Mostrando las entradas para la consulta Montecatano ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Montecatano ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 14 de febrero de 2020

XVII, perg 384, Jaime I, septiembre 1229

XVII. 
Perg.n.384. Jai.I.18 set. 1229. (Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono).

In Christi nomine. Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispesulani promitimus vobis venerabilibus in Christo patribus S. Dei gratia Tarrachonensi archiepiscopo G. Vicensi B. Barchinonensi et G. Gerundensi episcopis vobis quoque fratri B. de Campaines tenenti locum magistri et preceptoris Riparie et Miraberti et vobis karissimo consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti Empuriarum G. de Montecatano vicecomiti Biarnensi R. de Montecatano Raimundo Alaman Guillelmo de Claromonte et aliis omnibus qui nunc presentis estis in Tarrachona et debetis nobiscum personaliter proficisci ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones quod de tota terra civitatibus villis et castris terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus mobilibus et inmobilibus et exitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibus universis dabimus vobis vel vestris justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vos vobiscum duxeritis et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas et terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles per terram vel mare eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur. Et omnes divisiones iste fiant per cognicionem Berengarii Barchinonensis episcopi et G. Gerundensis episcopi fratris B. de Campaines Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum G. de Montecatano vicecomitis Biarnensis per quorum etiam cognicionem asignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem remaneant ibi in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre habere voluerint vel alios per se constituant defensores. Porciones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et paccati et porciones quas inde habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio antedicto. Preterea omnes homines de terra nostra et aliunde venientes qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem securitatem omnium predictorum nos Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta evangelia coram posita hec fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono. - Postea in obsidione civitatis Majoricarum XIV kalendas octoberis fuerunt positi et electi de consensu domini regis et omnium predictorum in portionibus faciendis loco Guillelmi et Raimundi de Montecatano Raimundus Alaman et Raimundus Berengarii de Ager qui hec jurarunt et cum eis similiter in porcionibus faciendis Eximinus de Urrea et Petrus Cornelii qui hoc juraverunt.
- Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Barchinonensis episcopi qui promitto in manu Domini S. archiepiscopi Tarrachonensis me iturum et ducturum usque ad centum milites et quos potero servientes. - Sig+num Guillelmi Gerundensis episcopi qui promitto me iturum et ducturum milites quos potero et servientes. - Sig+num fratris B. de Campaines
tenentis locum magistri qui promitto me iturum cum militibus quos potero. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites salvo jure meo de Scunerio. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum usque ad septuaginta milites et servientes quos potero. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Biarnensis qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites et servientes quos potero et juramus portiones terrarum et rerum facere ut predictum est bona fide. - Sig+num Raimundi de Montecatano qui juro me iturum et ducturum usque ad quinquaginta milites. - Sig+num Raimundi Berengarii de Ager qui juro me iturum. - Signum B. de Sancta Eugenia et Guilaberti de Cruilis qui juramus nos ituros et ducturos usque ad triginta milites. - Sig+num Raimundi Alaman et Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos usque ad XXX milites. - Sig+num Geraldi de Servilione. - Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. - Signum Guillelmi scribe qui mandato domini regis pro Guillelmo de Sala notario suo hanc cartam scripsit die et anno prefixis.


XIV, perg 310, Jaime I, 13 noviembre 1226


XIV.
Perg. N° 310. Jaime I. 13 nov. 1226. (era MCCLX IIII idus novembris)

In Dei nomine notum sit presentibus et futuris quod nos G. de Montecatano Dei gracia vicecomes bearnensis per nos et per omnes nostros consanguineos valitores et amicos scilicet GG. de Cervaria R. de Montecatano W. R. senescalcus W. de Cervillon et Guiralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Cesarauguste civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Oscensis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam facere vel auferre vobis vestra vel diminuere foros vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Simililer nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Cesarauguste civitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Oscensis civitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitate Jaccensis ville facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum domno G. de Montecateno Dei gratia vicecomiti bearnensi et cum omnibus vestris consanguineis valitoribus et amicis scilicet W. de Cervaria R. de Montecateno W. R. Senescalcus GG. de Cervillon et Giralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius dici potest vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel diminuere jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur in perpetuum nos G. de Montecatano Dei gratia vicecomes bearnensis W. de Cervaria. R. de Montecatano W. R. Senescalcus Guillermus de Cervillon et Girald filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte per nos et omnes amicos nostros promittimus et convenimus vobis predictis juratis et probis hominibus et toto concilio et universitati Cesarauguste civitatis et Oscencis civitatis similiter et Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonie: ita ut non posit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majore securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines Cesarauguste videlicet: B. de Tarba W. Bovi G. Oblit Felippus de Calzada Bartholomeus Tharin Calbet de A. Johani Martinus Guillermi P. de Tarba juvenis D. Iter P. Enamorado Matheo Davignon J. de Luch B. Alfoscea Julianus Cantarer P. Dovina P. Sanz de Martel Aymerich Isarn Vitale de A. Guillermi W. de Montaltet R. Aychen per nos et per totum concilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de Barbastre Portoles Çabater J. de Sesa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon S. Dalajes P. Tizon P. Lavata P. de Bardaxin W. de Nablanca D. Adimar R. Gili Ug Martin D. Ferrer B. Boncavall B. Marches P. Sora W. Richard per nos et per totum concilium et universisatem Osce: et nos jurati et probi homines de Jacca videlicet: J. de Montvalera Belengarius Deça Gozbert de Fenes W. de Campfranch Constantinus Borrell R. de Labaxa J. de Exo B. de Seres S. Aster Andreas de Morlans Auztorgus de Orellaco Adam Bolser G. de Seta J. Pelayo P. Arnalt W. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum concilium et universitatem Jaccensis ville promittimus vobis domino G. de Montecatano Dei gratia vicecomiti bearnensi W. de Cervaria R. de Montecatano W. R, Senescalcus G. de Cervillon et Giralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte universis et singulis predicta omnia et singula atendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expresa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicentes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare.
Quod est actum apud Jaccam sub era MCCLX IIII idus novembris.


XVI, perg 365, Jaime I, 23 diciembre 1228


XVI.
Perg. n. 365. Jai. I. 23 dic. 1228. (Datum apud Barchinonam decimo kalendas januarii anno Domini millesimo CC vicesimo octavo.)

