Mostrando las entradas para la consulta forum Aragonis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta forum Aragonis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 14 de febrero de 2020

XV, perg 322, Jaime I, 31 marzo 1227


XV.
Perg. N° 322. Jai.I.31 mar. 1227. (MCC vicesimo septimo)

Sit notum cunctis quod orta dissensione inter dominum Jacobum Dei gratia regem Aragonis comitem Barchinonis et dominum Montispesulani ex una parte et dompnum Ferrandum infantem Aragonis et episcopum Cesaraugustanum petentem tam pro se quam domna Sanxa Petri uxorem quondam Petri Aunesii et Petrum Cornelii et Petrum Jordanum et Atorellam ex altera super quibusdam conjurationibus et federacionibus vel empressionibus quas rex in perjudicium sui factas esse dicebat quas infringi cum instancia postulabat et super dampnis datis tam ex parte regis quam ex parte militum predictorum de quibus utraque pars satisfaccionem sibi fieri petebat et super restitucione quorundam castrorum que rex propria auctoritate post mortem P. Aunesii (Pedro II de Aragón, padre de Jaime I el conquistador) invasit quorum episcopus restitucionem ante omnia instanter petebat et super quadam summa pecunie quam rex eidem P. Aunesio (Pedro II) debebat pro qua quedam castra sibi fuerant pignori obligata quam summam pecunie episcopus memoratus tam pro se quam pro uxore quondam P. Aunesii petebat et super quibusdam aliis questionibus de quibus ad invicem contendebant: tandem pro bono pacis totum negocium precise et absolute posuerunt in manibus domini Sparagi Dei gratia terrachonensis archiepiscopi et B. per eandem episcopi ilerdensis et F. magistri milicie templi ut quidquid predicti laudatores sive arbitratores super omnibus premissis et singulis vel etiam cavalleriis ab ipso rege dictis militibus conferendis laudando vel mandando statuerent ratum et firmum ab utraque parte perpetuo haberetur: et ut laudamentum eorum majori firmitate nitatur dominus rex sub fide homagii fratri domno archiepiscopo promissit se per omnia servaturum quidquid super premissis dicti tres laudatores duxerint ordinandum. Hoc idem dictus dompnus F. et P. Cornelii et P. Jordanus et Atorella per se et valitores suos sub fide homagii eidem domno archiepiscopo facti et sacramenti corporaliter prestiti promisserunt. Nos igitur laudatores predicti de consensu partium electi visis et auditis sumatim rationibus utriusque partis et voluntatibus singulorum inquisitis et cognitis habito quamplurium sapientum consilio conjurationes factas inter milites et cives milites et milites confederaciones et empresiones penitus irritamus et instrumenta coujurationum (conjurationum ?) facta domino Regi reddi jubemus. Item volumus et mandamus quod dompnus F. faciat homagium domino regi et juret sibi fidelitatem et rex eundem F. ut patruum debeat honorare: et quia probacio dileccionis exhibitio est ipsis volumus et mandamus ut rex eidem triginta milicias sive cavallerias assignet quas eidem auferendi potestatem non habeat usque ad annum ipso F. debitum servitium secundum forum Aragonis pro ipsis cavalleriis domino regi exhibente et quod omnem rancorem et indignacionem quam contra eundem F. habuit quoquomodo dominus rex eidem remitat et dominus rex juret super IIII evangelia quod dominus F. se possit in ipsius de cetero credere et fidare. Volumus etiam et mandamus ut episcopum Cesarauguste dominus rex honoret et benigne ipsum tractet et consanguineos suos et ipsum episcopum suum et res ad episcopatum pertinentes in sua proteccione et guarda speciali recipiat et contra quemlibet manuteneat et defendat et omnem indignationem quam contra eundem episcopum conceperat quoquomodo eidem episcopo remittat in perpetuum et episcopus remittat ei versa vice. Illa vero castra et possessiones sive ville quas P. Aunesii in vita sua tantum a domino rege habebat volumus et mandamus quod domino regi restituantur infra decem dies. In illis autem villis vel castris que jure proprietatis a domino rege P. Aunesius probabiliter habuisset volumus et mandamus quod episcopus jus suum salvum habeat in omnibus et per omnia super castris terris seu villis eidem P. Aunesio vel P. Jordano vel alicui alii de parte illa per regem pignori obligatis. Item dicimus quod ipse episcopus et dompna Sancia Petri uxor quondam P. Aunesii exhibeant instrumenta omnia pignorum predictorum et rex solvat ei summam debiti que in eis est comprehensa infra decem dies eo deducto quod inde solutum est: quod nisi fecerit episcopus memoratus et domna Sancia Petri tamdiu possideant predicta
pignora quousque sit eis de summa debili plenarie satisfactum: et si aliqua castra eidem P. Aunesio pignori obligata rex teneat vel posideat vel alius nomine suo ea restituat nisi infra decem dies solverit summam debiti ut supradictum est et faciat tenere et possidere in pace absque molestacione alicujus persone. Item dicimus pro bono pacis quod fructus percepti usque ad presentem diem non computentur in sortem set habeant ex dono regis. Volumus etiam et mandamus quod dominus rex remittat P. Cornelii omnem rancorem et indignacionem quam contra eundem concepit quoquomodo et pro bono pacis assignet eidem P. Cornelio viginti cavallerias pro quibus teneatur P. Cornelius domino regi debitum servicium exhibere secundum forum Aragonis. Volumus etiam et mandamus ut Atorelle assignet quindecim cavallerias ipso Atorella debitum servicium pro eis exhibente secundum forum Aragone et remitat eidem omnem indignationem et iram quam contra eundem conceperat quoquomodo. Omnes autem predictas cavallerias assignet dominus rex singulis predictorum in loco competenti quas eisdem usque ad annum potestatem non habeat auferendi. Volumus etiam et mandamus ut P. Jordano et omnibus aliis militibus qui contra eum dicuntur extitisse et auxilium F. et civitatibus
prestitisse remittat omnem indignationem et rancorem dominus rex quas contra eosdem conceperat et omnem questionem et demandam et injuriam eisdem remittat quas contra eosdem movere poterat ratione guerre vel alicujus disensionis habite inter eos. Volumus etiam et mandamus ut omnia dampna data vel injurie illate vel neces hominum facte post mortem P. Aunesii ab ipso rege vel ex parte militum qui contra eum fuerint hinc inde penitus remitantur cum parca delicta mutua compensatione tollantur. Item volumus et mandamus ut omnes capti sive fuerint milites sive alii qui detinentur ab ipso rege vel valitoribus suis penitus absolvantur vel si ex parte militum qui contra regem fuerint aliqui capti detinentur penitus liberentur sine aliqua redempcione. Castra vero et hereditates
videlicet castellum illud quod dicitur Castro et Sanctus Medir et Angos et Junzano et Sancta Eulalia et sique alie sunt hereditates et castra que in hac guerra ab alterutra
partium fuerint occupata sint restituta illis quibus ablata fuerunt eo tamen intellecto de castro et villa de las Ceilas quod si forte rex noluerit ipsum restituere A. de las Ceilas non opponat se in aliquo contra eundem A. vel suos: et volumus quod Ferrandus et omnes valitores sui remittant cuilibet de familia regia vel creatione omnem iram
et indignationem quam contra eos conceperunt. Volumus et mandamus ut dominus rex ex jurisdictione sua det firmas treuguas omnibus militibus de regno Aragonis usque ad annum et preterea per decem dies et eas faciat inviolabiliter observari violatores etiam viriliter puniendo. Si quid vero verbum ambiguum positum est in hac carta nostre interpretacioni relinquimus declarandum et si aliquid deest hoc possimus supplere quandocumque et quotienscumque voluerimus nos tres vel etiam duo sine tercio non inquisitis partium voluntatibus immo eis contradicentibus possimus supplere si opus fuerit et interpretari si aliquid ambiguum super hujusmodi in posterum oriretur sicut melius nobis videbitur expedire. Omnia vero supradicta et singula volumus et mandamus in virtute sacramentorum et homagiorum nobis prestitorum ab utraque parte inviolabiliter observari. Actum est hoc II kalendas aprilis anno Domini M°CC° vicesimo septimo. - Ego S. Terrachonensis archiepiscopus subscribo +. - Sig+num Berengarii Ilerdensis episcopi.
- Sig+num fratris F. magistri milicie templi. - Ego Raimundus de Speluncha subscribo
sig+num. - Ego Guillermus Vitalis subscribo. - Ego Johannes de Rubicem hoc scripsi mandato supradictorum laudatorum cum litteris suprapositis in IIII linea ubi dicitur restitucionem et in Va linea ubi dicitur precise et hoc + (signo) feci.

