Mostrando las entradas para la consulta Ildefonsi ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Ildefonsi ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXII, perg 1 fol 16, 27 enero 1150

LXII.

Perg. n° 1 fol. 16. 27 ene. 1150.
 
Alfonso VII, León, Emperador, Imperator

In nomine Sancte et individue Trinitatis: Hec est vera pax et firma convenientia ac perpetua
concordia que ex consultu sume divinitatis ad honorem Dei et totius christianitatis est facta et corroborata inter illustrem Ildefonsum imperatorem Ispanie et filium ejus regem Sancium et venerabilem Raimundum comitem barchinonensium que ita se habet. In primis omnes querimonias et omnes clamores ac omnes offensas quas inter se quolibet modo usque hodie habuerunt per bonam fidem sine malo ingenio sibi indulgent et perdonant. Concordati quidem sunt et faciunt placitum de omni honore
illo et tota terra illa scilicet civitatibus castellis villis montibus et planis desertis et populatis que omnia rex Garsias die illo quo mortuus est tenebat et possidebat. Hec autem convenientia finis et concordia talis est ut predictus imperator habeat ex prenominata terra Maragno et totam aliam terram quam Ildefonsus rex avus illius illo die quo obiit ultra Iberum ex parte Pampilone tenebat. Predictus vero comes barchinonensis habeat de cetera terra quam predictus rex Garsias tenebat totam illam terram integriter que regno aragonensi pertinet aliam quoque terram Pampilone pro qua rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi legionensi hominium fecerunt predictus imperator et prenominatus comes habeant equaliter per medium et pro illa medietate quam prenominatus comes habebit faciat idem comes
predicto imperatori Ildefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo
predicti imperatoris Ildefonsi fecerunt. In illa medietate imperatoris sit Estella. In medietate vero comitis sit Erunnia civitas sed cum ipsi venerint ad divisionem utraque scilicet Stella et Erunnia in divisione illa suum obtineant valorem. Civitatem vero Tutele cum suis pertinentiis et castella illa cum suis pertinentiis que quondam rex Garsias vel homo per eum tenebat que sunt citra Iberum versus Montem-gaudii habeant similiter per medium et dividant equaliter exceptis illis castellis que comitis fuerunt.
Preterea predictus imperator et prenominatus comes se invicem conveniunt et faciunt placitum et concordiam de terra Ispanie quammodo sarraceni tenent ut comes habeat civitatem Valenciam cum omni terra illa que durat a flumine Xuchari usque ad terminum regni Tortose et habeat similiter civitatem Deniam cum omnibus suis pertinentiis et cum omni illo dominio quod tempore sarracenorum ipsi sarraceni habeant. Tali pacto ut habeat predictas civitates prelibatus comes per jamdictum imperatorem per tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsi
fecerunt pro Pampilona. Item predictus imperator donat jamdicto comiti et modis omnibus concedit civitatem Murciam et totum regnum ejusdem excepto castro de Lorcha et castro de Bera cum omnibus eorum terminis tali convenientia ut predictus imperator adjuvet prelibatum comitem per bonam fidem
sine fraude predictam civitatem Murciam et totum regnum ejusdem adquirere et lucrari et adquisitam et lucratam teneat eam et habeat predictus comes per prenominatum imperatorem eo modo quod habet per eum civitatem Cesaraugustam et regnum ejus. Si vero imperator propter infirmitatem aut justum et cognitum impedimentum in quo nullus dolus interesset predictum comitem adjuvare non posset nullum
ex hoc imperator paciatur incomodum sed de quantocumque comes adquirere poterit de Murcia et ejus regno ita habeat per imperatorem sicut habet Cesaraugustam et regnum ejus. Sed si imperator predicto comiti eandem civitatem et regnum ejus adquirere et lucrari sine dolo non adjuvaret aut adjuvare nollet et ipse comes eandem civitatem et regnum ejus vel aliquid de eis quoquomodo adquirere poterit quicquid inde adquisierit habeat per jamdictum imperatorem eo modo quo habet Valenciam. De duabus partibus Pampilone quas comes in prima convenientia quam cum imperatore contraxerat accepturus erat quas modo in hac convenientia quam invicem faciunt predicto imperatori comes ad medietatem reducit accipit imperator comitem in suo bono causimento quod comiti sit congruum. Ego sepedictus imperator et filius meus rex Sancius preterea convenimus tibi predicto comiti ut a primo festo Sancti Michaelis in antea fideles adjutores erimus tibi per bonam fidem sine engan de omni supradicta terra quam rex Garsias quondam tenebat ad adquirendam et lucrandam quam nos suprascripto partituri convenimus et quantumcumque interim nos vel aliqui per nos de supradicta terra adquisiverimus et lucrati fuerimus et ab ipso termino in antea quocumque modo lucrari poterimus et adquirere fideles tibi erimus et equaliter dividemus tecum per medium. Hec omnia supradicta per fidem sine engan tibi attendere et adimplere convenimus nisi infirmitas vel justum et cognitum impedimentum intervenerit.
Et ego Raimundus comes barchinonensis vobis imperatori et filio vestro regi Sancio simili modo attendere et adimplere convenio. Item ego Raimundus comes convenio tibi regi Sancio ut omnem honorem tam Ispanie quam christianorum quem per patrem vestrum imperatorem teneo vel in antea
per convenientias que inter me et ipsum sunt habere spero si prenominatus pater vester obiret ita per vos accipiam sicut habeo per patrem vestrum et illud hominium et easdem convenientias quas illi exinde feci vobis faciam sine engan et si quod absit vos mori contigeret fratri vestro regi Ferrando similiter attendere et adimplere promitto eo quod ipse in eisdem convenientiis michi staret.
Et ego imperator tibi comiti convenio quod ab hac prima festivitate Sancti Michaelis in antea quantumcumque cognoveris et volueris tam per tuum profectum quam per nostrum predictus filius
meus rex Sancius filiam Garsie tenebit. Deinde vero quandocumque volueris et me comonueris per te vel tuos nuncios statim sine aliquo interdictu eandem filiam Garsie filius meus rex Sancius penitus dimittet et a se separabit nunquam eam amplius quolibet modo recuperaturus. Ego autem rex Sancius vobis Raimundo comiti barchinonensi sicut pater meus vobis convenit ita ego per omnia adimplere convenio
scilicet quod predictam filiam Garsie dimittam et a me separabo nec in perpetuum eam recuperabo nec aliquo modo eam michi associabo quando vos volueritis et me per vos aut per vestros nuncios
commonueritis. Supradicta quoque omnia placita scilicet et convenientias que superius ordinate et scripte sunt convenit predictus imperator jamdicto comiti Raimundo attendere et per omnia adimplere per bonam fidem sine engan unde dat ei suam bonam fidem et suam veram credenciam et recipit eum in illo
dominio et hominio quod est inter eos. Simili autem modo Raimundus comes barchinonensis dat imperatoris suam fidem et suam credenciam et ponit istud in eo dominio quod est inter eos. Hoc idem convenit predictus comes jamdicto regi Sancio et dat ei suam fidem et suam credenciam et propter hoc
facit ei hominium suis propriis manibus. Simili namque modo rex Sancius convenit predicto comiti barchinonensi et dat ei suam bonam fidem et suam firmam credenciam et propter hoc facit hominium sepe dicto comiti suis propriis manibus quod eo faciunt quod sic faciant et attendant per bonam fidem sine engan sicut superius scriptum est. Preterea ego imperator Ildefonsus et filius meus rex Sancius per predicta placita et convenientias que inter nos et vos superius scripte sunt solvimus tibi et impigneramus
illa quatuor castella que per nos tenes nominatim Alagonem Riclam Mariam et Belxid cum omnibus eorum dominationibus et terminis eo modo quod si placita et conveniencias sicut inter nos et vos superius scripte sunt tibi non attenderemus et adimpleremus predicta IIII castella in tuam potestatem incurrerent et per alodium et per hereditatem quod ea te nullo modo repetere possemus nec per hominium nec per aliquas convenientias quas inde nobis fecisses donec plenarie tibi restitueremus per laudamentum et consilium meorum proborum hominum et vestrorum qui inde comune bonum inquirere
vellent. Item super hec omnia ego imperator tibi comiti convenio quod sicut erat ordinatum et comprehensum inter nos et vos de honore Pampilone scilicet quod tu haberes inde duas partes et ego tertiam si predictas istas convenientias et placita tibi infringerem et non attenderem illas easdem duas partes habeas in terra illa sine aliquo interdictu mei vel meorum quod ego vel aliquis per me tibi facere posset modo vel omni tempore. Et propter hoc quod nullus inter nos et te aliquod malum verbum pro quo discordia interveniret dicere possit ego imperator et filius meus rex Sancius convenimus tibi predicto comiti quod aliquem hominem de terra tua nec retineamus nec adjuvemus in aliquo contra tuam voluntatem aliquo modo per fidem sine engan. Et ego Raimundus comes simili modo convenio vobis imperatori et filio vestro per fidem sine engan. Hec quidem supradicte convenientie et placita fuerunt confirmata et corroborata in loco qui dicitur Tudilen juxta Aguas-Calidas VI kalendas februarii anno ab incarnatione Domini MCL in presentia nobilium virorum inferius subscriptorum qui predicta omnia suo sacramento confirmaverunt. Juro ego comes Poncius tibi Raimundo comiti barchinonensi quod sicut predicte convenientie et placita inter imperatorem Ildefonsum et filium ejus regem Sancium superius scripta sunt et ordinata sic imperator predictus et filius ejus rex Sancius facient et attendent predicto comiti per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Gonterriz Ferrandus juro et confirmo. Simili modo ego Poncius de Menerba juro et confirmo. Ex parte vero comitis ego Arnallus Mironis comes de Palars juro tibi imperatori et filio vestro regi Sancio quod sicut predicte convenientie et placita inter vos et comitem superius scripta sunt et corroborata sic predictus comes vobis faciet et attendet per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Guillelmus Raimundi Dapifer juro et confirmo. Nos omnes supradicti sumus hujus rei testes et juramus hec omnia per fidem sine engan. Sig+num Raimundi comes. Sig+num imperatoris. Rex Sancius +. Poncius Barchinonensis Ecclesie decanus scripsit hec die et anno quo supra +.

