Mostrando las entradas para la consulta hominium ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta hominium ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXII, perg 1 fol 16, 27 enero 1150

LXII.

Perg. n° 1 fol. 16. 27 ene. 1150.
 
Alfonso VII, León, Emperador, Imperator

In nomine Sancte et individue Trinitatis: Hec est vera pax et firma convenientia ac perpetua
concordia que ex consultu sume divinitatis ad honorem Dei et totius christianitatis est facta et corroborata inter illustrem Ildefonsum imperatorem Ispanie et filium ejus regem Sancium et venerabilem Raimundum comitem barchinonensium que ita se habet. In primis omnes querimonias et omnes clamores ac omnes offensas quas inter se quolibet modo usque hodie habuerunt per bonam fidem sine malo ingenio sibi indulgent et perdonant. Concordati quidem sunt et faciunt placitum de omni honore
illo et tota terra illa scilicet civitatibus castellis villis montibus et planis desertis et populatis que omnia rex Garsias die illo quo mortuus est tenebat et possidebat. Hec autem convenientia finis et concordia talis est ut predictus imperator habeat ex prenominata terra Maragno et totam aliam terram quam Ildefonsus rex avus illius illo die quo obiit ultra Iberum ex parte Pampilone tenebat. Predictus vero comes barchinonensis habeat de cetera terra quam predictus rex Garsias tenebat totam illam terram integriter que regno aragonensi pertinet aliam quoque terram Pampilone pro qua rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi legionensi hominium fecerunt predictus imperator et prenominatus comes habeant equaliter per medium et pro illa medietate quam prenominatus comes habebit faciat idem comes
predicto imperatori Ildefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo
predicti imperatoris Ildefonsi fecerunt. In illa medietate imperatoris sit Estella. In medietate vero comitis sit Erunnia civitas sed cum ipsi venerint ad divisionem utraque scilicet Stella et Erunnia in divisione illa suum obtineant valorem. Civitatem vero Tutele cum suis pertinentiis et castella illa cum suis pertinentiis que quondam rex Garsias vel homo per eum tenebat que sunt citra Iberum versus Montem-gaudii habeant similiter per medium et dividant equaliter exceptis illis castellis que comitis fuerunt.
Preterea predictus imperator et prenominatus comes se invicem conveniunt et faciunt placitum et concordiam de terra Ispanie quammodo sarraceni tenent ut comes habeat civitatem Valenciam cum omni terra illa que durat a flumine Xuchari usque ad terminum regni Tortose et habeat similiter civitatem Deniam cum omnibus suis pertinentiis et cum omni illo dominio quod tempore sarracenorum ipsi sarraceni habeant. Tali pacto ut habeat predictas civitates prelibatus comes per jamdictum imperatorem per tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsi
fecerunt pro Pampilona. Item predictus imperator donat jamdicto comiti et modis omnibus concedit civitatem Murciam et totum regnum ejusdem excepto castro de Lorcha et castro de Bera cum omnibus eorum terminis tali convenientia ut predictus imperator adjuvet prelibatum comitem per bonam fidem
sine fraude predictam civitatem Murciam et totum regnum ejusdem adquirere et lucrari et adquisitam et lucratam teneat eam et habeat predictus comes per prenominatum imperatorem eo modo quod habet per eum civitatem Cesaraugustam et regnum ejus. Si vero imperator propter infirmitatem aut justum et cognitum impedimentum in quo nullus dolus interesset predictum comitem adjuvare non posset nullum
ex hoc imperator paciatur incomodum sed de quantocumque comes adquirere poterit de Murcia et ejus regno ita habeat per imperatorem sicut habet Cesaraugustam et regnum ejus. Sed si imperator predicto comiti eandem civitatem et regnum ejus adquirere et lucrari sine dolo non adjuvaret aut adjuvare nollet et ipse comes eandem civitatem et regnum ejus vel aliquid de eis quoquomodo adquirere poterit quicquid inde adquisierit habeat per jamdictum imperatorem eo modo quo habet Valenciam. De duabus partibus Pampilone quas comes in prima convenientia quam cum imperatore contraxerat accepturus erat quas modo in hac convenientia quam invicem faciunt predicto imperatori comes ad medietatem reducit accipit imperator comitem in suo bono causimento quod comiti sit congruum. Ego sepedictus imperator et filius meus rex Sancius preterea convenimus tibi predicto comiti ut a primo festo Sancti Michaelis in antea fideles adjutores erimus tibi per bonam fidem sine engan de omni supradicta terra quam rex Garsias quondam tenebat ad adquirendam et lucrandam quam nos suprascripto partituri convenimus et quantumcumque interim nos vel aliqui per nos de supradicta terra adquisiverimus et lucrati fuerimus et ab ipso termino in antea quocumque modo lucrari poterimus et adquirere fideles tibi erimus et equaliter dividemus tecum per medium. Hec omnia supradicta per fidem sine engan tibi attendere et adimplere convenimus nisi infirmitas vel justum et cognitum impedimentum intervenerit.
Et ego Raimundus comes barchinonensis vobis imperatori et filio vestro regi Sancio simili modo attendere et adimplere convenio. Item ego Raimundus comes convenio tibi regi Sancio ut omnem honorem tam Ispanie quam christianorum quem per patrem vestrum imperatorem teneo vel in antea
per convenientias que inter me et ipsum sunt habere spero si prenominatus pater vester obiret ita per vos accipiam sicut habeo per patrem vestrum et illud hominium et easdem convenientias quas illi exinde feci vobis faciam sine engan et si quod absit vos mori contigeret fratri vestro regi Ferrando similiter attendere et adimplere promitto eo quod ipse in eisdem convenientiis michi staret.
Et ego imperator tibi comiti convenio quod ab hac prima festivitate Sancti Michaelis in antea quantumcumque cognoveris et volueris tam per tuum profectum quam per nostrum predictus filius
meus rex Sancius filiam Garsie tenebit. Deinde vero quandocumque volueris et me comonueris per te vel tuos nuncios statim sine aliquo interdictu eandem filiam Garsie filius meus rex Sancius penitus dimittet et a se separabit nunquam eam amplius quolibet modo recuperaturus. Ego autem rex Sancius vobis Raimundo comiti barchinonensi sicut pater meus vobis convenit ita ego per omnia adimplere convenio
scilicet quod predictam filiam Garsie dimittam et a me separabo nec in perpetuum eam recuperabo nec aliquo modo eam michi associabo quando vos volueritis et me per vos aut per vestros nuncios
commonueritis. Supradicta quoque omnia placita scilicet et convenientias que superius ordinate et scripte sunt convenit predictus imperator jamdicto comiti Raimundo attendere et per omnia adimplere per bonam fidem sine engan unde dat ei suam bonam fidem et suam veram credenciam et recipit eum in illo
dominio et hominio quod est inter eos. Simili autem modo Raimundus comes barchinonensis dat imperatoris suam fidem et suam credenciam et ponit istud in eo dominio quod est inter eos. Hoc idem convenit predictus comes jamdicto regi Sancio et dat ei suam fidem et suam credenciam et propter hoc
facit ei hominium suis propriis manibus. Simili namque modo rex Sancius convenit predicto comiti barchinonensi et dat ei suam bonam fidem et suam firmam credenciam et propter hoc facit hominium sepe dicto comiti suis propriis manibus quod eo faciunt quod sic faciant et attendant per bonam fidem sine engan sicut superius scriptum est. Preterea ego imperator Ildefonsus et filius meus rex Sancius per predicta placita et convenientias que inter nos et vos superius scripte sunt solvimus tibi et impigneramus
illa quatuor castella que per nos tenes nominatim Alagonem Riclam Mariam et Belxid cum omnibus eorum dominationibus et terminis eo modo quod si placita et conveniencias sicut inter nos et vos superius scripte sunt tibi non attenderemus et adimpleremus predicta IIII castella in tuam potestatem incurrerent et per alodium et per hereditatem quod ea te nullo modo repetere possemus nec per hominium nec per aliquas convenientias quas inde nobis fecisses donec plenarie tibi restitueremus per laudamentum et consilium meorum proborum hominum et vestrorum qui inde comune bonum inquirere
vellent. Item super hec omnia ego imperator tibi comiti convenio quod sicut erat ordinatum et comprehensum inter nos et vos de honore Pampilone scilicet quod tu haberes inde duas partes et ego tertiam si predictas istas convenientias et placita tibi infringerem et non attenderem illas easdem duas partes habeas in terra illa sine aliquo interdictu mei vel meorum quod ego vel aliquis per me tibi facere posset modo vel omni tempore. Et propter hoc quod nullus inter nos et te aliquod malum verbum pro quo discordia interveniret dicere possit ego imperator et filius meus rex Sancius convenimus tibi predicto comiti quod aliquem hominem de terra tua nec retineamus nec adjuvemus in aliquo contra tuam voluntatem aliquo modo per fidem sine engan. Et ego Raimundus comes simili modo convenio vobis imperatori et filio vestro per fidem sine engan. Hec quidem supradicte convenientie et placita fuerunt confirmata et corroborata in loco qui dicitur Tudilen juxta Aguas-Calidas VI kalendas februarii anno ab incarnatione Domini MCL in presentia nobilium virorum inferius subscriptorum qui predicta omnia suo sacramento confirmaverunt. Juro ego comes Poncius tibi Raimundo comiti barchinonensi quod sicut predicte convenientie et placita inter imperatorem Ildefonsum et filium ejus regem Sancium superius scripta sunt et ordinata sic imperator predictus et filius ejus rex Sancius facient et attendent predicto comiti per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Gonterriz Ferrandus juro et confirmo. Simili modo ego Poncius de Menerba juro et confirmo. Ex parte vero comitis ego Arnallus Mironis comes de Palars juro tibi imperatori et filio vestro regi Sancio quod sicut predicte convenientie et placita inter vos et comitem superius scripta sunt et corroborata sic predictus comes vobis faciet et attendet per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Guillelmus Raimundi Dapifer juro et confirmo. Nos omnes supradicti sumus hujus rei testes et juramus hec omnia per fidem sine engan. Sig+num Raimundi comes. Sig+num imperatoris. Rex Sancius +. Poncius Barchinonensis Ecclesie decanus scripsit hec die et anno quo supra +.

