Mostrando las entradas para la consulta imperatori ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta imperatori ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXII, perg 1 fol 16, 27 enero 1150

LXII
Perg. n°1 fol. 16. 27 ene. 1150.

Alfonso VII, León, Emperador, Imperator


In nomine Sancte et individue Trinitatis: Hec est vera pax et firma convenientia ac perpetua concordia que ex consultu sume divinitatis ad honorem Dei et totius christianitatis est facta et corroborata inter illustrem Ildefonsum imperatorem lspanie et filium ejus regem Sancium et venerabilem Raimundum comitem barchinonensium que ita se habet. In primis omnes querimonias et omnes clamores ac omnes offensas quas inter se quolibet modo usque hodie habuerunt per bonam fidem sine malo ingenio sibi indulgent et perdonant. Concordati quidem sunt et faciunt placitum de omni honore illo et tota terra illa scilicet civitatibus castellis villis montibus et planis desertis et populatis que omnia rex Garsias die illo quo mortuus est tenebat et possidebat. Hec autem convenientia finis et concordia talis est ut predictus imperator habeat ex prenominata terra Maragno et totam aliam terram quam Ildefonsus rex avus illius illo die quo obiit ultra Iberum ex parte Pampilone tenebat. Predictus vero comes barchinonensis habeat de cetera terra quam predictus rex Garsias tenebat totam illam terram integriter que regno aragonensi pertinet aliam quoque terram Pampilone pro qua rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi legionensi hominium fecerunt predictus imperator et prenominatus comes habeant equaliter per medium et pro illa medietate quam prenominatus comes habebit faciat idem comes predicto imperatori Ildefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsi fecerunt. In illa medietate imperatoris sit Estella. In medietate vero comitis sit Erunnia civitas sed cum ipsi venerint ad divisionem utraque scilicet Stella et Erunnia in divisione illa suum obtineant valorem. Civitatem vero Tutele cum suis pertinentiis et castella illa cum suis pertinentiis que quondam rex Garsias vel homo per eum tenebat que sunt citra Iberum versus Montem-gaudii habeant similiter per medium et dividant equaliter exceptis illis castellis que comitis fuerunt. Preterea predictus imperator et prenominatus comes se invicem conveniunt et faciunt placitum et concordiam de terra Ispanie quammodo sarraceni tenent ut comes habeat civitatem Valenciam cum omni terra illa que durat a flumine Xuchari usque ad terminum regni Tortose et habeat similiter civitatem Deniam cum omnibus suis pertinentiis et cum omni illo dominio quod tempore sarracenorum ipsi sarraceni habeant. Tali pacto ut habeat predictas civitates prelibatus comes per jamdictum imperatorem per tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsi fecerunt pro Pampilona. Item predictus imperator donat jamdicto comiti et modis omnibus concedit civitatem Murciam et totum regnum ejusdem excepto castro de Lorcha et castro de Bera cum omnibus eorum terminis tali convenientia ut predictus imperator adjuvet prelibatum comitem per bonam fidem sine fraude predictam civitatem Murciam et totum regnum ejusdem adquirere et lucrari et adquisitam et lucratam teneat eam et habeat predictus comes per prenominatum imperatorem eo modo quod habet per eum civitatem Cesaraugustam et regnum ejus. Si vero imperator propter infirmitatem aut justum et cognitum impedimentum in quo nullus dolus interesset predictum comitem adjuvare non posset nullum ex hoc imperator paciatur incomodum sed de quantocumque comes adquirere poterit de Murcia et ejus regno ita habeat per imperatorem sicut habet Cesaraugustam et regnum ejus. Sed si imperator predicto comiti eandem civitatem et regnum ejus adquirere et lucrari sine dolo non adjuvaret aut adjuvare nollet et ipse comes eandem civitatem et regnum ejus vel aliquid de eis quoquomodo adquirere poterit quicquid inde adquisierit habeat per jamdictum imperatorem eo modo quo habet Valenciam. De duabus partibus Pampilone quas comes in prima convenientia quam cum imperatore contraxerat accepturus erat quas modo in hac convenientia quam invicem faciunt predicto imperatori comes ad medietatem reducit accipit imperator comitem in suo bono causimento quod comiti sit congruum. Ego sepedictus imperator et filius meus rex Sancius preterea convenimus tibi predicto comiti ut a primo festo Sancti Michaelis in antea fideles adjutores erimus tibi per bonam fidem sine engan de omni supradicta terra quam rex Garsias quondam tenebat ad adquirendam et lucrandam quam nos suprascripto partituri convenimus et quantumcumque interim nos vel aliqui per nos de supradicta terra adquisiverimus et lucrati fuerimus et ab ipso termino in antea quocumque modo lucrari poterimus et adquirere fideles tibi erimus et equaliter dividemus tecum per medium. Hec omnia supradicta per fidem sine engan tibi attendere et adimplere convenimus nisi infirmitas vel justum et cognitum impedimentum intervenerit. Et ego Raimundus comes barchinonensis vobis imperatori et filio vestro regi Sancio simili modo attendere et adimplere convenio. Item ego Raimundus comes convenio