Notas:

Montem-gaudii : Moncayo.
Tutele : Tudela (Tutela).
Flumine Xuchari : río Xucar, Xúcar, Júcar.
Aguas-Calidas : Aguas CaldasBaños de Fitero.

https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Tudil%C3%A9n

 
El Tratado de Tudilén, Tudillén o Tudején fue suscrito el 27 de enero de 1151​ por Alfonso VII, rey de Castilla y León​, y Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona y príncipe de Aragón, en Tudilén, un lugar situado cerca de Aguas Caldas en Navarra, esto es, en Baños de Fitero, pues en aquella época Fitero era un término de la villa castellana de Tudején.
 
En el mismo Tratado se indica que el rey García Ramírez de Pamplona ha fallecido ("que omnia rex die illo quo mortuus est"). Dado que ello se produjo el 21 de noviembre de 1150, el Tratado de Tudilén debió firmarse en el 1151, seguramente en ese 27 de enero. El hecho de la muerte de García y su sucesión por su hijo Sancho VI sin duda propició el Tratado, ya que Sancho tenía diecisiete años, lo que, en principio, podía suponer una cierta debilidad del viejo Reino. Es de señalar que para la Iglesia todavía Sancho seguía siendo Dux Pamplonensis, que correspondía al que mandaba un territorio por acuerdo de sus habitantes sin permiso o aceptación de la Iglesia, cosa que logró Sancho más tarde. Pero ni Alfonso VII ni Ramón Berenguer IV en este Tratado ni en el anterior de Carrión le negaron el título de rex a García, lo que muestra un cierto reconocimiento a García por el Imperio leonés y la posteriormente llamada Corona de Aragón​.
 
En este pacto, los firmantes convinieron en declarar la guerra al Reino de Navarra, repartiéndose el mismo, ratificando el Tratado de Carrión de 1140, además de adjudicar a Aragón la conquista de las plazas y términos situados al sur del Júcar y el derecho a anexionarse el reino de Murcia, excepto los castillos de Lorca y Vera.
 
Fue precedente de otros tratados como el de Lérida en 1157, el de Cazola en 1179 y Almizra en 1244 por el que se fijaron los límites de expansión en la región de Levante de los dos grandes reinos peninsulares.

martes, 24 de diciembre de 2019

CV, perg. 313, octubre 1157

CV.

Perg. N° 313. Oct. 1157.

In nomine Sancte et individue Trinitatis. Ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis et
princeps aragonensis facio hanc cartam donationis et cessionis vobis omnibus populatoribus de
Monfort qui ibi estis populati vel in ante ibi populare veneritis. Dono namque vobis et omnibus firmiter laudo totos illos fueros de Zaragoza ut habeatis eos et teneatis vos et filii vestri et omnis posteritas vestra salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula.
Et concedo vobis terminales vestros sicut subscribuntur castellum Lueches et terminale Montisforti et regail que descendit ante mesquitam versus meridiem et vadit ad villare ante Castellege et terminale Montisforti transit per semitam de Plerres et per petram penne de Lavant et partit cum Ossa sicut aque versant versus Montem-fortem et versus Ossam per montem et apud Analium dividit per penam que est ante eum a circio et vadit per cordam de Canada sic serta terminal ab occidente usque ad Ozolon que est super lapidem fixum que vocatur Petra-fixa de ipso Ozolone usque ad predictum castellum de Lusches. Et hoc donativum cum suis terminalibus superius scriptum habeatis et teneatis firmum liberum et francum vos et filii vestri et omnis generatio vestra in perpetuum. - Sig+num Raimundus comes. Sig+num Ildefonsi regis Aragonie comitis Barchinone Ozaliorum princeps qui hoc superius dictum laudo et firmo.
Facta hac carta donationis et concessionis in mense octuberis in era MCLXXXXV dominante me Raimundo comite Barchinone in Aragone et in Suprarbi et in Ripacurcia: episcopo Guillelmo Petri in Lerida. episcopo Dodone in Ozca: episcopo Petro in Zaragoza: episcopo Ozartino in Tarazona: Ferminus dominante in Oscha: Valindo (Galindo) Xemenons in Alcala: Fortunio Dato in Barbastro: Petro Lopez in Lusca: Garcia Almorabit in Erçia: Fortunio Açenariz in Tarazona: comite palearense in Ricla: Petro Ortiz in Aranda: Petro Castelasolo in Calataiud: Palacino in Zaragoza et in Alagon et Hariza Galindo Gemenez in Belzit et in Monfort. - Ego .... sub jussione domini mei comitis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc sig+num feci (1).

(1) Este documento es una copia sobre papel, que trae la nota al dorso que expresa pertenecer a las cuatro dignidades de Solsona.


Monforte, Montfort, Perg. N° 313. Oct. 1157.