Notas:

Montem-gaudii : Moncayo.
Tutele : Tudela (Tutela).
Flumine Xuchari : río Xucar, Xúcar, Júcar.
Aguas-Calidas : Aguas CaldasBaños de Fitero.

https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Tudil%C3%A9n

 
El Tratado de Tudilén, Tudillén o Tudején fue suscrito el 27 de enero de 1151​ por Alfonso VII, rey de Castilla y León​, y Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona y príncipe de Aragón, en Tudilén, un lugar situado cerca de Aguas Caldas en Navarra, esto es, en Baños de Fitero, pues en aquella época Fitero era un término de la villa castellana de Tudején.
 
En el mismo Tratado se indica que el rey García Ramírez de Pamplona ha fallecido ("que omnia rex die illo quo mortuus est"). Dado que ello se produjo el 21 de noviembre de 1150, el Tratado de Tudilén debió firmarse en el 1151, seguramente en ese 27 de enero. El hecho de la muerte de García y su sucesión por su hijo Sancho VI sin duda propició el Tratado, ya que Sancho tenía diecisiete años, lo que, en principio, podía suponer una cierta debilidad del viejo Reino. Es de señalar que para la Iglesia todavía Sancho seguía siendo Dux Pamplonensis, que correspondía al que mandaba un territorio por acuerdo de sus habitantes sin permiso o aceptación de la Iglesia, cosa que logró Sancho más tarde. Pero ni Alfonso VII ni Ramón Berenguer IV en este Tratado ni en el anterior de Carrión le negaron el título de rex a García, lo que muestra un cierto reconocimiento a García por el Imperio leonés y la posteriormente llamada Corona de Aragón​.
 
En este pacto, los firmantes convinieron en declarar la guerra al Reino de Navarra, repartiéndose el mismo, ratificando el Tratado de Carrión de 1140, además de adjudicar a Aragón la conquista de las plazas y términos situados al sur del Júcar y el derecho a anexionarse el reino de Murcia, excepto los castillos de Lorca y Vera.
 
Fue precedente de otros tratados como el de Lérida en 1157, el de Cazola en 1179 y Almizra en 1244 por el que se fijaron los límites de expansión en la región de Levante de los dos grandes reinos peninsulares.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXV, perg. 1, Alfonso II, 4 agosto 1162

CLXV.

Perg. N° 1 de D. Alfonso I. 4 ago. 1162.
 
Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

(Nota: Rey Alfonso II de Aragón, Alfonso I como conde de Barcelona. El imbécil de Próspero de Bofarull nunca se cansaba de meter la pata y escribir sandeces. Su hijo Manuel Bofarull Sartorio continuó la pauta del padre.)