tibi regi Sancio ut omnem honorem tam Ispanie quam christianorum quem per patrem vestrum imperatorem teneo vel in antea per convenientias que inter me et ipsum sunt habere spero si prenominatus pater vester obiret ita per vos accipiam sicut habeo per patrem vestrum et illud hominium et easdem convenientias quas illi exinde feci vobis faciam sine engan et si quod absit vos mori contigeret fratri vestro regi Ferrando similiter attendere et adimplere promitto eo quod ipse in eisdem convenientiis michi staret. Et ego imperator tibi comiti convenio quod ab hac prima festivitate Sancti Michaelis in antea quantumcumque cognoveris et volueris tam per tuum profectum quam per nostrum predictus filius meus rex Sancius filiam Garsie tenebit. Deinde vero quandocumque volueris et me comonueris per te vel tuos nuncios statim sine aliquo interdictu eandem filiam Garsie filius meus rex Sancius penitus dimittet et a se separabit nunquam eam amplius quolibet modo recuperaturus. Ego autem rex Sancius vobis Raimundo comiti barchinonensi sicut pater meus vobis convenit ita ego per omnia adimplere convenio scilicet quod predictam filiam Garsie dimittam et a me separabo nec in perpetuum eam recuperabo nec aliquo modo eam michi associabo quando vos volueritis et me per vos aut per vestros nuncios commonueritis. Supradicta quoque omnia placita scilicet et convenientias que superius ordinate et scripte sunt convenit predictus imperator jamdicto comiti Raimundo attendere et per omnia adimplere per bonam fidem sine engan unde dat ei suam bonam fidem et suam veram credenciam et recipit eum in illo dominio et hominio quod est inter eos. Simili autem modo Raimundus comes barchinonensis dat imperatoris suam fidem et suam credenciam et ponit istud in eo dominio quod est inter eos. Hoc idem convenit predictus comes jamdicto regi Sancio et dat ei suam fidem et suam credenciam et propter hoc facit ei hominium suis propriis manibus. Simili namque modo rex Sancius convenit predicto comiti barchinonensi et dat ei suam bonam fidem et suam firmam credenciam et propter hoc facit hominium sepe dicto comiti suis propriis manibus quod eo faciunt quod sic faciant et attendant per bonam fidem sine engan sicut superius scriptum est. Preterea ego imperator Ildefonsus et filius meus rex Sancius per predicta placita et convenientias que inter nos et vos superius scripte sunt solvimus tibi et impigneramus illa quatuor castella que per nos tenes nominatim Alagonem Riclam Mariam et Belxid cum omnibus eorum dominationibus et terminis eo modo quod si placita et conveniencias sicut inter nos et vos superius scripte sunt tibi non attenderemus et adimpleremus predicta IIII castella in tuam potestatem incurrerent et per alodium et per hereditatem quod ea te nullo modo repetere possemus nec per hominium nec per aliquas convenientias quas inde nobis fecisses donec plenarie tibi restitueremus per laudamentum et consilium meorum proborum hominum et vestrorum qui inde comune bonum inquirere vellent. Item super hec omnia ego imperator tibi comiti convenio quod sicut erat ordinatum et comprehensum inter nos et vos de honore Pampilone scilicet quod tu haberes inde duas partes et ego tertiam si predictas istas convenientias et placita tibi infringerem et non attenderem illas easdem duas partes habeas in terra illa sine aliquo interdictu mei vel meorum quod ego vel aliquis per me tibi facere posset modo vel omni tempore. Et propter hoc quod nullus inter nos et te aliquod malum verbum pro quo discordia interveniret dicere possit ego imperator et filius meus rex Sancius convenimus tibi predicto comiti quod aliquem hominem de terra tua nec retineamus nec adjuvemus in aliquo contra tuam voluntatem aliquo modo per fidem sine engan. Et ego Raimundus comes simili modo convenio vobis imperatori et filio vestro per fidem sine engan. Hec quidem supradicte convenientie et placita fuerunt confirmata et corroborata in loco qui dicitur Tudilen juxta Aguas-Calidas VI kalendas februarii anno ab incarnatione Domini MCL in presentia nobilium virorum inferius subscriptorum qui predicta omnia suo sacramento confirmaverunt. Juro ego comes Poncius tibi Raimundo comiti barchinonensi quod sicut predicte convenientie et placita inter imperatorem Ildefonsum et filium ejus regem Sancium superius scripta sunt et ordinata sic imperator predictus et filius ejus rex Sancius facient et attendent predicto comiti per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Gonterriz Ferrandus juro et confirmo. Simili modo ego Poncius de Menerba juro et confirmo. Ex parte vero comitis ego Arnallus Mironis comes de Palars juro tibi imperatori et filio vestro regi Sancio quod sicut predicte convenientie et placita inter vos et comitem superius scripta sunt et corroborata sic predictus comes vobis faciet et attendet per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Guillelmus Raimundi Dapifer juro et confirmo. Nos omnes supradicti sumus hujus rei testes et juramus hec omnia per fidem sine engan. Sig+num Raimundi comes. Sig+num imperatoris. Rex Sancius +. Poncius Barchinonensis Ecclesie decanus scripsit hec die et anno quo supra +.