 

https://patrimonioculturaldearagon.es/patrimonio/castillo-de-monforte

Nota: Volvemos a ver a Alfonso II como rey de Aragón en 1157. Ildefonsi regis Aragonie comitis Barchinone Ozaliorum princeps.

martes, 3 de marzo de 2020

CXX, reg. 1893, fol 81, 3 octubre 1387, Scala Dei. Scale

CXX.
Reg. n. 1893, fol. 81. 3 oct. 1387.

Pateat universis presentem seriem inspecturis quod nos Johannes Dei gratia etc. vidimus quoddam privilegium per serenissimum dominum regem Petrum genitorem nostrum recordationis eximie suo pendenti sigillo sigillatum monasterio et conventui Scale Dei nuncupato ordinis cartuxensis concesso hujusmodi seriey (seriei).
- Pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comesque Barchinone viso quodam privilegio serenissimi domini Alfonsi clare memorie regis Aragonum genitoris nostri ejus bulla plumbea comunito cujus series noscitur esse talis.
- Nos Alfonsus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes quod quamquam ex regalis benivolencie debito universos sub nostra dicione regia residentes teneamur sub libra pacis et justicie confovere monasteria tamen et bona religiosorum qui in Dei servicio flagrancius perseverant ac vaccant operibus crucifixi potissime illa que per predecessores nostros ad Christi servicium dedicata fuere summa nos opportet devocione diligere ac eis robur conferre debere ac perpetuam addere firmitatem: considerantes siquidem magnificum principem dominum Jacobum recordationis eximia regem Aragonum patrem nostrum vobis religiosis viris priori et conventui Scale Dei ordinis cartuxensis concessisse privilegium subscriptum bulla sua plumbea in pendenti munitum continencie subsequentis.
- Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valentie et Murcie ac comes Barchinone viso quodam privilegio felicis recordationis domini Jacobi regis Aragonum avi nostri tenoris qui sequitur.
- Quoniam Deus sanctorum heremicolorum conventus ordinis cartuxensis magni regni Aragonum Ildefonsi felicis memorie avi nostri precibus terram Cathalonie voluit illustrare cujus conventus monasterium magnificus pater noster Scalam Dei voluit appellari: omnipotenti Deo de tanto et tali munere gracias referentes ut per hanc scalam ad celestia scandere valeamus: ad cunctorum notitiam volumus pervenire quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulani attendentes quod hiis que ab antecessoribus nostris piissime facta existere dinoscantur et robur conferre debemus et perpetuam addere firmitatem: considerantes etiam quod hii qui in divino servicio flagrancius perseverant et vaccant diucius operibus Jhesu Christi quanto majores pro Deo labores sustinent et tormenta tanto a Deo coronis fulgencioribus coronantur et sibi et amicis suis seu benefactoribus nanciscuntur gaudium sempiternum quia ad tantum gaudium promerendum cognoscimus nos indignos: de eorum tamen honestis precibus fiduciam reportantes ut et actus temporaliter et mentes nostre specialiter dirigantur: privilegia donacionis et concessionis libertatis et immunitatis confirmacionis et donativi guidatici et commissi que a clare memorie serenissimo Ildefonso et ab illustrissimo patre nostro regibus Aragonum predicto monasterio venerabilibus prioribus et fratribus Scale Dei concessa existere dinoscuntur sicut ex ipsorum privilegiorum tenore colligitur evidenter cum hac scriptura valitura perpetuo confirmamus et presenti scripti patrocinio comunimus. Et presertim villam Morarie cum universis habitatoribus suis viris et feminis presentibus et futuris: omnes etiam mansos in terminis Scale Dei sive Morarie jam constructos vel imposterum construendos et precipue mansum Ermengaudi et mansum etiam Gavaldani cum omnibus pertinentiis suis licet quedam ex ipsis extra terminos Scale Dei aliquantulum extendantur: etiam jura infra terminos Scale Dei ad nos spectantia videlicet fidelitates homagia census proventus redditus firmancias justicias questias tayllias demandas ademprivios exercitus cavalcatas toltas forcias monetatica bovagia leudas pedagia vicinatica omnes etiam terras possessiones cultas vel incultas seu adhuc heremo derelictas silvas nemora montes et colles plana et ardua aquas currentes et non currentes piscaciones venaciones hedificia molendina et precipue molendinum Johannis Tornerii et quecumque alia scripta vel non scripta ad nostram jurisdiccionem spectantia infra Scale Dei terminos concluduntur venerabili amico nostro magistro Rondulfo priori Scale Dei et universis successoribus suis et fratribus ejusdem monasterii absque omni retentione et diminucione prout melius potest intelligi vel exponi ad utilitatem et comodum Scale Dei pro remissione nostrorum peccaminum et predecessorum nostrorum libenti animo et voluntate spontanea donamus concedimus et presenti privilegio jure perpetuo confirmamus. Homines autem et feminas cum eorum servis et rebus omnibus qui habitaverint infra terminos Scale Dei vel ibidem fuerint servientes non minus quam heremitas ab omni jugo regie servitutis inmunes et liberos volumus conservare videlicet ab omni questia taila paria hoste et cavalcata demanda forcia sive tolta necnon ab omni monetatico portatico pedagio bovagio leuda vicmatico pensu sucursu ademprivo jure exaccione regali et vicinali et ab omnibus et singulis consuetudinibus novis et veteribus statutis et statuendis: ita tamen quod censum quem pro hiis omnibus promisserin Scale Dei et fidelitatem homagii quam inde fecerint teneantur fideliter adimplere. Recipimus preterea monasterium priorem et fratres et homines quoslibet Scale Dei cum omnibus eorum rebus et substanciis sub nostro speciali guidatico et comisso. Si quis autem contra hanc cartam nostram in aliquo venire presumpserit iram et indignacionem nostram incurret et dampno et gravamine illatis prius in duplum plenarie restitutis mille aureorum pena sine aliquo remedio punietur. Data Ilerde nonas octobris per manum Blasqui notarii nostri et mandato ejus scripta a Johanne Egidii sub era millesima CCL sexta anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo XVIII (1218). - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Hujus rei testes sunt Guillelmus de Cervaria (Cervera) G. de Montecateno A. vicecomes Castriboni Raimundus Gaucerandi Ugo de Mataplana B. de Centeliis R. de Castroveteri et B. de Castroepiscopali .... Blaschi domini regis notarii . . . . Sig+num Johannis Egidii qui mandato domini regis et B . . . . (Blaschi o Blasqui) .... notarii sui hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis. - Quia tamen pro parte prioris et conventus dicti monasterii Scale Dei nobis extitit supplicando monstratum quod officiales nostri et predecessorum nostrorum iram Dei omnipotentis et nostram sepius incurrere non verentes homines locorum dicti monasterii quo prescriptum privilegium comprehendit et etiam homines vallis Porrarie gravant sepius et molestant indebite et injusto racione meri imperii exercendi in locis eisdem asserendo delicta modica que levem et peccuniariam cohercionem requirunt fore per eos ratione meri imperii punienda et penas postmodum illas in pecuniarias vertunt in dampnum et detrimentum dicti monasterii et hominum eorundem ipsas penas pecuniarias exigendo: idcirco hujusmodi fraudibus et pravis machinationibus officialium predictorum obviare volentes: per nos et successores nostros concedimus predicto monasterio et hominibus suis illis videlicet quos dictum privilegium comprehendit ac etiam hominibus vallis Porrarie quod nullus officialis noster de cetero audeat vel presumat aliam peccuniariam penam seu multam ratione alicujus criminis vel delicti exigere ab hominibus antedictis: sed si delictum vel crimen fuerit tale quod penam exigat corporalem ipsam penam delinquenti inflingant prout fuerit faciendum in pecuniariam autem nequaquam commutent nec talem pecuniariam penam ullatenus exigant. Cetera vero levia crimina et delicta que citra membrorum amputationem debent puniri per dictos fratres seu eorum baylivos promittimus generose peccuniariter punienda. Mandamus igitur per presentem cartam nostram universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris quod predictam concessionem nostram observent inviolabiliter ut superius continetur et non contraveniant ullo modo. Data Barchinone septimo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo secundo (1302). - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valentie et Murcie ac comitis Barchinone.
- Testes sunt Bernardus episcopus Gerundensis Geraldus de Cervilione Jaspertus de Castronovo Dalmacius de Castronovo A. de Curçavino Bernardus de Fonollario Bernardus de Scintillis. - Signum + Petri Luppeti scriptoris domini regis predicti qui mandato ejusdem hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis. - Et nunc humiliter nobis duxeritis suplicandum ut privilegium ipsu et contenta in eo confirmare de benignitate regia dignaremur: eapropter vestris supplicationibus inclinati predecessorum nostrorum vestigiis prout nobis ab alto premittitur inherentes cum presenti carta nostra perpetuis temporibus valitura gratis et ex certa sciencia laudamus aprobamus concedimus ac etiam confirmamus vobis priori et conventui suppradictis privilegium memoratum et universa et singula in ipso contenta prout melius firmius et plenius ad vestri et successorum vestrorum comodum et sanum intellectum in dicto privilegio sunt expressa eaque decrevimus perpetuo rata valida atque firma. Mandamus itaque cum presenti procuratori nostro Cathalonie necnon universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod presentem concessionem approbacionem et confirmacionem nostram firmam habeant et observent et faciant inviolabiliter observari juxta ejus continenciam pleniorem et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In quorum testimonium presentem cartam inde fieri et bulla nostra plumbea jussimus roborari. Data Barchinone quarto idus januarii anno Domini millessimo trecentessimo vicesimo septimo (1327). - Signum + Alfonsi Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone. - Testes sunt Petrus Cesarauguste archiepiscopus prefati domini regis cancellarius infans Petrus Impuriarum et Ripacurcie comes infans Raymundus Berengarii Montanearum de Prades comes Otho de Montecatheno Arnaldus Rogerii de Payllars. - Sig+num mei Sancii Luppi de Olmeda prefati domini regis scriptoris qui mandato ejusdem hec scribi feci cum abrasis litteris in linea prima ubi dicitur universos sub nostra et in quinta ubi scribitur Ildefonsi et in vicesima quarta ubi ponitur in ac in penultima ubi legitur Otho et propria manu clausi loco die et anno prefixis. - Idcirco volentes predicta omnia et singula in privilegiis suprainsertis contenta habere perpetuam firmitatem gratis et spontanea voluntate per nos et omnes heredes et successores nostros cum presenti privilegio nostro perpetuo valituro predicta omnia et singula laudamus approbamus et ex certa sciencia confirmamus prout in dictis privilegiis melius et plenius continetur. Mandantes per presentem procuratori nostro ejusque vicesgerentibus nec non vicariis bajulis et omnibus officialibus et subditis nostris presentibum et futuris quod premissa omnia et singula firmiter teneant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presens privilegium inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Datum Ilerde duodecimo kalendas julii anno Domini millesimo trecentessimo tricesimo sexto (1336). - Examinavit Romeus. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comitisque Barchinone. - Testes sunt Arnaldus Terrrachone archiepiscopus Petrus Cesarauguste archiepiscopus Ferrarius Ilerdensis episcopus Otho de Montechateno Guillelmus de Cervilione. - Sig+num Dominici de Biscarra scriptoris dicti domini regis qui de mandato ipsius hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis cum literis in raso positis in XXV linea ubi legitur Signum. - Quod ad humilem suplicationem ipsius conventus gratis ex mera liberalitate per nos et omnes heredes et successores nostros vestigia nostrorum predecessorum insequi volentes laudamus approbamus ratifficamus et nostre confirmationis presidio roboramus prout in ipsis privilegiis lacius et plenius continetur: mandantes per eandem inclito ac magniffico infanti Jacobo primogenito nostro carissimo et post dies nostros Deo propicio in omnibus regnis et terris nostris legittimo successori necnon procuratori nostro generali ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris vel dictorum officialium locatenentibus quod predicta omnia et singula teneant et observent et observari inviolabiter faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri juissimus nostro sigillo magestatis impendenti roboratam. Data in monasterio de Valldonzella tertia die octobris anno a nativitate Domini millessimo CCCLXXX septimo regnique nostri primo. - Franciscus Ça Costa. - Signum + Johannis Dei gratia etc. - Testes sunt Philippus Dalmacii vicecomes de Ruppebertino Raymundus vicecomes de Roda Gastonus de Montechateno Berengarius de Ortaffano Petrus Dartes milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ejusdem hec scribi fecit cum litteris rasis et emendatis in linea XIX quem et clausit.
- Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.