xvi-perg-365-jaime-i-23-diciembre-1228

miércoles, 19 de febrero de 2020

LXX, reg 198, fol 207, 12 octubre 1300

LXX. 
Reg. n.198, fol. 207. 12 oct. 1300.

Nos Jacobus etc. Notum fieri volumus universis quod cum inter cetera nuper statuta et ordinata in generali curia quam apud Cesaraugustam aragonensibus celebravimus continuatur subscriptum capitulum videlicet. Item in Ripacurcia Suprarbium et Valles et Littera usque ad clamorem de Almacellis sint in regno Aragonum et populata ad forum Aragonis feudis exceptis et habeant monetam Aragonis et richi-homines Aragonis teneant et tenuerint semper terram de Rippacurcia et de Suprarbi et de Vallibus et de Litera usque ad clamorem de Almacellis et homines habitantes in partibus ipsis sint plurimum dampnificati propter vicarios et paciarios ab aliquo tempore citra de partibus Cathalonie pro eo quia nesciebant foros nec consuetudines Aragonis nec foros observabant ut debebant statuit dominus rex de voluntate et consensu curie quod de cetero in Rippacurcia non sit vicarius nec paciarius de Catalonia nisi de Aragone vel Rippacurcia et quod non nominetur de cetero vicarius set nominetur suprajunctarius de Rippacurcia et de Suprarbis et Vallibus qui utantur in omnibus et per omnia ut alii suprajunctarii de Aragonia et in Littera usque ad clamorem de Almacellis et in omni judicio et extra judicium utantur omnes officiales et judicent forum de Aragonia excepto in feudis et observent omnes ordinationes factas et que deinceps fient in curiis Aragonis ut in Aragone: ideo volumus et concedimus quod dictum capitulum et contenta in eo teneantur et observentur ut continentur in eo et ea omnia per officiales et subditos nostros teneri et observari jubemus. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram fieri jussimus nostro pendenti sigillo sigillatam. Data Calatayubi IIII idus octobris (1300). - G. de Solanis mandato domini episcopi.


lxxi-reg-55-fol-63-10-diciembre-1305

sábado, 30 de mayo de 2020

LXI. Reg.n.°44, fol.196.9 ene.1279.


LXI.
Reg.n.°44, fol.196.9 ene.1279.

Noverint universi quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonis viso privilegio domini Jacobi inclite recordacionis regis Aragonis patris nostri in quo dabat et concedebat universis et singulis populatoribus populationis Ville Regalis certos terminos et quod tenent populare ad forum Aragonis et ad illam franquitatem ad quod seu quam homines Burriane sunt papulaturi in quo etiam privilegio concedebat eisdem populatoribus mercatum et firam: viso etiam quodam privilegio in quo concedebat ipsis populatoribus tam presentibus quam futuris gabellam salis in Villa Regali et unum miliare montis termini ipsius populationis pro boalario per cequiam ejusdem populationis: viso etiam quodam privilegio in quo faciebat francos et liberos omnes viatores venientes ad firam Ville Regalis per sex annos primos venturos et continue completos: viso etiam quodam privilegio ejusdem domini regis in quo laudabat concedebat et confirmabat universis et singulis populatoribus seu hereditariis populationis Ville Regalis imperpetuum domos et hereditates quas in dicta populatione et suis terminis habent ex sua donacione vel partitorum suorum et quas per unum annum tenuerunt et possiderunt in pace et sine mala voce: idcirco per nos et omnes successores nostros laudamus concedimus et confirmamus universis et singulis populatoribus Ville Regalis tam christianis quam judeis quam sarracenis presentibus et futuris et eorum successoribus in ipsa populacione predictam firam et mercatum et terminos et omnes franquitates et donationes ipsis populatoribus concessas per predictum dominum regem cum suis privilegiis predictis ut in eis plenius continetur ita quod nullus officialis vel subditus noster audeat vel presumat dictis populatoribus vel eorum successoribus facere aliquam violenciam vel gravamen contra franquitates et concessiones in predictis privilegiis contentas immo ipsa privilegia ipsis populatoribus et eorum successoribus observent in perpetuum et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant si de nostri confidunt gratia vel amore. Data in Villa Regali V idus januarii anno Domini MCCLXX nono. - Petrus Marchesii. - Testes P. de Montecatheno Berengarius de Entença Poncius de Cervaria Bernardus de Monte Pavone Guilebertus de Nogueria.

martes, 17 de marzo de 2020

XXXI. Perg. n. 683 (o 685), Alfon.I. Julio 1191.

XXXI. 

