lunes, 1 de junio de 2020

XCVII. Reg.n.1898, fol. 183.1 mar.1391.


XCVII.
Reg.n.1898, fol. 183.1 mar.1391.

Nos Johannes etc. Licet vos consules et probi homines ac universitates locorum vallis de Querol terre Ceritanie pro tractandis et finiendis negociis vobis in universum incumbentibus consueveritis omnes de dicta valle ad consilium pro majori parte vos generaliter congregare: quia tamen contingit multociens et persepe quod propter rabiem procellarum et nivium que importune et continue in valle eadem pro majori parte anni cujuslibet viguerunt et vigent omnes qui dicto consilio sive consiliis interesse debuerint seu ad ipsa consilia fuerint evocati in eisdem consiliis adesse nequeunt fortuna temporis impediti ex quo vallis predicte negocia remanent quampluries pertractanda unde res publica vallis ipsius maximum suscipit nocimentum: eapropter supplicato nobis humiliter pro vestri parte quod infrascriptam licenciam vobis concedere de benignitate regia dignaremur cum sit multum difficile propter adversitatem temporis supradictam omnes de dicta valle in quocumque consilio generaliter et continue interesse ut negocia dicte vallis valeant salubrius pertractari nec illa cessare habeant pro premissis: vestris in hac parte supplicationibus favorabiliter inclinati tenore presentis concedimus vobis et licenciam ac facultatem plenarium elargimus quod amodo sine alicujus pene incursu possitis et liceat vobis jamdictis consulibus qui nunc estis et pro tempore fueritis una cum viginti personis vel inde circa seu probis hominibus dicte vallis juxta usum antiquum eligendis pro tractandis fiendis et finiendis quibuscumque negociis dicte vallis consilium quociens opus fuerit tenere et celebrare: que quidem viginti persone que ad interessendum dictis consiliis electe fuerint possint et valeant una vobiscum omnia ea que in eisdem consiliis pertractanda extiterint et finienda pertractare et finire que ac prout et eis modo et forma quibus omnes de dicta valle qui dictis consiliis interesse hactenus consueverant pertractare poterant et finire. Mandantes expresse et de certa sciencia gubernatori comitatuum Rossilionis et Ceritanie vicario et judici ordinario Ceritanie nec non castellano et bajulo castri et vallis predicte aliisque officialibus et subditis nostris ad quos spectet ipsorumque officialium locatenentibus sub nostre indignacionis incursu ac pena quingentorum florenorum auri quatenus licenciam nostram hujusmodi quam ad nostri beneplacitum tantum perdurare volumus et non ultra teneant firmiter et observent vosque eadem uti permittant et contra eam non veniant vel aliquem contravenire permittant aliqua racione. In cujus rei testimonium presentem fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Data Cesarauguste prima die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXX primo regnique nostri quinto. - + Dominicus Mascho. - Guillelmus Gebelini mandato dominis regis facto per thesaurarium. (Nota: texto anterior: Gebellini)