Hoc est translatum fideliter factum.
- Hec est sacramentalis condicio ultime voluntatis domini ac incliti Raimundi Berengarii barchinonensium comitis et aragonensium principis juxta quarti ordinis modum edite que instante periculo gravis infirmitatis cum scripta non fuit injuncta est Guillelmo Raimundi Dapifero et Arberto de Castrovetulo et magistro Guillelmo capellano suo ab eo ad manifestandum et corroborandum. Eapropter nos supradicti verum pariter dantes testimonium ante presenciam domini Bernardi terrachonensis archiepiscopi et Guillelmi barchinonensis episcopi et Petri ausonensis et Gaufredi dertosensis et Petri
cesaraugustani episcopi et Guillelmi gerundensis et Artaldi elenensis et Martini tirasonensis et Guillelmi illerdensis et Mironis judicis et aliorum multorum terre magnatum tam aragonensium quam barchinonensium juramus per Deum vivum et verum et super sancta quatuor evangelia superque has condiciones manibus nostris jurando contingimus qui nos vidimus et audivimus et ibi presentes eramus quando predictus venerabilis comes proficiens ad colloquium constitum inter eum et romanum imperatorem apud civitatem de Thaurins gravatus infirmitate qua obiit in burgo sancti Dalmacii dum adhuc esset in sua plana memoria ac loquela ordinavit suam extremam voluntatem in suis solumodo verbis in quibus dimisit corpus suum ad sepeliendum Sancte Marie rivipollensi cum dominicatura de Mojon sicut jam sibi ante donaverat. Et dimisit filio suo majori Raimundo omnem suum honorem de
Aragone et Barchinona atque universum alium suum honorem ubicumque eum habebat preter comitatum Ceritanie quem dimisit alio filio suo Petro integre cum omni honore quem Bernardus Guillelmus comes Ceritanie tenebat et habebat ad diem obitus sui in cunctis locis. Et dimisit eidem
filio suo Petro senioraticum Carcasone et omnem alium suum honorem et fevum quem Trencavellus tenebat et per eum habebat. Et iterum dimisit eidem filio suo Petro suum jus quod in Narbonam habebat vel exinde ei pervenire debebat tali pacto ut hec omnia suprascripta que ei dimisit prefatus Petrus teneat et habeat per Raimundum fratrem suum majorem et exinde faciat ei hominium et fidelitatem et serviat ei. Et precepit ut totum illud quod dimisit filio suo Petro teneat Raimundus filius suus predictus donec Petrus frater ejus sit miles. Et dimisit regine uxori sue Bisuldunium et Ripas unde viveret. Et precepit quod si filius suus Raimundus obierit absque infante de legitimo conjugio omne quod ei dimisit revertatur ad Petrum filium suum et omnia que dimisit Petro statim revertantur ad Sancium filium suum minorem et faciat illas conveniencias et fidelitates et hominium Sancius Petro quas Petrus debebat facere Raimundo fratri suo. Et si jamdictus Petrus obierit priusquam Raimundus absque infante de legitimo conjugio omnis suus honor revertatur ad Sancium fratrem suum et faciat predictum hominium et fidelitatem atque servicium Raimundo fratri suo. Et si Raimundus et Petrus obierint sine infante de legitimo conjugio totus supradictus eorum honor reverteretur Sancio. Item dimisit totam capellam ecclesie Sancti Rufi que est apud Ilerdam et precepit ut omnia debita sua persolverentur de redditibus et exitibus sui honoris. Dimisit omnem suum honorem ac filios in bajulia tuicione et deffensione domini Enrici regis Anglie. Hoc totum jamdictus comes ita ordinavit suis solumodo verbis pridie nonas augusti anno ab incarnatione Domini MCLXII regni Ledoici regis junioris XXVI et post obitum suum sic stare mandavit. Deinde ingravescente langore ab hoc seculo ad Deum migravit VII idus ejusdem mensis immutata sua voluntate nobis scientibus. Hanc igitur hujus testatoris ultimam voluntatem nos jamdicti testes sicut vidimus et audimus et ab eo rogati extitimus infra VI menses coram supradictorum presencia legaliter jurejurando propriis manibus corroboramus. Late condiciones apud Oscam V idus octobris eodem anno.
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Ego Guillelmus ipsius domini comitis capellanus subscripsi.
- Sig+num Bernardi terrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi Barchinonensis episcopi. Sig+num Martini tirassonensis episcopi. + Petrus ausonensis episcopus subscribo. Guillelmus Dei gracia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. + Artalli elenensis episcopi. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Ego Gaufredus dertusensis diocesis episcopus.
- Preterea nos supradicti testes G. Raimundi et A. de Castro vetulo et G. capellanus juramus et testificamus quod supradictus venerabilis comes dum adhuc esset in sua plana memoria dimisit filio suo Petro totum feudum quod domna Ermengaudis vicecomitissa narbonensis per eum tenebat et Ugoni de Cervilione mille aureos in suo pignore de Villamajore quod jam ei subposuerat pro suo debito et ita verum esse manibus propriis juramus per Deum et hec sancta. - Sig+num Arnaldi Mir comitis pallariensis. Sig+num Petri de Castelazol. Sig+num Palasin. Sig+num Sancii Ennechons de Daroca. Sig+num Gallim Exemenes de Belgit. Sig+num Fertun Acenars de Tirassonia. Sig+num Deus ajuda. Sig+num Petro Lopez de Lusia. Sig+num Marcho de Oscha. Sig+num Petri Lopez de Luna. Sig+num Peregrini de Castelazol. Sig+num Fortunii de Stada. Sig+num Blascho Massa. Sig+num Arpa. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Geralldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Raimundi Fulchonis Cardonensis. Sig+num Bertrandi de Castelleto. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Arnalldi de Lerçio. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo junioris. Sig+num Ottonis. Sig+num Bernardi de Rochafret. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num P. regine Aragonum et comitisse Barchinone uxor jamdicti comitis que hoc laudo et propria manu mea confirmo et corroboro. + Mironis judicis. Sig+num Bernardi Marcucii. - Sig+num Ugonis de Cervilione barchinonensis sacriste qui huic testamento interfui apud Sanctum Dalmacium et hujus rei testis sum et sicut vidi et audivi ita verum esse manu propria rogatus juro et afirmo per Deum et hec sancta. - Sig+num Dominici scriptoris qui hanc voluntatem novissimam et judicium domini comitis rogatus scripsit die et anno quo supra.

CLIX, 27, nomina, jurando, Jacha

CLIX.

Núm. 27.