Notas:
Montem-gaudii : Moncayo ?
Tutele : Tudela (Tutela).
FlumineXuchari : río Xucar, Xúcar, Júcar.
Tudilen: Tudilén, Tudillén, tratado de...;
Aguas-Calidas, Aguas Caldas.

https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Tudil%C3%A9n

El Tratado de Tudilén, Tudillén o Tudején fue suscrito el 27 de enero de 1151​ por Alfonso VII, rey de Castilla y León​, y Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona y príncipe de Aragón, en Tudilén, un lugar situado cerca de Aguas Caldas en Navarra, esto es, en Baños de Fitero, pues en aquella época Fitero era un término de la villa castellana de Tudején.


En el mismo Tratado se indica que el rey García Ramírez de Pamplona ha fallecido ("que omnia rex die illo quo mortus est"). Dado que ello se produjo el 21 de noviembre de 1150, el Tratado de Tudilén debió firmarse en el 1151, seguramente en ese 27 de enero. El hecho de la muerte de García y su sucesión por su hijo Sancho VI sin duda propició el Tratado, ya que Sancho tenía diecisiete años, lo que, en principio, podía suponer una cierta debilidad del viejo Reino. Es de señalar que para la Iglesia todavía Sancho seguía siendo Dux Pamplonensis, que correspondía al que mandaba un territorio por acuerdo de sus habitantes sin permiso o aceptación de la Iglesia, cosa que logró Sancho más tarde. Pero ni Alfonso VII ni Ramón Berenguer IV en este Tratado ni en el anterior de Carrión le negaron el título de rex a García, lo que muestra un cierto reconocimiento a García por el Imperio leonés y la posteriormente llamada Corona de Aragón​.

En este pacto, los firmantes convinieron en declarar la guerra al Reino de Navarra, repartiéndose el mismo, ratificando el Tratado de Carrión de 1140, además de adjudicar a Aragón la conquista de las plazas y términos situados al sur del Júcar y el derecho a anexionarse el reino de Murcia, excepto los castillos de Lorca y Vera.

Fue precedente de otros tratados como el de Lérida en 1157, el de Cazola en 1179 y Almizra en 1244 por el que se fijaron los límites de expansión en la región de Levante de los dos grandes reinos peninsulares.

domingo, 9 de junio de 2019

Tomo I, texto XXII, Manuel Paleologo, emperador Constantinopla


XXII.
Reg. 2.252, fol. 91. 25 de junio de 1409.

Excellentissimo principi domino Manueli in Cristo Dei fideli et ejus gratia imperatori et moderatori Romeorum Paleologo semper augusto Martinus Dei gratia rex Aragonum salutis et honoris continui incrementum. - Excellentissime princeps nobilem et dilectum nostrum Aliotum de Caupena cujus est la Legena de la Payada excellentie vestre recommittimus affective serenitatem vestram excellentissime princeps internis affectibus deprecantes quatenus nostri honoris instinctu eundem nobilem Aliotum cui propter plura grata servicia per ipsum nobis impensa multum afficimur recomendatum habere dignetur cum locus occurrerit in agendis; et obligabit nos vestra serenitas quam incrementis felicibus conservet Altissimus ad cuncta concernentia sua beneplacita et honores. Data Barchinone sub nostro sigillo secreto XXVa die junii anno a nativitate Domini millessimo quadringentessimo nono. - REX MARTINUS. - Dominus rex mandavit michi - Bernardo Medici. - Excellentissimo principi domino Manueli in Cristo Dei fideli et ejus gratia imperatori ac moderatori Romeorum Paleologo semper augusto.