In Christi nomine. Manifesium sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulani promitimus vobis venerabilibus
patribus S. Dei gratia Terrachonensi archiepiscopo B. Barchinonensi G. Gerundensi et G. Vicensi episcopis et vobis karissimo consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti
Empuriarum
G. de Montecatano vicecomiti Bearnensi G. de Cervaria R. de Montecatano Hugoni de Mataplana R. Alaman G. de Claro Monte R. Berengarii de Ager et omnibus aliis qui nunc presentes estis in nostra curia Barchinone quod nos personaliter transibimus in hac proxima estale ultima scilicet septimana mensis madii cum nostro navigio cum nostris exercitibus ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones: promittentes vobis omnibus et singulis bona fide et sine fraude quod de tota terra civitatibus castris et villis et terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus movilibus et inmobilibus et exercitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibus universis dabimus vobis justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vobiscum duxeritis. Et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas vel terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles in terra et in mari eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur: et omnes iste divisiones fiant per cognicionem Berengarii episcopi Barchinone Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone et Guillelmi de Cervaria per quorum etiam cognitionem assignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem ibi remaneant in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre voluerint et alios per se constituant defensores: portiones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis inde nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et pacati et portiones quas ibi habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio supradicto. Promitimus insuper vobis quod si de isto viatico desisteremus reficiamus vobis omnes missiones et expensas quas inde feceritis vobis eas averantibus ad consuetudinem Barchinone: et hec omnia promitimus vobis in Dei fide et nostra legalitate et in eo dominio quod in vobis habemus. Preterea omnes homines de terra nostra qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem firmitatem omnium predictorum nos
Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta Evangelia coram nobis posita nos hoc fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Barchinonam decimo kalendas januarii anno Domini millesimo CC vicesimo octavo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Dei gratia Barchinone episcopi qui promitto in manibus domini Sparagi Terrachonensis archiepiscopi me iturum et ducturum C milites et quos potero servientes. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum C milites et servientes salvo tamen jure meo Castri de Montveri et donacionem quam inde habeo. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum LXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis F. de Sancto Martino G. de Cervilione qui juramus nos ituros et ducturos C milites et servientes.
- Sig+num Raimundi de Montecatano R. Berengarii de Ager qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Berengarii de Sancta Eugenia Gilabertoni de Croyles qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Hugonis de Mataplana Gaucerandi de Pinos qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Raimundi Alaman Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi scribe qui mandato domini regis pro Guillelmo Rabacie notario suo hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis.

xvii-perg-384-jaime-i-18-septiembre-1229

sábado, 15 de febrero de 2020

XIX, perg 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai. I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia constituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis grossis et minutis ortis campis et vineis domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel iterfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam militis vel domine alicujus nec calcet caligas rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordei XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii llerde. In Catalonia ubi currit Barchinone moneta vendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septem solidos quarteria siliginis octo solidos et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone. In episcopatu vero gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan) et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie: et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI
kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis. - B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantis Majoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensis jurantis. - B. de Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridi jurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridi jurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angularia jurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Querald jurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainana jurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentio jurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

xx-perg-1339-jaime-i-1-agosto-1253

domingo, 19 de julio de 2020

CAPÍTULO LIV.


CAPÍTULO LIV.

Que contiene la vida de Armengol, octavo de este nombre, y undécimo conde de Urgel.
- De como el conde Armengol volvió en gracia del rey, su casamiento, y disgustos con Ponce de Cabrera. - Del casamiento del conde, muerte y testamento suyo.

