Mostrando las entradas para la consulta regnis Valencie ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta regnis Valencie ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXVIII, reg. 1904, fol 170, 11 enero 1393, regni Valencie

CXXXVIII.
Reg. n. 1904, fól. 170. 11 ene. 1393.

In nomine Dei eterni. Pateat universis quod nos Johannes Dei gratia rex Aragonum et cetera quoniam per sindicos universitatum civitatum et villarum atque locorum regiorum regni Valencie coram nobis in nostro regali ipsius civitatis Valentie pro prestando nobis ut novo regi eorum ut est moris juramento fidelitatis personaliter constitutos fuit ante ipsam prestacionem juramenti fidelitatis nobis humiliter supplicatum ut privilegium infrascriptum quod in regalis corone conservationis augmentum et totius rei publice fulcimentum illustrissimus dominus Jacobus clare memorie rex Aragonum proavus noster ediderat laudare et confirmare juramento medio dignaremur: quia etiam nos cupimus dicti domini regis Jacobi proavi necnon serenissimorum dominorum Alfonsi avi et Petri genitoris nostrorum gloriose memorie regum Aragonum qui ipsum privilegium in curiis generalibus quas uterque ipsorum regnicolis dicti regni Valencie in principio sui novi dominii celebravit laudaverunt et interveniente juramento etiam confirmarunt vestigia laudabilia imitari: quia demum ad observationem privilegii memorati cum ipsum ad maximum comodum et utilitatem nostri regalis dominii cedat notorie Nos et nostri successores teneamur cujus privilegii series sic se habet:
- In nomine Domini amen. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes quod juxta veritatis eloquium in evangelio recitatum omne regnum in se divisum desolabitur quodque quodlibet regnum debet esse unitum et indivisum ut virtus plurium unita sit forcior et validior ad tenendam justiciam sine qua omnis terra perit et habitatores ejus et plurium etiam viribus conflatis in unum majori potencia deffensio plenius agitur ac fulcitur et publica res adversus hostiles incursus fortifficatur uberius et salvatur et quod divisio regnorum Aragonie et Valencie ac comitatus Barchinone que Dei providencia obtinemus jam preteritis temporibus a nostris progenitoribus attemptata nimium paravit et induxit scandalum: volentes super hoc et dignitati regali et subditorum nostrorum utilitati ut regio bono congruit officio providere et indempnitati prospicere eorundem: per presentis provisionis nostre paginam perpetuo et inviolabili robore duraturam ex certa sciencia et spontanea voluntate statuimus ordinamus atque sanccimus quod predicta regna nostra Aragonis et Valentie ac comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad nos spectant vel possunt ulterius spectare in regno Majorice et insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis Ceritanie et Confluentis et Vallespirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii sint et maneant perpetuo unita et unum ac sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquid vel aliqua ex eis ab alio vel ab aliis separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonis idem etiam sit rex regni Valencie et comes Barchinone sic quod nos vel aliquis heres seu successor noster vel nostrorum in testamento vel alia qualibet ultima voluntate aut donatione vel alia ordinatione inter vivos aut aliqua alia dispositione nunquam dividamus seu separemus nec dividi seu separari faciamus consenciamus aut permittamus regna predicta et comitatum in se aut a se vel etiam inter se videlicet regnum Aragonie non dividemus seu separabimus in se nec etiam a regno Valencie et comitatu Barchinone nec regnum Valencie dividemus vel separabimus in se nec etiam a regno Aragonis et comitatu Barchinone neque dictum comitatum Barchinone dividemus vel separabimus in se nec etiam a dictis regnis Aragonie et Valencie: et si quid contra predicta vel aliqua predictorum per nos vel nostros fuerit attemptatum illud ex nunc decernimus irritum et inane. Declarantes tamen quod nos et ipsi possimus donare seu dimittere castrum vel castra locum vel loca seu hereditamenta filiis nostris vel ipsorum aut aliis personis ut nobis et eis videbitur unitate predictorum regnorum et comitatus semper stabili et indivisa manente. Et affectantes hujusmodi statutum ordinationem et sanccionem ac provisionem nostram inconcusse et irrefragabiliter perpetuis temporibus observari juramus per nos et nostros solemniter per Deum et crucem domini nostri Jesu-Christi ac ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta tenere complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri et nunquam in aliquo contravenire aliquo jure causa vel ratione: inhibentes expresse sub interminacione divini judicii ac divine maledictionis et nostre heredi nostro universali quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in dictis regnis et comitatu ut observando incorruptibiliter omnia et singula supradicta contra ea vel aliquid eorum non veniant vel attemptent aut fieri consenciant vel permittant dicto verbo vel facto seu alio quovis modo. Et ut omnia predicta et singula tenacius observentur statuimus sanccimus et ordinamus quod quilibet heres et successor noster et nostrorum in predictis regnis et comitatu unus post alium successive tempore sui novi dominii seu nove successionis vel etiam si antea jurari haberent antequam prelati richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognitionem ratione feudorum seu qualibet alia ratione ipse heres vel successor nostri et nostrorum in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret presens statutum ordinationem sanccionem et provisionem nostram et usquequo ipsam laudationem confirmacionem et approbacionem predictorum omnium et singulorum fecerit et juramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico instrumento prenominati vel aliqui ex eis non teneantur ei in aliquo respondere: et si per aliquem cujuscumque condicionis vel status existeret pro predictis vel aliquo predictorum sacramentum fidelitatis vel homagium seu alia quevis obligatio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata approbata et jurata essent per novum quemvis dominum heredem et successorem ut premittitur non valerent et pro non factis penitus haberentur. Hec autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis richis hominibus mesnaderiis militibus civibus burgensibus hominibus villarum et aliis quibuslibet subditis nostris dictorum regnorum et comitatus presentibus et futuris servanda tenenda atque complenda imponimus et injungimus sub debito naturalitatis et sub fide homagio et fidelitate ac juramento quibus nobis astricti existunt. In quorum omnium testimonium ad memoriam sempiternam presens scriptum nostrum fieri mandavimus bulle nostre plumbee munimine comunitum de quo quatuor consimilia scribi jussimus unum tenendum in archivo nostro aliud pro universitate regni Aragonie tenendum per juratos et probos homines civitatis Cesarauguste aliud pro universitate regni Valencie tenendum per juratos et probos homines civitatis Valencie et aliud pro universitate Catalonie tenendum per consiliarios et probos homines civitatis Barchinone.
Datum Terrachone nonodecimo kalendas januarii anno Domini M° CCC° XIX. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonis Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone predicti qui hec firmamus concedimus et juramus. - Testes sunt qui presentes fuerunt infans Johannes domini regis filius ac cancellarius ac electus toletanensis Eximinus Terrachone archiepiscopus Berengarius Vicensis episcopus frater Raymundus de Empuriis prior ordinis Hospitalis in Cathalonia frater Poncius abbas monasterii Populeti frater Bernardus abbas monasterii de Benifasano Johannes Burgundi sacrista Majorice consiliarius Vitalis de Villanova Bernardus de Fonollario Petrus de Boyll racionalis magister milites et consiliarii Gondisalvus Garcie miles Martinus Luppi de Rueda miles Dalmacius de Pontonibus judex curie et Guillelmus Aulomarii consiliarii domini regis.
- Sig+num mei Bernardi de Aversone dicti domini regis notarii qui de mandato ipsius domini regis hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - Tenore presentis privilegii seu rescripti cunctis temporibus valituri per nos et omnes heredes et successores nostros gratis et spontanea voluntate et etiam deliberatione consulta privilegium preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudamus approbamus et ex certa scientia confirmamus: et ut cuncta predicta firmitate fulciantur majori et nunquam violentur de cetero promittimus in nostra regia bona fide per nos et successores nostros quoscumque predictis richis hominibus militibus civibus et hominibus villarum regni Valencie supradicti necnon omnibus et singulis aliis quorum sit interesse et notario infrascripto ut publice persone a nobis legitime stipulanti et recipienti pro omnibus illis quorum interest vel interesse poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem ac sancta quatuor ejus evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta cuncta et singula firmiter tenere complere et inviolabiliter observare et nunquam in aliquo contravenire quovis jure causa vel etiam racione. Mandantes firmiter et districte universis et singulis post nos in regnis et comitatu predictis futuris temporibus successuris ut omnia et singula supradicta inviolabiliter observando contra ea vel aliquod eorundem non veniant faciant vel attentent aut consenciant fieri vel permittant dicto verbo vel facto aut alio quovismodo. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et plumbea bulla nostra jussimus comuniri.
Quod est datum et actum in quadam aula regalis civitatis Valentie XI die januarii anno a nativitate Domini M° CCC° XC° III regnique nostri septimo. - Guillelmus de Vallesicca. - Signum + Johannis et cetera qui predicta concedimus et firmamus pariter et juramus. - Rex Johannes. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt religiosus frater Berengarius magister milicie beate Marie de Muntesia nobilis Raimundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis Hugo de Cervilione et Olfus de Proxida milites necnon Petrus Dartesio miles magister rationalis ac Guillelmus de Vallesicca legum professor vicecancellarius Julianus Garrius thesaurarius et Sperans in Deo Cardona et Petrus de Berga jurisperiti promotores et consiliarii dicti domini regis et plures alii in multitudine copiosa. - Sig+num mei Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii dicti domini regis regiaque auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfui eaque scribi feci cum rasis in lineis XIIII enniter XXVI Luppi XXIX singulis aliis quorum sit in et ibidem poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem clausi. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Cavasthani in cujus posse firmavit etiam et juravit.