Diplomatari de l'Orient català (1301-1409), JA JA, l´Orient català, estos del IEC están bastante pasados de rosca.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXVIII, perg 96, 21 febrero 1139

XXVIII
Perg. N°96. 21 feb. 1139.

Hec est convenientia et concordia quam fecerunt inter se illustris Adefonsus imperator Ispanie et Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis. Concordati sunt in primis super illam terram quam tenet Garcias rex Pampilonensium tali scilicet modo ut Adefonsus imperator predictus habeat ex ea Maregno et totam aliam terram quam Adefonsus rex avus illius illo die quo mortuus est ultra Iberum ex parte Pampilonie tenebat. Consul vero Barchinonensis habeat de cetera terra quam tenet rex Garsias totam illam terram que regno Aragonensi pertinet sicut eam dompnus Sanccius rex et Petrus rex temporibus suis sine hominio quod per illa fecisset possederunt. De alia quoque terra Pampilonie pro qua rex Sanccius et rex Petrus Adefonso regi Legionensi hominium fecerunt habeat imperator Adefonsus terciam partem ex ea et Raimundus comes Barchinonensis duas. Et pro illis duabus partibus quas habebit faciat imperatori Adefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Adefonso regi avuo imperatoris Adefonsi fecerunt. In ipsa vero tercia parte imperatoris sit castrum Stelle et in duabus partibus comitis sit Erunia civitas. Preterea venerabilis Adefonsus imperator et illustris Raimundus barchinonensium comes in hoc sunt concordati ut de illis terris Pampilonie quas partituri sunt sicut supradictum est quicquid ambo vel unus sine altero et per suos homines quocumque modo recuperare aut acquirere poterint habeat imperator terciam partem et comes jamdictus duas quousque totum adquirant. Cum autem totum fuerit adquisitum dividant inter se modo prescripto et firmiter habeant. Facta convenientia et concordia apud Charrionem VIIII kalendas martii anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millesimum era millesima CLXXVIII presente dompno Berengario Salamantino episcopo et Bernardo Segontino episcopo necnon et Petro Burgensi electo atque in presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis Osorii Martiniz et Gotterre Ferrandez ac Poncii de Cabrera et Diac Monioci majorisdomus imperatoris et Roderici Ferrandez et Lop Lobez et Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone atque Guillelmi Raimundi Dapiferi et Gaucerandi de Pinos ac Bernardi Guillelmi et Petri Taresa atque Frontini et Johannis Diaz et Lup Sancii de Belxid atque Artalli de Alago et aliorum nobilium in curia domini imperatoris existencium. Tandem conveniunt inter se imperator et comes quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri per fidem sine enganno et nullus eorum treguam aut placitum cum prescripto Garcia faciat sine alterius consilio. Sig+num imperatoris. Sig+num Raimundi comes.


Nota: Erunia: Iruña: Irunia : Pamplona ciudad.
Stelle: Estella. (Saludos a Manu de Estella, magnífico y millonario)

martes, 24 de diciembre de 2019

XCI, reg 1 fol 18, mayo 1156


XCI
Reg.1 fol. 18. Mayo 1156.