Hic sunt nomina illorum scripta qui jurando fecerunt hominium et fidelitatem Raimundo comiti barchinonensi in regno aragonensi de Jacha scilicet et de aliis castris Aragonis. In primis de Jacha
fecerunt hominium et sacramentum: Peregrinus Datrussil. Calvet filius Gali Dat. Bernad Andreu. Ponç Andreu. Constantini Sancti Antuli. Guillelmus de Forches. Petrus Richer. Nadal. Arnaldus filius Galiciani. Guillelmus Beli. Lambert. Johan de Meitat. Bartolomeu de Chahore. Peitavi Mercer. Banc Fertunons. Magnet. Bernad de Ban. Garner. Pere de Madel. Jorda de Gali Dat. Bernad de Tarbes. Alaman Sancti Antuli. Pere de Forches. Ermengodet. Geral de Chaorc. Ramon de Fortsanc. Bernad Guarter. Guilem Belabarba. Pere Beli. Pere Bonet. Guilem Barrau. Arnal Eschasset. Pere Gras. Selvan. Marti Domeng. Ebrard. Garcia de Porta. Beceli. Palai. Galton. Ponç de Campfranc. Domeneg de Madel. Guilem Assota. Pere Ramon Moneder. Ramon de Terrachona. Pere Assiu. Tebal Pelicer. Pere Giral. Bofil. Guilem de Pampalona. Bernard Celesti. Furtun de Madel. Ramon Mercer. Ramon de Carrio. Guilem Benassis. Bonet Estable. Arnal Ferrer. Esteva Mercer. Garsio Texener. Andres. Arbert Cabater. Pere Majorges. Berard. Muza de Caorc. Aimeric Mercer. Allbert Pellicer. Vidal de Liurada. Johan Long. Ez de Befoneria. Ponç Ferrer. Pere Bru. Bernad de Muli. Garsio Cabater. Pere de Ruphet. Sanc Guilem Pelicer. Garsia Sanc de Esa. Bernad Miroela. Sanc Galinc Alhaiat. Garsio de Baseia. Guilem Garsia. Guilem de Sanc Sandot. Gilabert Cabater. Vidal Cabater. Pere Choia. Elias de Peragiis. Bonet Carter. Sanc de Burgnou. Bru Cabater. Pere Bernad. Guilem Jouan 
Arnall filius Sanc Habic. Bonet Beli. Jouan Radolf. Lucad. Joies Cabater. Osmo Cabater. Rogger Cabater. Pere Lambert. Arnal Calvet. Bonet Alleger. Guilem Paminer. Pere Trentalabres. Guilem Blanc. Bru Doreci. Guilem Trosseler. Ramon Colteler. Arnal Vestid. Pere Alleger. Jouan Richarc. Bernad Malvestid. Guilem de Campfranc. Duran de Morlans. Arnal Cabater. Guilem Arnal. Ug Cabater. Deussalvet. Sanc Dagossa. Calvet Ferrer. Ramon Constanti. Christia Madeler. Vidal filius Dominici. Marti Bataia. Jouan de Gorra. Constanti Ferrer. Pere Dorchau. Ramon Picho. Perola. Furtun Dates. Bonet. Arnolf. Marti Osmon. Francesc Cabater. Chastan Dates. Bonet Formes. Marti Cabater. Baro Muliner. Sanc Pelicer. Bertran Cabater. Bernad de Oscha. Constanti de Burgs. Ubert Borrel. Bru Camiador. Jocbert de Chaorc. Bernad Gocelm. Bernad
Ros. Guilem Richer. Ramon de Todela, Guilem Burgnou. Galicia. Sanc Cabater de Tolosa. Vidal Cabater. Guilem Flotes. Steve de Chaorc. Pere Daissa. Ramon de Condom. Renall de Partanai. Ponc Barba. Garsio de Morlans. Pere Archimbal. Ramon de Forches. Jouan Fabre. Geral Rois. Bernard Umball. Vidal Ferrer. Armengod Cabater. Forester. Enego Duran. Garsia Madeler. Jofre Seler. Gocelm de Montpestler. Ponc Esteve de Jacha. Bertran filius ejus. Steva Carpenter. Guilem de Jacha. Gocelm de Jacha. Guilem Rocha. Pere de Toronia. Grasset. Esteve de Amer. Elies Fornes. Calvet Madeler. Garsia Tascher. Sanc Curador. Petito. Simon. Jouan. Duran. Gali de Madel. Folco de Treies. Aner de Forces.
- Assotani: Abbas Blasc. Blac Oriol. Enego Blasc. Garciacec. Furtun Acenarc. Alchal. Garcia Sanc de Fau. Sanxo Fort. Bitarnall. Forts. Monxo. Beliartala. Garcia Tonoxoa. Ariol Arraia.
- De Bardaisa: Galino Baions. Maiaio. Sanx Acenarc. Garcia Dat. Garcia Cenarc. Xemeno Garcians. Garcia Riol. Garcia Blasc.
- De Siroesa: Gali Prior. Oliver. Saxo Vorra. Salvo. Jouans. Dat Enecons. Garsia. Furtun. Blascho. Navarro. - De Vilanova: Lup Garcec. Ariol. San Sanc. Xeme Lobec. Acenar. Bonet. Benet. Furtun Lobec.
- De Aruxo: Neco Blasc. Eneco Necons. Gali Garcec. Acenar Blasc. Enego. Gali Sanc. Anaiola. Ramon Galvan.
- Daratores: Garcia Sanc. Banc Adogar. Arnal Oriol de Vergosa. Gali Garcec. de Vergossa. Gali de
Vergossa. Sanxo de Castelo. Blasc Varcec. Garcia Dat. Garcia Xemenons. Garcia Blasc. Sanxo Arcec. Sanxo Arcec de Sancto Martino. Garcia Necons de Atoressa. Ato de Vergossa. San Xemenons. Acenar Galinc de Vergossa. Xome Acenar de Vergossa. Gali Marti de Verguo. Blasc Arcec de Voschos. Sanxo de Arox. Mucartica de Usa. Enec Acenarc do Darag. Eneg Xemenons Daratores. Blasc Varcec de Castel. Garcia
Sentar Dosse. Sanx Enecons de Veschos. Ariol de Vila Noela. Sanx Acut. Sanx Oriol de Vila Noela. Petrus filius ejus. Alvaro de Vilanova. Mir de Vilanova. Arnal de Vilanova.
- De Acin:
Acenar. Enec Acenarc. San Garcec de Canalela. Acenarcec de Castel. Enec Oriol de Vila Noela. Acenar de Vergossa. Sanxo de Sires. Sanxo de Castelo. Enec Arcec de Rossa. Francho de Castello. Gali de
Rossa. Petro Dacin. Garci Acenarc de Rossa.
- Un Castel:
Alchal. Enego Mic. San Sanx. Daniel. San Facivel. Petro Garcec. Eneg Xemenons. San Fertinons. Jouan Garcec. Petro Enegons. Garcia Orbita. Enec Arcec. Furtun Balast. Garcia Fertunons. San Fertinons. Jouan
Sanc. Garcia Sanc. Jouan Fertinons. Jouan Cornei. Garcia Sanc. Almorabid. Sanc. Garcec. Garcia Canuto. Jouan de Certan. Eneg Fertunons. Fertun Lop. Petro Fertinons. Cantador. Garciacec. Jouan Oriol. Furtun Biel. Garcia Fertinons. Guilem Arnal. Ciprianus. Guilem de Samata. Garciacec de Bel. Furtu Enecons. - Aoer:
Enec Arceec. Alcal. Garci. Alinic. Marti Garcec. Gali Acenarc. Garcia Necons de Comaire. Eneg Lobic de Liso. Garcia Sanc filius Sanc Sanc. Xeme Bacons. Garciacec. Menestral. Petro filio Enego. Sanxo Barcec Dargileva. Pero Lobec. Sanx Oriol. Pedro Acenar. Pedro Sanc filius de Carnerer. Eneg Alinic. De Cimel. Gali Sanc fil de Sanc Sanc. Blasc Arcec. Garcia Necons nepos ejus. Eneco Necons de Comarux. Garcia Necons Bronx. Furtun Garcec. Paracol. Enec Arcec de Rumpsacs. Xeme Galons. hanc Acenarc. Sanc Galinic. Garciacec de Nan. Eneg Fertinons. Furtu (o Furto) Xemenos.
- Lusia:
Pardo. Alchal. Pedro Sanc. Garcia Lobec. Bonet. Assiv. Furtun Sanc. Garcia Necons. Enec Sanc. Camariol. Pedro Sanc. Jouan Enecons. Furtun Sanc. Bonet Cabate. Saxo Arcec Jouan. Garcia Sanc. Morel. Abbas Gali. Gali Acenarc. Lop Enegons. Galidat. Lop Lobec. Bitanau. Gali Necons. Garcia Cenarc. Xeme Sanc. Eneg Xemenos. Gali Garcec. Furtun Fertunons. Gali Sanc. Garcia Sec. Gaicia Sanc, Garcia Bacons. Gali Garces. Enec Necons. Enec Acenarc. Garcia Fertinons. Eneg Sanc. Eneg Fertinons. Garcia Fertunons. Garcia Fertunons alter. Eneg Fertunons. Garciacec. Petro Galinic. Jouans. Sanxo Arcce. Garcia Sanc. Furtun Dat. Salvador Eneg Lobet. Sanxo. Pedro Arcec. Gali Jouan. Garcia Fertinons. Enec Ariol. Pedro Arcec. Garcia Sanc. Eneg Xemenons. Donat. Garcia Fertinons. Lop Enegons. Pedro Lobec. Sanx Enegons. Gali Enegons. Banc Enegons. Furtun Garcec. Acenar Fertunons. Biel. Alchal. Galegons. Eneg Sanc. Garci Ardonic. San Fertunons. Garcia Necons. Garci Arcec. Furtun Galinc. Sanxo Bacons. Garcia Sanc. At Acenarc. Fertu Jouans. Galino Bacons. Arid. Anaia. Eneco Necons. Sanxo Ferreto. Sanxo Galinic. Ato Garcec. Lop Enegonis. Enego Necons. Oriol. Enec Sanc. Fertuno. San Sanc. Garcia Necons. Enec Acenarc. Munter. Albaro. Dato.
Xeme. Garcia Fertunons. San Sanc. Acenarc. Sanc.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXVIII, perg 96, 21 febrero 1139, Tratado de Carrión

XXVIII.