Perg. n. 683 (o 685), Alfon.I. Julio 1191.

In nomine sancte et individue Trinitatis manifestum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono laudo et concedo in feudum et cum hac presenti pagina in perpetuum auctorizo tibi Ximino de Artusella et tuis omnibus heredibus in perpetuum portum de Salou cum omnibus suis terminis et pertinenciis quas habet et habere debet et cum stagno de Pineda et cum aliis stagnis et portubus sibi pertinentibus a stagno videlicet Bertrandi de Castelleto usque ad collum de Balager ita quidem ut predictum portum de Salou cum omnibus supradictis habeas in feudum teneas et possideas tu et omnes tui successores ad forum et consuetudinem Catalonie et ad populandum et ad meliorandum et semper in melius augendum ad meam meorumque fidelitatem. Donativa equidem et constituciones que tu et tui faciebitis ibi laudo et concedo per me et per meos successores. Dono etiam tibi et tuis laudo et concedo aquam de Buelam et aquam Dares et aquam de Polpres et omnes aquas quas ad portum poteritis adducere predictum. Laudo insuper et concedo tibi et tuis quicquid de jure poteris adquirere quod ad predictum portum pertineat vel pertinere debeat vel ad suos terminos jam dictos et ego adjuvare te habeo et tuos ad exigendum jura predicti portus suorumque terminorum et adquirendum. Dono preterea laudo et concedo tibi et tuis quantumcumque infra mare tu et tui volueritis quemadmodum supradicti termini circa illud includunt. Sciendum quoque est quod in predictum portum perpetuum constituo mercatum die mercurii singulis ebdomadis celebrandum: quicumque autem ad istum mercatum vel ad jam dictum portum venerit per mare sive per terram sit salvus et securus cum omnibus rebus suis receptus in nostro securo ducatu et in propria emparancia et manutenencia speciali. Predictum itaque portum cum omnibus suis terminis et pertinenciis et integre cum omnibus suprascriptis dono laudo et concedo tibi prenominato Xameno de Artusella et tuis omnibus successoribus in perpetuum sicut supra declaratum est in feudum ad tuam videlicet et tuorum voluntatem semper faciendam salva mea meorumque fidelitate per secula cuncta. Data Pratis anno Domini MCXCIIII mense julii. - Signum + Ildefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Sancie regine Aragonis cometisse Barchinone marchesie Provincie. - Signum + infantis Petri filii regis Aragonis.
- Sig+num Bernardi de Portella.. - Sig+num Guillelmi de Granata. - Sig+num Dalmacii de
Palaciolo. - Sig+num A. Deril. - Sig+num Raimundi Gaucerandi. - Sig+num A. de Sadaone. - Signum A. de Siscar. - Sig+num R. Darens. - Sig+num Xameni de Rada.
- Sig+num Michaelis de
Lusia. - Sig+num Guillelmi de Alcala. - Sig+num F. Valerii.
- Sig+num
Petri de Blandis notarii domini regis qui mandato ejusdem supradicta scripsit mense et anno prefixo.



jueves, 13 de febrero de 2020

XI, perg 66, Jaime I, 15 setiembre 1216


XI.
Perg. N° 66. Jai. I. 15 setiembre 1216. (M°CCXVI°)

In Dei nomine. Notum sit cunctis quod nos S. Dei gratia Terrachone archiepiscopus G. per eandem Tirassone episcopus P. Ferrandi dominus sancte Marie de Albarrazino Eximinus Cornelii Guillelmus de Cervaria Guillelmus vicecomes Cardone Guillelmus de Monte-Catano suscipimus vos dominum Jacobum regem Aragonis comitem Barchinone dominum Montis-Pessulani sub protectione et defensione et custodia atque consilio nostro et promittimus vobis quod nos consulemus vobis in omnibus negotiis vestris ad utiiitatem vestram et totius vestri regni et militum atque omnium vestrorum bona fide et sine fraude secundum vestrum bonum intellectum et custodiemus et deffendemus personam vestram et totam terram et res vestras ab omni adversitate pro posse nostro et promittimus vobis quod unus nostrum non substrahat personam vestram alteri gratis vel vi et si quis faceret vel consentiret quod absit remaneret perjurus et proditor ad forum Aragonis et bauzator ad consuetudinem Catalonie. Et hec omnia promittimus vobis in fide hominii quod vobis facimus ore et manibus et super crucem Domini et quatuor evangelia juramus quod ita attendemus et complebimus sic Deus nos adjuvet et sancta quatuor evangelia: salva tamen procuratione domini comitis Sanccii quamdiu bene curaverit et salva jura mei Guillelmi de Cervaria. Actum est hoc XVII kalendas octobris anno Domini M°CCXVI° apud Monssonem. - Testes sunt hujus rei et sacramentorum prestitorum B. de Clareto preceptor Gardenii tenens vicem magistri et frater B. de Aguilella comendator Monssonis et frater B. de Camppanis comendator Mirabeti et frater R. de Ayesclis + magister Emposte et frater Fortunius de Pomaris et frater Blascus de Avero Blaschus de Alagone Guillelmus de Podio Petrus de Pomario Petrus de Navascos R. de Monte-Catano G. Raimundi de Monte-Catano Jordanus de Petra alta R. de Castro-Veteri R. Gascon B. Item Dominicus Lois Matheus del Mas Auztorch de Jacca Fernandus Diaz Paschassius Munionis Arnaldus de Jussiet Petrus de Podioviridi Arnaldus Cortit Bernardus de Zasala Raimundus Raimundi Pretrus Tomas Arnaldus de Val Secherio Bernardus Clavelli. - Petrus Oviecho scripsi et hoc sig+num feci mandato prescriptorum.