Muerto Armengol séptimo, llamado de Valencia, heredó su hijo, que llamaron octavo; en el principio tuvo algunos disgustos con el rey don Alfonso de Aragón, su primo, que venían ya de tiempo de su padre, causados por Ponce de Cabrera, su cuñado, que estaba en este tiempo preso en Castilla, y por esto con sosiego y paz el condado de Urgel. No sé qué movió al rey para favorecer a Ponce, obrando por su libertad, y darle la mano contra el conde, su cuñado: parece esto en un auto (que) está en el real archivo, donde dice el rey: promittimus eum habere honoratum in curia nostra tanquam unum de melioribus terre nostre; y el vizconde, en agradecimiento de la merced que el rey le hacía, y porque así estaba concertado entre ellos, prometió tener por él los castillos de Monmagastre, Artesa, Castelló, Camporells, Torrafellona y Hostalric, para que pudiese en tiempo de guerra valerse de ellos, y el rey le prometió su favor contra el conde, hasta que, o concordase, o la justicia diese a cada uno lo suyo: así lo he visto en un registro vermejo, fol. 61, del archivo real.
En el entretanto que esto pasaba, no se olvidaba el conde del provecho de su alma, y según he visto en las escrituras del archivo de Arbeca, que fue de los duques de Segorbe, en las nonas de febrero de 1190, él y Elvira, su mujer, que Zurita llama condesa de Subirats, dieron a Hugo, abad de Santas Cruces (Santes Creus), y a los monjes, cinco cafices de trigo, que ellos recibían en Linyola, y veinte sueldos de censal, que recibían en la ciudad de Lérida, sobre el obrador de Azoch de los Sarraynes, que era en la parroquia de Martín, y que esto durase tanto cuanto el conde viviese, y después de su muerte cesase la prestación del trigo, y los veinte sueldos fuesen cien sueldos, pagaderos en la mejor moneda (que) corriese en Lérida en las compras de pan y vino; y que de estos réditos se pague el sustento y vestir de un monje sacerdote, que cada día sea obligado celebrar misa por las almas de ellos y de sus padres y de todos los fieles vivos y muertos; y el abad lo aceptó, e hizo partícipes a los condes de todo el bien se hiciese en aquel santo convento, y el rey Alfonso lo firmó.
En el año siguiente de 1191 volvió el conde en gracia del rey, y por algunos medios, que no se saben, quedó el vizconde en desgracia. En el registro vermejo del archivo real de Barcelona hay una concordia hecha en Lérida, en el mes de agosto, en que el rey y el conde parten entre si los castillos del vizconde que tenía en Cataluña, Aragón y Ribagorza, quando illos Deo dante acquirere possint, que era cláusula usada en aquellos tiempos, cuando dos partían cosa que aún estaba en poder de tercero; y convinieron en que el rey tome los castillos que el vizconde tuviese en la otra parte de Cervera, et castrum de Pinnano et de Zofana castrum de Finestris et de Bellomonte et de Federico et *Castellonem episcopi (Castell Bisbal) et castrum de *Bedells Camporrell et castrum de *Valldellor et totum honorem quod habet ultra aquam de *Mitana (o Milana) exceptis castris de Pinciano et Podio Rubio (Puig-Roig, Pueyo Rojo o Royo) que sunt allodia ipsius comitis et quod retineat feudum quod per ilum habeat; y que el conde de Urgel tome el castillo de San Jaime de Artesans, Monmagastre, Ager (aunque este, o se quedó en poder del vizconde, o el de Urgel, después de tomado, le debió de hacer gracia de él, porque en el armario de Urgel núm. 248, consta que a 2 de los idus de marzo 1195, prometió Ponce de Cabrera dar al conde y los suyos potestatem castri de Ager sine difficultate et retentione), castillo de Balaguer, Os y el castillo de Motasor, y que este castillo se derribe del todo, y si acaso el rey tomase alguno de los castillos del conde o el conde de los del rey, el que lo tomare lo debe restituir al otro: y con otro auto hecho, a lo que se entiende, en el mismo día, prometió el rey Alfonso, que por toda su vida dará favor y ayuda al conde contra Ponce de Cabrera y Arnaldo de Castelló y todos sus valedores que hicieren guerra al conde, y no hará con ellos tregua, sin el consentimiento y voluntad del conde; y el conde Armengol promete al rey servirle contra los dichos y cualquier barones que intentaren hacer guerra al rey; y por su parte firmaron y juraron Arnaldo de Avinyó y Berenguer de Ballestar, y por parte del conde, Gombaldo de Ribelles y Arnaldo de Pratello.
Y continuando el rey las mercedes, el año siguiente, estando en Tarragona, en el mes de abril, confirmó la donación que Ramón Berenguer, su padre, había hecho al abuelo del conde, de la ciudad de Lérida, en feudo, y de las villas y castillos de Albesa y Aytona. El modo que el rey tuvo en hacer esta confirmación fue firmar de su mano el auto de la dicha donación, según el estilo de aquellos tiempos; y porque el príncipe de Aragón, cuando fue la conquista de Lérida, por la gran devoción tenía a la religión militar del Templo, que por estos tiempos era entrada en Cataluña y florecía por todo el mundo, les había dado la quinta parte de la ciudad de Lérida, dio al conde, en satisfacción y enmienda de esa quinta parte, las villas de *Gebut y Mequinenza, vecinas de Lérida; y según eso, es muy verosímil que el rey o su padre habrían ya por estos tiempos dado al conde de Urgel, o a sus antecesores, las dos partes de aquella ciudad, que el padre del rey se reservó en la conquista de ella, cuando la dio en feudo al conde Armengol, y de estas dos partes, dio la quinta a la milicia del Templo; y pues por esta quinta parte hacía enmienda al conde, es muy verisímil le habría dado las dichas dos partes: confírmase esto, porque cuando la condesa Aurembiaix dio al rey don Jaime la ciudad de Lérida, se la dio toda, sin hacer memoria que tuviese la tercera o las dos partes, lo que, si tuviera, no lo callara el auto de la dicha donación, ni otros de que hago mención en la vida de la condesa, que todos son autos hechos con grande consideración y acuerdo.
Tuvo este conde muchos encuentros y guerras con Ramón Roger, conde de Fox, hijo de Barnardo Roger y de Cecilia, que fue hija de Ramón Berenguer, conde de Barcelona, y hermana de Ramón Berenguer (IV), príncipe de Aragón; así que, Ramón, Roger y Dulcia, madre del conde, eran primas hermanas. Era esta casa de los condes de Fox (Foix) muy antigua y principal y de grande estado, y muy emparentada con los reyes de Aragón y condes de Barcelona: hubo en ella diez y siete condes, y a la postre se unió con la de los reyes de Navarra, y hoy lo está a la corona de Francia. Fueron estas guerras por los años 1197, y los ricoshombres de Cataluña y Aragón se dividieron en bandos por parte del de Urgel. Se señaló mucho Guillen, vizconde de Cardona, su primo, que le prometió todo favor; y él y la condesa Elvira, su mujer, delante de Gombaldo de Ribelles, Poncio de Pinell, Pedro Fals y otros caballeros, le dieron quinientos sueldos de renta, sobre la que los dichos donadores tenían en Lérida, que llamaban *Trocella. Este auto estaba en el archivo de Arbeca, hecho a 7 de las calendas de noviembre de 1197. El conde de Fox con sus valedores entraron hasta la ciudad de Urgel a fuerza de armas, y trataron malamente los vecinos de ella y a todos los de aquella comarca. Nacieron de aquí muchas alteraciones en el principado de Cataluña, y todo se dividió en bandos, que duraron mucho tiempo, con daños y pérdidas comunes; y el rey don Pedro, que estaba obligado, según algunas convenciones antiguas, de valer al conde contra don Ramón de Cervera, se escusó de ello, y se levantó de esto escritura, que está en el armario de Urgel, núm. 9, hecha en el mes de mayo de 1200; y entonces Ramón de Cervera hizo todo el mal que pudo en el condado de Urgel, y llevaba cuatro mil infantes y buen número de caballería, armados con lorigas, y con ser tantos, ochocientos hombres de la villa los desbarataron.
En esta ocasión fue cuando el conde prometió a nuestra Señora de Poblet, pro salute animae suae et remissione peccatorum suorum, tenerle adornado su altar con la ropa y lienzos necesarios para su adorno, y para ello dio cien sueldos de renta, de los que recibía sobre las leudas et *Trocallis de Lérida, y Pedro, abad de Poblet, y Arnaldo, prior, Bernardo, sacrista, y R. celerario, prometieron cumplirlo así:
recibióse el auto en Agramunt, en abril de 1202, y lo confirmó el rey don Alfonso.
El año siguiente, a 26 de febrero, fue roto el vizconde de Castellbó, el cual, con cincuenta de a caballo y quinientos de a pie, toparon con gente del conde, que les acometieron, y prendieron al vizconde y a muchos de ellos.
Fue esta presa a 26 de febrero de 1203, y los presos, por pedirlo él, fueron encomendados a Gombau de Ribelles, el cual los tuvo como en tercería y con guarda; y aunque el rey deseó la libertad de ellos, el conde se escusaba, y pedía enmienda de algunos daños había el de Castelló dado al obispo de Urgel y a él, y que entregase las tenencias de algunos castillos que había prometido al rey que entregaría, si le daban libertad; y el rey pidió la libertad al conde, el cual escribió a Gombau de Ribelles, que si le habían, dentro de ciertos días, entregado las tenencias, reddas et *ab cum domino regi; et (si no las entrega) reddas cum mihi sine omni contradictione: hoc addito quod non exeat de potestate tua donech sim certus quod omnes potestates mihi et *episcopo compleverit; pero el de Fox no quiso más guerra con el conde, sino que concordó con él, olvidando todos los daños y guerras pagadas: consta por escritura hecha en el mes de setiembre de este año 1203, que está en el archivo real, armario de Urgel, núm. 216.
Este año fue muy notable para la ciudad de Lérida: derribóse la iglesia mayor que había en ella, por ser muy antigua y vieja, labrada a lo morisco, porque había sido mezquita de los moros, y era muy poco capaz para los vecinos de la ciudad, la cual de cada día crecía en número copioso de vecinos, y dieron principio a la que tenemos el día presente. En el día de la festividad de santa Magdalena pusieron la primera piedra el rey don Pedro el Católico y el conde Armengol, y para recordar el hecho, en el altar mayor pusieron una memoria que dice así:

ANNO DOMINI MCCIII. ET XI KAL. AUGUSTI SUB DOMINO INNOCENTIO PAPA lII VENERABILI GONBALDO HUIC ECCLESIE PRESIDENTE INCLYTUS REX PETRUS SEDUNDUS ET ERMENGAUDUS COMES URGELENSIS PRIMARIUM ISTIUS FABRICE LAPIDEM POSUERUNT BERENGARIO OBIGIONIS OPERARIO EXISTENTE PETRUS DE GUMBA M. ET FABRICATOR.