Perg. N° 96. 21 feb. 1139.
Carrión de los Condes

Hec est convenientia et concordia quam fecerunt inter se illustris Adefonsus imperator Ispanie et
Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis. Concordati sunt in primis super illam terram quam tenet Garcias rex Pampilonensium tali scilicet modo ut Adefonsus imperator predictus habeat ex ea Maregno et totam aliam terram quam Adefonsus rex avus illius illo die quo mortuus est ultra Iberum ex parte Pampilonie tenebat. Consul vero Barchinonensis habeat de cetera terra quam tenet rex Garsias totam illam terram que regno Aragonensi pertinet sicut eam dompnus Sanccius rex et Petrus rex temporibus suis sine hominio quod per illa fecisset possederunt. De alia quoque terra Pampilonie pro qua rex Sanccius et rex Petrus Adefonso regi Legionensi hominium fecerunt habeat imperator Adefonsus terciam partem ex ea et Raimundus comes Barchinonensis duas. Et pro illis duabus partibus quas habebit faciat imperatori Adefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Adefonso regi avuo imperatoris Adefonsi fecerunt. In ipsa vero tercia parte imperatoris sit castrum Stelle et in duabus partibus comitis sit Erunia civitas. Preterea venerabilis Adefonsus imperator et illustris Raimundus barchinonensium comes in hoc sunt concordati ut de illis terris Pampilonie quas partituri sunt sicut supradictum est quicquid ambo vel unus sine altero et per suos homines quocumque modo recuperare aut acquirere poterint habeat imperator terciam partem et comes jamdictus duas quousque totum adquirant. Cum autem totum fuerit adquisitum dividant inter se modo prescripto et firmiter habeant. Facta convenientia et concordia apud Charrionem VIIII kalendas martii anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millesimum era millesima CLXXVIII presente dompno Berengario Salamantino episcopo et Bernardo Segontino episcopo necnon et Petro Burgensi electo atque in presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis Osorii Martiniz et Gotterre Ferrandez ac Poncii de Cabrera et Diac Monioci majorisdomus imperatoris et Roderici Ferrandez et Lop Lobez et Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone atque Guillelmi Raimundi Dapiferi et Gaucerandi de Pinos ac Bernardi Guillelmi et Petri Taresa atque Frontini et Johannis Diaz et Lup Sancii de Belxid atque Artalli de Alago et aliorum nobilium in curia domini imperatoris existencium. Tandem conveniunt inter se imperator et comes quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri per fidem sine enganno et nullus eorum treguam aut placitum cum prescripto Garcia faciat sine alterius consilio.
Sig+num imperatoris. Sig+num Raimundi comes.

 

Tratado de Carrión, la fecha varía en la Wikipedia: 22 de febrero de 1140, Carrión de los Condes, Palencia.

jueves, 13 de febrero de 2020

XIII, perg. 308, Jaime I, 13 noviembre 1226

XIII.

Perg. N° 308. Jai. I. 13 nov. 1226.

In Dei nomine. Notum sit presentibus et futuris quod nos dominus S. Dei gratia episcopus Cesarauguste salvo nostro ordine dominus F. eadem infans Aragone et dominus P. Ferrandi et dominus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et dompne Sancie Petri sororem dicti P. Cornelii facimus amiciciam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Cesarauguste civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Oscensis civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis omnibus singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel pectas petere vel exacciones aliquas facere vel diminuere foros vestros vel bonas consuetudines vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Similiter nos jurati et probi homines et totum consilium et universitas Jaccensis ville facimus amiciciam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum dompno S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno F. eadem infans Aragone et dompno P. Ferrandi et domnus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et dompne Sancie Petri sororem P. Cornelii. Et promitimus et convenimus vobis omnibus singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel disminuere foros vestros vel bonas consuetudines vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur nos S. Dei gratia episcopus Cesarauguste et salvo nostro ordine et nos dompno F. eadem infans Aragone et dompno P. Ferrandi et dompnus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et domine Sancie Perez per nos et omnes amicos nostros promitimus et convenimus vobis predictis juratis el probis hominibus et consilio atque universitate Cesarauguste civitatis et Osce civitatis et Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines Cesarauguste videlicet: B. de Tarba et Guillem Bovi Guillem de Oblit Felipus de Calçada Bartholomeus Tarin Calbet de A. Johanni Martinus Guillermi P. de Tarba juvenis D. de Iter P. Enamorado Matheu de Avignon Joahan de Luch Bernardus Alfocea Julianus Cantarer P. Doviana P. Sanz de Marcel Aymerich de Isarn Vitale de A. Guillermi Guillem de Mont-Altet R. Aychen per nos et per totum consilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de Barbastre Portoles Çapatero J. de Sessa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon S. Dalages D. Tizon P. Lavada P. de Bardaxin Guillem Danablancha D. Adimar R. Gili Uc Martin D. Ferrer B. Boncaval B. Marches P. Sora Guillermus Richart per nos et per totum consilium et universitatem Osce et nos jurati et probi homines de Jacca scilicet: J. de Mont-Valera B. Deça Gauzbertus de Fenes G. de Campfranch Constantinus Borrel R. Baxa J. Dexo B. de Seres S. Aster Andreo de Morles Auztorch de Orllach Adam Bolser G. de Seta Johan Pelayo P. Arnalt G. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum consilium et universitatem jaccensis ville promittimus vobis domino S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno F. eadem infans Aragone et dompno Petro Ferrandi et dompno P. Cornelii et Ato Orelia et dompne Sancie Pedrez universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis juramentum addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Actum est hoc apud Jaccam sub era Ma CCa LXa IIII idus novembris.