miércoles, 26 de febrero de 2020

XCVII, reg. 1538, fol 62, 21 marzo 1354

XCVII.
Reg. N° 1538, fol. 62. 21 mar. 1354.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod die et anno inferius denotatis congregata curia generali in civitate Valencie in ecclesia sedis ejusdem quam curiam excellentissimus ac magnificus princeps et dominus dominus Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie regnicolis regni Valencie celebrabat idem dominus rex preeuntibus aliquibus exortationibus monicionibus et dictis sanctorum patrum aliisque justis causis et rationibus per eum propositis eleganter inter alia proposuit: quod cum inclitus ac magnificus infans Johannes primogenitus suus esset jam in regno Aragonum per incolas ejusdem regni juratus in dominum statim et in regem et successorem suum regnorum Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies ipsius domini regis ideo rogavit monuit et requisivit prelatos capitula religiosos et alios de brachio clericali necnon barones nobiles milites et alios de brachio generosorum ac etiam procuratores seu sindicos civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie et singulares eorum qui erant in dicta curia congregati seu ad ipsius celebrationem fuerant evocati quod ipsi pro se et aliis universitatibus ac toto generali regni Valencie et singularium ejusdem jurarent inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem ipsius domini regis primogenitum in dominum statim et in regem ac successorem suum et dominum regni Valencie post dies tamen ipsius domini regis sicut alii infantes illustrium regum Aragonis et Valencie primogeniti et heredes in regnis Aragonum et Valencie jurari consueverunt. Preterea subjunxit idem dominus rex regnicolis antedictis quod licet idem infans de civitate Barchinone in qua tunc alebatur duceretur ex ordinacione regia ad dictam civitatem Valencie ut hujusmodi juramentum sibi personaliter prestaretur et in itinere veniendo usque ad civitem (civitatem) Terrachone venisset: attamen quia clare scivit idem dominus rex at dixit quod ex hoc dictus dominus infans propter teneritatem etatis sue in persona sua fuit nimis vexatus ita quod persona sua laborem tanti itineris non poterat absque periculo sustinere et sic ejus adventus periculosus existeret: rogavit eos quod ad dictum periculum evitandum absque fori privilegiorum et usanciarum ipsius regni prejudicio et quod hoc nequiret in futurum ad consequenciam trahi juramentum ipsum prestarent eidem domino regi tanquam patri et legitimo administratori dicti domini infantis Johannis primogeniti sui et ipsius nomine et pro eo et quod sub modo et forma suppra et inferius denotatis ipse reciperet juramentum predictum. Ceterum idem dominus rex continuando verba sua subjecit: quod cum in quodam statuto et ordinatione factis per illustrissimum dominum regem Jacobum clare memorie avum ipsius domini regis nunc regnantis de quibus inferius expressa mencio habetur contineatur inter alia quod quilibet heres et successor in predicto et aliis regnis et comitatibus unus post alium successive tempore sui dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati richi homines mesnaderi milites cives et burgenses ac homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel aliquam recognicionem ipse heres vel successor quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret dictum statutum necnon quod observabit et faciet observari fora usus consuetudines privilegia et omnia instrumenta donacionum vendicionum permutacionum et libertates universas prout inferius lacius et seriosius est contentum: idcirco idem dominus rex volens dictis statuto et ordinacioni satisfacere pro majori securitate et cautela incolarum regni predicti juravit ad sancta Dei evangelia per eum corporaliter tacta omnia et singula supradicta tanquam pater et legittimus aministrator dicti incliti infantis Johannis primogeniti sui propter defectum sue etatis in hunc modum:
Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie supradictus tanquam pater et legittimus aministrator dicti infantis Johannis primogeniti nostri promittimus per firmam et sollemnem stipulationem vobis infrascriptis prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis sindicis et procuratoribus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie supradicti nos facturos et curaturos cum effectu quod quando dictus inclitus infans Johannes primogenitus noster quatuordecimum annum sue etatis compleverit infra unum annum ex tunc inmediate sequentem jurabit et firmabit prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis civibus et aliis hominibus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie quod observabit et faciet observari eis foros usus et consuetudines regni Valencie prout eos habent nunc et habere debent in generali et speciali cuilibet in gradu et condicione sua necnon privilegia et alia instrumenta donacionum vendicionum et permutationum et libertates universas que habent et habere debent et eis sunt concessa et non contraveniet per se vel aliam interpositam personam modo aliquo sive causa. Insuper firmabit et jurabit statutum et ordinationem perpetuam factam per illustrissimum dominum regem Jacobum dive recordationis avum nostrum per que idem dominus rex statuit ordinavit et sancxit quod regna Aragonum Valencie et comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad ipsum dominum regem tunc expectabant vel poterant spectare in regno Majorice et in insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis et Ceritanie et Confluentis Vallispirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii queque per nos dictum regem post dictum statutum et sanccionem ex justicie debito sint et fuerint nostra curie regie applicata et per nos noviter unita et alligata ac etiam integriter reducta prout ea tam in dicto statuto et privilegio antefati domini regis Jacobi avi nostre ejus bulla plumbea comunito quam in alio privilegio per nos facto de dicta reintegracione et unione corone nostre regie per nos factis similiter bulla nostra plumbea comunito predicta et alia lacius et seriosius enarrantur. Et pro predictis omnibus et singulis per dictum inclitum infantem Johannem attendendis plenius et complendis nos idem rex Petrus ut pater et legittimus administrator predictus prestamus ad sancta Dei evangelia per nos tacta et crucem Domini corporaliter juramentum in posse et manibus venerabilis in Christo patris Hugonis divina providencia episcopi Valencie cancellarii nostri dilecti nomine et vice omnium curie memorate recipientis et presente etiam notario infrascripto tanquam publica persona recipiente et stipulante nomine omnium illorum quorum interest vel poterit quomodolibet interesse. Insuper nos dictus rex Petrus attendentes quod in dicto statuto et ordinatione dicti domini regis avi nostri continetur specialiter et expresse quod quilibet heres et successor dictorum regnorum et comitatuum unus post alium successive tempore sui novi dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati religiosi richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu Barchinone sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognicionem ipse heres et successor in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet et confirmet et approbet ac publico juret ipsum statutum et usquequo hoc fecerit prenominati non teneantur sibi in aliquo respondere: et si per aliquem sacramentum fidelitatis vel homagium aut quevis alia obligacio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata et approbata et jurata essent non valerent et pro non factis haberentur ut hec et alia in privilegio de dicto statuto confecto per dictum dominum regem Jacobum avum nostrum lacius continentur: ideo recognoscentes quod propter defectum etatis dicti infantis Johannis primogeniti nostri qui non potest ad presens jurare statutum predictum antequam per vos dictos prelatos nobiles et alios juretur secundum formam statuti ipsius: propterea concedimus vobis dictis prelatis nobilibus militibus generosis civibus et aliis supradictis quod propter hoc nullum fiat vel fieri intelligatur tacite vel expresse prejudicium vobis vel vestris successoribus super contentis in privilegio supradicto et aliis privilegiis de hoc loquentibus imo privilegia ipsa et omnia contenta in eis in sua plenissima permaneant firmitate: et quod propter hoc adversus dicta privilegia imposterum aliquid allegari non possit. Prestito autem juramento predicto per ipsum dominum regem nomine predicto et factis ac reservatis dictis regnicolis suis juribus predictis memorati prelati religiosi richi homines barones milites generosi procuratores et sindici civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie infrascripti qui erant in dicta curia congregati habentes specialia mandata ad infrascripta gratis et voluntarie presente dicto domino rege hoc rogante et requirente et ad hoc assensum suum prebente et tanquam patre et legittimo aministratore ipsius domini infantis Johannis primogeniti sui recipiente jurarunt dictum dominum infantem Johannem licet absentem tanquam presentem: quod juramentum ejus nomine recepit dictus dominus rex Petrus pater ejus tanquam pater et legittimus administrator ipsius domini infantis sub forma sequenti: Nos Hugo divina providencia Valencie episcopus Geraldus de Montebruno archidiaconus de Culla tanquam vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus venerabilis in Christo patris Sthefani (Stephani) divina providencia Dertusensis episcopi Petrus de Flumens rector ecclesie de Altura tanquam vicarius generalis venerabilis in Christo patris fratris Sancii divina providencia Sugurbiensis episcopi frater Petrus de Tous magister Sancte Marie de Muntesia Miguel Martorelli ut procurator generalis magistri de Calatrava frater Bernardus abbatis monasterii de Valldigna frater Guillelmus abbas monasterii de Benifaça frater Berengarius majoralis de Quart pro me et abbate de Populeto Ferdinandus Roderici comendator major Montis Albani Vitalis de Vilanova prepositus Gonbaldus de Castronovo decanus Antonius de Alpicat canonicus nominibus propriis et ut procuratores capituli sedis Valencie Geraldus de Fonte procurator incliti infantis Petri comitis Ripacurcie et Montanearum de Prades Jacobus Donat procurator incliti infantis Raimundi Berengarii comitis Impuriarum Antonius Romei procurator egregie Sicilie comitisse Urgelli tutricis egregii Petri comitis Urgelli et vicecomitis Agerensis nobilis Petrus dominus de Exericha nobilis Alfonsus Rogerii de Loria Sanccius de Exea procurator nobilis Luppi comitis de Luna et domini civitatis Sugurbii Guillelmus Columbi procurator generalis nobilis Nicholai de Jamvilla comitis Terrenove in remotis agendis Sanccius de Legor procurator Petri Ferdinandi militis tutoris heredis nobilis Gondissalvi Didaci de Arenosio cum instrumento procuracionis confecto in Villa Fermosa XVII die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto clauso per Antonium Pri notarium publicum dicti loci nobilis Petrus Maça de Lizana nomine propio et tanquam tutor nobilis Gondisalvi Eximini domini de Andilla nobilis Jazpertus de Castelleto nobilis Olfo de Proxida nobilis Raimundus de Rivosico Raimundus de Perexeres ut procurator nobilis Gilaberti de Cintillis Garcias de Loriç miles Petrus de Vilanova Raimundus de Boxados Rodericus Sancii de Calatajuvio miles Rodericus Didaci miles Raimundus Castellani miles Johannes Scribe miles Matheus Mercerii miles Alfonsus Martin Dalbero Raimundus de Villanova miles Galcerandus de Tous miles Guillelmus Gasconi miles Johannes Eximini Romei miles Arnaldus Guillelmi Catalani miles Bernardus Ferrarii miles Bonafonatus de Valleleporario miles: generosi Arnaldus Scribe Joffre de Tous Johannes Gasca Berengarius Dalmau nomine proprio et tutorio filiorum Guillelmi Jafero Jacobus Scribe Petrus Caldo minor dierum Petrus Eximini de Lumbierri Raimundus de Castellsenet Rodericus Sancii de Calatajuvio minor dierum Eximinus de Lobera et Johannes Fabre Franciscus de Spelluncis Arnaldus Johannis legum doctor Berengarius de Codinachs Ferdinandus de Monteacuto Berengarius Fabre Andreas Guillelmi Scribe Rodericus Lançol Berengarius Ferrarii legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Eximinus Petri de Calatajuvio Berengarius Mercader Berengarius de Ripoll Alfonsus de Castronovo Martinus Luppi Dorna Berengarius Mercerii Johannes