In nomine Sancte et individue Trinitatis Hec est conveniencia et concordia que facta est inter domnum et illustrissimum Ildefonsum Ispaniarum imperatorem filiosque ejus Sancium et Ferrandum reges ac venerabilem R. comite Barchinonense. Ego igitur R. comes Barchinonensis princeps Aragonis ac Provincie marchio concedo et laudo et
recognosco illam divisionem et convenienciam per medium factam inter me et illustrissimum imperatorem Adefonsum et filios ejus regem Sancium atque Ferrandum de regno Navarre ejusdemque terris sicut olim statutum est inter nos et religione sacramenti firmatum et scriptura illa resonat que facta fuit in loco qui dicitur Tudilen justa
Aquas-calidas VI kalendas februarii anno Domini MCL. Concedo itaque et convenio ego predictus comes jamdicto imperatori Adefonso et filiis ejus suprascriptis ut nunquam recipiam nec manuteneam nec deffendam regem Sancium Navarre dictis neque factis nec auxilium ei prebeam aliquo modo contra voluntatem imperatoris et filiorum suorum. Ita quidem quod imperator et filii ejus non manuteneant nec defendant jamdictum regem Sancium Navarre nec auxilium ei prebeant aliquo modo dictis nec factis contra voluntatem meam. Et quia placuit excellentissime majestati domini imperatoris ad insolubile perpetue dileccionis vinculum innodandum dare filiam suam filio meo in uxorem ego innumerabiles ei gracias referendo jure matrimonii recipio eam filio meo in uxorem et do ei filium meum filie sue in virum in causimento et beneplacito suo. Prephatas autem conveniencias ego jamdictus comes laudo et per fidem meam sine dolo et fraude confirmo perficiendas atque complendas. Hoc Petrus cesaraugustanus episcopus et Guillermus barchinonensis episcopus per fidem et ordinem suam confirmant et Raimundus de Podio-alto et Palacinus ac Raimundus Ville-mulorum religione sacramenti hoc idem confirmant. Comes vero Arnallus palearensis et Guillelmus Raimundi Dapifer qui convenienciam inter nos factam juraverunt istas sub eadem atestacione juramenti confirmant. Acta conveniencia apud urbem Ilerdam mense maio era MCCXCV (1) anno ab incarnacione Domini MCLVI.
(1) El escribiente equivocó esta fecha al estender el documento. (MCCXCV : 1295)


Notas: regno Navarre, regnum Pampilonensium: reino de Pamplona, reino de Navarra.
Tudilen
justa Aquas-calidas, juxta: Tudillén junto a Aguas Cálidas, Aguas Calientes (termas), en MCL: 1150.
MCLVI: 1156.

lunes, 9 de marzo de 2020

V E CÓDICE DERTUSENSI N.° 129.


V


E CÓDICE DERTUSENSI
N.° 129.

Nota est Summa Codicis Justinanei, sermone
provinciali, cujus specimen edidit Bartsch (Chrestomathie
provensale,
https://archive.org/details/chrestomathiepr00koscgoog
Elberfeld, 3a éd. 1875, col. 297-302), e
codicibus Bibl. nat. Paris, français 1932 et Nouv acq. fr. 4138.
Cujus summae tertium exemplar alter nostrum in Bibliotheca Univ.
Paris. n° 632 agnovit, quartum e spoliis quae Libri in Angliam
demerserat L. Delisle in Bibl. nat. sub n° Nouv. acq, fr. 4504
introduxit. De ea luculenter disseruerunt Hermann Fitting
(Sitzungsb. der K. preussischen Akademie der Wiss. zu Berlin, XXXVII,
1891, p. 763-766) et
J. Tardif Annales du Midi, V, 1893,
p. 34-70).
Eamdem Summam sermone gallico scriptam servant
Bibl. nat. Paris, mss. français 1069, 1070, 1933.
At, quantum
nobis constat, Summae praedictae nullibi textus latinus indicatus
est. Qui tamen non parvi momenti foret ad plurimas quaestiones de
auctore elucidandas, quae adhuc sub judice manent. Quanquam
virisimile est, inter innumera Codicis Justinianei exemplaria, post
librum IX manca, quibus pleraeque Europae bibliothecae scatent, sub
inscriptione incertae auctoritatis nonnullos codici
Dertusensi
similes libros delitescere, tamen
occasione oblata primam illius paginam hic edere utile visum est.