Y después poco a poco se fue acabando aquel suntuoso edificio con el campanario y claustro, que es de los mejores de España, ya por su apacible y alegre vista, ya por su ingeniosa arquitectura, en que tienen los curiosos mucho que ver y los artífices que considerar.
El año siguiente los dos, con algunos caballeros de Lenguadoc, Cataluña y Rosellón, acompañaron el rey a Roma, donde pasó, para recibir de mano del pontífice la corona y demás insignias reales. De esta ida de los condes de Urgel y de Fox a Roma, no hace mención Zurita pero sí Tomic, que nombra los caballeros que acompañaron al rey en aquel viaje, el cual acabado, dice Zurita, que hubo grandes alteraciones y discordias, así en Cataluña, como en Aragón, por la guerra que entre si tenían los condes de Fox y Urgel; y esta vuelta del rey fue el año 1204. Pero lo que daba más cuidado al conde, eran las diligencias y pensamientos de Guerau de Cabrera, el cual aspiraba al condado de Urgel, por no tener el conde hijos varones, y por esto el conde esforzaba todo lo posible asegurarse de sus amigos y ganar de nuevos, que cuando fuese el caso, valieran a Aurembiaix, su hija única. En esta ocasión Guillen de Cervera, que hartas veces habemos nombrado, necesitaba el favor del conde, el cual se le dio muy liberalmente, y a 3 de las nonas de febrero, el conde le prometió valenza y favor contra cualquier le quisiese damnificar, salvo el rey, reina y Ramón de Cervera. A este Ramón de Cervera había dado, a 4 de las nonas de mayo 1206, el conde Armengol, el castillo de Toló, reservándose a si las tenencias, hueste y cabalgada, y cien sueldos de renta sobre las quistias de Lérida; y Guillen de Cervera prometió valer al conde contra Guerau de Cabrera, y que no haría treguas ni paz con ninguno de sus enemigos. También consta que, a 8 de los idus de mayo del siguiente año, el rey don Pedro prometió a la condesa doña Elvira de ayudarla y favorecerla y conservarla pacíficamente en todo aquello que el conde su marido, que allá estaba presente, le había dado.
De estos sucesos particulares hay poca memoria en los autores, porque todos escriben las cosas de este conde de corrida: solo sabemos de cierto que murió el año de 1208, después de haber tenido el condado veinte y cuatro años. Fue príncipe muy religioso y pío. En su tiempo fue la dedicación de nuestra Señora de Gualter, en el condado de Urgel, que está junto a la villa de Pons, y a la otra parte del Segre, y la dotó de su patrimonio magníficamente.
En su vida, edificaba el rey don Alfonso primero de Aragón, conde de Barcelona, el ilustre y devoto monasterio de Poblet; y el conde, por participar del mérito de aquella santa obra, labró una buena parte del claustro, que es el que queda a la mano derecha, cuando salen del refitorio, denotándolo los jaqueles de oro y negro esculpidos en él.
Habíales ya dado, a 4 de las nonas de mayo de 1191, cien sueldos de renta in trocellis Illerdae et unum sarracenum scilicet Almalquicina qui permanet in castro quod vocatur Aytona cum omnibus rebus suis quas ipse in praesenti possidet scilicet cum domibus et hortis et vineis et agris quos ipse in sacano (secano) et in rigano (regadío) possidet; y el abad, que se llamaba Pedro, y los demás monjes les hicieron participantes y acogieron en las oraciones, vigilias y demás buenas obras que cada día se hacían en el dicho monasterio y orden cisterciense, y les tomaron en cuenta de frailes, y les prometieron que, cuando muriesen, harían por sus almas lo que suelen hacer por las de los religiosos de la orden. Firmaron este auto el rey don Alfonso de Aragón, los condes Armengol y Elvira, su mujer, y doña Dulcia, madre del conde.
Consta también por memorias de estos tiempos, que poco antes que muriera el conde, que fue a 7 de las calendas de setiembre, dio a la orden de san Juan de Jerusalén, y por ella a fray Gimeno de Lavara, maestro (maestre) de la orden en España, fray García Rufo, castellano de Amposta, y fray Bernat Amil, comendador de Lérida, en enmienda de los daños había dado a la religión, y en remisión de sus pecados, doscientos sueldos de renta, perpetuos, esto es, cien sueldos sobre los derechos que tenía el conde en la faneca de Lérida, y estos, que corriesen luego; y otros cien sueldos sobre un huerto que tenía junto a la puente de Balaguer, en el lugar llamado Almudafar, estos, que comiencen a correr por la religión el día que muriese la condesa doña Dulce, su madre; y a la postre, añade estas palabras: Quod si quis hanc donationem a nobis factam sciens contra eam ire attentaverit indignationem omnipotentis Dei et Sanctorum omnium incurrat in praesenti saeculo et futuro. Fueron confirmadores Guillen de Cervera, que firmó salvo jure pignoris, quod ibi habebat Bernardo Armengol, caballero, y Bernardo de Castellnou.
He hallado que, muerto el conde, estando el rey don Pedro en Lérida, a 15 de las nonas de diciembre, año de la encarnación 1210, confirmó a fray Pedro de Monteagudo, maestro del Temple en Prohenza y en algunas partes de España, a fray Ramón Berenguer de Ager, y G., comendador de Monzón, y fray Guillen de Monrodon, comendador de Gardeny, aquellos doscientos sueldos de renta que el conde Armengol les había dado por remedio de su alma, habedores cada un año de las rentas que él tenía sobre la faneca de Lérida; y también confirma aquellos cien sueldos, el dicho conde había asignado a la casa del Templo, habedores cada un año sobre las leudas y faneca de Lérida, y son satisfacción y enmienda invasionis quam feci domus de *Barbens; y manda que estos trescientos sueldos sean pagados de dichas rentas antes que otras cosas u obligaciones.
Casó con doña Elvira, a quien todos los autores llaman condesa de Subirats; tuvieron al principio los dos algunas discordias, que pasaban muy adelante: no sé si las causaba la esterilidad de la condesa o mala condición de alguno de los dos. Duraron algún tiempo, y a la postre, se reconciliaron: no se fió el uno de la palabra del otro, antes bien delante de escribano y testigos se otorgó auto de ella: está en el archivo real, armario 16, núm. 23 y 214, saco N, y se piden perdón el uno al otro de todo lo hecho, y prometen tratarse con amor y que el uno no dañará al otro ni dará causa para ello. Él le dio fianzas, que fueron Guillen de Cardona y Pedro Ferrandis, y convinieron que, en caso que el conde dejase la condesa, la hubiese de dejar, o en Cardona, o en Puigvert o en Oliola, y entonces estos caballeros le han de valer contra el conde. Este último auto es en agosto, y el primero de 3 de los idus de diciembre de 1203, y pocos años después, mando el conde a los vecinos de Liñola y Agramunt, que hiciesen pleito y homenaje a la condesa, prometiéndole todo favor contra aquellos que le quisiesen usurpar sus cosas o hacer daño a su persona, por ser esa la voluntad del conde, su marido. Consta con escritura hecha a 16 de las calendas de setiembre 1206: está en dicho armario 16, núm. 192 y 173; y aunque ya en el año 1187 habían hecho los de Agramunt semejante obligación, vuelven ahora a hacerla; y los de Pons hicieron lo mismo a 16 de las calendas de Setiembre 1206, núm. 198 y 250.
Tuvo el conde una hija llamada Aurembiaix, de quien hablaremos largamente en su lugar. Elvira quedó heredera de vida del condado de Urgel, y tuvo muchas pesadumbres, que le dio Ponce de Cabrera, cuñado del conde, que pretendía el condado, y con mano armada tomó muchos lugares y pueblos de él; lo mismo hacía su hijo Guerau de Cabrera, pareciéndoles que, por ser mujer, nadie había de mirar por ella, y por eso casó con Guillen de Cervera, caballero de los más principales de Cataluña, y muy estimado de los reyes don Alfonso, don Pedro y don Jaime, en cuyo tiempo vivió. Por razón de este casamiento, el vizconde y su hijo trataron con más respeto las cosas de la condesa y de Aurembiaix su hija.
Vivió el conde Armengol en el condado veinte y cuatro años, y murió el de 1208; fue sepultado en el monasterio de Poblet, en la capilla de los evangelistas, en una tumba
de piedra, algo elevada del suelo, que está metida casi toda dentro la pared: estaba muy pintada de escudos y follajes; pero ahora poco se conoce la pintura, porque el tiempo la ha consumido.
Hizo testamento; y porque en él dispone muchas cosas y pueden ser útiles, le pongo aquí por entero, sacado del archivo real, armario primero de Cataluña, núm. 113, y es el que se sigue:
Hoc est translatum fideliter factum XVII kalendas novembris anno Domini millesimo ducentesimo nono de carta que habetur sic. Quoniam nullus qui in carne positus est periculum mortis avadere potest idcirco in Christi nomine ego Ermengaudus Dei gratia comes Urgelli in mea plena memoria et sanitate integra inspirante divina misericordia facio meum testamentum scribere et eligo manumissores meos quos precor et volo esse Alviram *comitissam Urgelli uxorem meam et Guillelmum Dei gratia vicecomitem Cardone et Guillelmum de Cervaria et Guillelmum de Peralta et abbatem Populeti qui dividant omnia mea sicut in hac pagina scriptum est et sine damno quod eis non eveniat aliquo modo: et si me mori contigerit antequam aliud testamentum faciam istud volo esse firmum et stabile omni tempore. In primis dimitto corpus meum et animam meam omnipotenti Deo et hospitali de Hyerusalem et eligo sepulturam meam in hospitale de Emposta cum mille et quingentis morabatinis quos ibi dimitto pro anima mea cum equo et armis et lecto et animalibus tunc temporis meis stantibus: et constituo heredem meum filiam meam Aurenbiaix et comitissam totius terre mee et comitatus Urgelli: et si ipsa decesserit absque liberis substituo ei in omnibus bonis Marquesiam sororem meam et si ipsa decesserit sine liberis substituo ei sororem meam Miracle et si ipsa Miracle decesserit absque liberis substituo ei Guillelmum de Cardona consanguineum meum: tamen si contigerit me habere filium masculum antequam aliud testamentum faciam volo quod sit ita de meo sicut continetur in cartis inter me et Petrum Ferrandum confectis salvo tamen in omnibus et per omnia jure Alvire Urgelensis comitisse sicut inferius in hoc testamento continebitur. Dimitto siquidem filiam meam predictam cum omnibus bonis suis sub tutela et potestate Alvire comitisse matris sue donec ipsa filia sit perfecte et plene etatis. Volo siquidem et mando militibus et hominibus nostris *ut ipsi scilicet Alvire comitisse ita interim attendant sicut mihi facere tenentur. Si autem predicta filia mea decesserit infra predictam etatem dimitto Alvire comitisse quinquaginta mille solidos pro quibus tamdiu teneat totum honorem et comitatum meum donec ille quicumque heres erit meus persolvat ei dictos quinquaginta mille solidos. Item dimitto eidem comitisse Alvire ratione dotis et sponsalitii sui et ratione donationis et legati quindecim mille morabatinos ad omnes suas voluntates perpetuo faciendas. Item dimitto in posse Alvire comitisse novem mille morabatinos de quibus mando ei ut donet Hospitali de Hyerusalem supradictos MD morabatinos quos ei superius dari disposui. Item mando comitisse Alvire ut de illis morabatinis donet monasterio Sancti Hylarii MD morabatinos per remedium anime mee. Item donet Guillelme de Bellog nepti mee mille morabatinos: residuos autem quinque mille morabatinos donet creditoribus meis pignus vel hypotecam non habentibus: supradictos vero viginti quatuor mille morabatinos habeat Alvira comitissa super meum castrum et villam de Acrimonte et supra meum castrum et villam de Pontibus (Pons, de donde es Pau de Pons, Ponts) et de Linerola et super civitatem Ilerde et super omnia illa pignora que Guillelmus de Cervaria per me tenet ipso tamen prius pacato de debitis quos ei debeo. Habeat etiam Alvira comitissa predictos morabatinos super ipsum honorem quem Guillelmus de Peralta per me tenet. Ita scilicet habeat Alvira comitissa dictos morabatinos in his pignoribus quod si ille quicumque fuerit heres meus non pacaverit ei dictos XXIIII mille morabatinos ad complendam voluntatem meam infra annum habeat ipsa licentiam et potestatem ex auctoritate mea et sua *impignerandi vel vendendi dictos honores pro predicta pecunia et si quid residuum fuerit heredi meo restituatur et mando hominibus et militibus meis tu cum ipsis honoribus se habent et teneant et attendant Alvire comitisse sicut mihi tenentur facere. Et dimitto Petro de Sasala (ça Sala) ad persolvendum debita que ei debeo meum castrum et villam de Aiabud cum omnibus terminis et pertinentiis suis et mea operatoria de bladeria Ilerde ut ipse Petrus de Sasala possit omnia ea vendere vel impignorare cuicumque voluerit pro debita que ei debeo sibi recuperando si ille qui heres meus fuerit noluerit eum pacare ad suam amonitionem et si quid residuum fuerit heredi meo restituatur. Et dimitto Miracle sorori mee duo millia morabatinos ad omnes voluntates suas faciendas quos habeat super ipsos honores quos Raymundus de Cervaria per me tenet excepto castro de Aiebud et Siego: et si ego vel predicta filia mea absque liberis decesserimus dimitto Miracle sorori mee totum illam honorem quem Raimundus de Cervaria pro me tenet salvo * quod superius dixi de castro de Aiabud ad Petrum de Sasala. Item volo et mando quod si ego vel predicta filia mea absque liberis decesserimus quod Guillelmus de Cardona habeat in proprium allodium totum hoc quod pro me tenet: et dimitto *Guillelmo de Cervaria post obitum meum ad alodium francum et liberum omni tempore et ad omnes suas voluntates perpetuo faciendas hoc quod per me tenet excepto castro de Sancta Linia. Et dimitto omnipotenti Deo et ecclesie Sancte Marie sedis Urgelli meum castrum de Nargo cum omnibus suis terminis et pertinentiis in proprium alodium francum et liberum. Et dimitto monasterio sancti Saturnini omnes meas dominicaturas castri de Ciutad in francum alodium. Et dimitto monasterio Sancte Cicilie villam que vocatur Noves et mansa de Perles. Et dimitto ecclesie Sancte Marie de Solsona omnes meas dominicaturas de *Huliana et omnia mansa mea de Oden in suum allodium francum et liberum. Et dimitto Monasterio Sancte Marie Gualter in omnibus meis molendinis de Pontibus expleta et redditus unius diei in hebdomada omni tempore. Et dimitto monasterio Sancte Marie de Belpuig omnia mea dominicatura castri de Sancta Linia post obitum Raymundi Berengarii de Ager. Et dimitto monasterio Sanctarum Crucum omnia mea jura que habeo vel habere debeo in molendinis Bernardi de Cio ad Balager post obitum matris mee in suum allodium francum et liberum. Et dimitto monasterio Sancte Marie Vallis bone mille morabatinos scilicet quingentos morabatinos ex mera donatione et alios D. morabatinos dimitto ibi pro procuratione conventus in mense septembris omni tempore sicut cum ipsis disposui: et volo et mando quod predictum monasterium accipiat inde omnes meos exitus plenarie ex mera donatione mea donec lile quicumque fuerit heres meus persolvat dicto conventui dictos mille morabatinos plenarie: et super hoc mando Guillelmo de Anglerola quod ipse attendat Monasterio Vallisbone cum ipso castro de Conques et exitibus meis sicut mihi tenetur attendere donec de predictis mille morabatinis plenarie sit eis satisfactum. Et dimitto monasterio Populeti post obitum matris mee omnes ipsas meas decimas de Menarges et de omni re que ad usum hominis pertinet in suum allodium francum et liberum. Et dimitto monasterio Sancte Marie de Franqueses ut firmos habeat omnes honores quos aliquo modo acquisiverit per totam terram meam aliqua parte sine aliquo impedimento alicujus heredis mei. Et dimitto domui militie Templi totam dominicaturam meam de Albesa et ut liceat eis molendina facere in cequia de Albesa. Et dimitto eidem domui arma et ballistas et fundibula cum eorum apparatu et ensem meum et anulum et cofas meas. Mando et volo ut heres meus
persolvat peccuniam creditoribus meis que debetur eis sub pignoribus et si non faceret volo ut eis pignora non auferantur ab aliquo sed libere de illis pignoribus possint habere suas pecunias. Item dimitto domino pape Ignocentio sub protectione sua omnia mea et testamentum meum ut illud firmum et ratum habere faciat et mandari executioni sicut dispositum est et si quis contravenerit per censuram ecclesiasticam firmiter faciat observari: et propter hoc dimitto ei medietatem de Valladolit quod est hereditas mea et aliam medietatem dimitto heredi meo ut eam semper habeat per ecclesiam romanam et per celsitudinem suam et dominus papa faciat heredi meo tenere et possidere in pace.
Quod est actum tertio kalendas septembris anno domini millessimo ducentessimo octavo.
Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hoc testamentum propia manu mea firmo et laudo testibus ac manumissoribus firmare rogo.
Sig+num Albire comitisse.
Sig+num Guilelmi de Cervaria. - Sig+num Guilelmi vicecomitis Cardone. - Sig+num Petri abbatis Populeti. - A. de *Tolone subscribo cum + Salomone.- Sig+num Raymundi Berengarii de Ager. - Sig+num Raymundi de Montecatano.
Sig+num Guilelmi de Anglerola testis.
Raymundus Dominici qui hoc testamentum scripsit cum litteris suprapositis in vigessima linea et hoc + fecit:
Sig+num fratris Arnaldi de Tilella monachi Populeti. - Sig+num fratris Raymundi Sfortati monachi Populeti subscribentis.
Testes hujus translati.
Raymundus Dominici qui hoc testamentum translatavit cum litteris suprapositis in nona linea et hoc + fecit.