Ferdinandi Munionis Raimundus Costa Petrus de Rippullo Garsias Luppi de Setisia Petrus Çapata de Tous Berengarius de Perapertusa Eximinus Doriç Petrus Boyl cujus est locus de Mizlata Petrus Boyl cujus est locus de Picacen Johannes Fabre Ludovicus Boyl Rodericus Martin de Sancto Adriano Petrus Roderici de Corella Geraldus de Fonte Romeus de Ablitis Eximinus Sancii de Tirasona generosi: de Exativa Johannes de Bellvis Galcerandus de Montsoriu Sancius Gizmar: item de alii locis dicti regni Petrus Luppi de Espejo Petrus Galcerandi de la Serra nomine proprio et nomine patris sui .... Eximini de Tolsana et Luppus Eximini ejus filius Ferdinandus de Cascant: item officiales et sindici civitatis Valencie Jacobus Scribe justicia in criminali Franciscus Martin justicia in civili Guillermus Gasco Arnaldus Scribe Berengarius Tapioles Guillelmus Abello Franciscus Marrades et Jacobus Palma jurati dicte civitatis: item sindici seu procuratores dicte civitatis Raimundus Castellani Johannes Scribe Petrus Caldero minor dierum Franciscus Desplugues Rodericus Martin de Sancto Adriano Arnaldus Johannis legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Berengarius Mercatoris Petrus Guillelmi Catalani Johannes Solanes Justus de Miraveto Vincencius dez Graus Miguel de Palomar Pascasius Mazani Guillelmus Despigol Luppus de Apiaria Nicolaus de Valleriola Jacobus de Clarmont Guillelmus Majancosa Andreas Servia Johannes Suau Andreas Caver Laurencius Johannes notarius Bernardus de Apiaria sartor Petrus Bernesii argenterius Jacobus Geraldi perayre Dominicus Fontanes pelliparius cum procuracionis instrumento in quo habent ad hec speciale mandatum confecto Valencie XIIII chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII per Raymundum de Costa notarium generalem et scriptorem juratorum civitatis predicte: preterea de qualibet parrochia dicte civitatis videlicet de Sancta Maria Guillelmus Caver Laurencius Vidal Bonanatus Batist Franciscus Feriol: de parrochia Sancti Thome Jacobus Cortit Berengarius de Peramola Petrus Miro Guillelmus Juncar: de parrochia Sancti Andree Dominicus Borraç notarius Simon ça Creu Petrus Palomer Balagarius del Seus: de parrochia Sancti Martini Petrus Lambert Berengarius Vidal Simon de Tona Petrus Castell: de parrochia Sancte Catarine Bartholomeus Castellar Raimundus Fraxenet Bernardus Daer Johannes Çaraynou: de parrochia Sancti Nicolai Jacobus Donat Bonanatus Longuet Berengarius de Fluvia Miguel Gasco: de parrochia Sancti Bartolomei Petrus Rovira Miguel Just Nicolaus de Villaspinosa Bernardus Andree: de parrochia Sancti Laurentii Filipus de Rossello Dominicus Domenech Antonius dez Clapers Johannes Simonis: de parrochia Sancti Salvatoris Dominicus Aragones Garcias Gomecii Jacobus Rossinyol Johannes Çafont medicus: de parrochia Sancti Sthefani Berengarius Ballester Bartholomeus Badia notarius Guillelmus de Rechs Franciscus Pasadores: de parrochia Sancti Johannis Guillelmus Mir Petrus Masco Andreas Danglesola Petrus Cabanyeles: de parrochia Sancte Crucis Petrus Calbo Arnaldus Boix Petrus Cardona Jacobus Bagis: item de officiis et ministralibus videlicet de draperiis Luppus Juanes Simon Boneti Johannes de Sales Petrus dez Omet: de notariis Johannes Signa Guillelmus Roca Franciscus Martorelli Dominicus Meya: de argenteriis Romeus de Solerio Johannes Oliverii Guillelmus Serra Petrus Bonasenya: de freneriis Garcias de Xarch Petrus Cabrit Laurentius Martin Petrus Borracii: de çabateriis en Bornoy Petrus Çamarra Bartholomeus Planell Jacobus Fares: de sartoribus Matheus Ivanyez Jacobus Folqueres Vincencius Castell Berengarius Corral: de pelliceriis Petrus Foch Johannes Dosat Petrus Garcie Petrus Sancti Martini: de carniceriis Arnaldus Griffa Simon de Vallibus Gondisalvus Petri Raimundus de Sent Just: de pelleriis Petrus Arufat Johannes Ivanyez Nicolaus de Podio Monçonus de Ribera: de corrigiariis Guillelmus Maço GuiIIelmus Roig Nicolaus Dura Raimundus Serra: de marineriis Petrus Rull Guillelmus Vinyoles Petrus Broll Marianus Bono: de fusteriis Miguel Pellicer Jacobus Franquea Arnaldus Çavila Guillelmus Crespi: de barbitonsoribus Bernardus Cases Raimundus Tarrago Antonius qui moratur in carraria den Masco Petrus Plana: de fabris Franciscus Torres Bartholomeus Esmolador Vincencius Gargallo Dominicus de Montalba: sindici et procuratores civitatis Xative Bernardus de Turribus Jacobus Colivera jurati Berengarius Dalmacii Guillelmus Poncii de Fenolleto cum instrumento procurationis confecto in civitate Xative XV chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII clauso per Jacobum Jaufridi notarium auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Morella Petrus Ricart et Dominicus Johannis notarius cum instrumento procurationis confecto Morelle quinto idus marcii anno Domini MCCCLIII et clauso per Dominicum Dalmenara auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores ville Muriveteris Petrus de Tamarito et Bartholomeus Leo cum instrumento procuracionis confecto in Muroveteri XVII chalendas aprilis anno proxime dicto per Johannem Petri de Monteacuto auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores de Borriana Guillelmus Celoni et Petrus de Monço cum instrumento procuracionis confecto Burriane XVII chalendas aprilis anno predicto per Arnaldum de Podioviridi notarium publicum ejusdem et auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castilionis Campi de Burriana Antonius Pedrosa jurisperitus et Berengarius Sala notarius cum procuracionis instrumento confecto in Castilione XVII chalendas aprilis anno prefacto per Michaelem Eximini notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Aljazira (Alzira) Berengarius Venrelli et Remirius Março cum instrumento procuracionis confecto Aljezire XV chalendas aprilis anno predicto per Michaelem de Nulla notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castri Habib Egidius Roderici de Castro Albo miles et Johannes Petri de Ruyola notarius cum instrumento procuracionis confecto XIX die marcii anno Domini MCCCL tercio per Gondisalvum Luppi notarium publicum dicte ville: item sindicus et procurator de Ontiñen (con ñ) Bernardus Cirera vicinus dicti loci cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Andream de Castellario notarium et regentem scribaniam curie dicti loci: item sindicus et procurator de Ademuç Sanccius Roderici de Lihori cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Raimundum de Riu notarium dicti loci: item sindicus et procurator de Penaguila Bartholomeus Seguerii habitator dicti loci cum instrumento procurationis confecto Penaguile XII chalendas aprilis anno predicto per Petrum Andree de Pujacones notarium publicum dicti loci: item sindicus et procurator loci de Cascalla Raimundus Balagarii vicinus dicti loci cum instrumento procuracionis confecto XIII chalendas aprilis anno proxime dicto per Garsiam Moratins auctoritate regia notarium publicum: habita deliberatione et diligenti tractatu per nos et successores nostros et nominibus propriis et procuratoriis supradictis et successorum nostrorum et illorum quorum sumus procuratores juramus videlicet nos dictus episcopus positis manibus ante pectus
propter nostram dignitatem ut moris est et nos alii superius nominati per dominum Deum et crucem domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et corporaliter per nos tacta vos inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem jamdicti domini regis primogenitum licet absentem tanquam presentem: quod etiam juramentum dicto domino regi Petro patri vestro et legittimo administratori nomine vestro et pro vobis recipienti ad vestri utilitatem propter vestre eratis defectum prestamus: et per firmam sollempnem stipulacionem promittimus notario infrascripto tanquam publice persone stipulanti et recipienti nomine et vice vestri dicti domini infantis Johannis et aliorum quorum interest vel in futurum poterit quomodolibet interesse quod tenebimus et habebimus vos dictum infantem in dominum confestim et in regem et pro rege Aragonum Valencie Majorice Sardine et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies tamen dicti domini regis Petri patris vestri presentis: quod de cetero obediemus et fidelitatem servabimus vobis dicto domino infanti in vita ipsius domini regis patris vestri et etiam post ut vassalli et naturales suo domino naturali debent et tenentur fidelitatem et obedienciam observare tanquam primogenito et heredi universali domini regis predicti prout ad nostrum quemlibet juxta condicionem et statum personarum nostrarum noscitur pertinere. Et nos rex predictus volumus et mandamus de predictis fieri unum et plura publica instrumenta per subscriptum notarium tradenda eidem inclito infanti et universis ac singulis prelatis nobilibus ac universitatibus antedictis illa habere volentibus sigillo nostre magestatis munita. Quod est actum in ecclesia sedis Valencie XXI die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt reverendus in Christo pater frater Johannes de Aragone Callaritanus archiepiscopus frater Bernardus insularum Fortune episcopus nobilis Bernardus de Capraria Petrus Pujol miles Nicholaus de Ruppefracta jurisperitus et alii plures assistentes in dicta curia in multitudine copiosa. - Post hec die jovis XXVII die marcii anno eodem in civitate Valencie eodem domino rege in regali suo generalem curiam celebrante comparuerunt coram eo in dicta civitate Valencie Jacobus Guasch et Petrus Colomer nuncii et procuratores hominum universitatis Ville Regalis (Vila Real, Villa Real) cum instrumento procuracionis confecto in Villa Regali decimo chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Ferrarium Sentandina publicum auctoritate regia notarium per totam terram et dominacionem domini regis: et Paschalius de Lobregat notarius sindicus et procurator universitatis de Bocayren cum instrumento procurationis confecto in Bocayren X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Johannem Laurencii notarium publicum per totam terram et dominationem domini regis: et Paschasius Molina nuncius seu procurator universitatis de Biar cum instrumento procuracionis confecto in dicto loco de Biar XV chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Nicholaum de Luna notarium dicti loci: et Antonius Celom sindicus seu procurator universitatis de Sexona (Jijona) cum instrumento procurationis confecto Sexone X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillermum Venrel notarium publicum Sexone: et Rodericus Paris juratus necnon Egidius Sanccii de Gada sindici et procuratores universitatis de Alpuent cum instrumento procurationis confecto in dicto loco de Alpuent XXIII die mensis marcii anno Domini MCCCL tercio et clausum per Johannem Sancii Çaragoçano notarium publicum de Alpuent: necnon Berengarius Dalçamora generosus habitator ville Castilionis Campi de Burriana nomine proprio et procuratorio Bernardi de Alçamora fratris sui cum instrumento procuracionis confecto XI chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillelmum de Ripullo auctoritate regia notarium publicum: insuper venerabilis Ferdinandus Roderici comendator Montis Albani Thomas Vives de Caynamars et Petrus Ferdinandi Dartieda de villa Castilionis: constituti personaliter ante presenciam dicti domini regis dictam generalem curiam celebrantis jurarunt per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia prenominatum dictum infantem Johannem primogenitum ipsius domini regis eo modo et forma quibus per alios regnicolas dicti regni juratus extitit ut superius continentur. Que juramenta idem Dominus rex in fine dicti instrumenti jussit apponi prout superius continetur presentibus testibus ad
hec ultimo factis et juratis venerabili in Christo patre Hugone divina providencia Valencie episcopo nobili Raimundo de Rivosicco et nobili Olfo de Proxida ac aliis pluribus in ipsa curia existentibus. Que sunt acta diebus et anno predictis. - Examinavit Romeus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui predicta concedimus firmamus et juramus. - Sig+num mei Francisci de Prohomine notarii et sigilla tenentis dicti domini regis et auctoritate regia notarii publici per ipsius omnem terram et dominacionem qui predictis omnibus et singulis dum concederentur fierent et jurarentur una cum prenominatis testibus presens fui et hec in publicam formam redigens scribi feci et clausi cum literis rasis et emendatis.