sábado, 23 de mayo de 2020

XL. Cart. del monasterio de S.Cucufate del Vallés. fol. III. 23 may. 1208.


XL.
Cart. del monasterio de S.Cucufate del Vallés. fol. III. 23 may. 1208.

In Christi nomine sit notum cunctis quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonis et comes Barchinone attendentes quod omnia loca religiosa diligere et ampliare tenemur multipliciter et fovere idcirco ob remedium anime nostre et parentum nostrorum precibus et intuitu dilecti nostri Berengarii venerabilis abbatis monasterii sancti Cucuphatis (monasterio de Sant Cugat) et conventus ejusdem loci ibidem Deo servientis recipimus sub nostra speciali proteccione firma custodia securoque ducatu omnes populatores tocius honoris quem idem monasterium habet in aliquibus locis a flumine Lubricati (Llobregat) usque Terracheam tam illos qui ibi jam sunt populati quam illos qui ibi venerint populare undecumque fuerint ita quod ubique per totam terram et dominationem nostram et omnium amicorum nostrorum tam in mari quam in terra quam in aqua dulci sint salvi et securi et ab omni dampno et gravamine et disturbio immunes et penitus alieni cum omnibus bonis suis habitis et habendis. Statuimus etiam firmiter et mandamus quod omnes predicti populatores presentes et futuri et omnes succesores eorum sint semper in honoribus et populacionibus sancti Cucuphatis a flumine Lubricati usque Terracheam populati ad honorem et servitium Dei et ejusdem gloriose Genitricis semper Virginis Marie et omnium sanctorum et prefati monasterii et abbatis et conventus presentis et futuri ad modum et forum et formam et consuetudinem populatorum nostrorum de Villafranchade Pinnatensi et eos ibi et ubique volumus perpetua securitate gaudere: tali siquidem modo quod si quis de ipsis populatoribus vel eorum aliquo querimoniam aliquam proposuerit ipsi teneantur ei respondere in jure sicut facerent populatores nostri de Villafrancha juxta modum et forum et formam et consuetudinem Villefranche sub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatis. Nullus ergo de gracia nostra confidens audeat pretaxatos populatores presentes vel futuros aggravare vel perturbare ullo modo in personis vel rebus dummodo ut predictum est parati sint respondere in jure cuilibet conquerenti nec eos aliquis vel res eorum alicubi pignerare (pignorare) marchare impedire vel detinere attemptet nisi per se principales debitores aut pro aliis fidejussores fuerint manifesti. Mandamus igitur precipientes firmiter et districte omnibus bajulis et vicariis et aliis universis et singulis hominibus nostris presentibus et futuris quod omnes populaciones sancti Cucuphatis que facte sunt vel fient in honoribus suis a flumine Lubricati usque Terracheam in aliquo loco in monte sive in plano et omnes populatores earundem presentes et futuros et eorum successores cum bonis suis manuteneant tamquam ea que nostra propria sunt fideliter et defendant et a nullo aggravari permittant omnia jura eorum salva eis et illesa ac illibata servantes et quod hanc cartam nostram et omnia que in ea continentur teneant firmiter et observent et ab omnibus et singulis faciant inviolabiliter observari. Quicumque autem contra hanc cartam a regia liberalitate concessam venire in aliquo attemptaverit iram et indignationem nostram se noverit perpetuo incursurum et insuper dampno et gravamine illatis prius in duplo plenarie restitutis pena mille morabatinorum pro solo ausu et contemptu nostro a nobis sine aliquo remedio feriendum. Data Barchinone X kalendas junii anno dominice incarnationis MCC nono per manum Ferrarii notarii nostri et mandato nostro et ipsius scripta a Bonanato. - Sig+num Petri Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone. - Guillelmus ausonensis episcopus +. - Testes hujus rei sunt Poncius Hugonis comes Sanccius Guillelmus de Cardona R. Gaucerandi Bernardi Amelii Atto Orela Ferrandus Zappata Martinus de Narbaiz Guillelmus de Caneto a. de Fuxano Guillelmus Umberti Bernardus de Rocaforti Hugo de Turrerubea G. Raimundi de Montecatano senescalcus Bernardus de Peramola et alii quamplures.
- Sig+num
Bonanati qui mandato domini regis et Ferrarii notarii sui hoc scripsit cum litteris suprapositis in linea octava ubi dicitur sub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatis loco die et anno prefixis.



sábado, 27 de julio de 2019

REVUELTA CAMPESINA, Maella, siglo XIV ?

148. REVUELTA CAMPESINA (SIGLO ¿XIV? MAELLA)

Maella, como tantos de nuestros pueblos, está respaldada por un viejo castillo sobre el río Matarraña, en otros tiempos eje de la vida de la comarca y símbolo del poder del señor ante todos sus vasallos. En este caso, en la época en la que al parecer sucedieron los hechos, el señorío jurisdiccional correspondía a la orden calatrava.

Acaeció que, aunque con menor virulencia que en otras latitudes, en el reino de Aragón hubo también levantamientos de los campesinos y, dentro de nuestro reino, lo hubo en Maella. Pero el señor logró abortar la sublevación, apresando al auténtico cabecilla de la revuelta, un joven de la localidad.

En este caso, se daba la circunstancia de que ambos, tanto el señor como el cabecilla campesino, estaban enamorados de la misma muchacha que, a la sazón, amaba y estaba comprometida con el rebelde y era enemiga declarada del señor de la villa.

Pronto intentó el castellán hacer valer la circunstancia del apresamiento del prometido de la muchacha para tratar de sacar partido de la situación. Para librarlo de la pena capital —al otro lado del río, frente al castillo, esperaba el «tosal de les forques», donde estaba destinado a morir el joven—, y sin que éste estuviera al corriente de nada, el señor envió un emisario a la novia del rebelde para que le entregara su mano a cambio de la vida del muchacho, a cuyo amor tendría que renunciar. (tozal, tossal de las horcas)

La joven, deseosa de salvar la vida de su rebelde amado y de lavar su propio honor, tomando en sentido literal la propuesta del emisario, se cercenó la mano izquierda y se la hizo llegar al señor.