Jacobus, Jaime I de Aragón, XIII, perg. 308, Jaime I, 13 noviembre 1226


XIV.

viernes, 14 de febrero de 2020

XIV, perg 310, Jaime I, 13 noviembre 1226

XIV.
Perg. N° 310. Jaime I. 13 nov. 1226.

In Dei nomine notum sit presentibus et futuris quod nos G. de Montecatano Dei gracia vicecomes bearnensis per nos et per omnes nostros consanguineos valitores et amicos scilicet GG. de Cervaria R. de Montecatano W. R. senescalcus W. de Cervillon et Guiralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Cesarauguste civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Oscensis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam facere vel auferre vobis vestra vel diminuere foros vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Similiter nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Cesarauguste civitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Oscensis civitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitate Jaccensis ville facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum domno G. de Montecateno Dei gratia vicecomiti bearnensi et cum omnibus vestris consanguineis valitoribus et amicis scilicet W. de Cervaria R. de Montecateno W. R. Senescalcus GG. de Cervillon et Giralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius dici potest vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel diminuere jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur in perpetuum nos G. de Montecatano Dei gratia vicecomes bearnensis W. de Cervaria. R. de Montecatano W. R. Senescalcus Guillermus de Cervillon et Girald filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte per nos et omnes amicos nostros promittimus et convenimus vobis predictis juratis et probis hominibus et toto concilio et universitati Cesarauguste civitatis et Oscencis civitatis similiter et Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonie: ita ut non posit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majore securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines Cesarauguste videlicet: B. de Tarba W. Bovi G. Oblit Felippus de Calzada Bartholomeus Tharin Calbet de A. Johani Martinus Guillermi P. de Tarba juvenis D. Iter P. Enamorado Matheo Davignon J. de Luch B. Alfoscea Julianus Cantarer P. Dovina P. Sanz de Martel Aymerich Isarn Vitale de A. Guillermi W. de Montaltet R. Aychen per nos et per totum concilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de Barbastre Portoles Çabater J. de Sesa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon S. Dalajes P. Tizon P. Lavata P. de Bardaxin W. de Nablanca D. Adimar R. Gili Ug Martin D. Ferrer B. Boncavall B. Marches P. Sora W. Richard per nos et per totum concilium et universitatem Osce: et nos jurati et probi homines de Jacca videlicet: J. de Montvalera Belengarius Deça Gozbert de Fenes W. de Campfranch Constantinus Borrell R. de Labaxa J. de Exo B. de Seres S. Aster Andreas de Morlans Auztorgus de Orellaco Adam Bolser G. de Seta J. Pelayo P. Arnalt W. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum concilium et universitatem Jaccensis ville promittimus vobis domino G. de Montecatano Dei gratia vicecomiti bearnensi W. de Cervaria R. de Montecatano W. R, Senescalcus G. de Cervillon et Giralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte universis et singulis predicta omnia et singula atendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expresa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicentes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare.
Quod est actum apud Jaccam sub era MCCLX IIII idus novembris.

XV 1227

lunes, 23 de diciembre de 2019

LIX, perg 214, 1 julio 1149

LIX.

Perg. N° 214. 1 jul. 1149.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Hec est carta firmissime convenientie et pacis indisolubilis facte inter Raimundum Barchinonensem comitem Aragone dominum et principem Garciam Navarre regem et successores eorum in perpetuum. In primis igitur eorum uterque alteri fidem suam dat sine dolo et fraude quodammodo prorsus firmissime et fidelissime amici maneant tam ipsi quam successores eorum ita quod alterius nulla fiat lis nulla contentio inter ipsos vel successores eorum super regnis Navarre et Aragone sed sibi ad invicem per fidem sinceram et integram consilium et ausilium prebeant. Instinctu etiam divino conveniunt rex et comes prenominati in legitimo matrimonio contrahendo inter ipsum comitem et Blancam filiam legitimam ipsius regis. Et quia inter magnas personas non debet matrimonium contrahi sine legali instrumento dotis ipse comes dabit predicte filie regis ad minus XII castella secundum morem regnum Hispanie. Si ipsum plus ei dare non computerit sua nobilitas et liberalis amor. Etiam rex dabit ipsi comiti et filie sue IIII castella scilicet Taust Pratellam Lesfais et Espetellam ipsa eadem die qua predictus comes ducat in uxorem legitime predictam regis filiam et cetera et comes dabit regi Carcastel. Possessores autem tam predictorum IIII castrorum quam dotis talem fidelitatem et hominium facient predicte filie regis quod ipsi prorsus respondebunt et obedient illi tamquam proprie domine sue si illa superstes post comitem fuerit vel si comes eam dimiserit sine delicto pro quo perdere debeat tam dotem quam predicta castra IIII unde ipsa stans in honore vel nolit vel nequeat se purgare. Conveniunt ad invicem rex et comes quod si quod absit predicta puella priusquam fiat matrimonium vel etiam postea
sine herede moriatur amicicia et concordia firma maneat et indissolubile in perpetuum sicut inter ipsos sacramentis et fide statuitur. Firmatur inter ipsos ad invicem quod predictum matrimonium contrahetur usque ad proximam festivitatem Beati Michaelis anni sequentis sine fallatia et dubio veracisime si prius fieri nequeat ad honorem et utilitatem utriusque partis. In acquisitionibus quoque suis ammodo super terram sarracenorum Deo volente faciendis taliter conveniunt. Quiquid de Orpeis et de Murel et de terminis regni Cesarauguste et Darocka et Calateu in antea aquirent rex et comes vel simul ambo vel alter sine altero seu manu forti seu dono seu quocumque modo ex hinc in antea per medium inter se amicabiliter divident et sic concorditer tenebunt vel ex communi consilio dimittent acquista. Omnia quidem predicta sicut melius et *sanius ac sanctius intelligi possunt omni dolo et fraude remotis firmant se se tenere et teneri facere rex et comes predicti tam fide propia et sacramentis sub personis eorum factis quam sacramentis plurium suorum hominum hinc inde ad ipsos factis et in futuro faciendis secundum quod hi vel ille ab altero querere voluerit rationabiliter et alter idonee facere potuerit. Quod hec omnia presignata modo designato fiant jurant ex parte comitis: primo Raimundus de Podio alto et Bertrandus de Castellet. - Ex parte quidem regis Simeon Azenarz et Willielmus Azenarz et Rodericus de Acegre. - Magister Rodebertus ecclessie Pampilonensis archidiaconus et regis Garcia principalis capellanus ac comitis predicti clericus fecit hanc cartam era MCLXXXVII kalendas julii.

martes, 24 de diciembre de 2019

XCV, reg. 1 fol 18, febrero 1157

XCV.

Reg. 1 fol. 18. Feb. 1157.