domingo, 15 de marzo de 2020

XI. Perg. n. 5*, Alfon. II. 27 jul. 1168. Peduls, Mons-Agar, Orta, Bene

XI.

Perg. n. 5*, Alfon. II. 27 jul. 1168.

XI. Perg. n. 5*, Alfon. II. 27 jul. 1168. Peduls, Mons-Agar, Orta, Bene

Hoc est translatum fideliter translatatum II kalendas september anno ab incarnatione Domini MCCXVI cujusdam .... In Christi nomine .... virtute Ildefonsus Dei gratia rex Aragonum ... comes Barchinone et marchio Provincie et Guillermus Raimundi Dapiferi et Raimundus de Montecateno et Petrus de Subiratis consilio Guillelmi Montispessulani et aliorum baronum curie donamus et concedimus vobis Geraldo de Rivo et Petro de Sancto Martino et Raimundo de Cheral omnique progeniei atque posteritati vestre Peduls cum omnibus terminis et pertinenciis suis et ipsam montannam de Mons-Agar simul et Arberiars sicut terminantur de Collo-Spine usque ad Collum de Bene et usque ad viam antiquam de Orta et usque in ipso loco ubi dividitur via de Orada et de Bene. Hec suprascripta omnia sicut ab istis terminis includuntur donamus et concedimus vobis cum ingresibus et egressibus suis aquis pascuis erbis venacionibus montibus et cum omnibus his que ad servicia hominum pertinent quod ea omnia habeatis et teneatis et possideatis vos et progenies vestra et omnes illi qui ibi populaverint francha et libera et ingenua libere et quiete potenter et integriter ad furos Cesarauguste ad faciendas omnes voluntates vestras plenarie. Et ego Petrus de Subiratis retineo michi et meis terram ad unum par bovum sicut eam michi dabitis. Et donamus vobis et progeniei vestre ipsum castrum de Peduls quod vos teneatis in perpetuum per nos et donetis nobis et successoribus nostris vos et vestri potestatem de ipso castro irati et pacati quando nos vel homo per nos quesierimus vobis. Et donamus vobis et progeniei vestre duas partes de omnibus exitis qui de castro exient et de terminis suis scilicet de justiciis de chestis de forciis trobis et de omnibus qui ad senioraticum pertinent: et retineo ego Petrus de Subiratis terciam partem. Donamus itaque vobis omnes stachamentos: sed cum ego Petrus de Subiratis ibi fuero quod eos accipiam si accipere eos voluero salvis vestris duabus partibus. Donamus etiam vobis omnes stabilimentos. Hec superius scripta donamus vobis et progeniei vestre in perpetuum ad omnes voluntates vestras faciendas salva fidelitate nostra et successorum nostrorum per secula cuncta. Si quis hanc cartam violare voluerit nihil valeat sed in duplo componat et postea hec carta firma permaneat.
Que fuit facta VI calendas augusti anno Domini Jesu MCLXVIII° - Sig+num Ildefonsi regis Aragonis et comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Montecateno. - Sig+num Petri de Subiratis.
- Sig+num Guillelmi Montispesulani. - Sig+num Petri de Sancto Minato. - Sig+num P. filii P. de Sancto Minato. - Sig+num Guillelmi Garidelli. - Sig+num Guilaberti Anglisi. - Sig+num Arnaldi Garidelli. - Sig+num Boni Vasalli de Moro. - Sig+num Crispini qui hanc cartam scripsit die et anno ut supra. - Sig+num Raimundi Capellani. - Sig+num Guillelmi presbiter. - Sig+num de Cardona vicarii Dertuse. - Ego Bernardus Tolsani hoc scripsi et hoc feci + cum literis rasis et rescriptis in linea Va die et anno quo supra.