lunes, 17 de febrero de 2020

XXXVII, perg 1636, Jaime I, 15 octubre, protestatio, Petrus

XXXVII.
Perg. n. 1636. Jai. I. 15 oct. (en el pdf se lee 166* ?) (milessimo ducentessimo septuagessimo septimo, 1277, original millessimo CC sexagessimo: 1260).

Hoc est translatum bene et fideliter factum tercio decimo kalendas novembris anno Christi incarnacionis milessimo ducentessimo septuagessimo septimo a quodam instrumento tenor cujus talis est.
Noverint universi quod nos Petrus filius domini Jacobi Dei gracia illustris regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani protestamur quod si dominus rex pater noster mandat vel dicit vel facit sive mandaverit dixerit vel fecerit quod nos concedamus vel juremus ratum et firmum habere testamentum ab eo factum et contra ipsum in aliquo non veniamus vel mandaverit dixerit aliquo tempore vel fecerit quod nos concedamus confirmemus vel juremus firmum habere aliquod testamentum donacionem seu quamlibet alienacionem quam ipse fecerit alicui vel aliquibus: quod illud testamentum vel testamenta donaciones seu alienaciones non concedemus confirmabimus vel jurabimus animo attendendi vel complendi vel non contraveniendi set illas concessiones confirmaciones et juramenta que fecerimus si forte contingat aliquod premissorum fieri faciemus metu paterno timentes quod si denegaverimus prestare assensum votis ejus quod ipse exheredet nos in parte forte vel in toto quantum in eo fuerit vel forte moveatur in tantum contra nos quod faciat vel procuret vel machinetur aliquod contra nos in nostrum et regnorum et terrarum sue dicioni subjectarum prejudicium et gravamen: et ideo hanc protestacionem duximus faciendam ne in posterum nobis vel regnis comitatibus sive dominacionibus dicto patri nostro subjectis possit ex consensu confirmacione seu juramento nostro in aliquo aliquod prejudicium generari.
Facta fuit ista protestatio in Barchinona idus octobris anno Domini millessimo CC sexagessimo presentibus testibus ad hec vocatis fratre Raimundo de Penaforte magistro Berengario de Turri archidiacono Barchinone Eximino de Focibus Guillelmo de Turrille Stephano Egidii Tarini et Johanne Egidii Tarini civibus Cesarauguste. - Sig+num Petri Marchesii publici Barchinone notarii qui mandato dicti domini Petri illustris regis Aragonum filii hanc protestacionem scripsit loco die et anno quo supra.
- Sig+num Berengarii de Ripullo publici notarii Valencie testis. - Sig+num Jacobi de Castro Sarraceno notarii publici Valencie testis. - Sig+num Januarii Rabacie notarii publici Valencie testis. - Sig+num Ferrarii Pellicerii publici notarii Valencie testis. - Sig+num Arnaldi Astruch notarii publici Valencie qui hoc translatum fecit fideliter translatari et cum originali de verbo ad verbum comprobavit die et anno prefixis.

Pedro III de Aragón, Don Pedro el Grande

xxxiii-reg-8-fol-66-19-marzo-1263

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 28. Leg. de cartas reales, Núm. 80. 6 dic.1340. Raymundo Cornelii, Ramon Cornell

Núm. 28.
Leg. de cartas reales, Núm. 80. 6 dic. 1340.

Petrus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice comesque Barchinone nobili et dilecto consiliario nostro Raymundo Cornelii salutem et dileccionem. Receptis capitulis nobis per vos noviter destinatis que nuper domino nostro domino summo pontifici per vos ordinata et sub nostro sigillo tradita extiterunt super facto legationis per nos vobis pridem verbo commisse et eis visis et recognitis diligenter: quia perpendimus quod dictus dominus summus pontifex voluit quod nos ipsa in scriptis redacta sub nostro sigillo transmitamos per vos sanctitati sue porrigenda: idcirco vobis taliter respondendo significamus quod nos dicta capitula et proposita per vos in premissis tanquam bene et rite ac de mandato nostro proposita et ordinata rata grata et firma habentes eadem pro satisfaciendo voluntati et dominationi ac dispositioni sue vobis mitimus nostri sigilli munimine comunita sub forma que sequitur.
- Sanctissime pater nuper ad V. S. pedes veniens Raimundus Cornelii devotissimi filii vestri regis Aragonis ambaxator sanctitati eidem exposuit oraculo vive vocis quecumque sibi pro ambaxiata fuerant mandata vigore literarum credencie quas idem Raymundus vestre exhibuit sanctitati: sed quia sanctitas vestra voluit et mandavit ea in scriptis seriosius exhiberi: idcirco ambaxatam declarat predictam in modum qui sequitur.
- Significat S. V. devotus filius vester rex Aragonis quod rex de Agar persequtor infestus et hostis fidei Xpiane propter magnam potentiam gentium et divicias quas habet terras Xpianorum citra mare sicut est toti mundo notorium invasit crudeliter et ad invasionem et occupacionem regni Valencie quod ipsi perfidi agareni reges de Agar priusquam a progenitoribus dicti regis filii vestri adquisitum existeret tenebant pro camera eorundem dicitur specialiter anelare propter quod idem rex filius vester contra eundem perfidum hostem Xpi ad divini nominis laudem et gloriam ac exaltationem catholice fidei ejusque ac regni Valencie supradicti defensionem disponit insurgere viriliter et potenter. Et quia ad tantum negocium consumandum idem rex filius vester considerata potentia dicti hostis fidei non sufficit per se ipsum sine favoribus et graciis apostolice sanctitatis: humiliter supplicat idem filius vester quatenus pro omnibus ire volentibus contra dictum regem de Agar undecumque existant aut ipsi regi Aragonis per mare et per terram subsidia realia vel personalia in hujusmodi negocio impendentibus crucem concedere dignemini cum consuetis indulgentiis quamdiu duraverit prosequcio negocii memorati.
- Item supplicat quod cum dictum negocium magna expensarum pro fluvia et celeritatem preparacionis ejusdem considerata dicti hostis crucis rabie requirere dignoscatur eidem regi filio vestro decimam omnium proventuum ecclesiasticorum regnorum et dominiorum suorum que quolibet anno ad XXIIII milia florenorum auri vel modicum plus aut minus ascendet usque ad sex annos colligendam infra triennium proxime venturum concedere dignemini in aliquale subsidium negocii memorati. Et sciat S. V. quod facto exacto compoto sumptus cujuslibet galee ascendunt annuatim ad quinque milia florenorum.
- Item supplicat quatenus ad feliciorem et celeriorem progressum tam pii tamque necessarii negocii quod inextimabiles quodammodo sumptus requirit fructus primi anni omnium beneficiorum ecclesiasticorum in regnis et dominiis antedictis ad presens vaccantium et durante dicti prosecucione negotii vaccaturorum vel saltem fructus beneficiorum ipsorum qui pro fabrica ecclesiarum regnorum et dominiorum eorundem cum ipsa vaccant beneficia colliguntur qui ad modicam quantitatem ascendunt dignemini eidem regi durante prosecucione prefata cum ipse ecclesie reparatione non indigeant de presenti auctoritate apostolica concedere in subsidium premissorum.
- Item cum ipse rex et subditi sui ac premissa subsidia non possint sufficere ut deceret ad resistendum tante potentie hostis ejusdem et suorum ac eorum nequiciam reprimendam ut hujusmodi negociacioni eo felicius peragatur et prosperetur quo uberiori fuerit subvencione munita orones emendas injuriarum quarumlibet incertas et legata pro satisfaccione incertorum male ablatorum necnon relicta et subsidia quecumque facta per illos de regnis et dominiis suis ultramarino passagio dignemini ad Dei laudem et gloriam in subsidium hujusmodi negocii deputare.
- Super quibus idem filius vester supplicat exaudiri et considerari per S. V. necesitatem tanti negocii et fidei orthodoxe ac rabiem nequiciam et potentiam hostium eorundem que tanta est que vix potest credi nisi ab illis qui eam palpant et sciunt: nichilominus in istis et aliis subicit beneplacito et voluntati vestre beatissime sanctitatis.
- Et ut S. V. sciat et cognoscat bonum verum et sincerum propositum dicti filii vestri regis ipse non intendit nec vult predicta subsidia recipere sed placet sibi quod S. V. receptores deputet bonos et fideles ac Deum pre occulis habentes qui ea omnia recipiant et in prosecucione hujusmodi negocii contra dictos hostes fidei prout opportunum fuerit cum integritate convertant.
- Premissa dat devotus vester Raymundus Cornelii ambaxiator dicti domini regis filii vestri sub sigillo suo prout sunt sibi ab eodem domino rege commissa in ambaxiata sua et paratus est illa dare sub sigillo dicti domini regis si S. V. ipsa ad gratiam exaudicionis admittat quod sperat dictus ambaxiator ut cum victoria contra ipsum agarenum in Hispania nunc obtenta ad exterminium cum suis gentibus possit duci.
- Quapropter vobis dicimus et mandamus quatenus capitula supradicta ad pedes sanctitatis dicti domini summi pontificis presentetis et eidem ex parte nostra supplicetis humiliter et devote ut ipsa ad exaudicionis graciam ex innata sibi clemencia dignetur admittere placabiliter et benigne et id nobis reputabimus pro munere speciali significando sibi quantum est nobis cordi prosecucio negocii supradicti. In premissis siquidem sic cum diligencia et sollicitudine debita vos curetis studiose gerere sollicitum et intentum ut proinde in conspectu nostro valeatis merito comendari.
Data Barchinone VIII idus decembris anno Domini millesimo CCC quadragesimo. - A. vicecancellarius.


martes, 3 de marzo de 2020

CXXIII, reg. 1893, fol 29, 1 septiembre 1388, mulieres publicas

CXXIII.

Reg. N° 1893, fol. 29. 1 set. 1388.

Nos Johannes etc. dilecto et fidelibus nostris gerenti vices gubernatoris in regno Valencie et bajulo generali ejusdem regni aliisque officialibus nostris ad quem seu quos presentes pervenerint et eorum locatenentibus salutem et dilectionem. Ecce quod nos utpote qui pro fidei ortodoxe exaltatione tanquam verus catolicus quomodocumque possimus propugnamus et quibuscumque aliis insudantibus gratis afectibus damus locum Gilaberto Rovira oriundo civitatis Dertuse qui pro terendis sarracenorum cornibus et eorum multitudine dante Domino destruenda nunc se confert ad terram regis de Fez cum comitiva aliqua armatorum: stipendiandi et a regnis et terris nostris extraendi et ad dictas terras regis de Feç transfretandi quinquaginta homines armatos et decem mulieres publicas ad servitium eorundem pro faciendo guerram dictis infidelibus licenciam dedimus cum presenti. Quocirca vobis et cuilibet vestrum dicimus et mandamus de certa scientia et expresse quatenus in levando et extraendo dictos homines et mulieres a regnis el terris nostris et navigando seu ducendo ad dictas partes seu terras ipsi Gilaberto nullum obstaculum apponatis quin pocius detis ei auxilium consilium et favorem si quando et prout vos duxerit requirendos.
Datum Cesarauguste prima die septembris anno a nativitate domini millessimo CCC°LXXX octavo. - Rex Johannes. - Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.

