martes, 4 de junio de 2019

Tomo I, texto VII, latín, Papa Benedictus, P. Soriani

VII. 4 de octubre. 
Carta del papa Benedicto 13° (Pedro de Luna) al rey don Martín, refiriéndole la desunión que había entre él y Angelo Corario, el cual aspiraba al pontificado y se hacía nombrar Gregorio

VII.
Legajo de cartas reales, n° 107. 4 de octubre, sin año.

Carissimo in Christo filio Martino regi Aragonum illustri. - Del Papa. - Benedictus etc. - Carissime in Christo fili. Postquam in limine nostri recessus de Massilia et demum de insula Sancti Honorati serenitati tue que tune de statu negotiorum Ecclesie occurrebant scriptura interprete duximus intimanda quia juxta conventa promissa et firmata solemniter per capitula celebrata Massilie et fere totum divulgata per orbem nos et collegium nostrum ex una et Angelus Corario qui se facit Gregorium (XII) nominari et suum pretensum collegium partibus ex altera pro exequenda et parante Domino fugato scismate obtinenda ecclesiastica unitate in festo sancti Michaelis lapso proxime in hac civitate Saone convenire personaliter tenebamur: nos qui unionem hujusmodi sincera sicut novit Altissimus intentione prosequimur in dicto termino cum nostris galeis et gentibus in numero et forma concordatis comparuimus dicto Angelo qui in pluribus de premissis jam defecerat aut aliquo pro parte sua minime comparente nec spem aut certitudinem aliquam pollicente quod saltem in festo Omnium Sanctorum velit ut premittitur convenire. Et licet idem Angelus ab Urbe egressus ad civitatem Senarum se duxerit conferendum nostrorum tamen nunciorum frequenti pulsatus instantia quid super factis hujusmodi agere intendat noluit apperire nec a certo scire potuimus ex quibus merito anxiamur certum fixumque constanti gerentes in animo ipsum Angelum usque ad pretactum Omnium Sanctorum terminum hic expectare ulterius salubri deliberatione prehabita prout Dominus concesserit processuri. Hec pro tanto intimamus serenitati prefate ut in negotiis hujusmodi de nobis cognitis nil te pretereat incognitum et loco et tempore oportunis ad juvandum Ecclesiam matrem tuam ne per tales modos sub incerto vagetur promptius annueris. Cum alia occurrerint circa premissa excellentie tue curabimus intimare. Data Saone die quarta octobris sub sigillo nostro secreto. - P. Soriani.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.