El lugar de Horta (antiguamente Orta), está documentado en 1153 por primera vez, como fronterizo en la donación del castillo de Miravet -después de la conquista de Tortosa el 1148-, parece que hacia el 1163 fue conquistado por Alfonso II de Aragón, el que el 1165 dio carta puebla, según los fueros de Zaragoza, a quienes poblaran los términos de Horta y Bene.
El 1174, Alfonso II dio la jurisdicción del lugar a los templarios y, en 1182, los Moncada renunciaron a los derechos que tenían.
El 1192, el maestro provincial del Temple dio a los habitantes de Horta una nueva carta de población según las costumbres de Lérida.
Al suprimirse los templarios, a principios del siglo XIV, Horta pasó a los hospitalarios de la castellanía de Amposta.
En 1359, Horta comprendía, además, los puestos de Arnes, Ferres -ahora despoblado del término de Horta, Bot, Caseres, Mudèfer y quizás Prat de Comte. En el siglo XIV se inició un aumento de población -de 43 fuegos en 1358 a 81 en 1378- que continuó los siglos XV y XVI. De este momento, son buena parte de los edificios más representativos del núcleo -ayuntamiento, casa del Diezmo-. En el siglo XVII, durante la Guerra de los Segadores (1640), Horta fue saqueada y tomada por asalto para evitar que cayera en manos castellanas. Los censos del siglo XVIII y del XIX vuelven a señalar un incremento de la población, hasta principios del siglo XX. En 1919 se empezó a nombrar Horta de San Juan.

XII

martes, 17 de marzo de 2020

XXI. Perg. n. 307, Alfonso II. Dic. 1180. judicio, Blasco Romeu, Blascho Romeo

XXI.
Perg. n. 307, Alfonso II. Dic. 1180.

In nomine domini nostri Jhesuchristi amen. Quoniam labilis est hominum memoria et exinde accidit gestarum rerum probacionem: precipue de racione videtur esse et de consuetudine bona patrum nostrorum ut negocia et maxime majora que inter homines solent agitari scriptis debeant inseri et comendari ad evidenciam majorem et cautelam solidiorem. Omnes igitur ad quorum noticiam ista pervenerint firmiter sciant et nullatenus dubitent quoniam dominus lldefonsus rex Aragone filius Raimundi Berengarii christianissimi comitis Barchinonensis viri utique memorie celeberrime exigit pecuniam propter negocia sua expedienda a populo Cesaraugustano: populus autem volebat et omnibus ad hoc anelabat modis ut clerici conferrent et exerici eorum et similia ad istam pecuniam regi persolvendam et hoc petebat populus pro vicinitate. Tandem ad hec decursum est et deventum quod pignora clericorum exericorum et familie a laicis fuerunt capta et domus eorum invase. Hoc audito venerabilis Petrus Cesaraugustanus episcopus interdixit divina oficia in civitate prefata: aliquando vero tempore elapso dum sancta a divinis cessaret ecclesia supervenit dompnus Blasco Romeu post regem dominus civitatis prenominate. Iste siquidem volens de medio hoc malum et hanc discordiam tollere partem utramque ad lenitatem pacis et ad sopiendam hujusmudi litem blandis et dulcibus verbis frequenter convenire non dubitavit: tandem placuit pretaxato episcopo clero et populo ut se ponerent in manu dicti Blasco Romeu pro justicia hinc inde consequenda sicque factum est. In inicio cause postulavit dominus episcopus cum clero sua sibi pignora restitui antequam litem ingrederetur et ut breviter expediamus nos circa hunc articulum mandavit dominus Blascho Romeo utriusque partis pignora absolvi. Hoc dicto processum est ad causam. Dominus episcopus allegabat libertatem clerici a vicinitate facienda excusandam ratione multiplici: jure scilicet comuni decreto domini pape Alexandri speciali donacione inclite recordacionis regis Ranimiri et speciali dono suprascripti regis Ildefonsi: et hec duo donativa ostendebat in instrumentis idoneys.
Pars populi respondebat quod non pignorabant clericos sed patres et matres eorum et clavigeras et alias personas que habebant res unde vicinitatem facere tenebantur: asserebant etiam quosdam eorum non esse ad ordines promotos pro quibus aliquam in hac parte mererentur excusacionem. His racionibus et aliis multis ab utraque parte interpositis intellectis habito consilio cum venerabili Johanne Tirasonensi episcopo Bernardo Cesaraugustano archiepiscopo et magistro Renaldo Pampilonensi archiepiscopo et Eximeno Romeu domnus Blascho ita judicavit et talem sentenciam dedit. Judicavit siquidem sentencialiter decrevit quod si pater materve supersit et filius clericus cum eo vel cum ea in eadem habitet domo si pater materve proprium habeat patrimonium ocasione filii clerici a colacione vel a vicinitate civitatis non excusabitur. Secundo judicavit et per vigorem judicii mandavit quod si forte mulier aliqua conversetur cum clerico et habeat hereditatem vel res unde vicinitatem solebat facere propter hanc conversacionem vel cohabitacionem a vicinitate facienda non excusetur. Mandavit etiam et firmiter mandavit per sentenciam quod nullus ingrediatur domos clericorum ocasione pignorandi tales mulieres sed si extra inveniantur prout ratio exigit pignorentur: si vero clericus aliquam receperit mulierem ut serviat in domo sua non habentem unde debeat facere vicinitatem hujusmodi mulier vicinitatem facere non compellatur: item judicavit de alia familia clericorum. Tercio loco judicavit quod si ecclesia aliquem laicum in societate receperit et ei libram et justiciam dederit pro libra et justicia nullam habebit excusacionem a vicinitate facienda si hereditatem vel res suas sibi retinuerit: si vero totum ecclesie contulerit nullam deinceps vicinitatem faciet. Preterea judicat de exaricis videlicet quod si ecclesia habuerit aliquos exaricos qui venerint aliunde et antea cum illis vicinitatem non habuerint nec per annum steterint vicinitatem facere non cogentur: si vero postea adquisierint unde vicinitatem facere debeant ocassione ecclesie in suo proprio non excusabuntur. Insuper judicavit quod nullus clericus ullam vicinitatem facere compellatur pro parte patrimonii vel pro sua fratisca vel pro alia adquisicione. Hic quesitum fuit a domino Blascho quod si clericus totum posideat patrimonium: hoc noluit judicare set distulit donec locatur cum domino rege et hoc fecit propter ....am et donacionem quam dominus rex fecit prenominato episcopo et cesaraugustane ecclesie et clericis tocius episcopatus cesaraugustani. Judicavit preter supradicta quod nullus ingrediatur domum clerici de cetero quocumque modo illam possideat ocasione pignorandi.
Hoc judicium fuit datum a Blascho Romeu apud Cesaraugustam in palacio sepedicti episcopi Cesaraugustani mense decembris era MCCXVIII. Et habuit secum in judicio Johannem Tirasonensem episcopum B. Cesaraugustanum archiepiscopum magistrum Renaldum Pampilone archiepiscopum et Eximen Romeu. - Ego magister R. Pampilone archiepiscopus laudo et confirmo et hoc + signum facio.