Puticlub, Venteta, Valdeltormo, Calaceite, CXXIII, reg. 1893, fol 29, 1 septiembre 1388, mulieres publicas


miércoles, 19 de febrero de 2020

LXII, reg. 1197, fol 275, 1 septiembre 1300

LXII.
Reg. n.° 1197. fol. 275. 1 set. 1300. (el primer 1 no se veía bien)

Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valencie et Murcie comes Barchinone. Dilectis ac fidelibus suis paciariis et probis hominibus ac toti universitati civitatis Ilerde presentibus et futuris salutem et gratiam.
Dum noster curis animus agitatur assiduis quam nobis sit utile quam decorum viros erudire prudentes per semina doctrinarum qui per studium prudentiores effiecti Deo nobisque complaceant ac regnis et terris nostris quibus Deo propicio presidemus fructus afferant salutares: ad id precipue curas nostras dirigimus per quod viris eisdem scientiarum quarumlibet honestarum apud nos alimenta condantur ut nec potissime nostros fideles et subditos pro investigandis scientiis naciones peregrinas expetere nec in alienis ipsos opporteat regionibus mendicare. Cum igitur sanctissimus in Christo pater ac dominus dominus Bonifacius papa octavus per speciale privilegium nobis hoc sitientibus duxerit concedendum ut in aliqua civitate vel loco terre nostre insigni fundare vel ordinare possemus studium generale et quod idem studium postquam per nos existeret ordinatum eisdem graciis privilegiis et indulgenciis gauderet omnino que a sede apostolica Tholosano studio sunt concesse prout in ipso privilegio plenius continetur: nos habito diligenti tractatu et consilio pleniori super eleccione loci quo posset comodius idem studium ordinari ad civitatem Ilerde velut hortum fertilitatis et fecunditatis conclusum ac fontem deliciarum signatum qui quasi quoddam intermedium terrarum ac regnorum nostrorum existit occulos nostre considerationis super hoc vigiles duximus dirigendos. Ad ejus namque reformationem ac statum laudabilem tanto diligencius et specialius aspiramus quanto civitatis ejusdem ac vestram honorabiles cives antiquam nobilitatem legalitatem et fidem ac grata pariter et accepta predecessoribus nostris nec minus nobis per vos impensa servicia ad nostram crebrius memoriam revocamus. Per nos igitur et omnes successores nostros volentes civitatem eandem hujusmodi gratie nostre prerogativa potiri tantique honoris titulis decorari gratis et ex certa scientia civitatem predictam auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte ac etiam nostra ad generale studium pre ceteris locis et civitatibus terre nostre eligimus de presenti ac etiam ordinamus volentes ac firmiter statuentes ut in ipsa civitate sit studium generale de cetero tam in jure canonico quam civili medicina philosophia et artibus ac quibuslibet facultatibus aliis et approbatis scientiis quibuscumque: ita quod de cetero nulla persona cujuscumque preheminencie dignitatis condicionis status aut legis existat tam audax reperiatur quod in aliquo loco terre et dominationis nostre ubique citra mare habite vel Deo auctore in futurum habende jura canonica vel civilia aut libros medicine sive philosophie audeat vel presumat aliquibus scolaribus legere vel docere neve scolares quicumque presumant infra terram et dominationem nostram alibi quam in nostro studio Ilerdensi jura canonica vel civilia scientiam medicine seu philosophie a quocumque causa leccionis audire alioquin iram et indignacionem nostram et penam mille aureorum tam legentes quam audientes quotiens convenerint se noverint incursuros presenti statuto seu privilegio nichilominus in suo robore duraturo. Et quia cordi nobis existit idem prosequi studium continuis graciis et favoribus oportunis illas ad presens libertates et gracias ac indulgencias qualescumque que a sede apostolica Tholosano studio sunt concesse ipsas eidem studio Ilerdensi doctoribus et magistris ac scolaribus ibidem studentibus et studere volentibus auctoritate apostolica atque nostra de regie liberalitatis beneficio concedimus et donamus ac etiam confirmamus: intendentes in posterum prout temporum et negociorum exegerit qualitas eidem studio et scolaribus de libertatibus et immunitatibus et graciis continuis liberaliter providere quibus idem magis proficiat studium incrementum. Hoc igitur donum sollempne nos rex prefatus mente gratuita ac etiam corde bono vobis dilectis et fidelibus nostris paciariis probis hominibus ac toti universitati Ilerde presentibus et futuris per nos et omnes successores nostros offerimus concedimus et donamus prout melius et plenius dici et intelligi potest ad vestrum et dicte civitatis commodum et vestrorum ut scilicet dictum studium generale in ipsa civitate habeatis gubernetis ac etiam ordinetis: salvis semper privilegiis et graciis per nos vel successores nostros concessis eidem studio seu etiam concedendis et salvis pactis et conventionibus per nos eidem promissis atque concessis et concedendis et omnibus aliis nostris preceptis et ordinationibus quibuscumque qui ad utilitatem ipsius studii ilerdensis nobis et successoribus nostris necessarie videbuntur. In cujus rei testimonium presentem cartam concessionis et donationis de dicto studio vobis concedimus ac nostra bulla plumbea tradi precipimus comunitam.
Data Cesarauguste kalendas septembris anno Domini millessimo trescentessimo. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum. - Testes sunt Eximinus episcopus Cesarauguste R. episcopus Valencie Eximinus Petri abbas Montisaragonis Jacobus dominus de Xericha Petrus dominus de Ayerbe Petrus Ferrandi Berengarius de Entença Lupus Ferrench de Luna Johannes Martini de Luna Artaldus de Luna Petrus Cornelii Eximinus Cornelii Sancius de Antilione Petrus Lupi de Oteyça Petrus Guillermi de Castilione Eximinus Petri de Arenos et plures alii ibidem ad generalem curiam congregati. - Fuit clausa per Bernardum de Aversone de mandato domini episcopi.


miércoles, 11 de marzo de 2020

Núm. 2 Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337. Raymundo de Peralta

Núm. 2.
Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337.