Cuando el castellán descubrió el contenido de la caja que le llevaba su correo no pudo menos de exclamar: «¡Maella!», síncopa de «ma ella» > «ma d’ella» > «mano de ella». Dándose cuenta y valorando el sacrificio irreparable de la muchacha, ordenó liberar a su enemigo.

Desde entonces, campea en el escudo de la villa calatrava una mano de mujer.

[Santiago Aldea Gimeno, «Cuentos...», CEC, VII (1982), págs. 60-61.]


Livre de vocabulaire arabe: Une approche thématique


mayiya se parece a Maella,
MA : agua, aigua, como MAtarraña - MAtarranya, aigua de Terranyes o Terrañes, en los puertos de Beceite.
Ulldemó : ull de MA, ullal de aigua (ojo: nacimiento de agua de tormentas).

mayiya (zilajat), Maella, topónimo, MA : agua, aigua




escudo de la villa calatrava de Maella

Sesión del día 7. 

parlamento Tortosa parte III (en el 1412 pre compromiso de Caspe - Casp, ya aparece Maella, 

Abrióse con la lectura del siguiente documento: 

Núm. 273. Tom. 18. fol. 1192. 

A los muyt reverentes egregi nobles et honorables senyores el parlamento general del principado de Cathalunya applegado en la ciutat de Tortosa el parlament general del regne Darago qui a present se celebra en la vila de Mequinença salut et apparallados a vuestros plazeres. Pochos dies ha passados que por part del dito nuestro parlament fueron enviados a las vuestras reverencias noblezas e grandes saviesas ciertos embaxadores y es saber el noble don Artal Dalagon mossen Martin Lopez de Lanuça el honorable en Johan Gallart juriste los quales de part nostra vos explicaron diversos articulos concernientes algunos preparatorios de la benaventurada discusion de la succession de los regnos et tierras sotsmesas a lareyal corona Daragon entre los quals articulos era inserto uno qui en acabamiento contenia: que como la convocacion feyta en la villa Dalcanyiç sia stada feta nullament e no deguda como peque en la manera del star seguent evidentement parece por los votantes como en la materia sobre la qual yes feyta la convocacion e en el tiempo e en la manera del star segunt evidentement parece por los capitolos concordados en el parlament ultimament celebrado en la ciudat de Calathayiu et assi mesmo como fuessen alli com grant e evident discordacion applegados yesassaber com grant multitud de gentes estrangeras: que fuesse plazient a las vuestras reverencias noblezas e circunspeccions que los de Alcanyiç no aviessedes por parlament Daragon e que com ellos no contrastasedes ni fizessedes acto ni actos algunos toquantes la expedición de la justicia e verdedero conoscimiento daquell qui es nuestro verdadero rey princep e senyor assi como a parlament: antes fuese a vosotros plazient en e sobre aqueste negocio de tractar comunicar et concordar con ell present parlament de Mequinença qui es verdadero parlament de Aragon et que assi vos lo intimavan et requirian: al qual articlo por part de las vuestras reverencias noblezas e grandas saviesas fue respondido segunt relacion a nosotros feyta por los ditos embaxadores que attendient e considerant que vosotros haviedes ya por grandes tiempos tractado e comunicado assi por letras como en otra manera com aquellos qui eran aplegados en la dita vila Dalcanyiç et que por aquesto vosotros no destrahades ni cessariades que no tractassedes nicomunicassedes con ellos assi como a parlament Daragon: la qual resposta al present parlament Daragon de Mequinença recitada fue muyt dolorosa porque experiencia madre de todas cosas clarament demostra que todos et quantas congregaciones o la mayor part de aquellas concernientes la prospera conservacion de la cosa publica del regno Daragon se son feytas en el dito reyno son stades feytes en el nombre voz e auctoridat de los diputados de lo dito reyno e no en nombre et auctoridat de portant vezes de guovernador e justicia del dito reyno e como la spedicion de tales actos a ellos no pertanyecian: que aquesto notoriament se puede veyer por muytas et diversas letras convocatorias las quales sonemanades por part de los dyputados en muytos actos por ellos celebrados en la vida de los gloriosos reys el rey don Johan el rey don Martin de loable memoria e en tiempo de los predescessores de aquellos: e maguera algunos deseosos de infringir et trabaucar aquesta santa et justa cogitacion se sforcen a sembrar en 
las orellas del pueblo inocent que acto de cort e ordinacion foridica del reynoabdica e cura a los diputados de aquell todo poder de convocar veya la reverencia de vosotros si de tres anyos aqua en los quales vivint el senyor rey don Martinde buena memoria han seydo feytas dos convocaciones de parlament por los ditosdeputados sin alguna contradiccion de que han sortido solempnos actos juridicos et foridicos como son firmas de dreyto requisiciones et protestaciones de todo eldito regno et otras solempnitades se han celebrado negants cortes generales ne particulares en el dito reyno que tal poder hayan abdicado ne tirado a los ditos diputados: porquel present parlament et presidents en aquell vidientes et considerantes que osotros e vuestros pre decessores todos tiempos fuestes conservadores de la cosa publica libertades fueros usos et costumbres de aquella: considerantes encara que assi como vosotros desiyades que las libertades e franquezas a vos et a la cosa publica del principado de Cathalunya atorgades se han conservades illesas e en alguna part no infringides que assi mesmo fuessedesconservadores mantenidores et deffendadores de las libertades fueros usos etcostumbres de aqueste regno e de la cosa publica de aquell maiormentconsiderando la grant fraternitat et indivisible colligança et amistat la qual yesentre nosotros et vosotros: haviamos enviado a dizir a las vuestras reverencias e grandas noblezas por nuestros ambaxadores que fos a vosotros acceptable de no haver por parlament de Aragon los qui son en la villa Dalcanyiç como ellos no sian ne puedan representar parlament. Perque lo present parlament veyendo e considerando que tal e tanto e tan evident prejudicio passar con dissimulacion seria grant e irreparable lesion antes seria total perdicion e destruccion de la cosa publica del dito regno Daragon et destruccion de usos fueros franquezas e libertades de aquell com solempne et autentica requisicion e protestacion han protestado contra aquellos qui son plegados en la dita villa Dalcanyiç et contra aquellos que se dizian seyer e representar parlament en la dita vila el tenor del qual yes aqueste