xxii-perg-309-alfonso-i-dic-1180-porrera

XV. Col. de cód. t. 9. fol. 80. 1° feb. 1173. (1174)

XV.
Col. de cód. t. 9. fol. 80. 1° feb. 1173.

In Christi nomine cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis et marchio Provincie dono et concedo vobis omnibus hominibus de Alguadera totos illos terminos de Alguadera sicut pater meus vobis donavit et tenuistis eos in vita sua et mea scilicet de parte Secriari sicut dividunt eos seniores milicie Templi et ipsum Seccatrum ad partem Ilerde sicut diviserunt Aimericho milicie Templi et Petrus de Illaaclusa et Japhia meo bajulo et Petrus de Ramon Bernadi et sicut vadit usque ad caminum qui vadit ad Tamarit ubi est ipsum puteum de ipsa haera et exiit ipsum caminum usque ad ipsam esponnam. Et ex parte Almanara sicut tenuistis in vita patris mei et modo tenetis eum.
Et ex parte meridie usque ad Turrem Longam et ipsam turrem unde habetis contentiones cum hominibus Villaratera. Intus in istis terminis sicut predicte affrontationes includunt et dividunt ita dono vobis omnibus hominibus de Algayra et concedo atque laudo vobis ad vestris propriis terminis de Alguadera salva nostra fidelitate et de omni mea posteritate omni tempore. - Signum Ildefonsi + regis Aragonensis comitis Barcinone et marchionis Provincie. - Sig+num Xemenus de Artusella. - Sig+num Dodoni de Alchala. - Sig+num Arbertus de Castrovetulo. - Sig+num Geraldus de Jorba.
- Facta carta kalendas februarii apud Almanaram anno Domini M° C° LXXIIII (1174) era MCCXII regnante me Dei gratia in Aragone et in Barcinona et in Provincia. - Ego Kardellus precepto Domini nostri regis hanc cartam scripsi et de manu nostra hoc signum + feci
(Véase la nota puesta al pie del documento núm IV).



martes, 24 de diciembre de 2019

LXXII, perg 243, 30 noviembre 1151

LXXII.

Perg. N° 243. 30 nov. 1151.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris. Qualiter ego Raimundus comes barchinonensis princeps
aragonensis et marchio ob remedium anime mee et parentum meorum dono atque concedo ecclesie de Uliano ut omnem honorem illum quem habet vel in antea Deo annuente juste et legaliter adquisitura est in Gerunda et comitatu gerundensi bisullunensi barchinonensi et in omni honore qui ad dominium nostrum pertinere videtur libere quiete et absque ulla diminutione omnium casuum qui in predicto honore evenerit habeat et possideat. Quam ecclesiam cum omnibus que nunc habet vel ex collatione fidelium vel etiam ex adquisitione eorum qui in eadem ecclesia Deo deserviunt ipso annuente jure adquisivit et adquisitura est in defensione nostra ponimus et propter Deum suscipimus ne ulla
deinceps persona res illius ecclesie ulterius audeat inquietare diminuere aut temerario ausu invadere. Actum est hoc III kalendas november anno XV regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Bernardi Guilielmi de Luciano. Sig+num Guilielmi Raimundi Dapifer. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Raimundi Vilemulorum. Sig+num Guilielmi de Castro-vetulo. Sig+num Poncii scribe +. Petrus presbiter hoc rogatus scripsi die annoque prefixo.
+ Ildefonsi regis aragonensis comitis barchinonensis et marchionis provincie.

rey-alfonso-ii-aragon-caballo-lanza-escudo

martes, 17 de marzo de 2020

XXIII. Reg. n. 2, fól. 43, 45? 30 oct. 1181. Batea - Algars

XXIII. Reg. n. 2, fól. 43, 45? 30 oct. 1181. Batea - Algars

In Dei nomine et ejus divina clemencia ego lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie facio hanc cartam donacionis et populacionis. Placuit michi bono animo et spontanea voluntate quod dono laudo atque imperpetuum concedo vobis omnibus populatoribus de Rivo de Algars et de Batea presentibus atque futuris ad populandum et meliorandum castra et villas de Rivo de Algars et de Batea et omnes terminos eorum scilicet usque ad Nonasp et deinde sicut vadit et ferit in serram in Aull de Favara et deinde usque ad podium de Calcent et ferit ad Cretes et vadit ad Vilar de Arenis et vadit ad Gandeam et sicut aque vertuntur intus versum predictum castrum de Algars et sicut vadit usque ad serram de Azcon et deinde usque ad Matarranam. Quantum infra hos predictos terminos includitur et terminatur dono utque imperpetuum concedo vobis et omni generationi et posteritati vestre franchum et liberum et ingenuum ad vestram propriam hereditatem per facere inde omnes vestras voluntates ad fuerum Cesarauguste. Supradicta castra cum suis terminis heremis et populatis cum introitibus et exitibus suis cum aquis et pascuis et pratis et lignis et silvis et cum omnibus directis et pertinenciis suis que ad usum hominis pertinent vel pertinere debent totum ex integrum dono et concedo vobis et vestris. Et dono vobis ut habeatis fueros et judicios Cesarauguste per secula cuncta salva mea fidelitate et de tota mea posteritate. Insuper dono laudo et concedo Berengario de Parietibus notario meo ecclesias que ibi fuerint facte omnibus diebus vite sue salvo juro Dertusensis episcopi. Iterum dono vobis predictis populatoribus ut non donetis lezdam nec pedaticum in totam meam terram nec in aqua.
Facta carta apud Ilerdam III kalendas novembris anno Domini MCLXXXI. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Arnaldi de Eril. - Sig+num Berengarii de Sanaugii. - Sig+num Poncii de Cervaria. - Sig+num Artall de Alagon. - Sig+num Enego de Aveu. - Sig+num Berengarii de Parietibus notarii domini regis qui hanc cartam ejus mandato scripsit cum lineis suprapositis in linea tertia.

XXIII. Reg. n. 2, fól. 43, 45? 30 oct. 1181. Batea - Algars

//

https://dle.rae.es/batea

Del ár. hisp. *baṭíḥa, y este del ár. clás. baṭīḥah 'lugar llano'.
1. f. Artesa, generalmente redonda, que sirve para lavar y otros usos.
2. f. Plataforma de madera que se coloca en el mar para la cría o cultivo de mejillones y otros moluscos.
3. f. Bandeja o azafate, normalmente de madera o con pajas sentadas sobre la madera.
4. f. bandeja (‖ pieza para servir).
5. f. Recipiente de forma normalmente cúbica que se usa para el lavado de minerales.
6. f. Embarcación en forma de artesa, que se usa en los puertos y arsenales.
7. f. Vagoneta con los laterales muy bajos.

https://www.dipta.cat/RBIV/biblioteca/tarragona_cristiana/HTML/files/assets/basic-html/page497.html

http://doczz.es/doc/364121/el-para%C3%ADso-est%C3%A1-en-el-regazo-de-una-madre

" ... Aquesta transformació de Vall a Ull crec que serveix per a explicar un nom de lloc utilitzat en un document medieval antic, la primera carta de població de Batea de l’any 1181 en la que es volia mostrar l’ampli espai d’influencia del castell de Batea: “que limitava amb el terme de Nonasp, i de Nonasp per la serra fins a tocar l’Aull de Favara, i des d’aquí vers el puig de Calaceit i a tocar Cretes, d’aquí en direcció al Vilar d’Areys (Arenys) i d’aquí envers Gandesa tal i com les aigües vessen cap al castell d’Algars, i en direcció a la serra d’Ascó i d’aquí al riu Matarranya”. Sobre aquesta fita de Favara vaig escriure a la revista “Lo Portal” nº 135. El limit de l’Aull de Favara em va fer pensar que podia significar el nom d’alguna muntanya de la serra de Nonasp que amb el temps hagués canviat de nom. Vaig pensar que es podria correspondre amb la Punta Redona (354 metres) que actualment fa de fita entre els termes de Nonasp i Favara, o amb la Punta d’en Quadret 346 metres) que fa de molló entre Favara i Batea. Però en aquella antiga Carta de Població de Batea i Algars de 1181 no es concretaven exactament les fites tal com més tard es van establir entre el diferents pobles veïns de la zona del castell bateà. Crec que l’Aull de Favara, o potser millor la Ull de Favara, era una forma derivada de la Vall de Favara; cosa que no contradiu els actuals límits termenals. Així, dons, crec que a la carta bateana s’hauria de traduir: “fins a tocar la Vall de Favara”. ..."