Noverint universi quod nos Petrus et cetera considerantes comississe officium amiranti regnorum et comitatus nostrorum infrascriptorum nobili Raymundo de Peralta ad vitam suam sub certa forma et cum certis provisione ac juribus prout in carta nostra inde sibi facta nostro sigillo pendenti munita que data fuit Cesarauguste XVI° kalendas aprilis anno Domini millesimo CCCXXXV° lacius continetur:
considerantes etiam quod licet diu est nos eidem nobili Raymundo qui in partibus insule Trinacrie constitutus est scripsimus mandando sibi expresse ut veniret pro serviendo dicto officio in armata sive stolio galearum quam vel quod faciebamus et facimus pro resistendo conatibus perfidi Marrochorum regis qui Hispaniam et signanter regnum nostrum Valencie proponit offendere nullum tamen ab eodem nobili Raymundo responsum recuperaverimus super eo: considerantes nec minus quod dictus Marrochorum rex perfidus suos apparatus tam terrestres quam maritimos adeo patenter et celeriter facit et dirigit suumque passagium speratur sic breviter fieri quod nos inter alios reges Hispanie faciliter prevenire posset quod absit nos stolium nostrum ceterosque nostros apparatus cicius preparemus propter quod responsum dicti nobilis Raymundi nullo modo amplius possumus expectare: propterea volentes sicut culmini nostro competit tanto periculo quantum nobis et toti Hispanie ex hoc imminere posset opportuno tempore providere prehabito semel et pluries super hoc sollemni et maturo ac diligenti consilio ex predicta tam urgenti tamque necessaria causa que moram ullatenus ultra facere patitur deliberavimus alium eligere amirantum potissime cum constet nobis quod sine ipso stolium nostrum predictum nullo modo posset sic celeriter ut expedit fieri vel parari. Idcirco ad strenuitatem fidelitatem probitatem et alia virtutum dona quibus vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Jaufridum Gilaberti de Crudiliis ab experto fulgere constat nostrum intuitum dirigentes: cum presenti carta nostra firmiter valitura ex certa sciencia vos dictum nobilem Jaufridum Gilaberti in amirantum nostrum Valencie Sardinie et Corsice ac comitatus etiam Barchinone preponimus ordinamus preficimus statuimus ac prefectum presencium serie nunciamus: volentes vobisque comittentes quod ipsum amirantie officium habeatis regatis et exerceatis et teneatis quamdiu videlicet nobis placuerit et bene fideliter et legaliter ad honorem et servicium nostrum vos habueritis in eodem. Concedentes ordinantes atque mandantes quod vos per vos vestrosque viceamirantos ordinatos seu ordinandos et alios comissarios et nuncios vestros predictum admirancie officium in omnibus regnis et comitatu predictis ad honorem servicium et fidelitatem nostram nostreque curie comodum et profectum exerceatis et faciatis exerceri fideliter legaliter diligenter et bene. Item volumus ordinamus atque concedimus vobis quod vos et ille vel illi quem vel quos ad hoc loco vestri statueritis de causis et questionibus tam civilibus quam criminalibus que inter homines generalis et specialis armate nostre seu galearum nostrarum de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa armata incepta fuerit et durante eadem armata insurrexerint summarie secundum statutum et consuetudinem armate et arbitrium vestrum cognoscatis et singulis conquerentibus justiciam ministretis: quam cognitionem exerceatis et exerceri faciatis de causis et questionibus quas moveri contingat a XV diebus antecedentibus diem ad recolligendum assignatam et in antea usque ad XV dies postquam ipsa generalis vel specialis armata seu galee nostre fuerint exarmate. Excipimus tamen ab hujusmodi cognicione vestra questiones seu acciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus vobis quod quandocumque et quotienscumque contigerit nos fieri de novo seu reparari facere de novo galeas vel alia quecumque vassella pro generali vel speciali armata nostra vos seu statutus a vobis de questionibus civilibus et criminalibus que inter magistros ipsarum galearum seu vasellorum et magistros axie et calafatos ipsorumque discipulos et ceteros operarios de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa opera seu reparaciones incepte fuerint et durantibus eisdem operibus seu reparacionibus insurrexerint in quibus ipsi fuerint cognoscatis easque secundum justitiam fine debito terminetis ipsique magistri et alii supradicti coram vobis et ordinatis a vobis et non coram aliis officialibus inde respondere in judicio compellantur. Declaramus tamen quod si aliquis vel aliqui predictorum cum alio vel aliquibus alterius condicionis quam suorum consimilium in officiis supradictis civiles vel criminales questiones habuerint etiam tempore operum predictorum quod de ipsis non per vos aut per statutos vestros sed per oficiales ordinarios prout de ratione fuerit cognoscatur. Nec intelligantur inter personas hujusmodi illi qui ex comissione seu concessione nostra tenent tarcianatus nostros in quovis locorum dictorum regnorum et comitatus nostrorum immo volumus quod ipsi tarcianatus predictos nostros tenentes non teneantur coram vobis sed coram suis ordinariis respondere. Excipimus etiam a simili ut supra in proximo capitulo dictum est a cognicione vestra questiones seu exacciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus quod cum propter multiplices varietates multorum negociorum que circa armatas sepe contingunt non esset facile de singulis que expenderitis vel solveritis in ipsa armata vel ratione ipsius debitas apochas vel alias cautelas recipere quod vos de peccunia seu rebus quas per vos et ordinarios vestros receperitis et solveritis ponatis nostre curie per quaternos tantummodo clare tamen et cum justis et rationabilibus causis finalem et debitam racionem de hiisque stetur ipsis caternis nec vos de necessitate opporteat ostendere vel reddere alias apochas seu cautelas. Ut autem in comisso vobis hujusmodi officio eo amplius et eficacius intendatis quo pocius vobis honorem esse impensum et utilitatis gratiam collatam a nostra celsitudine sentiatis de juribus recipiendis a vobis pro presenti officio vobis providendum duximus sub hac forma: videlicet quod si in debellatione et conflictu stolii rebellium et inimicorum nostrorum amirantum ejusdem stolii per nostrum felix stolium in quo vos prefueritis capi contigerit amirantum ipsum captum cum omnibus rebus suis quas in stolio habuerit vobis concedimus vestris utilitatibus applicandum: veruntamen salvamus et retinemus nobis expresse quod si beneplaciti voluntatis nostre fuerit quod personam ipsius amiranti capti ad posse et jus nostrum habere voluerimus quod nobis dantibus et solventibus vobis pro eo quingentas marchas argenti ipsius amiranti capti personam ad jus et posse nostrum absque alia contrarietate vestra habere possimus: bona autem omnia que ipse amirantus captus in stolio habuerit sicut jam pretactum est vestris utilitatibus aplicentur.
De universis autem mercibus rebus et bonis existentibus in navibus et aliis quibuscumque vassellis capiendis per stolium nostrum in quo vos prefueritis volumus ordinamus atque concedimus quod vos vicesimam partem eorum omnium que curia nostra inde habuerit integraliter habeatis: ipsas vero naves et cetera vassella capta juribus curie nostre cum eorum universis exarciis et apparatibus reservamus. Ceterum concedimus vobis dicto nobili ultra premissa quod a die qua dicta armata generalis vel specialis fieri incohabitur quousque completa fuerit et finita et etiam postea per XV dies continue subsequentes habeatis pro expensis vestris de pecunia curie nostre diebus singulis XL solidos Barchinone. De novo etiam vobis concedimus quod vos dictus amirantus tam tempore pacis quam guerre si et cum vobis visum fuerit expedire possitis armare vel armari facere de pecunia curie nostre duas galeas ad vestrum servicium et honorem non expectato aliquo mandato nostro vel alterius cujuscumque. Volumus insuper ordinamus et vobis concedimus quod de personis sarracenorum capiendis cum nostris vassellis armandis per vos vel alios de beneplacito nostro aut de nostri licencia et mandato habeatis vicessimam partem integraliter et complete reliquis partibus sarracenorum ipsorum curie nostre comoditatibus applicandis: personas autem christianorum quorumcumque capiendorum ad nos et curiam nostram declaramus et volumus pertinere absque aliqua deductione vel jure vobis in eis aliquatenus pertinentibus eo tamen quod supradiximus de persona amiranti capti in suo robore duraturo. Sane si contigerit vestra prudencia industria tractatu aut coaccione nos seu curiam nostram a sarracenis quibuslibet tributa seu servicia adquirere et habere vos de ipsis tributis seu serviciis tam novis quam antiquis dummodo vestra sicut dictum est prudencia industria et tractatu aut coaccione habendis volumus ac vobis concedimus quod vos decimam partem pro vestris utilitatibus habeatis. Denique volumus ordinamus et vobis concedimus quod ab hominibus acordandis in armata nostra generali vel speciali habeatis et recipiatis ea jura que alii amiranti nostri habere et recipere consueverunt: scribaniam vero armate nostre generalis et specialis conferendam per nos cui voluerimus retinemus. Predictis igitur ordinatione et concescione per nos superius factis de oficio supradicto necnon et de dictis juribus et provisione ceteris solitis vel insolitis omnino exclusis vos volumus esse contentum. Mandamus itaque per presens scriptum nostrum procuratoribus vicariis justiciis bajulis curiis et ceteris aliis quibuscumque officialibus et subditis nostris per omnia regna et comitatum predicta constitutis et constituendis tam presentibus quam futuris quod vos dictum nobilem Jaufridum Gilaberti et non alium pro admirato nostro habeant et teneant vobisque et ordinariis vestris de omnibus que ad ipsius oficii negocia spectare noscuntur ad honorem servicium et fidelitatem nostram pareant respondeant obediant eficaciter et intendant non obstante comissione de dicto officio facta dicto nobili Raimundo de Peralta quam tenore presentis carte quatenus huic ordinationi obviare posset ducimus revocandam. In quorum omnium testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et tradi jussimus sigilli nostri pendentis robore comunitam.
- Data Daroce XIII calendas decembris anno Domini MCCCXXXVII. - Bartholomeus de Podio mandato.

num-3-legajo-cartas-reales-num-79-ano-1339

lunes, 1 de junio de 2020

CI. Reg. n. 1900, fol. 141. 22 agosto 1391. Vici, Vich, Vic, Vique

CI. Reg. n. 1900, fol. 141. 22 agosto 1391.