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris ad quos hec scriptura pervenerit quod post
mortem prestantissimi imperatoris Adefonsi orta fuit discordia et controversia inter illustrem Sancium regem jamdicti imperatoris filium ac venerabilem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem super Cesaraugustam et Chalataiub et omnibus ad regnum cesaraugustanum pertinentibus que prephatus comes ab ipso imperatore habebat. Tandem jamdictus barchinonensis
et princeps aragonensis intervenientibus plurimis sapientibus ac discretissimis viris volens cum jamdicto rege Sancio nepote suo ad finem et concordiam pervenire posuit hoc totum in manu et in causimento regis jamdicti. Rex autem videns bonam voluntatem avunculi sui comitis supradicti ex liberalitate sua et spontanea voluntate concedit et donat Raimundo primogenito filio jamdicti comitis Cesaraugustam
et Calataiub et omnia ad predictum regnum cesaraugustanum pertinencia. Quod si predictus primogenitus filius comitis obierit sine legitima prole habeat predictum regnum cesaraugustanum et omnia ad ipsum regnum pertinencia ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum aragonensem habuerit et sic fiat per successiones posteritatis imperpetuum. Ea tamen condicione ut ipse primogenitus filius comitis aut ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum cesaraugustanum habuerit faciat hominium prenominato Sancio regi et omnibus successoribus suis qui de genere suo regnum Castelle tenuerint
et sit homo ejus de isto honore excepto quod non donet nec donent ei vel eis potestatem de predicto honore et faciat vel faciant ei inde tale servicium quod quandocumque rex Sancius se coronaverit et eum vocaverit veniat ad curiam suam et dum coronabitur ante ipsum teneat ensem. Et convenit predictus Raimundus filius jamdicti comitis barchinonensis ut valeat prephato Sancio regi contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Simili modo predictus rex Sancius convenit supra scripto Raimundo filio jamdicti comitis ut valeat ei contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Et sic fiat per successiones sine fraude et dolo in perpetuum.
Facta ista carta in menso februarii in era MCXCVI anno ab incarnacione Domini MCLVII in loco qui dicitur Haxama. Hujus finis atque concordie sunt testes visores et auditores comes Amalricus. Comes Poncius. Comes don Beila. Goter Ferrandus. Gomez Gonzalvez. Albaro Pedriz. Gozalvo Gudriz. Sancius Diaz. (espacio largo) Comes urgellensis Ermengaudus. Comes Palearensis Arnallus. Comes Melgorii. R. Berengarii. Guillelmus Raimundi. Guillelmus de Castro-vetulo. Raimundus de Podio-alto. Berengarius de Torroja. Palacinus. Furtun Acenarez. Petrus de Castelaciolo. Galindo Xemenez de Belxid. Sancius Enecones. Blascho Maza. Petrus Lopez de Luna. Ego J. toletanus archiepiscopus et Ispaniarum primas subscribo. C. Saguntinus episcopus subscribo. Rodericus calagurrensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num comitis Amalrici. Sig+num Goter Ferrandus. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Martinus tirasonensis episcopus audivi vidi subscripsi +. Sig+num Guillelmi Raimundi, Sig+num Gomez Gonzalvez, Sig+num comitis Vela. Sig+num comitis Poncii. Sig+num Raimundi comes. + Rex Sancis. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum comitis et regis. (Ramón, Raimundi y Sancho, Sancio, Sancis, Sanctio, etc.)

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, XCV, reg. 1 fol 18, febrero 1157

LXXXI, perg 268, abril 1154

LXXXI.

Perg. N° 268. Abril. 1154.

Anno ab incarnacione Domini millesimo CLIIII mortua vicecomitissa bearnensis nomine Guiscarda in mense aprilis convenerunt in unum apud Campum franchum omnes illius terre proceres videlicet
episcopi venerabiles Olerensis et Laschurensis cum abbate Sancti Severii de Gaschonia et Fortanerii Deschot Raimundus de Dumi Raimundus Garsias de Gavasto Raimundus Arnalli de Gerderes Gaiardus de Morlana Arnallus Dalazchu cum magna multitudine beariesium scilicet ac morlanesium et aspensium atque orsalensium ante presentiam incliti Raimundi comitis barchinonensis aragonensium principis.
Qui omnes tam per se quam per illos qui de erant dicioni et dominio comitis jamdicti se subponentes fecerunt ei hominium sacramenta et fidelitates eligentes eum sibi in dominium et rectorem salva fidelitate filiorum Petri vicecomitis bearnensis olim defuncti. Facta sunt hec apud Campfranchum in presencia Petri comitis Bigorre et multorum nobilium in ibi pariter asistencium in mense aprilis in era millessima CXCII.
- In primis A. episcopus olorensis. R. episcopus laschurensis. Raimundus abbas Sancti Severii de Gaschonia. Fortaner del Chot. Raimundus de Domi. Raimundus Garsia de Gavasto. Raimundus
Arnalli de Gerderes. Garsias Arnalli de Domi. Gaiard de Morlana. Raimundus Garsias Despalmer. Raimundus Guillielmi Dalaruz. Oto de Castello. Raimundus de Vila. Raimundus Guillelmi de Bescad. Raimundus Guillielmi de Lobier. Raimundus Guaiard de Vileles Orsales. Guillielmus de Casalbo. Raimundus Sicand de Vila. Garsia Donad de Vila. Oton de Guaitea. Arnallus de Iera. Raimundus de Vileles.
Raimundus de Begueria. Guillielm Arnalli de Bidos. Raimundus de Cabapont. Benedet de Media Vila. Fortaner de Bileles. Gerallus de Lobier. Arnallus de Busa. Rodlan Deleschar. - Homines Aspa. Arnallus de Alaschu. Fortun Dat. Sancius Parra de Oza. Moxag de Fossens. Petros Dachoss. Cenebru Dolza. Ato de Fossents. Guillielmi Fort de Bedos. Garsia Dalta Piz. Sanc de Pont. Lop Donat de Bedos. Bru de Bedos.
Raimundus Escherra Dalaxe. Afaitad Dorchum. Agut Dorcha. Calvet Dalaxe. Argiol de Delz. Azbeg Dachoss. Gaiard Dachoss. Gai de Joerz. Sanc Assi de Less. Raimundus Datass. Raimundus Garsia de Les. Calvere Datass. Garsia Benedet de Les. Guillielm de Les. Arnallus de Les. Bernad de Marrochz. Guillielmus Blasc Dolza. Garcia Roi Dolza. Gaiard Dolza. Arnallus Dalagu. Raimundus Guaiard Dolza. Deant Dolza.
Arnallus Baftard Dolza (esta f puede ser s, Bastard). Benedet Dolza. Guillielm de Lagu. Benedet de Berger. Arnallus de Busa. Garsion Daspa. Garsia Donad (Dorsal.) Difesta.
(1) Sanc (Aspa.) Aiul de Seta. Donat Garsia de (Aspa.) de Seta.

(1) Las palabras que se vén entre paréntesis, van interlineadas en el orijinal y están colocadas
respectivamente sobre el nombre que aquí tienen más próximo, lo cual se haría sin duda para indicar a qué clase de las tres que se espresan en este documento, (Aspensium, Orsalensium,
Morlanensium) pertenecía el hombre que firmaba.

Garsia Lup de Seta (Daspa). Raimundus de Seta (Aspa). Raimundus (Aspa), Sancii de Seta. Braz (Daspa) de Seta, Garsia de Seta (Daspa). Petrus (Daspa) de Seta. Bonet (Daspa) de Seta. Guillielmus (Daspa) Durdoss. Lop Fuert (Aspa) Durdoss. Raimundus (Daspa) Garsia de Salt. Benedet (Da) de Seta. Bernard (Orsal) de Lobier. Guillielm de (Orsal) Lusa. Alaman (Aspa) de Salt. Sanzaner (Aspa) de Salt. Aiol de (Aspa) Salt. Lup Sanc (Aspa) de Salt. Arnal (Aspa) Durdoss. Sanc (Aspa) Aner de Salt. Petrus (Aspa) Durdoss Agud (Aspa) de Salt. Garsia (Aspa) Donad de Borza. Sanc Assi de (As) Borza. Guillielmus (As) Agud de Borza. Calvet (As) de Borza. Lop Donad de Borza (As). Raimundus de Borza (As). Guartier de Borza (As). Fort Sanc de Borza (As).
Raimundus Cortes de Borza (As). Raimon de Borza. (As). Assaiol (As) de Salt. Aiol de (As) Salt. Pere de (As) Salt. Aiol (Aspa) Assi de Salt. Geral de Pau (Morlanis) Vicarius de Morlanis. Petrus (Mor) Alleberti. Aldebertus (Mo) de Morlanis. Oliver (Mor) Davi. Johan (Mor) Orch. Vidal (Mor) Desteve. Galan (Mor). Arbert Desbela (Mor) Xe. Richard (Mor) de Morlanis. Guillielmus de Figueres (Morlans). Oliver de Bixed (Mor). Girard (Mor) de Morlanis.