domingo, 22 de diciembre de 2019

X, perg 43, febrero 1134, Artasona

X.
Perg. N° 43. Feb. 1134.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

In Dei nomine. Ego quidem Adefonsus Dei gratia rex facio hanc cartam donationis vobis totos populatores de Artasona qui ibi estis vel in antea ibi veneritis populare ad cavalleros et pedones.
Placuit michi libenti animo et pro amore de illas terras populare. Dono et concedo vobis ad illos cavalleros ut sint ibi francos et liberos sicut sunt in lures terras et totos illos alios populatores quod sedeant ibi similiter francos et ingenuos sicut sunt illos populatores de Borovia et quod habeatis tales foros in totas vestras causas et in vestras facendas et in vestros judicios sive in vestras calonias et omicidios quomodo habent illos populatores de Borovia. Et quantum potueritis populare vel examplare per ermum caballeros et pedones quod illum habeatis salvum et francum sine ullo malo fuero et sine ullo malo censo. Et ullo peito non peitetis nisi sola decima ad Deum et suis sanctis et non detis licentia nec portatico in tota mea terra et de nullo judicio non respondatis ad nullo homine nisi ad vestra porta de Artasona ad vestro foro. Et solto vobis illos montes de tota mea terra quod culietis ibi solta mente et non vobis faciat nullo homine nulla contraria et quod non detis erbatico in tota mea terra. Et dono vobis termino de Via lata in suso et de Loarre injuso et de illos collatos de Cambir et de Galleco inza toto illo ermo qui ibi est de V annos insuso: et si nullo homine vobis pignoraverit vel nulla contraria fecerit quod pectet millem metecals de auro. Et hoc donativum quod habeatis illud francum et liberum et ingenuum et securum vos et filii vestri et omnis generatio vel posteritas vestra salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula cuncta amen. Et insuper dono vobis foro ut nullus populatores qui cavallo tenuerit ibi quod sedeat franco et ingenuo in tota mea terra. Sig+num Adefonsi regis. Sig+num regis Ranimiri (1) laudo et confirmo hanc cartam. Sig+num Raimunni comes laudo te confirmo hanc cartam.
Signum + Ildefonsi regis filii Barchinonensii comitis qui hoc suprascriptum laudo et confirmo.
Facta carta in era MCLXXIIa in mense fervero in anno quando rex presit Michineza et assitiavit ad Fraga. Regnante me Dei gratia rex in Aragon et in Pampilona sive in Ripacorza episcopus Sancius in Pampilona episcopus Arnaldus in Oscha episcopus Pere Guillem in Roda alius episcopus Sancius in Nagera comite Rexo in Tutela Gonzalvo Petriz in Alagon Sancio Johanes in Osca Petro Tizon in Estella Eastang in Biel Fortung Lopiz in Soria Lop Xemenez in Luesia Caxal in Nagera et in Daroca Garcia Remirez in Monzon Lop Lopiz in Ricla. Ramon Arnald de Sancta + senior de illa population. Et hec sunt testes de ista carta super scripta. Garssion de Schala et Faus de Xalon. Ego Michael scriptor sub jussione domini mei regis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci. 

(1) Como antiguamente solían los monarcas confirmar los privilegios que habían concedido sus antecesores sin más fórmula ni formalidad que la de poner su firma o signo en algún blanco del pie de las mismas cartas originales, no deben extrañarse las anteposiciones o postposiciones que se notan en esta y casi en todas las escrituras o privilegios confirmados en aquellos sencillos tiempos.

martes, 17 de marzo de 2020

XIX. Perg. n. 367. Alfonso I (II). Dic. 1178. Velosel, Vilosell, Petrum de Besora

XIX.
Perg. n. 367. Alfonso I (II). Dic. 1178.

Hoc est translatum fideliter factum III nonas aprilis incarnati Verbi anno M° CC° XL octavo ab instrumento per alfabetum diviso quod sic habetur.
- Hec est conveniencia facta inter dominum Ildefonsum ilustrem regem Aragonis comitem Barchinone et marchionem Provincie et Petrum de Besora. Donat ei namque dominus rex castrum de Velosel cum omnibus terminis suis et donat et concedit ei medietatem decimi et omnium reddituum ejusdem castri et terminorum videlicet de expletis et eximentis quibuscumque et chestis exorchiis cuenciis homicidiis latrociniis adempramentis censibus et de omnibus quibuscumque rebus que ad usum et servitium hominis pertineant que dici possint vel excogitari modo et in antea: aliam autem medietatem de hiis omnibus retinet sibi rex per omnia loca. Item donat ei ut faciat unum fornum in predicto castro et villa et quod habeat cum in suo dominio ad faciendum inde omnes suas voluntates et quod neque rex neque alius aliquis possit facere furnum in ipso castro set neque in terminis ejus umquam. Item donat ei tres pariliatas alodii quas ipse Petrus sibi eligat ubicumque ibi magis voluerit et habeat per suum franchum alodium: ipse etiam rex retinet sibi tres pariliatas in dominio in obtimo loco. Stabilimenta eciam omnia donat eidem Petro et quod inde exierit dividat bajulus Petri et donet inde medietatem fideliter bajulo regis. Donat ei item stachamenta et firmamenta ita quod bajulus Petri ea accipiat per totum predictum castrum et per terminos ejus presente bajulo regis et bajulus ejusdem Petri et bajulus regis placitent insimul et ambo per bonam fidem faciant inde placitum et uterque illorum accipiat suam medietatem. Hec autem omnia donat ad fevum dominus rex predicto Petro et filiis ejus de legitimo conjugio natis exceptis dictis pariliatis tribus et furno quod in proprium alodium ei concedit et quod sit inde suus solidus sicut homo de suo meliori seniore et donet inde ei potestatem iratus et paccatus quociescumque per se vel per nuncios suos eam demandaverit: quod et si predictum Petrum mori contingeret sine infante legitimo revertantur predicta omnia in solidum domino regi et suis excepta medietate dominicaturarum supradictarum et earum etiam que in antea ibi predictus Petrus habuerit de qua medietate liceat ei facere omnes suas voluntates sine alicujus obstaculo. Item dimitit rex eidem Petro in vita sua cavalchatas host placita et seguimenta que ei habet facere per supradictum fevum: post obitum autem ejusdem Petri faciant hoc filii ejus cum omni sua posteritate. Item si quid de supradicto decimo Ilerdensis ecclesia vel alius aliquis homo suo jure vel alia qualibet ratione aut ocasione consequeretur partem sui decimi que contingeret eundem Petrum reciperet et accipiat in eternum in dominio regis nisi rex salvam et securam poterit eidem Petro partem suam facere. Habet autem terminos et afrontaciones castrum de Velosel sicut dividit cum Albio et ex alia parte cum Valle-Clara et vadit in collum de Lena et dividit cum termino de Servoles. Sicut hec omnia suprascripta sunt sic dominus rex donat laudat et concedit eidem Petro et filiis ejus: et Petrus difinit et remittit in proprium debitum quod ei debebat rex usque ad DCCC morabetinos quos ei debebat et difinit etiam regi et omni persone domum de Hila quam demandabat per convenienciam per supradictum debitum. Inter cetera recipit dominus rex predictum Petrum cum omnibus rebus suis ubique in sua speciali manutencione et quod non tornet eum de avere vel de honore in retro in suis justis causis neque alicui hoc facere permitatur sed pro posse defendat eum cum omnibus honoribus suis et rebus ubique: et de hoc accipit eciam eum dominus rex in sua legalitate et Dei fide contra cunctos homines et feminas (leo ferminas) sicut suum militem et hominem proprium quem cum nullo habet dividere.
Actum est hoc in Terrachona mense decembris anno Domini MCLXXVIII. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Raimundi Berengarii comitis Provincie. - Signum + domine Sancie regine Aragonis comitise Barchinone et marchisie Provincie. - Signum + Dalmacii de Biert. - Signum + Arnalli de Vilamulorum - Berengarius dicte Terrachone Ecclesie archiepiscopus. - + Mironis judicis. - Signum + Geraldi de Jorba. - Signum + Guillelmi de Cervaria. - Signum + Raimundi de Cervaria. - Signum + Guillelmi junioris de Cervaria. - Ego Guillelmus de Bassa scripsi hanc cartam mandato domini regis et feci hoc sig+num - Sig+num Berengarii de Sancto Felice notarii publici ilerdensis qui hoc translatum scripsit cum supraposito in lineis XXIIII ubi dicitur sicut dividit et in XXXV ubi dicitur Sig+num Dalmacii de Biert.

Vilosell, Velosel



XIV. Perg. n. 122. Alfonso I (II). 6 mar. 1172. términos de CIurana

XIV.

Perg. n. 122. Alfonso I (II). 6 mar. 1172.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam alio translato cujus tenor talis est.
- Hoc est translatum fideliter translatatum sumptum ab originali nichil addito seu diminuto quod sub istis verbis continetur.
- Providum est scripture comitere quod in posterum posset oblivione deleri. Inde est ergo quod ego lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie ob restaurationem et confirmationem terminorum castri de Ciurana hoc sacramentale fieri decrevi ne de predictis terminis Ciurane inter posteros contencio posset emergere. Unde convocatis sapientibus viris et probisimis precepi eis et mandavi firmiter quod eadem sciencia et certitudine me certum redderent de terminis Ciurane quam ipsi videntes et audientes habuerunt ab Arnaldo de Castroveteri qui fecit jurare secundum legem suam senes sarracenos ad demostrandos terminos castri de Ciurana sicut tempore sarracenorum Ciurana eos habebat et tenebat et habere debebat. Nomina illorum virorum sunt hec qui in presencia mea post mortem Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia Arnaldi de Castroveteri. Petrus de Deo Petrus Pallares Petrus Martinus Garcia Guillelmus de Munt-Tornes Artaldus de Villanova Johannes Seguer Raimundus de Ortoneda B. Cazador Stephanus Petrus de Tremps Montaner Petrus de Suria Dominicus Poncius de Bellveder Petrus de Porta Guillelmus de Petrarva Guilabertus Calvetus Petrus Guasch Bernardus de Populeto Arnaldus de Sallfores Pedron Petrus de Capafons. Omnes isti supradicti unanimiter et concorditer tactis sacrosantis evangeliis juraverunt et ita de verbo ad verbum testificati sunt ac si uno ore locuti fuisent quod Falcet est de termino Ciurane et sarraceni de Ciurana vendiderunt illud hominibus de Carcie et homines Carcie addiderunt illud termino suo set de termino Ciurane est et fuit. Et extenditur terminus Ciurane usque ad locum quem apellant Abelarreig ad radicem et finem Montis Majoris. Dixerunt etiam quod Pradell est de termino Ciurane et vadit et revolvit ultra collem Jugi et usque ad locum quem apellant Pinars de Lebarja et transit per illos Pinatelles de Rubials et vadit ad planum Montis Rubei. Et hoc totum cum castro de Cornu Bovis et terminis suis est et fuit de termino Ciurane. Terminus etiam predicte Ciurane revolvitur et revertitur ad juncturas aque de Ciurana et Oculi Molendinorum et vadit usque ad Fontem Ficulnee et ad Vibalhader et revertitur usque ad viam que ducit ad Ascho et exit ad gradum de Ucles et vadit usque rivum de Set et usque ad Peram Fixam et usque ad Speluncham Francholini et Avimbodin est de termino jamdicte Ciurane et transit supra Montem Album et revertitur usque ad Ripam. Hos autem terminos supradictos sarraceni senes de Ciurana qui post capcionem Ciurane habitaverant apud Seros precibus Arberti de Castroveteri venerunt cum eo apud Ciuranam et ibi secundum legem suam in presencia ipsius Arberti et aliorum multorum juraverunt quod dicerent veritatem de terminis Ciurane et sicut superius prenominati sunt termini ita illi sarraceni eos terminaverunt et monstraverunt. Quoniam nomina sarracenorum sunt hec: Alabez et Juzefer et Jucef Avinaram: et sicuti isti sarraceni terminos de Ciurana cum juramento monstraverunt Arberto de Castroveteri ita prenominati christiani cum juramento michi monstraverunt et terminos terminaverunt jamdicte Ciurane. Hoc autem sacramentale fieri jussi ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis ut semper esset memoriale posteris et succesoribus meis ne termini de Ciurana astringi possent vel etiam ad dampnum ceterorum castrorum amplius dilatari.
Actum est hoc pridie nonas marcii anno M centessimo septuagessimo secundo dominice incarnationis. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui supradictum sacramentale fieri facio et a testibus firmari rogo. - Sig+num Gueraldi de Jorba. - Sig+num Arnaldi de Alahone. - Sig+num Sancii de Orta. - Sig+num Guillelmi de Clarisvallibus.
- Sig+num Assalliti de Goda. - Sig+num Enego de Aven. - Hii sunt testes qui supradictos viros christianos viderunt et audiverunt jurare terminos de Ciurana. - + Petrus Capellani de Ciurana qui hanc cartam mandato domini regis scripsi die et anno quo supra. - Ego Petrus de Cleriana me pro teste subscribo.
- Ego Guillelmus Macip me pro teste subscribo. - Ego Nicholaus de Loparia presbiter qui pro teste subscribo. - Ego Petrus de Bocona publicus tabellio pro Guillelmo Mabili rectore ecclesie de Pratis notario publico auctoritate domini regis hoc scripsi XV kalendas januarii anno Domini M° CC° octuagesimo secundo et hoc sig+num feci. - Sig+num Guillelmi Turrelli notarii publici Barchinone - Sig+num Arnaldi Magistri notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Villa Rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab alio translato et cum eodem legitime comprovatum scribi fecit et clausit pridie kalendas septembris anno Domini M° CCC° undecimo cum literis apositis in linea sexta ubi dicitur Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia et in linea vicesima prima obi dicitur de.


Ciurana, Siurana



XVIII. Perg. n. 217. Alfon. I (II). Febrero 1176. Uno Castello, Uncastillo, Blasco Romeo

XVIII.
Perg. n. 217. Alfon. I (II). Febrero 1176.

In Dei nomine et ejus gracia. Hec est carta donacionis quam facimus nos omnes vicini de Uno Castello majores et minores bono animo et spontanea voluntate vobis don Blasco Romeo. Donamus vobis hereditatem de illa hereditate de Sancta Maria usque ad illas pardinas de Baca Mortua ut habeatis et possideatis illam ad hereditatem vos et omnis generatio et posteritas vestra per cuncta secula. Et damus inde vobis fermes de salvetate don Michael de Gaizquo et don Corbaram Garciarcez de Garcia Orbita et Petro Fortuniones Rubeo. Et sunt testes don Sancio de Podio et don Petro Cornelio nepote de don Blascho don Sancio Soro don Sancio de Biota et don Guerrero.
- Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui hoc supradictum donativum laudo atque confirmo tibi Blascho Romeu et filiis tuis et toti generationi ac posteritati tue in perpetuum ad vestram hereditatem propiam liberam et francham.
Facta carta et donativum in Uno Castello ante sancto Andrea denante toto concilio de Uno Castello dominica prima februarii era MCCXIIII regnante per Dei graciam Ildefonso rege in Aragone et Barchinona ac Provincia et per manum ejus Blascho Romea (Romeo, Romeu) in Cesaraugusta et in predicto Uno Castello Deus-adjuta in Sos Gombald in Bield Petro Lopez in Luna et in Rosta Marcho Ferriz in Oscha episcopus Petrus in Cesaraugusta episcopus Johannes in Tirasona episcopus Stephanus in Oscha episcopus Petrus in Panpilona. - Ego Baiet de Sos scripsi hanc cartam.

XVIII. Perg. n. 217. Alfon. I (II). Febrero 1176. Uno Castello, Uncastillo, Blasco Romeo