Si alto ingenio ac mente provida considerent in providentia convenientia novitates et scandala que a tempore parlamenti ultimo loco celebrati in civitate Calathaiubi fuerunt in hoc regno Aragonis insecuta et crudelis alteratio status pacifíici ejusdem qui ab eo tempore citra fuit tribulatus et notorie conversus et transportatus in guerram bandositates invasiones deppredationes locorum occupationes vastationes homicidia captivationes et quid plura loquendum incredulitates rigorosas exequtiones ac innocentium diras sub aquis immersiones contra forum et libertates regniejusdem: ulterius si cum acie mentis avertatur ad gromeseram multitudinem gentium armorum extranee ac proprie nationis que sunt et discurrunt per plana ejusdem regni et signanter in partibus circumvicinis ville Alcanicii que gentes fuerunt armorum ac bandositarum alie prossequntur extremo odio magnam partem majorum nobilium et potentium hujus regni alie eos habuerint pro inimicis capitalibus: si etiam attendatur quod illi qui talem et similem congregationem fecerunt et facere voluerunt et in eodem desideratur presidere debent esse persone idonee paciffice et quiete et non prossequentes convocatorium et nihilominus villa seu locus ubi tale tantum et tam solempne arduum ac potentissimum negotium sicuti est successionis regnorum et terrarum corone Aragonum et etiam preparatorium ejusdem ubi debet tractari discuti examinari debent esse libera seu liber a gentibus armorum et omni congregatione earundem ut tandem libere paciffice secure et quiete et absque aliquo timore violentia seu inpressione dictum negotium possit tractari discuti et examinari principari mediari et finiri lune clarius ac sole limpidius nothorie et maniffeste potest videri quod dicta villa Alcaynici non est tuta nec secura immo evidentissime suspecta ex causis predictis et alias. Nec etiam honorabilis Egidius Roderici de Liori assertus vicegerens gubernatoris in dicto regno Aragonum et Johannes Eximini Cerdan justitia ejusdem regni qui ad dictam villam Alcanyiçii novam fecerunt convocationem et in eadem intuuntur presidere sunt persone idonee comunes ac omni exceptione comuni majores immo evidenter suspecte et tales a quibus non posset in hoc negotio verum libramen justitie repputari. Et ulterius per juris doctrinam ac tacti evidentiam potest videri quod dicta convocatio noviter per eos fieri attemptata ad dictam villam Alcanicii peccat evidenter in materia et in forma: in materia ideo quia in dicta convocatione si ita dici mereatur quod absit non intervenerint deputati dicti regni quibus administratio et gubernaculum ejusdem ac totius reipublice fuit comissa et per consequens ad ipsos solos dipputatos pertinet convocare et non ad eos qui dictam fecerunt convocationem et in eadem volunt presidere: nam posito quod ad eos aut ad alterum eorum pertineat aliqua jurisdictio non tamen ad ipsos sed ad ipsos dipputatos pertinet administratio et provisio dicte pro convocationis cum non possit esse major salus reipublice quam unum verum regem et dominum ibi preesse: et ideo talis investigatio seu veri regis et principis una cum suis incidentibus deppentibus ac emergentibus ex eisdem pertinet ad dictos prenominatos et non ad eos. Et posito pro vero quod in parlamento celebrato ultimo loco in dicta civitate Calatoyubii fuisset delliberata dicta convocatio illa tamen fuit facta et concordata sub certis modis et formis et in eis fuerunt servata modo rupta facta prout in serie cappitulorum inde concordatorum taliter est videre: item vero fuit concordatum ibi ad certum tempus et illud est jamque effluxum. Item posito sed non concesso quod dicta convocatio delliberata duraret propter ea que tamen que postea emerserunt et nominanter que subsequenter fuerunt debebat nunc etiam debet per dictos dipputatos noviter delliberari et provideri ac taliter fieri quod impedimenta ac convenientia supradicta totaliter de medio tollantur et predisponi et ordinari in loco congruo et idoneo de modo nove convocationis fiende tandem cum pacis tranquillitatis ad notitiam veri regis valeat perveniri. Peccat in forma quia dicti deputati debebant per se aut per eorum dominationem seu requisitionem dictam facere convocationem et cum ipsi dictam non fecerunt convocationem nec fieri fecerunt sicut seriose patet per patentes ac convocatorias literas per dictos assertum viscesgerentem gubernatoris et justitiam hinc inde missas merito sequitur quod dicta et facta per eos convocatio non valuit neque tenuit nec aliquem de jure sortita fuit effectum: nam secundum juns paginam si alicui maxime ab homine causato additur certus modus et forma si illa non servantur omnia eorum nec que in contrarium fecerunt absque mora. Pro tanto ego Enecus de Casp scutiffer habitador ville de Casp procurator substitutus ad Anthonio de Turribus utriusque juris doctore qui plenum habet posse substituendi a reverendo in Cristo patre ffratre Petro Rodericy de Moros castellano Emposte ac dipputato dicti regni a nobili Anthonio de Luna ejusdem regni dipputato a nobili Artaldo Dalagon majore dierum ejusdem regni dipputato subrogato in locum nobilis Ferdinandi Lupi de Luna quondam a nobilibus Guillelmo Raymundi de Munchada domino locorum de Mequinença et de Vallobar Francisco Dalagon minore dierum et Petro Dalagon Johanne Lupi de Luna Artaldo Dalagon minore dierum a militibus Johanne Eximini de SalanovaFraderico Dorries Garcia de Sesse minore dierum et Petro de Pomara scutifferis Fertuno Didaci Destorren Sancio Dantillo Francisco Dorries Geraldo Petri de Tallur Ferrario de Santo Petro Sancio Petro de Ayerbe Johanne Eximini de Vilalba et Johanne Dordas: considerans quod dicti mei principales neque ego possemus tute nec secure ad dictam villam Alcanyiçii accedere absque timore mortis et cruciatu corporis propter predictas inhumanitates ac rigorosas exequtiones que per presidentes in eodem fuerunt et propter notoriam et evidentem non securitatem dicte ville Alcanicii nec presidentium in eadem ex causis et rationibus superius enarratis coram vobis honorabilibus justitiis juratis et probis hominibus ville ac loci de Maella et de Favara tanquam publicis et autenticis personis ad hoc specialiter convocatis in hiis scriptis nomine et virtute dicti mei principalis ac principalium suorum et meorum superius