Valle río Aragón, Canfranc


viernes, 20 de diciembre de 2019

XVIII, perg 63, 7 julio 1136

XVIII.

Perg. N° 63. 7 jul. 1136.
 
Ramon Berenguer IV
 
Cunctis innotescere volumus qualiter Guillelmus Raimundi Senescalci et uxor ejus Beatrix se presentaverunt ante archiepiscopum terrachonensem. Erat enim questio inter eos de conjugio suo utrum possent in eodem conjugio juste remanere. Qui auditis et discussis eorum rationibus et acceptis probationibus non sine sacramento judicavit divorcium debere fieri inter eos: verum amici eorum composuerunt pacem hoc modo inter eos. Laudaverunt siquidem ut ipsum honorem qui fuit Berengarii Raimundi Montis Catani ita inter se haberent. Primum quidem ut ipsas dominicaturas dum ipsa viveret haberent per medium. Staticam vero castrorum per singulos annos habeat VI mensibus Guillelmus Raimundi et Beatrix VI aliis mensibus donec ipsa maritum accipiat. Milites autem ipsius honoris faciant hominium Beatrici eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere temptaverit valeant Beatrici et teneant se cum illa donec Guillelmus predictus quod infregerit ei restituat. Si vero Beatrix virum acceperit habeat in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et staticam Sancti Marcialis per meliorationem cum laboratione boum sine alicujus contrarietatis obstaculo: et post obitum suum remaneant filiis vel filiabus de Guillelmo Raimundi in se procreatis: et quod Beatrix in vita sua non impediat sue jamdicte partis honorem vinditione impigneratione vel donatione vel aliquo modo quo filiis suis et Guillelmi Raimundi ad perditionem veniret. Sed milites ipsi stent in hominio Beatricis usque ad obitum ejus.
Excepto hoc
Beatricis hominio ipsi milites serviant Guillelmo Raimundi et sint sui et habeat eos solidos.

Actum est hoc nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis.
Sig+num Guillelmi Raimundi. Sig+num Beatricis qui hanc convenientiam laudaverunt et firmaverunt. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Reamballi de Baseia. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prephato litteris fusis in linea V et superpositis in XI et rasis in prima et superpositis et emendatis in linea VIII et rasis in linea III et prima.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII.

Perg. N° 80 (?). 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de
fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo comiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus erradicare castrum Rochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncius comes contra prephatum comitem
tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum
ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi pertinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis
ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo
autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici.
- Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num
Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad
ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum.

Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat.

Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis
contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas.

Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I.

(N. E. La cosa es liar a los idiotas: el texto es de 1137, cuando reinaba en Aragón Ramiro II, en Francia
Luis VI, "el majetón". regisque Ledovici I ni quisiera se referiría a Luis Pío, Ludovico Pío. Sólo los alucinados de Netflix usaron un Rey Luis en una serie, Templarios, como rey de los catalanes, o rey catalán.)

Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano.
Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num
Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

martes, 24 de diciembre de 2019

CIX, perg 328, 1 enero 1159

CIX.

Perg. N° 328. 1 ene. 1159.

In Dei nomine et ejus divina gratia ego Raimundus comes barchinonensis princeps regni aragonensis Tortose et Ilerde marchio facio hanc cartam donacionis et concessionis.
Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate dono namque concedo vobis domne Eço et
omnibus filiis vestris castrum de Pratella in hereditatem cum omnibus terminis que ipsa die tenebatis qua de predicto castro mihi hominium fecistis. Taliter vero jamdictum castrum vobis et successoribus vestris pro me et pro successoribus meis dono ut vos et vestri donetis mihi et meis irati et pacati potestatem per quantas vices pro me vel pro meis vos vel vestri comoniti fueritis et quod vos vel vestri non proibeatis vos inde videre vel comonere et quod vos faciatis inde guerram vel pacem ubicumque ego vel mei vobis vel
vestris mandaverimus et quod vos et vestri serviatis michi inde et meis secundum honorem que ad jamdictum castrum pertineat. Et hoc donativum sicut superius scriptum est sic dono vobis et vestris jamdictum castrum ut per me et per meos habeatis et teneatis illud salva mea fidelitate et de omni mea posteritate et quod vos vel vestri non amitatis nec perdatis illud supranominatum castrum per secula cuncta nisi pro fraude vel pro traditione.
- Sig+num Raimundi comes.
- Facta carta donationis et concessionis in era MCLXXXXVII prima die januarii in civitate Cesarauguste
dominante me Raimundo barchinonensi comite in Aragone in Superarbe sive in Ripacurcia Tortosa atque Illerda episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Martino in Tiraçona episcopo don Dodo in Oscha episcopo Guillelmo Petri in Ilerda Palacraino in Cesaraugusta et in Alagon comite Palearensi in Ricla Petro Ortiz in Aranda Petro de Castelaçolo in Calataiub Fortunio Açenariç in Tirazona Blaçcho in Borga.
- Ego Guillelmus Petri sub jussione domini mei comitis hanc cartam die et anno quo supra scripsi et de manu mea propria hoc sig+num feci.
(En este documento hay un monograma).

// Nota:
Borga, Borja, Boria. Empezó bien el año 1159 Don Ezo, domne Eço, en Pradilla de Ebro, Zaragoza.

Pradilla de Ebro, Zaragoza, Perg. N° 328. 1 ene. 1159.

CII, perg 318, 16 junio 1157

CII.
 
Perg. N° 318. 16 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelma que fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilar vir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii barchinonensium comiti et marchioni aragonensiumque principi et successoribus tuis per nos et successores nostros quod ullus homo vel femina non faciat vobis guerram vel malefacta oculte vel manifeste de ipso castro de Petra excepto vicecomite cardonensi
quandiu nos predictum castrum habuerimus vel tenuerimus. Et propter hoc ego Raimundus Berengarii supradictus comes convenio vobis Guillelme et Bernardo supradictis et successoribus vestris per me et per successores meos quod manuteneam et deffendam predictum castrum cum omni suo honore et
terminis contra cunctos homines vel feminas quibus vos per me et curiam meam volueritis facere directum. Et propter istam convenienciam semper ab utraque parte tenendam nos Guillelma et Bernardus vir meus facimus tibi supradicto comiti hominium et fidelitatem manibus propriis commendantes cum sacramento facto et scripto.
Acta sunt hec XVI kalendas julii anno XXI regni Ledoyci junioris. - Sig+num Guillelme. Sig+num Bernardi viri ejus qui hec laudamus et firmamus firmarique rogamus. Sig+num Raimundi Berengarii de Paladol. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Bernardi Marcucii. - Juramus nos Bernardus de Vilar et uxor mea Guillelma tibi Raimundo Berengarii predicto comiti supradictam convenienciam tibi tenere et habere per fidem sine engan atque attendere per Deum et hec sancta. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit cum litteris emendatis in linea I die et anno quo supra (alphabeto divisa).


catalán = castellano