sábado, 23 de mayo de 2020

XXXIX. Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.


XXXIX.
Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.

Hoc est
translatum fideliter factum a quodam translato sic se habente.
- Sit notum cunctis quod hoc est
translatum fideliter et bene factum de instrumento quod sic habetur.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone quia homines Acrimontis (Agramunt) diligere proponimus et quadam specialitate dileccionis pro aliis honorare atendentes fidelitatem et devotionem quam erga dominos suos semper habuisse noscuntur et sperantes eos nobis et nostris eandem perpetuo impensuros: idcirco corde bono et animo volenti per nos et nostros omnes laudamus concedimus et confirmamus vobis universis hominibus Acrimontis ibidem habitantibus et habitaturis tam majoribus quam minoribus omnique progeniei et posteritati vestre in perpetuum omnes libertates franchitates et immunitates concessiones etiam universas vobis ab Ermengaudo comite Urgelli et aliis dominis Acrimontis et eorum predecessoribus concessas atque indultas sicut in instrumentis ab eisdem confectis melius et plenius continetur: promittentes per nos et nostros quod numquam contra eas veniamus aut venire aliqua ratione vel occasione aliqua permitamus eas vobis semper illesas servaturi et ratas et firmissimas habituri. Preterea deffendentes nunc et semper vos tanquam nostros proprios homines et vassallos fideles et omnia bona vestra ubique fideliter protegentes enfranchimus vos et posteros vestros et franchos et liberos facimus per secula cuncta ab omni redemptione cujuslibet hostis et cavalcate et ab omni leuda pedatico portatico usaticho passaticho tolta et consuetudine novis ac veteribus constitutis et constituendis per totum comitatum Urgelli et per totam terram totius dominationis nostro ita quod de rebus aut de mercibus vestris in predicto comitatu vel in toto Aragone et Catalonia in mari et in terra et in stagno atque in aquadulci ubique non detis neque dare teneamini nunquam aliquid de predictis a quibus vos enfranchimus. Mandantes firmiter quod nullus homo noster seu alienus de gratia nostra confidens audeat aliquid de predictis exigere a vobis de rebus aut mercibus vestris vel ad ea aut eorum aliquid dandum faciendum vel solvendum compellere aut distringere ullo modo. Convenimus etiam vobis quod monetam acrimontensam non mutemus nec viciemus nec mutari nec viciari sinamus in aliquo nec cudamus nec cudi permittamus unquam quandiu nobis fuerit vita comes nisi sub ea lege et pondere in quibus modo eam consistere constat ac mandamus: precipientes firmiter et districte quod nemo sit ausus in aliquo loco totius dominationis nostre aliquem hominem Acrimontis aut res vel merces vestras quaslibet pignorare marchare impedire vel detinere pro alieno debito vel delicto nisi ille cujus res fuerint pignorate principalis debitor per se aut pro aliis fidejussor fuerit manifestus. In his etiam duobus casibus nullus vos vestri quemlibet vel aliquem ex vobis molestare atemptet nisi prius in antea fuerit inde in curia Acrimontis manifesta fatiga directi. Damus etiam vobis ut liceat semper libere actipere vobis in pignus et emere et adquirere quolibet alio modo castella et possessiones quaslibet militum et aliorum hominum in toto comitatu Urgelli ubicumque potueritis et volueritis. Ad judicium autem majoris firmitatis juramus nos Guillelmus Raimundi senescalcus et Guillelmus de Claris-Vallibus hec vobis predictis mandato domini regis et super anima ipsius et in ipsius presencia quod predicta omnia vobis prenominatis et vestris semper servabuntur illesa tactis a nobis corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis: quicumque autem contra hanc cartam venire presumeret iram nostram et indignationem semper habeat et insuper a nobis dampno illato prius in duplum plenarie restituto in mille morabatinis a nobis sine aliquo remedio puniretur. Data apud Acrimonte kalendas martii anno Dominice incarnationis MCC nono per manum Ferrarii notarii nostri et mandato ejus scripta cum literis emmendatis in linea decima.
- Signum +
Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Ttestes hujus rei sunt Guillelmus vicecomes Cardone R. de Montecatano R. Fulchonis R. Gaucerani Garcias Romei Blaschus Romei Sanccius de Antillone Ancennarius Pardi Martinus de Caneto Ato Oreilla Ato de Foces P. Sesse Assallitus de Gudal P. de Alcalano Guillielmus de Cerveillone P. de Podioviridi G. de Podioviridi Berenguer de Petramola Hugo de Turrerubea G. de Petraalta B. de Belloc majordomus Bertrandus de Belloc et multi alii. - Ego Matheus scriptor Acrimontis hoc translatavi ipsius loco pro mandato probi hominibus Acrimontem et hoc sig+Núm fecit in anno Domini MCCXI octavo kalendas marcii coram a. scriba et levita in Acrimonte. - Sig+num Bernardus scriptor postquam recessit in Acrimontem de Ilerda hunc translatum fecit. - Sig+num Raimundi de Ulmo notarii in Barchinona qui hoc scripsit translatum cum literis suprapositis in linea nona XI kalendas februarii anno Domini MCC nono decimo.