LIBER
PRIMUS. In nomine Dei, P. et F. et S. S. incipit summa ex omnibus
libris legum a viris prudentibus promulgata.
I. Cunctos populos
maxime volumus adorare el venerari illas res que ad Deum pertinent et
ad salutem anime. Ideo debemudicere de fide et de trinitate, que duo
pertinent ad Deum plus quam alie res et ad salutem anime. Hec duo
fides et trinitas, des bent teneri et custodiri ab omnibus hominibus
qui sunt in mundo, sicut fuerunt ordinate in quatuor conciliis,
quorum unum fuit celebratum in Constantinopoli, aliud in
Calcedonia, aliud in Epheso, aliud in Nicena. Et
quia iste due res sunt tam sancte et tam digne, non debet aliquis
homo de his disputare coram populo, quoniam multi cito caderent in
errorem. Et quicumque faciet vel dicet contra hoc quod diximus
desuper gravem et grandem penam habebit secundum qualitatem persone;
nam si fuerit miles, perdet militiam; si fuerit
clericus, perdet ordinem; si fuerit vilis
persona, verberetur.
II. De sacrosanctis ecclesiis. - De
fide et de trinitate diximus; modo dicamus de ecclesiis que sunt
matres fidei et religionis. Set quoniam res mundane sunt necessarie
ecclesiis. sicut sunt terre, vinee, domus et alie res, et
hospitalibus et aliis locis venerabilibus, bonum est ut dicamus de
rebus ecclesiarum et aliorum locorum venerabilium. Ecclesie et alia
loca honorabilia, sicut sunt hospitalia, habent singularem rationem
in acquirendo et in retinendo res suas et in requirendo sua jura,
Certe si ecclesie faciant aliquem contractum, sicuti si emat vel
ei aliquid sit donatum, ipsa statim est domina, quamvis non sit missa
in possessione, et potest dicere omnibus hominibus qui tenent rem
ipsam: «Hec res est mea»; set si aliquis fuisset lucratus rem
aliquam in vita sua, non potest dicere: «Hec res est mea», si non
est prius missus in possessione. Si aliquis homo dimittit in morte
sua, quando fecit testamentum, aliquam rem alicui ecclesie. ecclesia
debet illam habere. Idem es si dimisit hoc hospitali vel aliis locis
venerabilibus, et talem libertatem habet ecclesia et res ecclesie que
non cogitur facere multas res preter usaticum, de quibus esset coacta
alia persona, sicut sunt officia extraordinaria, sicut esset facere
fossam in villa vel in castro, vel in nocte custodire civitatem vel
facere alia similia istis. Sed quamvis ecclesia habeat multa
privilegia, non tamen potest se excusare vel res suas, quod non
reddat tributum imperatori.





V E CÓDICE DERTUSENSI N.° 129.






miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLV, 23


CLV
Núm. 23.

Illustrissimo Dei gratia A. Ispaniarum imperatori R. comes Barchinone regnique dominator aragonensis ac Provincie marchio de bono in melius provehi. Cum rerum utilitate et verborum veritate crescat amicitia constantie ac tolerantie virtute roboratur: inde est inde cogor vestris semper jussionibus obtemperare et rogatui vestro quem michi fecistis ut non intrarem regnum Navarre nisi rex ille intraret terram meam ostiliter adquiesco nec homines mei facerent ei guerram nisi sui facerent mihi; et hoc in veritate vobis promitto tempore determinato usque ad festum Sancti Martini nisi nos ambo insimul comitemus consilium. Sed quia non solum estis amicus verum etiam dominus ut amici et vassalli mea semper negotia ante vestros occulos vos deprecor ponite volo enim anteponere vestra meis expectando bonam promissionem vestram nolo contraire mandatis vestris. Sed quoniam amodo negocia vestra mea recolo visum est mihi vobis utile fore si de consilii vestro esset ut miteretis filium vestrum regem Sancium in exercitum et ego venirem ad vos ad suscipiendum consilium de vestris et meis factis quibus possemus tendere ad majorem ruinam inimicorum crucis Christi. Regem Ferrandum filium vestrum et nepotem meum quem diligo ut filium vobis specialiter comendo ut de ipso congruam curam geratis sic ut dicatur rex a re non a solo nomine. Nec minus comendarem vobis regem Sancium nisi ipse se comendaret. De cetero pro comite Gondisalbo cui neptam meam tradidi in uxorem immo vobis preces multimodas efundo ut prosint ei apud vos amici et non noceant inimici. Preterea pro pampilonensi episcopo quem rex Navarre et homines ejus pro restituendis treguis mihi obsidem dederunt et nunc ex precepto domini pape in meam se posuit potestatem vestram deprecor excellentiam quatenus ei a rege Navarre qui propter hoc honorem suum et terram sibi emparavit reddi faciatis et solvi amore mei qui de negotio Navarre mandato vestro et voluntati mee obedire proposui quod nisi vestro rogatu nullo modo adquiescerem: sicque precor de eo agatis ne inimici sui quod pro bono fecisse cognoscitur ad dampnum sibi evenisse Ietentur. Cetera que vobis non scribo per migdoniensem episcopum fidelissimum vestrum vestre majestati denuncio et eum specialiter vobis comendo.

Nota:
neptam: neta, nieta. migdoniensem episcopum