nominatorum una cum adherentibus ac imposterum quomodocumque eis adherere volentibus dicte nominate convocationi si tali et tanto nomine deceat nuncupari quod tamen absit non assentio immo expresse illi disentio innominatim et expresse contradico et illam juxta vestris impugno: notifficans vobis quod dictus meus principalis et ejus principales per me eorundem organum eidem convocationi non assentio immo expresse disentio et eidem contradico et toto conamine eam impugno causis et rationibus superius dictis et signanter propter periclium perorrocentiam et non securitatem dicti loci seu ville Alcanicii prout omnia hec jamdicta fuerant et toti mundo notoria existerent et etiam considerato quod dicta villa Alcanicii est sub imperio et dominatione filii unius ex competitoribus dictorum regnorum et terrarum corone regni Aragonis. Signifficans etiam vobis ut autenticis personis quod principales superius nominati ad dictam villam non accederent nec tute nec secure accedere possent ex causis jamdictis et specifficatis protestando ab expresse nominibus quibus supra de nullitate ac invalidatione actitatorum ac de quibuscumque actibus in dicta asserta convocatione Alcanicii factis sive gestis et de aliis quibuscumque in predictis et circa ea de cetero fiendis seu gerendis: immo dicti mei principales et ego eorum nomine vos requiro quatenus presidentibus in dicto vocato parlamento ville Alcanicii dignemini intimare per dictam assertam convocationem per eos factam et literas predicta actione emanatas prout de facto processerunt quatenus de facto revocent cum hoc ratio juris exposcat nam dicti depputati superius nominati se vel eorum procuratores sunt presti et parati et ego substitutus procurator eorum vice et nomine hoc offero in hiis scriptis de providendo ratione dictarum causarum et novitatum una cum aliis condiputatis hujus regni ita videlicet quod omnia mora postposita fiat convocatio in aliquo loco idoneo tuto ubi regnicole hujus regni possint sub tranquilla pacis securitate venire secure residere ac absque aliquali metu seu impressione residentiam facere personalem ut tandem ibidem demum tale et tantum negotium possit mature digeri ac debitum suum sortiri. Et etiam dicti alii superius nominati qui non sunt in numero dictorum diputatorum pro se et eorum adherentibus ac in futurum adherere volentibus sunt presti et parati ac hoc eorum nomine ego procurator predictus offero assentire esse et realiter venire ad dictum locum seu villam secure et idonee eligendum seu eligendam pro tractando comunicando concordando et alias debite procedendo una cum aliis regnicolis super facto dicte successionis: signifficans etiam vobis quod si predicta omnia et singula facere et complere recusant et attemtabitur ad debitum ac primevum statum non reducunt dicti depputati superius nominati delliberabunt super convocatione noviter fienda in aliquo loco tuto et securo seu villa tuta et secura et alias in hiis providendo prout erit utile et expediens ac fuerit bene visum pro utilitate ac conservatione reipublice et expeditione dicti ardui et felicis negotii juxta eorum possibilitatem laborando. Et nichilominus ego procurator predictus nomine et vice dictorum meorum principalium vos requiro tanquam nobiles predictas publicas et autentiquas personas de quarum fide et legalitate dicti mei principales conffidunt et etiam ego confido quatenus omnia et singula superius enarrata protestata et requisita dignemini intimare dicto parlamento quod nunch de facto celebratur in dicta villa Alcanicii et assertis presidentibus in eadem cum ex causis predictis dicti principales mei nec ego simus ausi ibi accedere nec omnia supradicta eis personaliter intimare et ita per vos fieri in subsidium justitie postulo et requiro offerens me vice et nomine principalium meorum similia facere pro vobis cum locus fuerit et necessitas postulaverit. 
Et no resmenos el present parlament et presidentes aquell considerantes que por la resposta por las vuestras reverencias et notables saviesas a ellos feyta no fuesse feyto prejudicio ni danyo alguno contra las franquezas usos privilegios et antiguas costumbres del dito regno e cosa publica de aquell en aqueste scripto protestan contra la sobredita requesta non consintiendo en aquella antes como seya vista seyer feyta contra libertades et antiguas costumbres del dito regno aquella impugnan e en tanto quanto pueden a aquella resisten rogando e requirendovos a superbabundant cautela que a los ditos aplegados en la dita vila Dalcanyiç nohayades por parlament ni com ellos tractedes ni fagades algunos actos assi como a parlament antes vos placia sobrel feyto de la dita benaventurada succession de los ditos regnos et terras et preparatorios de aquella tractar e comunicar con ell present parlament de la dita vila de Mequinença el qual yes verdadero parlament Daragon: en otra manera si el contrario por vosotros sera feyto la qual cosa el present parlament no creye protesta que por algunos actos por vosotros con aquellos qui son en la dita vila Dalcanyiç feytos e daqui adelante fahedores no seya feyto alguno prejudicio al diyto reyno Daragon ni a las libertades daquell antes seya todo casso vano e nullo. E la present requisicion e protestacion requiere el present parlament seyer ensertada en vuestros actos publicos del dito vuestro parlament de la presentacion de la qual el dito parlament de Aragon staran a relacion del portador de la present el qual ha jurado en poder de los dipputados de fazer verdadera relacion. Dada en la villa de Mequinença a III dedehembre anno a nativitate Domini millessimo quadringentessimo undecimo. La qual yes seyallada com el siello del dito castellan Demposta por absencia de Bartholomeu Vicent notario de los deputados en poder del qual yes el siello de la dita diputacion
Fueron leídas además otras dos cartas: una de los jurados de Valencia, en la que se quejaban de los desafueros cometidos por el noble Bernardo de Centelles y manifestaban que solo por consideración al mal estado del pais había suspendido la ciudad el adoptar contra él medidas hostiles; y otra de Bartolomé Miralles, lugarteniente de gobernador en el territorio situado aquende el río Uxó, en la que se sinceraba de algunos cargos que creía se habían hecho en el parlamento contra su administración. Ultimamente, se trató también en este día del pago de algunos salarios. 