XL. Cart. del monasterio de S.Cucufate del Vallés. fol. III. 23 may. 1208.


XL.
Cart. del monasterio de S.Cucufate del Vallés. fol. III. 23 may. 1208.

In Christi nomine sit notum cunctis quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonis et comes Barchinone attendentes quod omnia loca religiosa diligere et ampliare tenemur multipliciter et fovere idcirco ob remedium anime nostre et parentum nostrorum precibus et intuitu dilecti nostri Berengarii venerabilis abbatis monasterii sancti Cucuphatis (monasterio de Sant Cugat) et conventus ejusdem loci ibidem Deo servientis recipimus sub nostra speciali proteccione firma custodia securoque ducatu omnes populatores tocius honoris quem idem monasterium habet in aliquibus locis a flumine Lubricati (Llobregat) usque Terracheam tam illos qui ibi jam sunt populati quam illos qui ibi venerint populare undecumque fuerint ita quod ubique per totam terram et dominationem nostram et omnium amicorum nostrorum tam in mari quam in terra quam in aqua dulci sint salvi et securi et ab omni dampno et gravamine et disturbio immunes et penitus alieni cum omnibus bonis suis habitis et habendis. Statuimus etiam firmiter et mandamus quod omnes predicti populatores presentes et futuri et omnes succesores eorum sint semper in honoribus et populacionibus sancti Cucuphatis a flumine Lubricati usque Terracheam populati ad honorem et servitium Dei et ejusdem gloriose Genitricis semper Virginis Marie et omnium sanctorum et prefati monasterii et abbatis et conventus presentis et futuri ad modum et forum et formam et consuetudinem populatorum nostrorum de Villafranchade Pinnatensi et eos ibi et ubique volumus perpetua securitate gaudere: tali siquidem modo quod si quis de ipsis populatoribus vel eorum aliquo querimoniam aliquam proposuerit ipsi teneantur ei respondere in jure sicut facerent populatores nostri de Villafrancha juxta modum et forum et formam et consuetudinem Villefranche sub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatis. Nullus ergo de gracia nostra confidens audeat pretaxatos populatores presentes vel futuros aggravare vel perturbare ullo modo in personis vel rebus dummodo ut predictum est parati sint respondere in jure cuilibet conquerenti nec eos aliquis vel res eorum alicubi pignerare (pignorare) marchare impedire vel detinere attemptet nisi per se principales debitores aut pro aliis fidejussores fuerint manifesti. Mandamus igitur precipientes firmiter et districte omnibus bajulis et vicariis et aliis universis et singulis hominibus nostris presentibus et futuris quod omnes populaciones sancti Cucuphatis que facte sunt vel fient in honoribus suis a flumine Lubricati usque Terracheam in aliquo loco in monte sive in plano et omnes populatores earundem presentes et futuros et eorum successores cum bonis suis manuteneant tamquam ea que nostra propria sunt fideliter et defendant et a nullo aggravari permittant omnia jura eorum salva eis et illesa ac illibata servantes et quod hanc cartam nostram et omnia que in ea continentur teneant firmiter et observent et ab omnibus et singulis faciant inviolabiliter observari. Quicumque autem contra hanc cartam a regia liberalitate concessam venire in aliquo attemptaverit iram et indignationem nostram se noverit perpetuo incursurum et insuper dampno et gravamine illatis prius in duplo plenarie restitutis pena mille morabatinorum pro solo ausu et contemptu nostro a nobis sine aliquo remedio feriendum. Data Barchinone X kalendas junii anno dominice incarnationis MCC nono per manum Ferrarii notarii nostri et mandato nostro et ipsius scripta a Bonanato. - Sig+num Petri Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone. - Guillelmus ausonensis episcopus +. - Testes hujus rei sunt Poncius Hugonis comes Sanccius Guillelmus de Cardona R. Gaucerandi Bernardi Amelii Atto Orela Ferrandus Zappata Martinus de Narbaiz Guillelmus de Caneto a. de Fuxano Guillelmus Umberti Bernardus de Rocaforti Hugo de Turrerubea G. Raimundi de Montecatano senescalcus Bernardus de Peramola et alii quamplures.
- Sig+num
Bonanati qui mandato domini regis et Ferrarii notarii sui hoc scripsit cum litteris suprapositis in linea octava ubi dicitur sub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatis loco die et anno prefixis.



