenebitur idem rex juxta mandatum Ecclesie galearum numerum bene armatarum tam de hominibus quam de aliis oportunis et guarnimentis et numerum militum ad rationem et gagia similia de terris suis sub capitaneo vel amiranto quem ponet idem rex de quo contentetur Ecclesia quocienscumque et quandocumque per ipsam Ecclesiam et suis sumptibus requiretur. Quod si aliquando ultra quatuor menses dictas galeas ac homines et milites in talibus Ecclesie predicte serviciis contingerit vel opportuerit perdurare perdurabunt et stabunt ad rationem et gagia supradicta. Si autem in faciendo passagio vel generali subsidio terre sancte princeps aliquis quem dictus rex Aragone probabiliter ex justis rationibus suspectum haberet unde sibi et genti sue verisimiliter timeretur inesse periculum idem rex et gens sua non teneantur in ipso passagio transfretare. Tenebitur nichilhominus idem rex ad ipsius jussum Ecclesie facere guerram tam per terram quam per mare cum militibus personis equestribus et pedestribus et galeis de hominibus armis et aliis guarnimentis bene munitis quibuscumque rebellibus aut inobedientibus ejusdem cum expensis et sumptibus Ecclesie prelibate quandocumque et quocienscumque ab ipsa Ecclesia fuerit requisitus et necessitas seu utilitas hoc requiret et de hoc romano Pontifici qui erit pro tempore simplici verbo credetur: salvis nichilomninus eidem Ecclesie tam servicio prestando per eundem regem ad ipsius regis expensas pro regno Sardinie et Corsice ab eadem Ecclesia sibi concedendo per temporis spacium in concesione hujusmodi distringendum quam aliis que in litteris concessionis hujusmodi exprimentur. Ceterum omnium vassorum rerum mobilium captivorum seu capiendorum non eminentium vel minus notabilium per ipsum regem vel per gentem ipsius que erit in armatis vel guerra predictis pro dicto subsidio terre sancte media pars deputabitur pro subsidio dicte terre tenenda et expendenda secundum rationem et mandatum romani Pontificis reliqua dimidia ratione dictorum officiorum lucris obveniet dicti regis: de personis vero captivis eminentibus vel notabilibus fiet quod romanus Pontifex qui erit pro tempore de ipsis disponet cujus simplici verbo de ipsorum eminentia seu notabilitate credetur. Et si contingat prefatum regem vel gentem ipsius in memoratis guerris vel armatis faciendis pro sepedicte terre subsidio vel terrarum ultramarinarum capere terram vel acquirere terra ipsa restituetur illi catolico vel fideli ad quem de jure spectabit. Quod si in ea jus quis fidelis et catholicus non haberet terra ipsa erit ejusdem Ecclesie et custodietur ad ejus expensas donec romanus Pontifex de ipsa aliter duxerit ordinandum. Donec autem idem rex vel suum stolium decem galearum et ultra erit de speciali et expresso mandato Ecclesie in serviciis terre predicte vel in serviciis ejusdem Ecclesie predictum regem ac regnum Aragone et totam terram regis ipsius necnon et regnum Sardinie et Corsice postquam sibi fuerit a nobis et Ecclesia prefata concessum suscipiemus sub proteccione beati Petri et nostra disponentes ipsa gladio spirituali defendere ac tueri prout expediens fore videbimus cisque fuerit oportunum. Et quandocumque et quocienscumque idem rex transiret personaliter in subsidium terre prefate de speciali et expresso mandato ipsius Ecclesie concedet eadem Ecclesia dicto regi decimam per triennii spacium ecclesiasticorum fructuum reddituum et proventuum predictorum regnorum et terrarrum necnon omnia legata a personis regnorum et terrarum predictorum in subsidium terre sancte ac etiam relicta et male ablata ab eisdem personis quorum restitucio dimissa est in ultimis voluntatibus et persone quibus restitucio ipsa fieri debeat ignorantur. Commitet quoque in casu premisso romanus pontifex alicui vel aliquibus personis quas ad hoc duxerit deputandas quod de tempore precedente dictam comissionem componant cum illis de regnis et tota terra dicti regis Aragonum qui contra interdictum Ecclesie portaverunt vel misserunt prohibita in Alexandriam: et de pecunia recipienda ex composicione prefata fiet quod romanus Pontifex exinde duxerit injungendum. In eodem etiam casu ubi scilicet dictus rex transiret personaliter in subsidium terre sancte de speciali et expresso mandato ipsorum romani Pontificis et Ecclesie commitet Ecclesia certis personis ad hoc per ipsam specialiter deputandis quod personarum qualitate pensata possint componere cum voluntatibus ipsorum vota redimere et votum specialiter terre sancte in predictis regnis et terra regis ejusdem pro preterito tempore: et quod recipi ex ipsa composicione contingerit significabitur dicto romano Pontifici et fiet exinde quod mandabit. Intendimus autem quod predicta fiant ad expressum et speciale mandatum nostrum et ejusdem Ecclesie et jamdictus rex Aragonum antequam predicta vel ipsorum quodlibet mandentur eidem per nos vel ipsam Ecclesiam per speciales litteras et expressas non possit aliquid petere a nobis vel successoribus nostris vel ab Ecclesia sepedicta predictorum occasione vel causa et idem rex ad nichil aliud et non aliter quam in superioribus dicitur teneatur per conventa nobis vel Ecclesie et acceptata per ipsum ratione vel causa eorum que presentibus continentur. Omnium autem predictorum interpretatio et declaracio ad romanum Pontificem pertineant qui pro tempore fuerit quociens opus fuerit facienda et super hoc stabitur simplici verbo ejus. Datum Rome apud Sanctum Petrum XlII° kalendas februarii pontificatus nostri anno secundo.

reg. 24, fol 97, 20 enero 1296, Bonifacio VIII