Maella es un municipio de la provincia de Zaragoza (Aragón, España). Cuenta con 2007 habitantes (INE 2018).

El municipio está situado en la Depresión del Ebro, junto al río Matarraña, en el extremo suroriental de la provincia. Pertenece a la comarca de Bajo Aragón-Caspe y dista 21 km de Caspe, la capital comarcal, y 121 km de Zaragoza.

Tiene una temperatura media anual de 15 °C y su precipitación anual es de 350 mm.

La población es bilingüe. La lengua natural es el chapurriau, en su variedad local denominada maellano. Toda la población conoce el castellano.
El maellano, muy característico, se distingue de otras hablas vecinas por un número considerable de rasgos que apuntan hacia el norte, especialmente hacia el ribagorzano y también hacia el sur, hacia las hablas del Guadalope y Alto Mezquín. En él se observa el ensordecimiento de las fricativas conocido por apichat, el mantenimiento del diptongo en el grupo -act, un sistema de tres demostrativos (açí así, astí, allí) y algunos imperfectos en -ev- (dieve, dueve).

// Como se prueba en el texto del parlamento de Tortosa, en 1412 ya aparece MAELLA, y seguramente mucho antes. //

El origen del topónimo Maella proviene del término chapurriau "Ma de ella, Ma d´ella" que en castellano significa "Mano de ella". Según la leyenda, el Señor del Castillo pidió la mano de una doncella, pero ella se la negó al estar prometida con otro. Como represalia, el Señor encarceló y torturó al prometido de la joven. Intentando interceder por su prometido, la joven le concedió "literalmente" la mano al Señor de la zona, amputándosela y enviándosela en una bandeja de plata. La mano figura en el escudo de la localidad, en su cuartel central.

La leyenda se remonta al siglo XV, cuando Alfonso V concedió el señorío de Maella a su secretario Francisco de Ariño. Dicho señorío pasó después a Manuel de Ariño, hijo del anterior, y fue entonces cuando, por los malos tratos recibidos, los maellanos se rebelaron y asediaron el castillo donde residía la esposa del tirano, Francisquina de Santa Pau. Esto acaeció en 1439
Anteriormente, Maella había sido reconquistada a los musulmanes por Alfonso II en 1168. De esa época data el castillo de la localidad. Dicho monarca otorgó a Maella la Carta Puebla trece años más tarde y la villa dependió de la encomienda calatrava de Alcañiz. En el verano de 1404 Martín I el Humano celebró Cortes en Maella, en el recinto de la iglesia parroquial. Años más tarde, en 1423, se convocaron de nuevo Cortes en Maella, siendo éstas las primeras en la historia de Aragón en convocarse en ausencia del Rey. / En ausencia de Rey NO son cortes, sino parlamentos /

Tras la compra de la villa por Alfonso V y los avatares surgidos con don Manuel de Ariño, el señorío de Maella pasó al conde Gastón de Foix, en 1452, y permaneció en manos de la misma familia hasta el 1507, en que por venta pasó a Miguel Pérez de Almazán.

Durante la Guerra de Sucesión, Maella luchó al lado del futuro monarca Felipe V, quien premió a la villa con el título de «Fidelísima» y le otorgó el derecho a incorporar en su escudo la flor de Lis. En el siglo XIX, en el marco de la Primera Guerra Carlista, tuvo lugar en la localidad la Batalla de Maella (octubre de 1838), donde encontró la muerte el General Pardiñas a manos de los carlistas.

Maella es un territorio eminentemente agrícola, donde destacan el melocotón, con denominación de origen de melocotón de Calanda, olivos, con denominación de origen de Aceite del Bajo Aragón, cereales, almendros y vides.

De especial interés en Maella es la Torre del Reloj, uno de los pocos ejemplos de torres civiles en Aragón. Edificada en dos etapas, la primera de ellas —de unos 20 m— es románica de los siglos XI-XII, y la segunda —de unos 28 m— es mudéjar. La etapa románica corrobora la teoría que afirma que en tiempos pasados fue fortaleza protectora del acceso al casco viejo de la villa, protegida por caballeros de la Orden de Calatrava.

El Castillo de Maella, pese a su estado ruinoso, se erige como una impresionante mole de piedra en lo más alto de una loma cortada al Este por el cauce del río Matarraña. En su cara Norte aún conserva sólidas murallas, con cinco cubos semicilindricos pegados a las mismas.

Dos iglesias notables se emplazan dentro del casco urbano. La Iglesia parroquial de San Esteban, de origen románico, consta de una nave con ábside semicircular cubierta por una bóveda de crucería apuntada sobre arcos fajones; tiene por campanario una espadaña de tres huecos. La de Santa María, levantada en el siglo XIV, fue cedida en 1610 a la orden franciscana.

No hay que dejar de mencionar la Ermita de Santa Bárbara, cuya construcción comenzó en 1759 gracias a las ayudas y limosnas de los vecinos de Maella. A las afueras del pueblo, en ruta hacia Fabara, se encuentra el monasterio trapense de Santa Susana, actualmente en ruinas.

Por último, hay que reseñar que se ha rehabilitado la casa natal del artista maellano Pablo Gargallo. Entre otras, se exhiben cuatro de sus obras muy ligadas a su primera etapa, acompañadas de obras de autores diversos que han expuesto en la casa museo.

El maellano más ilustre ha sido el escultor y pintor Pablo Gargallo (1881-1934). Es considerado uno de los escultores más importantes e innovadores del siglo XX, combinando en su vida artística el clasicismo con la experimentación. Su obra El profeta (1933), culmina toda su trayectoria, incorporando la vanguardia cubista en una escultura que posee una gran energía de carácter expresionista.

En 1985 se inauguró el Museo Pablo Gargallo en el Palacio Arguillo de la ciudad de Zaragoza.

Ramón Rufat Llop (1916-1993) fue un anarcosindicalista, agente de los servicios secretos republicanos y escritor.