domingo, 22 de diciembre de 2019

XLIII, perg 139, 27 noviembre 1143

XLIII

Perg. n° 139. 27 nov. 1143.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. + Divine inspirationis gracia et pietatis ratio monet filios ecclesie summa intencione providere saluti animarum ac libertati catolice ecclesie. Eapropter ego Raimundus Berengarius comes barchinonensis et Dei gratia regni dominator aragonensis virtute Spiritus sancti commotus in celestis militie potentia ad defendendam occidentalem ecclesiam que est in Ispaniis ad deprimendam et debellandam et expellendam gentem maurorum ad exaltandam Sancte cristianitatis fidem et religionem ad exemplum milicie templi Salomonis in Iherusalem que orientalem defendit ecclesiam in subjectione et obedientia illius secundum regulam et ejusdem milicie instituta beate obedientie miliciam constituere decrevi: quod jamdiu summo et bone mentis desiderio desideraveram et ad hoc venerabilem Rodbertum magne excellentie magistrum Iherosolimitane milicie et ceterorum fratrum conventum per literas et inter nuncios meos sepe et diligenter invitaveram. Huic autem desiderio meo ac peticioni prephatus Rodbertus magister et omnium fratrum conventus in capitulo fratrum milicie in Iherusalem Dei gratia adquieverunt et unanimiter concesserunt et per literas ac fratres ejusdem templi bone voluntatis eorum decretum atque consilium de constitutione Christi militie in Ispaniis adversus mauros misericorditer renunciaverunt. Idcirco ad exaltandam Christi ecclesiam ad exercendum officium milicie in regione Ispanie contra sarracenos in remissione peccatorum meorum ad honorem Dei qui honorat honorantes se ad salutem anime patris mei qui fuit miles ac frater Sancte jamdicte milicie in cujus regula et habitu gloriose vitam finivit tibi Rodberto prephate milicie venerande magister et successoribus ac fratribus tuis omnibus dono atque concedo et in manum vestram per hanc presentem scripturam potentialiter trado castrum totum quod dicitur Monszo et castrum totum quod dicitur Mongaudi ut per alodium propium ea teneatis et habeatis ac jure perpetuo possideatis vos et omnes vestri successores per secula cuncta cum omnibus territoriis et pertinentiis ac terminis eorum vel infra existentibus et cum omnibus usaticis ac consuetudinibus suis cum omnibus leddis et passaticis cum omnibus cultis vel incultis cum planis et montaneis cum pratis et pascuis et omnibus ad predicta castra pertinentibus omnia in omnibus sicut melius et utilius ad honorem Dei ac supradicte milicie utilitatem intelligi valeat sine ullo retentu quem aliqua persona ibi non habeat. Eo quoque modo dono vobis castrum quod dicitur Xalamera et Barberanum cum territoriis ac pertinentiis et terminis eorum et cum omnibus ad jamdicta castra pertinentibus sine ullo retentu alicujus persone et honorem Lup Sancii de Belxid sicut ex hoc cum predicto Lup Sancio convenire poteritis et castrum totum quod dicitur Remulinis cum omnibus sibi pertinentibus cum divina clemencia illud in meam tradiderit potestatem et totum quod habere debeo in castro Curbinis cum Deus illud michi dignatus fuerit reddere. Predicto etiam modo addo vobis omne decimum totius terre mee videlicet omni suum reddituum et censuum meorum tam de expletis quam de omnibus consuetudinibus rectis et de justiciis de quibus decimum accipere volueritis et mille solidos in Cesaraugusta quotannis. In omnibus vero cavalcatis vel expedicionibus Ispanie de vestris scilicet hominibus quintas vobis perpetuum dimitto et dono. Si forte aliquid de honore meo dare vendere vel impignorare michi contigerit decimum vestrum salvum et liberum vobis remaneat. De omnibus siquidem que Deo juvante juste conquirere potero decimum quiete et libere vobis concedo. Et de conquisitione terre sarracenorum quintam partem vobis concedo et decimum totum ex his que parti mee pertineant. Quod si castellum aut fortitudinem contra mauros edificare aut construere volueritis opem et consilium meum per omnia vobis diligenter atribuam. Convenio iterum vobis et dono in potentia celesti et fortitudine Christi me ulterius pacem non facturum cum mauris nisi vestro consilio. Prenominata siquidem omnia devoto animo ac spontanea voluntate cum omni integritate omnipotenti Deo et vobis predicte milicie R. Magistro et fratribus tam presentibus quam futuris dono atque concedo et de meo jure in vestram ea trado potestatem atque dominium Regi Deo gratias reddens qui vos ad defensionem ecclesie sue elegit ac nostris precibus annuere fecit. Dono vobis iterum atque concedo quod de vestra propia causa per totam terram meam nulla ledda nulla consuetudo nullum passaticum accipiatur. Si qua autem laica secularisve persona presentem donationis scripturam in aliquo vel in toto dimovere temptaverit et iram Omnipotentis incurrat et tandiu excomunicationis vinculo innodetur donec digne de tanti reatus excessu satisfaciat. Quod est actum V kalendas decembris apud Gerundam dompno Guidone Romane ecclesie cardinali diacono et Legato celebrante conventum in presentia omnium subscriptorum testium anno dominice incarnationis millessimo centessimo cuadragessimo tercio. Notum autem sit quod hec presens donatio fuit facta in manu dompni Ebardi magistri Gallie et in manu venerabilis Petri de Roveria Magistri Provincie et cujusdam partis Ispanie et in manu fratris Ottonis Sancti Odmerii et fratris Ugonis de Bezaniz ac fratris Petri de Arzacho et fratris B. de Ceguinole ac fratris Arnale de Forcia. Quod autem de decimis superius statutum est ita etiam firmamus sicut superius legitur salva in omnibus donatione que ecclesiis facta est. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi cesaraugustani episcopi. Sig+num Dodonis oscensis episcopi. Sig+num Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Guillelmi rotensis electi. Sig+num Guillelmi prepositi rivipollensis. Sig+num Gregorii electi Terraconensis archiepiscopi. Berengarius gerundensis ecclesie episcopus. Guillelmus cesaraugustensis sig+num sacrista. Petrus Rivipollensis abbas salvo jure Sancte Marie. Renalli magistri gerundensis ecclesie. Berengarius Sancti Felicis abbas. Sig+num Petri barchinonensis archilevita. Petrus sacrista barchinonensis. Sig+num Guillelmi sacriste rotensis. Sig+num Arnalli Mironis comitis Palarensis. Signum Artalli comitis Palarensis. Sig+num Bernardi de Comingo comitis. Sig+num Petri comitis Bigorre. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Raimundi Berengarii de Ager. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num abbatis Fortuny Montis Aragonis. Sig+num Poncii clerici barchinonensis scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit.
- Sig+num Illefonsi regis Aragonensis comitis Barchinone et Rossilionis et marchionis Provincie qui totum predictum donativum quod comes pater meus dedit militie templi laudo et confirmo et de illis omnibus que in presentiarum habeo vel in futurum Deo annuente adquirere potuero dono et concedo milicie templi jamdicte eodem modo quo pater meus comes Barchinonensis dedit sicut superius scriptura est. Testes sunt hujus confirmationis et donationis Petrus cesaraugustanus episcopus et Johannes Tirasonensis episcopus et Berengarius abbas Montis Aragonis et Petrus de Arazuri et Petrus de Castellaçol et Blasco Romeo et Exemenus de Artusella majoridomo et Gonzalvo Papellino alferis et Marcho de Oscha et Petro Ortiz et Xemenus Romeo et Dodo de Alchala et ego Sancius de Petra Rubea qui hoc scripsi precepto domini mei regis apud Cesaraugustam mense augusti era MCCX et hoc signum. Sig+num Raimundi Berengarii comitis Provincie fratris domini regis. - Sig+num Petri regis Aragonum et comitis Barchinone qui omnia predicta laudo et confirmo. Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani qui predicta omnia et singula confirmamus perpetuo valitura. Cujus confirmationis testes sunt Guillelmus de Cervaria Raimundus de Montecatano Guillelmus de Cardona B. Berengarii de Ager Ato de Focibus majordomus Aragonis Garcia Pardi P. Pomar quod factum fuit in Montesono XI kalendas julii era millessima CCLX quinta mandato domini regis Jacobi et G. de Almogera et G. Rabacie notariorum suorum presente etiam P. Sancii notario et repostario suo ab A. gramatico scriptum qui hoc suum Sig+num aposuit. Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Linana notarii publici Barchinone testis. Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis.
- Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate oficii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno domini millesimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millesimo trecentesimo undecimo cum literis punctatis in linea decima sicut punctate erant in originali ubi dicitur eum et cum literis et rasis et emendatis in linea vicesima tertia ubi dicitur Ottonis.

Nota:
millessimo centessimo cuadragessimo tercio: 1143. Coincide con Perg. n° 139. 27 nov. 1143.
era MCCX: 1210.
millesimo CCC undecimo: 1311.