Nos Johannes Dei gratia rex Aragonum Valentie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie: quoniam vidimus quandam cartam seu transumptum pergameum nobis pro parte vestri consiliariorum et proborum hominum civitatis Vici partite regie exhibitum formam que sequitur continentem.
- Hoc est translatum bene et fideliter sumptum cum auctoritate et decreto infrascriptis a quadam carta pergamenea illustrissimi domini Jacobi recolende memorie regis Aragonum suoque sigillo majori de cera vermilia pendenti veta sirica rubei croceique coloris comunita cujus tenor talis est.
- Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes quod si quospiam incolas et degentes in regnis et terris a Deo nobis traditis gubernandis debemus graciis et favoribus ampliare multo magis qui nostro speciali subsunt dominio tenemur privilegiis et regiis munificenciis decorare. Sane cum civitas Vici que noviter ad nostrum speciale pervenit dominium ex concambio quod de civitate jamdicta inter nos et venerabilem episcopum et capitulum vicenses extitit celebratum retroactis temporibus plurimum oppressa et vexata fuerit tum propter guerrarum discriminatum et propter angustias ac molestias que prefatam civitatem diversimode opportuit tolerare ex quibus non immerito ut ad statum tranquillum et pacificum reformetur per nos expedit providi: idcirco versus id nostrum animum dirigentes ad humilem supplicacionem nobis factam pro parte dicte civitatis et civium ejusdem nobis ut predicitur specialiter subditorum per Arnaldum Coch Bernardum de Vilarman Jacobum Januarii Petrum Mir Ferrarium Peroni et Anthonium Manyani cives dicte civitatis ad nos missos per dictam universitatem de speciali gracia et de certa sciencia per nos et omnes succesores nostros damus et concedimus perpetuo dicte universitati et vobis omnibus et singulis civibus ejusdem nobis specialiter subditis ut est dictum presentibus et futuris quod habeatis ac liceat vobis habere tres consiliarios et viginti juratos ex vobis ipsis tamen eligendis qui imperpetuum exerceant administracionem universorum negociorum factorum et jurium tantummodo dicte civitatis et regaliarum ejus et que ad utilitatem earum fuerint peragenda sicque de alia jurisdiccione se intromittere non valeant seu presumant ullo modo. Qui quidem consiliarii in festo sancti Andree proximo instanti eligantur per dictam universitatem vel per illos ex dicta universitate qui convenerint ad locum ubi facta preconitzacione ex causa premissa debuerit ipsa universitas congregari: et quod ipsi consiliarii sic electi antequam se intromittant de exercicio dicti oficii jurent et jurare teneantur in posse bajuli nostri dicte civitatis vel ejus locumtenentis per Deum et ejus sancta quatuor evangelia quod bene et legaliter se habebunt in administracione officii antedicti ad utilitatem et comodum jamdicte civitatis et ejus regaliarum donacione et jurisdiccione ac juribus nostris illesis in omnibus preservatis: et quod postea dicti tres consiliarii eligant dictos viginti juratos qui viginti jurati jurent in posse dictorum consiliariorum tenere secretum et venire ad consilium eorum cum de mandato dicti bajuli nostri et voluntate dictorum consiliariorum ad ipsum consilium fuerint evocati nisi juste fuerint impediti et alias tractare et facere cum dictis consiliariis quod circa administracionem dicte civitatis utiliter fuerit faciendum donacione jurisdiccione ac nostris juribus semper salvis: et quod in alio anno sequenti in dicto festo ipsi viginti jurati vel qui convenerint ex eis ad consilium ipsorum eligant duas personas ex se ipsis que due persone sic electe incontinenti eligant quatuor personas ex viginti juratis et omnes dicte sex persone eligant dictos tres consiliarios ex illis de dicta civitate nobis specialiter subditis ut superius dictum est quos eis visum fuerit fore ad dictum officium utiles et decentes ipsique tres consiliarii eligant postea dictos juratos secundum formam superius ordinatam: necnon ipsi jurati jurent statim prout supra est largius declaratum: et quod deinde annis singulis in eodem festo fiat dicta electio predictorum consiliariorum et juratorum secundum formam superius reservatam. Ipsi vero consiliarii et jurati sic electi ut predicitur teneantur subire onus dicti officii per unum annum post dictam eleccionem continue subsequentem et hoc si facere noluerint ad hoc per dictum nostrum bajulum compellantur: et si infra dictum annum decederent vel essent absentes seu infirmi aliqui ex dictis consiliariis vel juratis alii remanentes locum et vicem dictorum defunctorum absentium vel infirmorum supleant in premissis: et quod bajulus noster dicte civitatis presens et qui pro tempore fuerit mandet et faciat preconitzari consilium dictorum viginti juratorum in dicta civitate voce preconis que prectconizacio (preconitzacio) fiat de mandato dicti bajuli et cum voluntate dictorum consiliariorum quando et quociens per dictos consiliarios idem bajulus fuerit requisitus. Presentem autem concessionem et privilegium tantummodo extendi volumus ad dictam civitatem et ad vos cives ejusdem qui ratione dicti concambii ad nostram specialem dicionem et dominium ut supradictum est pervenistis. In quorum omnium testimonium presens privilegium vobis fieri jussimus nostro sigillo appendicio comunitum.
Actum est hoc Barchinone pridie idus octobris anno Domini millessimo trecentesimo quinto decimo. - Exa... co... - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone. - Testes sunt infans Alfonsus comes Urgelli et vicecomes Agerensis Philipus de Salutiis Berengarius de Angularia Othonus de Montecatheno Petrus de Queralto. - Sig+num Bernardi de Turri scriptoris dicti domini regis qui hec scribi fecit cum raso et emendato in linea duodecima in duobus locis in altero quorum dicitur et si in altero seu ac clausit die et anno prefixis.
- Sig+num nostri Francisci de Sancto Vicencio domicelli vicarii et bajuli partis regie civitatis vicensis pro illustrissimo Domino rege qui huic translato a dicto suo originali publico instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter sumpto et cum eodem de verbo ad verbum legitime comprobato ut eidem tanquum suo originali predicto in judicio et extra fides plenaria ab omnibus impendatur ex parte dicti domini regis et auctoritate officii quo fungimur in hac parte auctoritatem nostram ordinariam impendimus et decretum die tercia mensis augusti anno a nativitate Domini millessimo trecentessimo nonagessimo primo presentibus testibus discretis Galcerando de Sancto Juliano presbitero Berengario Grayllera scriptore et Petro de Artiguiis fabro vicensibus. - Sig+num mei Nicolai Mathei notarii publici vicensis auctoritate domini vicensis episcopi qui hoc translatum a dicta originali carta regia bene et fideliter sumptum et cum eadem de verbo ad verbum legittime comprobatum auctorizatumque et decretatum ut supra patet per dictum venerabilem vicarium et bajulum scribi feci et die quarta augusti anno proxime suprascripto presentibus testibus discretis Galcerando de Sancto Juliano presbitero Berengario Grayllera et Raymundo de Castelleto scriptoribus vicensibus cum raso et emendato in XII linea ubi dicitur convenerint clausi. - Quia etiam post dicti transumpti exhibitionem fuit nobis humiliter expositum et supplicatum pro parte vestri dictorum consilioriorum et proborum hominum dicte partite quod licet in dicta civitate videlicet in parte regia per preinsertum privilegium regium sit solitum eligi quolibet anno die festi sancti Andree tres consiliarios et viginti juratos juxta tenorem dicti privilegii attamen quia videbatur eis esse magis utile quod eadem electio trium consiliariorum fieret taliter quod de qualibet manu eligeretur unus videlicet de manu majori unus de mediocri alius et de minori restans tertius et quod electio viginti juratorum haberet fieri similiter de dictis tribus manibus in hunc modum videlicet septem de manu majori septem de mediocri et residui sex ad complementum dictorum viginti de manu minori anno quolibet perpetuo supplicantes et humiliter deposcentes predicta que utilitatem totius rei publice dicte civitatis concernunt de solita regia benignitate eidem civitati per nos concedi et predictum privilegium in predictis ampliari: nosque ex premissis inducti annuentes benigne dicte supplicationi velut exaudibili tenore presentis vobis dictis consiliariis et probis hominibus civitatis Vici de partita regia de certa sciencia et ex speciali gratia ducimus concedendum statuendum et ordinandum dictumque privilegium ampliandum quod ex hinc habeatis et teneamini dictam facere eleccionem dictorum consiliariorum et juratorum quolibet anno perpetuo in dicta die sive festo sancti Andree in modum qui sequitur: videlicet quod de parte seu manu majori hominum dicte partis regie eligatur unus ex dictis consiliariis et de manu mediocri alius et de manu minori alius et quod de viginti juratis eligantur septem de manu majori et totidem de manu mediocri et de manu minori residui sex ad complementum dictorum viginti et hoc non obstante preinserto privilegio seu contentis in eo nec aliis etiam huic obviantibus que omnia quoad hec revocamus et nullius valoris seu momenti esse decernimus ex nostre regie plenitudine potestatis. Mandantes quibusvis officialibus juratis et subditis nostris dicte civitatis Vici presentibus et futuris dictam eleccionem facientibus seu facere debentibus de certa sciencia et expresse sub ire et indignacionis nostre incursu et dicti juramenti virtute quatenus eandem eleccionem per modum pretensum et non alias quolibet anno in dicto die sive festo sancti Andree faciant juxta et secundum eorum bonum arbitrium et conscienciam quas in hiis virtute juramenti per eos prestandi oneramus hancque nostram concessionem cum solemnitatibus aliis in preinserto privilegio contentis teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant per quoscumque et contra non veniant seu aliquem contravenire permittant aliquo modo seu causa. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri et sigillo majestatis nostre in pendenti jussimus comuniri. Data Cesarauguste vigesima secunda die augusti anno a nativitate Domini millessimo trecentesimo XC primo regnique nostri quinto. - Vidit de Ponte. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonum Valentie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. - Rex Johannes. - Testes sunt reverendus in Christo pater Garcias archiepiscopus Cesarauguste nobilis Raymundus vicecomes de Perilionibus et de Roda Raymundus Alamany de Cervilione Hugo de Angularia et Petrus de Vilariacuto milites. - Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.



martes, 25 de febrero de 2020

XCIV. Reg. n. 1538, fol. 7. 21 ene. 1351. infantem Johannem

XCIV.
Reg. n. 1538, fol. 7. 21 ene. 1351.

In Dei nomine et ejus divina gratia. Si generaliter parentes in erudicione et custodia filiorum soliciti debent esse potissime reges et principes circa suorum filiorum primogenitorum erudicionem et custodiam debent solerti diligencia vigilare cum negligencia parentum circa custodiam et erudicionem ipsam tanquam reprehensibilis debeat totaliter evitari. Hac itaque consideratione commoniti pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes ab illustri Alionora regina Aragonum conjuge nostra carissima ex Dei insigni dono prolem desideratam diu a nobis et nostris fidelibus subditis suscepisse scilicet inclitum infantem Johannem carissimum primogenitum nostrum ducem Gerunde quem intimis visceribus cordis nostri dileccionis amore et benediccionis paterne dulcedine amplectimur toto corde: animadvertentes insuper utile et opportunum fore ut provideatur dicto infanti primogenito nostro potissime in puerili etate que opportunior est eruditioni et morum informationi de alumpno et educatore idoneo provido et modesto qui mente ingeniosa honestate vite ac bonis moribus et experta erudicione et doctrina multipliciter sit edoctus et qui sic ad curam doctrinam et erudicionem ipsius intendat quod de dicto infante et duce dum in tenera etate fuerit in providendo sibi de nutrice profiqua et aliis que sibi necessaria et opportuna fuerint curam habeat specialem et eundem etiam infantem et ducem cum hoc requisierit ejus etas in bonis instruat moribus et informet quique inter ea que doceri possunt Deo propicio sciat eligere meliora nec totum ex alienis studiis accipiat sed aliqua et multa bona inveniat de se ipso ut eundem infantem possit instruere moribus sapientia et doctrina que in ipso infante quem speramus prestante Domino post cursum nostre presentis vite regnaturum feliciter in regnis nostris comitatibus atque terris necessaria sint et pluribus esse poterunt utilia in regimine populorum: idcirco ad vestri nobilis et dilecti consiliarii nostri Bernardi de Capraria constantem expertam et approbatam industriam ac scienciam et nobilitatem et fidelitatem precipuam quam preteritis temporibus in nostris maximis et nostro regio nostroque reipublice statui periculosis negotiis que inter alia industria ac ingenioso consilio et opera vestris finem optimum habuerunt nobis utilem ostendistis et quam in dicto filio nostra et ejus utili erudicione custodia et doctrina speramus utile et proficuum afferre annuente Altissimo incrementum mentis nostre aciem dirigentes: vos dictum nobilem in alumpnum et educatorem dicti infantis et ducis eligimus constituimus decernimus et etiam ordinamus. Statuentes et decernentes hujus instrumenti publici serie et etiam ordinantes quod idem infans et dux apud vos et sub vestri solerti custodia atque cum felici usquequo idem infans et dux etatis sue quintum decimum annum compleverit custodiatur alatur et nutriatur: ita videlicet quod viventibus nobis et illustri regina predicta genitrice infantis et ducis jamdicti vel eadem regina ab hac luce substracta superviventibus nobis ante tamen quam aliam uxorem ducamus in utroque istorum casuum idem infans et dux alatur et nutriatur et moretur in villa civitate vel loco in quo nos duxerimus ordinandum. Nobis autem de medio sublatis supervivente nobis regina prefata infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco in quo ipsa regina tenens tamen viduitatem et in regnis et terris nostris tunc habitans duxerit ordinandum. Nobis vero et dicta regina rebus humanis exemptis vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus in utroque istorum casuum infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco quo vos dictus nobilis alumpnus et educator infanti et ducis ejusdem provideretis ordinandum. Nobis autem et dicta regina et vobis dicto nobili ab hoc seculo transmigratis post decessum nostri et dicte regina et vestri nobilis antefati duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites et generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis ejusdem aut majorem partem ipsius et duo etiam nobiles seu milites aut generosi vicarie Bagiarum Berge et Berguitani eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Minorise per ipsius civitatis universitatem aut ipsius majorem partem eligendi necnon etiam duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Ausonie Vici Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Vici per ipsius civitatis universitatem vel ejus majorem partem eligendi: omnes predicti duodecim sicut premittitur electi seu eligendi vel major pars eorum omnibus vero ad hec vocatis possint disponere et ordinare de persona seu personis et loco seu locis apud quam vel quas seu in quo dictus infans et dux alatur nutriatur et moretur usquequo dictam etatem quindecim annorum compleverit ut est dictum. Intendimus tamen quod si vos dictus nobilis nobis predecederetis possimus constituere dicto infanti in alumpnum et educatorem illam personam de qua nobis visum fuerit expedire. Statuimus insuper concedimus decernimus ordinamus et volumus quod in casu in quo nos et dicta regina predecederemus ipso infanti et duci vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus confestim in utroque istorum casuum absque aliqua tarditate seu mora vos dictus nobilis vel alius seu alii eligendus seu eligendi per nos aut duodecim supradictos vel majorem partem ipsorum percipiatis et percipere possitis vestra auctoritate propria per vos vel ipsos illos quos vos seu ipse eligendus seu eligendi inde constitueritis pro provisione dicti infantis et familie sue omnes redditus proventus et jura ducatus predicti et etiam quod illo casu dictus ducatus cum omnibus suis juribus sit sub vestri seu dicti aut dictorum electi seu electorum administratione et regimine pleno jure: sic videlicet quod vos aut electus seu electi predicti teneatis pro dicto infante et duce potenter ducatum predictum administracionem et regimen ejusdem et in eo et in quibuscumque etiam vicariis bajuliis procurationibus civitatibus villis et locis quibuscumque ponatis et ponere possitis pro vestro et dicti electi seu electorum libito voluntatis procuratores vicarios bajulos collectores reddituum et peytarum seu exaccionum judeorum et aliorum quorumcumque et alios officiales judices seu comissarios statuere seu etiam ordinare et destituere seu exerceri facere per vos seu dictum electum seu electos et officiales quos vos aut ipse seu ipsi eligeritis merum et mixtum imperium et omnem aliam jurisdiccionem altam et baxiam paces et treugas et cognicionem earum ac recipere et recipi facere potestates honorum et castrorum que infra dictum ducatum pro dicto infante et duce tenentur seu tenebuntur et homagia etiam et sacramenta fidelitatis a baronibus militibus civibus et burgensibus et hominibus villarum et locorum et quibuscumque aliis personis que ratione naturalitatis vel feudorum dicto infanti et duci teneantur facere et prestare: necnon etiam omnes alias regalias et jura dicti ducatus vel ad ipsum ducatum quavis causa pertinentia et que dictus infans et dux si major esset per se facere et exercere posset possitis possit aut possint libere exercere et que etiam nos poteramus ante donacionem dicto duci per nos factam etiamsi essent majora et excellenciora superius nominatis. Et pro majori premissorum securitate sanccimus statuimus et ordinamus et volumus quod comites vicecomites comitores barones vervessores milites et generosi cives burgenses et homines villarum et locorum dicti ducatus nunc de presenti faciant et prestent et prestare teneantur vobis aut alii seu aliis quos nos ut princeps pater et legitimus administrator dicti infantis et ducis statuendum seu statuendos in actores et procuratores dicti ducis duxerimus aut jam statuimus seu ordinavimus ipsius infantis et ducis nomine recipienti seu recipientibus homagium et fidelitatis juramentum quorum virtute et religione per firmam et sollempnem stipulationem promittant quod omnia predicta et infrascripta attendent et complebunt et quod etiam juvabunt toto eorum posse quod premissa et subscripta omnia prout superius et inferius scripta sunt omnino et inconcusse serventur attendantur compleantur exequantur et ad effectum deducantur et contra ea non facient nec venient nec aliquem contrafacere vel venire permittent palam vel oculte de facto vel consilio seu quovis alio ingenio sive arte et quod vobis seu electo aut electis predictis per nos aut dictos duodecim vel ipsorum majorem partem ut predicitur suo casu nomine et vice dicti infantis et ducis et ipsi etiam infanti et duci erunt boni fideles et legales ipsumque infantem et ducem et vos dictum nobilem seu electum aut electos predictos defendent contra omnem hominem mundi: et nichilominus quod vos aut electum seu electos predictos in tenendo tute personam dicti infantis et ducis et regendo bene et libere per vos vel dictum electum seu electos et alios quos vos aut ipse vel ipsi suo casu volueritis dictum ducatum pro toto eorum posse adjuvabunt et nullum impedimentum per se vel interpositam personam palam vel oculte de facto vel cum consilio aut quovis alio ingenio sive arte apponent seu prestabunt aut apponi seu prestari facient per quoscumque. Injungentes cum hoc publico instrumento publico vicem epistole in se gerenti comitibus vicecomitibus comitoribus baronibus militibus civibus burgensibus et aliis supradictis quod vobis dicto nobili seu dictis procuratori seu procuratoribus sacramentum et homagium faciant antedicta sub forma proxime superius expressata: quoniam nos cum presenti omnes et singulos comites vicecomites comitores barones vervessores milites cives burgenses et alios predictos absolvimus ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis vel modo aliquo obligati. Et ut predicta majori gaudeant firmitate tactis per nos sacrosanctis quatuor evangeliis juramus per Deum et dicta sancta quatuor evangelia et ipsius virtute juramenti promittimus vobis dicto nobili presenti et recipienti et notario subscripto tanquam publico persone hec a vobis dicti infantis ac electi seu electorum aliorum quorum interest intererit aut interesse poterit et potest in futurum nomine stipulanti et recipienti quod non mutabimus nec mutare possimus inter vivos aut in nostra ultima voluntate quovis modo quominus vos dictus nobilis aut electus seu electi predicti regimen persone dicti infantis et ducis et etiam dicti ducatus in dicto casu habeatis et libere habere et exercere possitis aut possint per vos vel ipsum aut ipsos vel alios ut superius dictum est: sic videlicet quod per ordinacionem seu dacionem tutoris vel cujusvis alterius ordinacionis seu administracionis quovis nomine possit seu valeat nuncupari per nos dicto infanti et duci jamdicti vel imposterum dandi inter vivos vel alia ultima voluntate sub quacumque verborum forma ipsa dacio processerit semper sit et intelligatur esse exclusa ab ipsa dacione potestas regendi personam dicti infantis et ducis et ducatum in dicto casu vobis dicto nobili vel alii electo seu electis superius atributa quibuscumque verbis derogatoriis etiam de hiis expressam mencionem facientibus in ipsa dacione appositis vel apponendis obsistentibus nullo modo: in tantum quod vos aut alius in dicto casu ut superius continetur electus seu electi dicta dacione aut quavis alia ordinatione per nos facta vel fienda minime obsistente possitis regimen persone dicti infantis et dicti etiam ducatus in dicto casu libere exercere et vobis aut alii seu aliis ut predicitur electo seu electis tutor datus vel dandus nullam possit facere inhibitionem monicionem vel mandatum super non utendo libere infantis et ducis ac ducatus jamdictorum regimine sepefato nec etiam idem tutor pro aliquo crimine seu aliqua accione vel ratione possit citare vel quemvis alium processum facere contra vos dictum nobilem aut alium seu alios in dicto casu electum seu electos: quoniam nos nunc ut ex tunc eximimus prorsus vos dictum nobilem et alium seu alios ut dictum est electum seu electos a jurisdiccione districtu et quavis superioritate tutoris dati vel dandi jamdicti. Et de predictis omnibus de certa sciencia et consulte legem facimus hujus serie specialem quam dicti juramenti virtute promittimus et firmam et solemnem stipulationem hic appositam in posse dicti infrascripti notarii nunquam revocare nec contra eam aliquas provisiones facere quovis modo. Quinimo tollentes quascumque leges et jura comunia municipalia et alia et quoscumque deffectus qui et que predictis in totum vel in partem possent quomodolibet obviare dicti juramenti vigore promittimus vobis dicto nobili et dicto notario stipulanti ut supra predicta omnia et singula tenere firmiter et observare et teneri et observari facere et contra ipsa vel eorum singula non facere vel venire per nos vel interpositam personam quavis ratione jure seu causa sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. Ad hec nos Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie antedicta vestri dilecti nobilis serenitate et matura circunspeccione prospectis habentes gratam multipliciter et acceptam ordinationem regiam antedictam ac de certa sciencia et consulte eidem adherentes in quantum in nobis est pro predictis dicto domino regi viro et domino nostro carissimo presenti gratiarum referimus et non immerito acciones necnon omnibus et singulis per eundem dominum regem constitutis decretis ordinatis et concessis consentimus et ea omnia et singula tanquam rite juste et utiliter facta firmamus laudamus et approbamus:. Et pro ipsorum meliore observatione juramus per Deum et hec sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta et dicti juramenti virtute promittimus vobis dicto nobili presenti et dicto notario dicti carissimi filii nostri infantis et ducis et dicti seu dictorum electi seu electorum et aliorum quorum potest seu poterit interesse nomine recipienti quod per nos seu alium circa regimen persone dicti infantis et ducis et ducatus predicti vobis dicto nobili et suo casu electo seu electis predictis per nos vel dictos duodecim vel eorum majorem partem ut predicitur comissum non prestabimus seu apponemus aut prestari seu apponi faciemus seu permittemus impedimentum seu obstaculum aliquod per nos seu alium palam vel occulte de facto vel consilio aut quovis alio ingenio aut aliqua ratione vel occasione aut jure aliquo sive causa etiamsi nos ejusdem infantis et ducis contingerit esse nutricem. Ego vero Bernardus de Capraria supradictus quamvis ad tantum portandum onus et honorem me insuficientem reputem et indignum tamen volendo vestri dicti domini regis et vestri dicte domine regine precibus imo verius jussionibus et mandatis expressis in omnibus obedire ac specialiter annuere in hac parte spiritus virtute resumpta in illo qui assurgit in occursum timentium et implorantium humiliter nomen suum quique clementer in semitis suis gressus hominis perficit fingo ancoram spei mee et huic tanto oneri imbeciles humeros humiliter submittendo de presenti regimen persone dicti domini infantis et ducis et dicti etiam ducatus in casibus superius et sepius declaratis recipio ac firma et solemni stipulatione promitto vobis dicto domino regi presenti et principi patri et legitimo administratori domini infantis et ducis predicti et notario supra et infrascripto tanquam publice persone ipsius domini infantis nomine stipulanti et recipienti et tactis per me corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis juro et homagium facio vobis dicto domino regi ore et manibus comendatum quod circa regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus jamdicti me habebo legaliter atque bene et quod nunquam scienter ero in consilio vel auxilio vel in facto quod dictus dominus infans et dux amitat vitam vel membrum aliquod vel quod recipiat in persona aliquam lesionem vel injuriam vel contumeliam vel quod idem dominus infans et dux amitat aliquem honorem quem nunc habet vel in antea possidebit: et si sciero vel audiero de aliquo qui velit aliquid istorum contra dictum dominum infantem et ducem facere pro posse ut non fiat impedimentum prestabo et si impedimentum prestare nequivero dicto domino infanti et duci quam scito potero nunciabo et contra eum ut potero dicto domino infanti et duci auxilium prestabo. Et si contigerit cetera aliqua que dictus dominus infans et dux habet vel habebit injuste vel fortuitu casu amittere ea recuperare juvabo et recuperata omni tempore juvabo retinere. Et si scivero ipsum dominum infantem et ducem velle juste etiam offendere aliquem et inde generaliter vel specialiter fuero requisitus meum sicut potero prestabo auxilium. Et si aliquid michi de secreto manifestaverit idem dominus infans et dux illud sine sui licencia nemini pandam vel quod pandatur faciam. Et si consilium michi super aliquo pacto postulaverit illud eidem dabo consilium quod michi videbitur magis expedire eidem et nunquam ex mea persona aliquid faciam scienter quod ad suam injuriam vel contumeliam possit quomodolibet pertinere. Nos etiam rex predictus presentis tenore sanccimus decernimus et etiam ordinamus quod idem homagium et fidelitatis sacramentum faciat seu faciant et facere teneatur sen teneantur ille vel illi qui per nos aut dictos duodecim vel eorum majorem partem in casu jamdicto electus seu electi fuerit seu fuerint ad regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus predicti illis videlicet persone seu personis que per eosdem duodecim vel eorum majorem partem electa fuerit seu electe. In quorum testimonium nos rex predictus nostre majestatis sigillo et nos regina predicta sigillo nostro hoc instrumentum publicum jussimus in pendenti muniri. Quod est actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini millessimo CCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui predicta firmamus convalidamus laudamus et juramus et ex nostre regie potestatis plenitudine eisdem nostram regiam prestamus auctoritatem pariter et decretum. - Sig+num Alionore Dei gratie regine Aragonum etc. que predicta firmamus laudamus approbamus concedimus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria predicti qui hec laudo firmo concedo et juro et homagium facio. - Testes hujus rei sunt nobilis Petrus de Fenolleto vicecomes de Caneto et de Insula Berengarius de Apilia et Matheus Mercerii majordomus dicte domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tregurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani.